DE PRAEPOSITIONE
  Praepositio est pars orationis dicta, quod in loquendo praeponitur. 441.35
et haec est eius natura, puta 'ante templum': nemo enim dicit 'tem-
plum ante'. sed tamen est una praepositio quae pro arbitrio nostro po- 442.1
nitur, ut tenus: dicimus enim et 'pube tenus' et 'tenus pube'. item cum
plerumque sic postposita invenitur, ut praeponi omnino non possit; quod
utique contra artem videmus, ut cum dicimus mecum tecum nobiscum
vobiscum. praepositio autem aut cohaeret * * * aut utrumque efficit, con di dis. 5
ita enim loquimur, 'conduco tibi', 'distraho tibi', non aut 'con tibi duco'
aut 'dis tibi traho'. separantur apud et penes. etenim cum dicimus
'apud amicum', duae partes orationis sunt; 'penes arbitros' similiter
duae. aliae vero et cohaerere et secerni possunt, ut prae. nam cum
dico praetulit, utique cohaerens invenitur; cum autem 'prae metu', se- 10
gregata est. in accusativis praepositionibus, quae triginta tantum sunt,
illae duae possunt in quaestionem vocari, apud et ad, eo quod <apud> sem-
per in loco est, ut 'apud amicum sum'; ad vero secundum artem semper
ad locum, ut 'ad amicum vado'. quamquam et secundum auctoritatem
invenitur in loco, ut 'ad Marcum Laecam te habitare'. usque non 15
videtur plurimis praepositio, quoniam sic alia praepositio non potest poni.
etenim dicimus 'usque ad forum vado', ut Vergilius 'ad usque co-
lumnas exulat'. nam si habet alteram praepositionem, ipsa praepositio
esse non potest: numquam enim praepositio alteri praepositioni cohaeret.
idcirco debemus dicere usque adverbium esse, quod iterum ratio refutat: 20
etenim adverbio praepositio separatim numquam cohaeret. si autem vo-
lueris, ut coniunctim cohaereat, non iam adverbium erit, sed potius reci-
pit naturam suam: nam et praepositionem praepositioni sic cohaerentem,
ut pro una parte orationis habeantur, invenimus saepius apud Catonem,
ut circumcirca, id est circa. in ablativis praepositionibus e et ex hanc 25
habent observationem, ut, si vocalis sequatur, ex praeponamus, ut 'ex
amico audivi'; si autem consonans, e praeponatur, ut 'e foro venio'.
illud vehementissime observare debemus, ut con et in, quotienscumque
post se habent s vel f litteram, videamus quem ad modum pronuntientur.
plerumque enim non observantes <in> barbarismos incurrimus. nam cum 30
ipsarum natura brevis sit, tamen, si sequantur supra dictae litterae, ple-
rumque in longitudinem transit, ut cum dicimus confit confessio, item
consilium consuluit. his enim locis pronuntiandae sunt ut longae; simili-
ter insula infula. quod magis aurium iudicio quam artis ratione colli-
gimus. praepositiones aut ipsa verba corrumpunt, ut conficio; nam erat 35
integrum facio: aut ipsae corrumpuntur ab integris verbis, ut affero; nam
erat integrum fero: aut utrumque, et corrumpunt et corrumpuntur, ut 443.1
afficio. nam affero, quod scribebatur per a et per d, incipit scribi per
a et f; et item quod erat facio, fit ficio.
  Praepositio et quando praeponitur et quando postponitur, si casum
suum retineat, praepositio est, ut 'per transtra', 'transtra per'; si autem 5
casum mutaverit, fit adverbium, ut 'longo post tempore venit'.
ambiguae praepositiones quattuor fuerunt, in sub super et subter, quibus
maiores indifferenter utebantur; sed hodie iam duae sunt, in et sub: nam
super et subter accusativae habentur. in autem et sub qua ratione ser-
ventur, in superiore arte tractatum est. plerumque eadem est praepositio, 10
quod est et adverbium, ut ante et propter. sed quid magis dicendum sit,
hac ratione colligimus. etenim si pars orationis sequatur, quae casibus
servit, praepositiones erunt, ut 'ante templum', 'propter aquam': templum
enim et aquam casuales partes orationis sunt. quando autem dicimus
'ante fecit', 'post dixit', adverbia sunt: sequuntur enim verba, et novimus 15
utique adverbia semper verbis egere.