primvsqve potitivs avctor et domvs hercvlei cvstos 8.269.1
pinaria sacri apud maiores {⁴³nostros}⁴³ raro advenae suscipiebantur,
nisi haberent ius hospitii; incertum enim erat quo animo venirent.
unde etiam Hercules primo non est ab Euandro susceptus; postea
vero cum se et Iovis filium dixisset et morte Caci virtutem suam 5
probasset, et susceptus et pro numine habitus est. denique ara est
ei maxima constituta, quod Herculi Delphicus Apollo in Italia fore
praedixerat. cum ergo de suo armento ad sua sacrificia boves de-
disset, inventi sunt duo senes, {⁴³vel ut quidam tradunt ab Euandro
dati,}⁴³ Pinarius et Potitius, quibus qualiter se coli vellet ostendit, 10
scilicet ut mane et vespere ei sacrificaretur. perfecto itaque matu-
tino sacrificio cum circa solis occasum essent sacra repetenda, Po-
titius prior advenit, Pinarius postea, extis iam redditis. unde iratus
Hercules statuit ut Pinariorum familia tantum ministra esset epu-
lantibus Potitiis et conplentibus sacra: unde et Pinarii dicti sunt 15
ἀπὸ τῆς πείνας, id est a fame; nam senem illum Pinarium constat
alio nomine nuncupatum. hinc est quod paulo post Potitii tantum
facit commemorationem, ut 'primusque Potitius ibat'. quod autem
dicit 'domus Herculei custos Pinaria sacri' non est contrarium; nam
'custos' est ministra, ut in undecimo "at Triviae custos 20
iamdudum in montibus Opis alta sedet", id est ministra. {⁴³alii
'custos Pinaria sacri' dicunt, quod cum ara maxima vicino incendio
conflagraret, a Pinariis liberata sit. et ideo 'custos sacri'. 'auctor'
vero 'Potitius' quare? num quod sine familia Potitiorum sacra ista
non fiebant, donec illos Appius Claudius corrupit pecunia, ut servos 25
publicos hoc sacrum docerent, propter quod dicitur et ipse mox caecus
factus et Potitiorum familia intra breve tempus extincta.}⁴³