italiam qvaero hoc loco distinguendum est; nam si 1.380.1
iunxeris 'patriam', non procedit. patria enim, id est civitas, in
provincia esse potest, non tamen ut ipsa provincia patria sit: licet
in Sallustio lectum sit "Hispaniam sibi antiquam patriam esse";
sed illic ad laudem pertinet, non ad veritatem. tria ergo dicit: 5
provinciam quaero, hoc est 'Italiam'; 'patriam', hoc est Corythum,
Tusciae civitatem, unde Dardanus fuit; 'genus ab Iove' ideo, quia
ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem
auctor est Troiae. et bene ad tria interrogata respondet, qui esset,
unde venisset, quo tenderet. {⁴³alibi de ipsa Italia Aeneas "hic 10
domus, haec patria est". melius sic distinguitur 'Italiam quaero
patriam et genus ab Iove summo': ut mihi sit Italia patria, Iovis
genus efficit, propter Dardanum scilicet.}⁴³