DE SENATUS CONSULTO MACEDONIANO
|
|
Ulpianus libro uicensimo non<o> ad edictum. Uerba senatus consulti
|
14.6.1.pr.1
|
Macedoniani haec sunt: 'Cum inter ceteras sceleris causas Macedo, quas illi natura ad-
|
|
ministrabat, etiam aes alienum adhibuisset, et saepe materiam peccandi malis moribus
|
|
praestaret, qui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet: placere,
|
|
ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius,
|
5
|
cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur, ut scirent, qui pessimo exemplo faene-
|
|
rarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri.' Si pendeat,
|
1.1
|
an sit in potestate filius, ut puta quoniam patrem apud hostes habet, in pendenti est, an
|
|
in senatus consultum sit commissum: nam si recciderit in potestatem, senatus consulto
|
|
locus est, si minus, cessat: interim igitur deneganda est actio. Certe si adrogatus mutuam
|
2.1
|
pecuniam acceperit, deinde sit restitutus, ut emanciparetur, senatus consultum locum ha-
|
|
bebit: fuit enim filius familias. In filio familias nihil dignitas facit, quo minus senatus
|
3.1
|
consultum Macedonianum locum habeat: nam etiamsi consul sit uel cuiusuis dignitatis,
|
|
senatus consulto locus est: nisi forte castrense peculium habeat: tunc enim senatus con-
|
|
sultum cessabit
|
|
Idem libro sexagensimo quarto ad edictum. usque ad quantitatem castrensis
|
2.pr.1
|
peculii, cum filii familias in castrensi peculio uice patrum familiarum fungantur.
|
|
Idem libro uicensimo nono ad edictum. Si quis patrem familias esse cre-
|
3.pr.1
|
didit non uana simplicitate deceptus nec iuris ignorantia, sed quia publice pater familias
|
|
plerisque uidebatur, sic agebat, sic contrahebat, sic muneribus fungebatur, cessabit senatus
|
|
consultum. Unde Iulianus libro duodecimo in eo, qui uectigalia conducta habebat, scribit
|
1.1
|
(et est saepe constitutum) cessare senatus consultum. Proinde et in eo, qui scire non potuit,
|
2.1
|
an filius familias sit, Iulianus libro duodecimo cessare senatus consultum ait, ut puta in
|
|
pupillo uel minore uiginti quinque annis. sed in minore, causa cognita et a praetore suc-
|
|
currendum: in pupillo autem etiam alia ratione debuit dicere cessare senatus consultum,
|
|
quod mutua pecunia non fit, quam sine tutoris auctoritate pupillus dat, quemadmodum
|
5
|
ipse dicit Iulianus libro duodecimo, si filius familias crediderit, cessare senatus consultum,
|
|
quod mutua pecunia non fit, quamuis liberam peculii administrationem habuit: non enim
|
|
perdere ei peculium pater concedit, cum peculii administrationem permittit: et ideo uin-
|
|
dicationem nummorum patr<i> superesse ait. Is autem solus senatus consultum offendit, qui
|
3.1
|
mutuam pecuniam filio familias dedit, non qui alias contraxit, puta uendidit locauit uel
|
|
ali<o> modo contraxit: nam pecuniae datio perniciosa parentibus eorum uisa est. et ideo
|
|
etsi in creditum abi<i> filio familias uel ex causa emptionis uel ex alio contractu, in quo
|
|
pecuniam non numeraui, etsi stipulatus sim: licet coeperit esse mutua pecunia, tamen quia
|
5
|
pecuniae numeratio n<on> concurrit, cessat senatus consultum. quod ita demum erit dicen-
|
|
dum, si non fraus senatus consulto sit cogitata, ut qui credere non potuit magis ei uen-
|
|
dere<t>, ut ille rei pretium haberet in mutui uicem. Si a filio familias stipulatus sim et patri
|
4.1
|
familias facto crediderim, siue capite deminutus sit siue morte patris uel alias sui iuris
|
|
sine capitis deminutione fuerit effectus, debet dici cessare senatus consultum, quia mutua
|
|
iam patri familias data est:
|
|
Scaeuola libro secundo quaestionum. quia quod uolgo dicitur filio familias
|
4.pr.1
|
credi non licere, non ad uerba referendum est, sed ad numerationem.
|
|
Paulus libro tertio quaestionum. Ergo hic et in solidum damnabitur, non in
|
5.pr.1
|
id quod facere potest.
|
|
Scaeuola libro secundo quaestionum. Contra etiam recte dicetur, si a patre
|
6.pr.1
|
familias stipulatus sis, credas postea filio familias facto, senatus potestatem exercendam,
|
|
quia expleta est numeratione substantia obligationis.
|
|
Ulpianus libro uicesimo nono ad edictum. Item si filius familias fideiusserit,
|
7.pr.1
|
Neratius libro primo et secundo responsorum cessare senatus consultum ait. idem Celsus
|
|
libro quarto. sed Iulianus adicit, si color quaesitus sit, ut filius familias, qui mutuam ac-
|
|
cepturus erat, fideiuberet alio reo dato, fraudem senatus consulto factam nocere et dandam
|
|
exceptionem tam filio familias quam reo, quoniam et fideiussori filii subuenitur. Idem ait,
|
1.1
|
si duos reos accepero filium familias et Titium, cum ad filium familias esset peruentura
|
|
pecunia, ideo autem reum Titium acceperim, ne quasi fideiussor auxilio senatus consulti
|
|
uteretur, utilem esse exceptionem aduersus fraudem dandam. Sed et si filius familias patre
|
2.1
|
suo relegato uel longo tempore absente dotem pro filia promiserit et rem patris pignori
|
|
dederit, senatus consultum cessabit. patris tamen res non tenebitur: plane si patri heres
|
|
exstiterit filius et pignus persequatur, exceptione doli summouebitur. Mutui dationem non
|
3.1
|
solum numeratae pecuniae, uerum omnium, quae mutu<a> dari possunt, an accipere debeamus,
|
|
uidendum. sed uerba uidentur mihi ad numeratam pecuniam referri: ait enim senatus
|
|
'mutuam pecuniam dedisset'. sed si fraus sit senatus consulto adhibita, puta frumento uel
|
|
uino uel oleo mutuo dato, ut his distractis fructibus uteretur pecunia, subueniendum est
|
5
|
filio familias. Si filius in alterius erat potestate, cum mutua daretur, nunc in alterius, mens
|
4.1
|
senatus consulti non cessat: dabitur itaque exceptio. Sed et si patri eius non mors, sed
|
5.1
|
alia causa inciderit quo minus sit in ciuitate, dicendum senatus consulto locum esse. Non
|
6.1
|
solum ei, qui mutuam dedisset, sed et successoribus eius deneganda est actio. Proinde et
|
7.1
|
si alius mutuam dedit, alius stipulatus est, dabitur aduersus eum exceptio, licet hic non
|
|
dederit. sed et si alteruter eorum ignorauit in patris esse potestate, seuerius dicendum est
|
|
utrique nocere. idem est et in duobus rei<s> stipulandi. Item si duos filios familias accepero
|
8.1
|
reos, sed alterum putaui patrem familias, intererit, ad quem pecunia peruenit, ut, si eum
|
|
sciui filium familias ad quem peruenit pecunia, exceptione summouear, si ad eum quem
|
|
ignorem, non summouear. Siue autem sub usuris mutua data sunt siue sine usuris, ad
|
9.1
|
senatus consultum spectat. Quamquam autem non declaret senatus, cui exceptionem det,
|
10.1
|
tamen sciendum est et heredem filii, si pater familias decesserit, et patrem eius, si filius
|
|
familias decesserit, exceptione uti posse. Interdum tamenetsi senatus consulto locus sit,
|
11.1
|
tamen in alium datur actio, ut puta filius familias institor mutuam pecuniam accepit: scribit
|
|
enim Iulianus libro duodecimo ipsum quidem institorem exceptione senatus consulti usu-
|
|
rum, si conueniatur, sed institoriam actionem aduersus eum qui praeposuit competere.
|
|
quamquam, inquit, si ipse pater eum praeposuisset merci suae uel peculiarem exercere
|
5
|
passus esset, cessaret senatus consultum, quoniam patris uoluntate contractum uideretur:
|
|
nam si scit eum negotiari, etiam hoc permississe uidetur, si non nominatim prohibuit merces
|
|
accipere. Proinde si acceperit pecuniam et in rem patris uertit, cessat senatus consultum:
|
12.1
|
patri enim, non sibi accepit. sed et si ab initio non sic accepit, uerum postea in rem
|
|
patris uertit, cessare senatus consultum libro duodecimo digestorum Iulianus ait intelle-
|
|
gendumque ab initio sic accepisse, ut in rem uerteret. non tamen uertisse uidebitur, si
|
|
mutuam pecuniam acceptam patri in proprium debitum soluit et ideo, si pater ignorauit,
|
5
|
adhuc senatus consulto locus erit. Quod dicitur in eo, qui studiorum causa absens mutuum
|
13.1
|
acceperat, cessare senatus consultum, ita locum habet, si probabilem modum in mutua
|
|
non excessit, certe eam quantitatem, quam pater solebat subministrare. Si filius accepit
|
14.1
|
mutuam pecuniam, ut eum liberaret, qui, si peteret, exceptione non summoueretur, senatus
|
|
consulti cessabit exceptio. Hoc amplius cessabit senatus consultum, si pater soluere coepit
|
15.1
|
quod filius familias mutuum sumpserit, quasi ratum habuerit. Si pater familias factus
|
16.1
|
soluerit partem debiti, cessabit senatus consultum nec solutum repetere potest.
|
|
Paulus libro trigensimo ad edictum. Cum tamen a curatore per ignoran-
|
8.pr.1
|
tiam solutum sit, repeti debet.
|
|
Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Sed si pater familias factus
|
9.pr.1
|
rem pignori dederit, dicendum erit senatus consulti exceptionem ei denegandam usque ad
|
|
pignoris quantitatem. Si ab alio donatam sibi pecuniam filius
|
1.1
|
creditori soluerit, an pater uindicare uel repetere possit? et ait Iulianus, si quidem hac
|
|
condicione ei donata sit pecunia, ut creditori soluat, uideri a donatore profectam protinus
|
|
ad creditorem et fieri nummos accipientis: si uero simpliciter ei donauit, alienationem
|
|
eorum filium non habuisse et ideo, si soluerit, condictionem patri ex omni euentu com-
|
5
|
petere. Hoc senatus consultum et ad filias quoque familiarum pertinet nec ad
|
2.1
|
rem pertinet, si adfirmetur ornamenta ex ea pecunia comparasse: nam et ei quoque qui
|
|
filio familias credidit decreto amplissimi ordinis actio denegatur nec interest, consumpti
|
|
sint nummi an exstent in peculio. multo igitur magis seueritate senatus consulti eius con-
|
|
tractus improbabitur, qui filiae familias mutuum dedit. Non solum filio familias et patri
|
3.1
|
eius succurritur, uerum fideiussori quoque et mandatori eius, qui et ipsi mandati habent
|
|
regressum, nisi forte donandi animo intercesserunt: tunc enim, cum nullum regressum
|
|
habeant, senatus consultum locum non habebit. sed et si non donandi animo, patris tamen
|
|
uoluntate intercesserunt, totus contractus a patre uidebitur comprobatus. Et hi tamen,
|
4.1
|
qui pro filio familias sine uoluntate patris eius intercesserunt, soluendo non repetent: hoc
|
|
enim et diuus Hadrianus constituit et potest dici non repetituros. atquin perpetua ex-
|
|
ceptione tuti sunt: sed et ipse filius, et tamen non repetit, quia hi demum solutum non
|
|
repetunt, qui ob poenam creditorum actione liberantur, non quoniam exonerare eos lex
|
5
|
uoluit. Quamquam autem soluendo non repetunt,
|
|
Paulus libro trigensimo ad edictum. quia naturalis obligatio manet,
|
10.pr.1
|
Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. tamen, si non opposita ex-
|
11.1.1
|
ceptione condemnati sunt, utentur senatus consulti exceptione: et ita Iulianus scribit in
|
|
ipso filio familias exemplo mulieris intercedentis.
|
|
Paulus libro trigensimo ad edictum. Si tantum sciente patre creditum
|
12.1.1
|
sit filio, dicendum est cessare senatus consultum. sed si iusserit pater filio credi, deinde
|
|
ignorante creditore mutauerit uoluntatem, locus senatus consulto non erit, quoniam initium
|
|
contractus spectandum est.
|
|
Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Si quod alii mu-
|
13.1.1
|
tuum dedimus a filio familias nouandi causa stipulemur, non esse impedimento senatus
|
|
consultum Iulianus scribit.
|
|
Iulianus libro duodecimo digestorum. Filium habeo et ex eo nepotem:
|
14.1.1
|
nepoti meo creditum est iussu patris eius: quaesitum est, an contra senatus consultum
|
|
fieret. dixi, etiamsi uerbis senatus consulti filii continerentur, tamen et in persona nepotis
|
|
idem seruari debere: iussum autem huius patris non efficere, quo minus contra senatus
|
|
consultum creditum existimaretur, cum ipse in ea causa esset, ut pecuniam mutuam inuito
|
5
|
patre suo accipere non possit.
|
|
Marcianus libro quarto decimo institutionum. Nihil interest, quis filio
|
15.1.1
|
familias crediderit, utrum priuatus an ciuitas: nam in ciuitate quoque senatus consultum
|
|
locum habere diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.
|
|
Paulus libro quarto responsorum. Si filius familias
|
16.1.1
|
absente patre, quasi ex mandato eius pecuniam acceperit, cauisset et ad patrem litteras
|
|
emisit, ut eam pecuniam in prouincia solueret, debet pater, si actum filii sui improbat,
|
|
continuo testationem interponere contrariae uoluntatis.
|
|
Idem libro secundo sententiarum. Filius familias si in id acceperit
|
17.1.1
|
mutuam pecuniam, ut eam pro sorore sua in dotem daret, pater eius de in rem uerso
|
|
actione tenebitur: ipsi enim mortua in matrimonio puella repetitio dotis datur.
|
|
Uenuleius libro secundo stipulationum. Creditorem filii familias mortuo
|
18.1.1
|
eo fideiussorem acc<i>pere non posse Iulianus scribit, quia nulla obligatio aut ciuilis aut
|
|
naturalis supersit, cui fideiussor accedat: plane a patre eius actionis nomine, quae de pe-
|
|
culio aduersus eum competat, fideiussorem recte accipi.
|
|
Pomponius libro septimo ex uariis lectionibus. Iulianus scribit exceptionem
|
19.1.1
|
senatus consulti Macedoniani nulli obstare, nisi qui sciret aut scire potuisset filium familias
|
|
esse eum cui credebat.
|
|
Idem libro quinto senatus consultorum. Si is, cui, dum in potestate patris
|
20.1.1
|
esset, mutua pecunia data fuerat, pater familias factus per ignorantiam facti nouatione
|
|
facta eam pecuniam expromisit, si petatur ex ea stipulatione, in factum excipiendum erit.
|
|