| DE ORIGINE IURIS ET OMNIUM MAGISTRATUUM ET | |
| SUCCESSIONE <PRUDENTIUM> | |
| Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum. Facturus legum | 1.2.1.pr.1 |
| uetustarum interpretationem necessario prius ab urbis initiis repetendum existimaui, non | |
| quia uelim uerbosos commentarios facere, sed quod in omnibus rebus animaduerto id per- | |
| fectum esse, quod ex omnibus suis partibus constaret: et certe cuiusque rei †potissima pars | |
| principium est. deinde si in foro causas dicentibus nefas ut ita dixerim uidetur esse nulla | 5 |
| praefatione facta iudici rem exponere: quanto magis interpretationem promittentibus incon- | |
| ueniens erit omi<s>sis initiis atque origine non repetita atque illotis ut ita dixerim manibus | |
| protinus materiam interpretationis tractare? namque nisi fallor istae praefationes et liben- | |
| tius nos ad lectionem propositae materiae producunt et cum ibi uenerimus, euidentiorem | |
| praestant intellectum. | 10 |
| Pomponius libro singulari enchiridii. Necessarium itaque nobis uidetur ipsius iuris | 2.pr.1 |
| originem atque processum demonstrare. Et quidem initio ciuitatis nostrae populus sine lege | 1.1 |
| certa, sine iure certo primum agere instituit omniaque manu a regibus gubernabantur. | |
| Postea aucta ad aliquem modum ciuitate ipsum Romulum traditur populum in tri- | 2.1 |
| ginta partes diuisisse, quas partes curias appellauit propterea quod tunc reipublicae curam | |
| per sententias partium earum expediebat. et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum | |
| tulit: tulerunt et sequentes reges. quae omnes conscriptae exstant in libro Sexti Papirii, | |
| qui fuit illis temporibus, quibus Superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus uiris. | 5 |
| is liber, ut diximus, appellatur ius ciuile Papirianum, non quia Papirius de suo quicquam | |
| ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas in un<u>m composuit. Exactis deinde regibus | 3.1 |
| lege tribunicia omnes leges hae exoleuerunt iterumque coepit populus Romanus incerto | |
| magis iure et consuetudine ali<qua uti> quam per latam legem, idque prope uiginti annis pas- | |
| sus est. Postea ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem con- | 4.1 |
| stitui uiros, per quos peterentur leges a Graecis ciuitatibus et ciuitas fundaretur legibus: | |
| quas in tabulas eboreas perscriptas pro rostris composuerunt, ut possint leges apertius percipi: | |
| datumque est eis ius eo anno in ciuitate summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et | |
| interpretarentur neque prouocatio ab eis sicut a reliquis magistratibus fieret. qui ipsi anim- | 5 |
| aduerterunt aliquid deesse istis primis legibus ideoque sequenti anno alias duas ad easdem | |
| tabulas adiecerunt: et ita ex acceden<ti> appellatae sunt leges duodecim tabularum. quarum | |
| ferendarum auctorem fuisse decemuiris Hermodorum quendam Ephesium exulantem in Italia | |
| quidam rettulerunt. His legibus latis coepit (ut naturaliter euenire solet, ut interpre- | 5.1 |
| tatio desideraret prudentium auctoritate<m>) necessariam esse disputatione fori. haec disputatio | |
| et hoc ius, quod sine scripto uenit compositum a prudentibus, propria parte aliqua non | |
| appellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris | |
| partibus, sed communi nomine appellatur ius ciuile. Deinde ex his legibus eodem | 6.1 |
| tempore fere actiones compositae sunt, quibus inter se homines disceptarent: quas actiones | |
| ne populus prout uellet instituere<t>, certas sollemnesque esse uoluerunt: et appellatur haec | |
| pars iuris legis actiones, id est legitimae actiones. et ita eodem paene tempore tria haec | |
| iura nata sunt: lege duodecim tabularum ex his fluere coepit ius ciuile, ex isdem legis | 5 |
| actiones compositae sunt. omnium tamen harum et interpretandi scientia et actiones apud | |
| collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur, quis quoquo anno praeesset priuatis. | |
| et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est. Postea cum Appius Clau- | 7.1 |
| dius proposuisset et ad formam redegisset has actiones, Gnaeus Flauius scriba eius libertini | |
| filius subreptum librum populo tradidit, et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus | |
| plebis fieret et senator et aedilis curulis. hic liber, qui actiones continet, appellatur ius | |
| ciuile Flauianum, sicut ille ius ciuile Papirianum: nam nec Gnaeus Flauius de suo quic- | 5 |
| quam adiecit libro. augescente ciuitate quia deerant quaedam genera agendi, non post | |
| multum temporis spatium Sextus Aelius alias actiones composuit et librum populo dedit, | |
| qui appellatur ius Aelianum. Deinde cum esset in ciuitate lex duodecim tabularum et ius | 8.1 |
| ciuile, essent et legis actiones, euenit, ut plebs in discordiam cum patribus perueniret et | |
| secederet sibique iura constitueret, quae iura plebi scita uocantur. mox cum reuocata est | |
| plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea ob- | |
| seruari lege Hortensia: et ita factum est, ut inter plebis scita et legem species constituendi | 5 |
| interesset, potestas autem eadem esset. Deinde quia difficile plebs conuenire coepit, po- | 9.1 |
| pulus certe multo difficilius in tanta turba hominum, necessitas ipsa curam reipublicae ad | |
| senatum deduxit: ita coepit senatus se interponere et quidquid constituisset obseruabatur, | |
| idque ius appellabatur senatus consultum. Eodem tempore et magistratus iura reddebant | 10.1 |
| et ut scirent ciues, quod ius de quaque re quisque dicturus esset seque praemuniret, edicta | |
| proponebant. quae edicta praetorum ius honorarium constituerunt: honorarium dicitur, quod | |
| ab honore praetoris uenerat. Nouissime sicut ad pauciores iuris constituendi uias transisse | 11.1 |
| ipsis rebus dictantibus uidebatur per <pa>rtes, euenit, ut necesse <esse>t rei publicae per unum | |
| consuli (nam senatus non perinde omnes prouincias probe gerere poterant): igitur consti- | |
| tuto principe datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset. Ita in ciuitate | 12.1 |
| nostra aut iure, id est lege, constituitur, aut est proprium ius ciuile, quod sine scripto in | |
| sola prudentium interpretatione consistit, aut sunt legis actiones, quae formam agendi con- | |
| tinent, aut plebi scitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum, aut est magistratuum | |
| edictum, unde <ius> honorarium nascitur aut senatus consultum, quod solum senatu consti- | 5 |
| tuente inducitur sine lege, aut est principalis constitutio, id est, ut quod ipse princeps | |
| constituit pro lege seruetur. | |
| Post originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum nomi- | 13.1 |
| nibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri dicundo praesunt | |
| effectus rei accipitur: quantum est enim ius in ciuitate esse, nisi sint, qui iura regere pos- | |
| sint? post hoc dein de auctorum successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi | |
| sit aliquis iuris peritus, per quem possit cottidie in melius produci. Quod ad magistratus | 14.1 |
| attinet, initio ciuitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse. Isdem temporibus | 15.1 |
| et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et ueluti secundum | |
| locum a regibus optinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis eiciendi. | |
| Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, | 16.1 |
| lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum reipublicae consulerent. qu<i> tamen ne | |
| per omnia regiam potestatem sibi uindicarent, lege lata factum est, ut ab eis prouocatio | |
| esset neue posse<n>t in caput ciuis Romani animaduertere iniussu populi: solum relictum est | |
| illis, ut coercere possent et in uincula publica duci iuberent. Post deinde cum census | 17.1 |
| iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent huic quoque officio, cen- | |
| sores constituti sunt. Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora | 18.1 |
| a finitimis infe<rr>entur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui: | |
| itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec prouocandi ius fuit et quibus etiam capitis | |
| animaduersio data est. hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat | |
| fas ultra sextum mensem retineri. Et his dictatoribus magistri equitum iniungebantur sic, | 19.1 |
| quo modo regibus tribuni celerum: quod officium fere tale erat, quale hodie praefectorum | |
| praetorio, magistratus tamen habebantur legitimi. Isdem temporibus cum plebs a patribus | 20.1 |
| secessisset anno fere septimo decimo post reges exactos, tribunos sibi in monte sacro | |
| creauit, qui essent plebeii magistratus. dicti tribuni, quod olim in tres partes populus di- | |
| uisus erat et ex singulis singuli creabantur: uel quia tribuum suffragio creabantur. Itemque | 21.1 |
| ut essent qui aedibus praeessent, in quibus omnia scita sua pleb<s> deferebat, duos ex plebe | |
| constituerunt, qui etiam aediles appellati sunt. Deinde cum aerarium | 22.1 |
| populi auct<i>u<s> esse coepisset, ut essent qui illi praeessent, constituti sunt quaestores, qui | |
| pecuniae praeessent, dicti ab eo <quod> inquirendae et conseruandae pecuniae causa creati | |
| erant. Et quia, ut diximus, de capite ciuis Romani iniussu populi non erat lege permissum | 23.1 |
| consulibus ius dicere, propterea quaestores constituebantur a populo, qui capitalibus rebus | |
| praeessent: hi appellabantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex duo- | |
| decim tabularum. Et cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes | 24.1 |
| magistratu se abdicarent, quo decemuiri constituti anno uno cum magistratum prorogarent | |
| sibi et cum iniuriose tractarent neque uellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et | |
| factio sua perpetuo rem publicam occupatum retineret: nimia atque aspera dominatione eo | |
| rem perduxerant, ut exercitus a re publica secederet. initium fuisse secessionis dicitur Uer- | 5 |
| ginius quidam, qui cum animaduertisset Appium Claudium contra ius, quod ipse ex uetere | |
| iure in duodecim tabulas transtulerat, uindicias filiae suae a se abdixisse et secundum eum, | |
| qui in seruitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore uirginis omne fas ac | |
| nefas miscuisse: indignatus, quod uetustissima iuris obseruantia in persona filiae suae de- | |
| fecisset (utpote cum Brutus, qui primus Romae consul fuit, uindicias secundum libertatem | 10 |
| dixisset in persona Uindicis Uitelliorum serui, qui proditionis coniurationem indicio suo de- | |
| texerat) et castitatem filiae uitae quoque eius praeferendam putaret, arre<p>to cultro de | |
| taberna lanionis filiam interfecit in hoc scilicet, ut morte uirginis contumeliam stupri arceret, | |
| ac protinus recens a caede madenteque adhuc filiae cruore ad commilitones confugit. qui | |
| uniuersi de Algido, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant, relictis ducibus pristinis | 15 |
| signa in Auentinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit, populique | |
| consensu partim in carcere necati. ita rursus res publica suum statum recepit. Deinde | 25.1 |
| cum post aliquot annos duodecim tabulae latae sunt et plebs contenderet cum patribus | |
| et uellet ex suo quoque corpore consules creare et patres recusarent: factum est, ut tri- | |
| buni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate. hique | |
| constituti sunt uario numero: interdum enim uiginti fuerunt, interdum plures, nonnum- | 5 |
| quam pauciores. Deinde cum placuisset creari etiam ex plebe consules, coeperunt ex utroque | 26.1 |
| corpore constitui. tunc, ut aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum | |
| constitui: ita facti sunt aediles curules. Cumque consules a<u>ocarentur bellis finitimis neque | 27.1 |
| esset qui in ciuitate ius reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui ur- | |
| banus appellatus est, quod in urbe ius redderet. Post aliquot deinde annos non sufficiente | 28.1 |
| eo praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in ciuitatem ueniret, creatus est et alius | |
| praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat. | |
| Deinde cum esset necessarius magistratus qui hastae praeessent, decemuiri in litibus | 29.1 |
| iudicandis sunt constitut<i. Constituti sunt> eodem tempore et quattuoruiri qui curam uiarum | 30.1 |
| <a>gerent, et triumuiri monetales aeris argenti auri flatores, et triumuiri capitales qui | |
| carceris custodiam haberent, ut cum animaduerti oporteret interuentu eorum fieret. | |
| Et quia magistratibus uespertinis temporibus in publicum esse inconue- | 31.1 |
| niens erat, quinqueuiri constituti sunt cis Tiberim et ultis Tiberim, qui possint pro ma- | |
| gistratibus fungi. Capta deinde Sardinia, mox Sicilia, item Hispania, deinde Narbonensi | 32.1 |
| prouincia totidem praetores, quot prouinciae in dicionem uenerant, creati sunt, partim qui | |
| urbanis rebus, partim qui prouincialibus praeessent. deinde Cornelius Sulla quaestiones | |
| publicas constituit, ueluti de falso, de parricidio, de sicariis, et praetores quattuor adiecit. | |
| deinde Gaius Iulius Caesar duos praetores et duos aediles qui frumento praeessent et a | 5 |
| Cerere cereales constituit. ita duodecim praetores, sex aediles sunt creati. diuus deinde | |
| Augustus sedecim praetores constituit. post deinde diuus Claudius duos praetores adiecit | |
| qui de fideicommisso ius dicerent, ex quibus unum diuus Titus detraxit: et adiecit diuus | |
| Nerua qui inter fiscum et priuatos ius diceret. ita decem et octo praetores in ciuitate ius | |
| dicunt. Et haec omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, obseruantur: quotiens autem | 33.1 |
| profi<cis>cuntur, unus relinquitur, qui ius dicat: is uocatur praefectus urbi. qui praefectus | |
| olim constituebatur: postea fere Latinarum feriarum causa introductus est et quotannis ob- | |
| seruatur. nam praefectus annonae et uigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem uti- | |
| litatis causa constituti sunt. et tamen hi, quos Cistiberes diximus, postea aediles senatus | 5 |
| consulto creabantur. Ergo ex his omnibus decem tribuni plebis, con- | 34.1 |
| sules duo, decem et octo praetores, sex aediles in ciuitate iura reddebant. | |
| Iuris ciuilis scientiam plurimi et maximi uiri professi sunt: sed qui eorum maximae | 35.1 |
| dignationis apud populum Romanum fuerunt, eorum in praesentia mentio habenda est, ut | |
| appareat, a quibus et qualibus haec iura orta et tradita sunt. et quidem ex omnibus, qui | |
| scientiam nancti sunt, ante Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur: | |
| ceteri autem ad hunc uel in latenti ius ciuile retinere cogitabant solumque consultatoribus | 5 |
| uacare potius quam discere uolentibus se praestabant. Fuit autem in primis peritus | 36.1 |
| Publius Papirius, qui leges regias in unum contulit. ab hoc Appius Claudius unus ex | |
| decemuiris, cuius maximum consilium in duodecim tabulis scribendis fuit. post hunc | |
| Appius Claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit: hic Centemmanus appel- | |
| latus est, Appiam uiam strauit et aquam Claudiam induxit et de Pyrrho in urbe non reci- | 5 |
| piendo sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum de usurpa- | |
| tionibus, qui liber non exstat: idem Appius Claudius, qui uidetur ab hoc processisse, R lit- | |
| teram inuenit, ut pro Ualesii<s> Ualerii essent et pro Fusiis Fur<ii>. Fuit post eos maximae | 37.1 |
| scientiae Sempronius, quem populus Romanus ϲοφὸν appellauit, nec quisquam ante hunc | |
| aut post hunc hoc nomine cognominatus est. Gaius Scipio Nasica, qui optimus a senatu | |
| appellatus est: cui etiam publice domus in sacra uia data est, quo facilius consuli posset. | |
| deinde Quintus Mucius, qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duae tesserae | 5 |
| positae una pacis altera belli, arbitrio sibi dato, utram uellet referret Romam, utramque | |
| sustulit et ait Carthaginienses petere debere, utram mallent accipere. Post hos fuit Tibe- | 38.1 |
| rius Coruncanius, ut dixi, qui primus profiteri coepit: cuius tamen scriptum nullum ex- | |
| stat, sed responsa complura et memorabilia eius fuerunt. deinde Sextus <A>elius et frater | |
| eius Publius Aelius et Publius Atilius maximam scientiam in profitendo habuerunt, | |
| ut duo A<e>lii etiam consules fuerint, Atilius autem primus a populo Sapiens appellatus est. | 5 |
| Sextum Aelium etiam Ennius laudauit et exstat illius liber qui inscribitur 'tripertita', qui | |
| liber ueluti cunabula iuris continet: tripertita autem dicitur, quoniam lege duodecim tabu- | |
| larum praeposita iungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio. eiusdem esse tres | |
| alii libri referuntur, quo<s> tamen quidam negant eiusdem esse: hos sectatus ad aliquid est | |
| Cato. deinde Marcus Cato princeps Porciae familiae, cuius et libri exstant: sed plurimi | 10 |
| filii eius, ex quibus ceteri oriuntur. Post hos fuerunt Publius Mucius et <B>rutus et | 39.1 |
| Manilius, qui fundauerunt ius ciuile. ex his Publius Mucius etiam decem libellos reliquit, | |
| Brutus septem, Manilius tres: et extant uolumina scripta Manilii monumenta. illi duo | |
| consulares fuerunt, Brutus praetorius, Publius autem Mucius etiam pontifex maximus. Ab | 40.1 |
| his profecti sunt Publius Rutilius Rufus, qui Romae consul et Asiae proconsul fuit | |
| Paulus Uerginius et Quintus Tubero ille stoicus Pansae auditor, qui et ipse consul. | |
| etiam Sextus Pompeius Gnaei Pompeii patruus fuit eodem tempore: et Coelius Anti- | |
| pater, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam dedit: | 5 |
| etiam Lucius Crassus frater Publii Mucii, qui Munianus dictus est: h<u>nc Cicero ait | |
| iurisconsultorum disertissimum. Post hos Quintus Mucius Publii filius pontifex maximus | 41.1 |
| ius ciuile primus constituit generatim in libros decem et octo redigendo. Mucii auditores | 42.1 |
| fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis Aquilius <G>allus, Balbus Lucilius, Sextus | |
| Papirius, Gaius Iuuentius: ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse | |
| Seruius dicit. omnes tamen hi a Seruio Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta | |
| non talia exstant, ut ea <om>nes appetant: denique nec uersantur omnino scripta eorum inter | 5 |
| manus hominum, sed Seruius libros suos compleuit, pro cuius scriptura ipsorum quoque | |
| memoria habetur. Seruius <autem Sulpicius> cum in causis orandis primum locum aut pro | 43.1 |
| certo post Marcum Tullium optineret, traditur ad consulendum Quintum Mucium de re amici | |
| sui peruenisse cumque eum sibi respondisse de iure Serui<us> parum intellexisset, iterum | |
| Quintum interrogasse et a Quinto Mucio responsum esse nec tamen percepisse, et ita ob- | |
| iurgatum esse a Quinto Mucio: namque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas | 5 |
| oranti ius in quo uersaretur ignorare. ea uelut contumelia Seruius tactus operam dedit iuri | |
| ciuili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutus a Balbo Lucilio, instru- | |
| ctus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit Cercinae: itaque libri complures eius extant | |
| Cercinae confecti. hic cum in legatione perisset, statuam ei populus Romanus pro rostris | |
| posuit, et hodieque exstat pro rostris Augusti. huius uolumina complura exstant: reliquit | 10 |
| autem prope centum et octaginta libros. Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros | 44.1 |
| conscripserunt: Alfenus Uarus Gaius, Aulus Ofilius, Titus Caesius, Aufidius Tucca, | |
| Aufidius Namusa, Flauius Priscus, Gaius Ateius, Pacuuius Labeo Antistius Labeonis | |
| Antisti pater, Cinna, Publicius Gellius. ex his decem libros octo conscripserunt, quo- | |
| rum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros. | 5 |
| ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alfenus Uarus et Aulus Ofilius, ex quibus | |
| Uarus et consul fuit, Ofilius in equestri ordine perseuerauit. is fuit Caesari familiarissimus | |
| et libros de iure ciuili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit. nam de | |
| legibus uicensimae primus conscribit: de iurisdictione idem edictum praetoris primus dili- | |
| genter composuit, nam ante eum Seruius duos libros ad Brutum perquam breuissimos ad | 10 |
| edictum subscriptos reliquit. Fuit eodem tempore et Trebatius, qui idem Corneli Maximi | 45.1 |
| auditor fuit: Aulus Cascellius, Quintus Mucius Uolusii auditor, denique in illius hono- | |
| rem testamento Publium Mucium nepotem eius reliquit heredem. fuit autem quaestorius | |
| nec ultra proficere uoluit, cum illi etiam Augustus consulatum offeret. ex his Trebatius | |
| peritior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Ofilius utroque doctior. | 5 |
| Cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum, Trebatii complures, sed minus | |
| frequenta<n>tur. Post ho<s> quoque Tubero fuit, qui Ofilio operam dedit: fuit autem patri- | 46.1 |
| cius et transit a causis agendis ad ius ciuile, maxime postquam Quintum Ligarium accu- | |
| sauit nec optinuit apud Gaium Caesarem. is est Quintus Ligarius, qui cum Africae oram | |
| teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum | |
| accusauit et Cicero defendit: exstat eius oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro Quinto | 5 |
| Ligario. Tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et priuati et complures | |
| utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectauit scribere et ideo | |
| parum libri eius grati habentur. Post hunc maximae auctoritatis fuerunt Ateius Capito, | 47.1 |
| qui Ofilium secutus est, et Antistius Labeo, qu<i> omnes hos audiuit, institutus est autem | |
| a Trebatio. ex his Ateius consul fuit: Labeo noluit, cum offerretur ei ab Augusto consu- | |
| latus, quo suffectus fier<et>, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum | |
| annum ita diuiserat, ut Romae sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet | 5 |
| et conscribendis libris operam daret. itaque reliquit quadringenta uolumina, ex quibus | |
| plurima inter manus uersantur. hi duo primum ueluti diuersas sectas fecerunt: nam Ateius | |
| Capito in his, quae ei tradit<a> fuerant, perseuerabat, Labeo ingenii qualitate et fiducia | |
| doctrinae, qui et ceteris operis sapientiae operam dederat, plurima innouare instituit. | |
| Et ita Ateio Capitoni Massurius Sabinus successit, Labeoni Nerua, <qui a>dhuc eas dissen- | 48.1 |
| siones auxerunt. hic etiam Nerua Caesari familiarissimus fuit. Massurius Sabinus in equestri | |
| ordine fuit et publicae primus respondit: posteaque hoc coepit beneficium dari, a Tiberio | |
| Caesare hoc tamen illi concessum erat. Et, ut obiter sciamus, ante tempora Augusti | 49.1 |
| publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum | |
| habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque | |
| iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant. primus diuus Augustus, ut | |
| maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo | 5 |
| tempore peti hoc pro beneficio coepit. et ideo optimus princeps Hadrianus, cum ab eo | |
| uiri praetorii peterent, ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari | |
| solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se populo ad respondendum se prae- | |
| pararet. Ergo Sabino concessum est a Tiberio Caesare, ut populo responderet: qui in | 50.1 |
| equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est. huic nec | |
| amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est. Huic successit | 51.1 |
| Gaius Cassius Longinus natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Seruii Sulpicii: et ideo | |
| proauum suum Seruium Sulpicium appellat. hic consul fuit cum Quartino temporibus Ti- | |
| ber<ii>, sed plurimum in ciuitate auctoritatis habuit eo usque, donec eum Caesar ciuitate | |
| pelleret. Expulsus ab eo in Sardiniam, reuocatus a Uespasiano diem suum obit. Neruae | 52.1 |
| successit Proculus. fuit eodem tempore et Nerua filius: fuit et alius Longinus ex | |
| equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque peruenit. sed Proculi auctoritas | |
| maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim Cassiani, partim Procul<i>ani, | |
| quae origo a Capitone et Labeone coeperat. Cassio Caelius Sabinus successit, qui plu- | 53.1 |
| rimum temporibus Uespasiani potuit: Proculo Pegasus, qui temporibus Uespasiani prae- | |
| fectus urbi fuit: Caelio Sabino Priscus Iauolenus: Pegaso Celsus: patri Celso Celsus | |
| filius et Priscus Neratius, qui utrique consules fuerunt, Celsus quidem et iterum: Iauo- | |
| leno Prisco Aburn<i>us Ualens et Tuscianus, item Saluius Iulianus. | 5 |