| DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CU- | |
| RATORUM QUI GESSERINT UEL NON ET DE AGENTIBUS | |
| UEL CONUENIENDIS UNO UEL PLURIBUS | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. Gerere atque administrare tu- | 26.7.1.pr.1 |
| telam extra ordinem tutor cogi solet. Ex quo scit se tutorem datum si cesset tutor, suo | 1.1 |
| periculo cessat: id enim a diuo Marco constitutum est, ut, qui scit se tutorem datum nec | |
| excusationem si quam habet allegat intra tempora praestituta, suo periculo cesset. Sufficit | 2.1 |
| tutoribus ad plenam defensionem, siue ipsi iudicium suscipiant siue pupillus ipsis aucto- | |
| ribus, nec cogendi sunt tutores cauere. ut defensores solent, licentia igitur erit, utrum | |
| malint ipsi suscipere iudicium an pupillum exhibere, ut ipsis auctoribus iudicium susci- | |
| piatur: ita tamen, ut pro his, qui fari non possunt uel absint, ipsi tutores iudicium susci- | 5 |
| piant, pro his autem, qui supra septimum annum aetatis sunt et praesto fuerint, | |
| auctoritatem praestent. In causis autem adultorum licentia erit agentibus uel ipsum | 3.1 |
| adultum praesentem in iudicium uocare, ut consensu curatoris conueniatur, uel contra | |
| curatorem agere, ut ipse litem suscipiat. in absentibus autem adultis omnimodo contra | |
| curatorem agendum. Non denegari autem neque tutoribus neque curatoribus etiam debi- | 4.1 |
| tores pupillorum uel adultorum ex persona sua prospectu officii in iudicium uocare uel eis | |
| hoc facientibus suum accommodare consensum. | |
| Idem libro nono ad edictum. Si tutor condemnauit siue ipse condemnatus | 2.pr.1 |
| est, pupillo et in pupillum potius actio iudicati datur et maxime, si non se liti optulit, | |
| sed cum non posset uel propter absentiam pupilli uel propter infantiam auctor ei esse ad | |
| accipiendum iudicium. et hoc etiam diuus Pius rescripsit et exinde multis rescriptis de- | |
| claratum est in pupillum dandam actionem iudicati semper tutore condemnato, nisi absti- | 5 |
| neatur: tunc enim nec in tutorem nec in pupillum. nec pignora tutoris capienda esse saepe | |
| rescriptum est. Amplius Marcellus libro uicesimo primo digestorum scribit et si satis- | 1.1 |
| dedit tutor, mox abstinuit pupillus, fideiussoribus quoque eius debere subueniri: sed et si | |
| pupillus non abstinuit, quemadmodum ipsi, ita et fideiussoribus eius subueniri, maxime si | |
| pro absente pupillo uel pro infante satisdedit. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Si plures curatores dati sunt, Pom- | 3.pr.1 |
| ponius libro sexagesimo octauo ad edictum scripsit ratum haberi debere etiam quod per | |
| unum gestum est: nam et in furiosi curatoribus, ne utilitates furiosi impediantur, praetor | |
| uni eorum curationem decernet ratumque habebit, quod per eum sine dolo malo gestum | |
| est. Si parens uel pater qui in potestate habet destinauerit testamento, quis tutorum | 1.1 |
| tutelam gerat, illum debere gerere praetor putauit, meritoque parentis statur uoluntati, qui | |
| utique recte filio prospexit. tantundem praetor facit et de his, quos parens destinauit testa- | |
| mento, ipse autem confirmauit, ut, si parens declarauit, quem uelit tutelam administrare, | |
| ille solus administret. Ceteri igitur tutores non administrabunt, sed erunt hi, quos uulgo | 2.1 |
| honorarios appellamus. nec quisquam putet ad hos periculum nullum redundare: constat | |
| enim hos quoque, excussis prius facultatibus eius qui gesserit, conueniri oportere: dati sunt | |
| enim quasi obseruatores actus eius et custodes, imputabiturque eis quandoque, cur, si male | |
| eum conuersari uidebant, suspectum eum non fecerunt. adsidue igitur et rationem ab eo | 5 |
| exigere eos oportet et sollicite curare, qualiter conuersetur, et si pecunia sit, quae deponi | |
| possit, curare, ut deponatur ad praediorum comparationem: blandiuntur enim sibi, qui | |
| putant honorarios tutores omnino non teneri: tenentur enim secundum ea quae supra | |
| ostendimus. Quamuis autem ei potissimum se tutelam commissurum praetor dicat, cui | 3.1 |
| testator delegauit, attamen nonnumquam ab hoc recedet, ut puta si pater minus penso | |
| consilio hoc fecit, forte minor uiginti quinque annis, uel eo tempore fecit, quo iste tutor | |
| bonae uitae uel frugi uidebatur, deinde postea idem coepit male conuersari ignorante testa- | |
| tore, uel si contemplatione facultatium eius res ei commissa est, quibus postea exutus est. | 5 |
| Nam et si unum pater dederit tutorem, nonnumquam ei adiunguntur curatores: nam impe- | 4.1 |
| rator noster cum patre rescripsit, cum duos quis libertos suos tutores dedisset, unum rerum | |
| Italicarum, alium rerum Africanarum, curatores eis adiungendos, nec patris secuti sunt | |
| uoluntatem. Quod in tutoribus scriptum est, et in curatoribus erit obseruandum, quos | 5.1 |
| pater testamento destinauit a praetore confirmandos. Apparet igitur praetori curae fuisse, | 6.1 |
| ne tutela per plures administretur, quippe etsi pater non destinauerit quis gerere debeat, | |
| attamen id agit, ut per unum administretur: sane enim facilius unus tutor et actiones | |
| exercet et excipit. Ne per multos tutela spargatur, si non erit a testatore electus | 7.1 |
| tutor aut gerere nolet, tum is gerat, cui maior pars tutorum tutelam decreuerit: praetor | |
| igitur iubebit eos conuocari aut, si non coibunt aut coacti non decernent, causa cognita | |
| ipse statuet, quis tutelam geret. Plane si non consentiant tutores praetori, sed uelint | 8.1 |
| omnes gerere, quia fidem non habeant electo nec patiuntur succedanei esse alieni periculi, | |
| dicendum est praetorem permittere eis omnibus gerere. Item si diuidi inter se tutelam | 9.1 |
| uelint tutores, audiendi sunt, ut distribuatur inter eos administratio | |
| Idem libro nono ad edictum. uel in partes uel in regiones, et si ita fuerit diuisa, | 4.pr.1 |
| unusquisque exceptione summouebitur pro ea parte uel regione, quam non administrat. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Ita autem depositioni pecuniarum | 5.pr.1 |
| locus est, si ea summa corradi, id est colligi possit, ut comparari ager possit: si enim | |
| tam exiguam esse tutelam facile probatur, ut ex nummo refecto praedium puero comparari | |
| non possit, depositio cessat. quae ergo tutelae quantitas depositionem inducat, uideamus. | |
| et cum causa depositionis exprimatur, ut praedia pupillis comparentur, manifestum est, ut | 5 |
| ad minimas summas non uideatur pertinere: quibus modus praefiniri generaliter non potest, | |
| cum facilius causa cognita per singulos possit examinari. nec tamen auferenda facultas | |
| est etiam minores summas interdum deponi postulare, si suspecti tutores esse uideantur. | |
| Gessisse autem uidetur tutor, qui quid omnino pupillare attigit etiamsi modicum, ces- | 1.1 |
| santque partes eorum, qui solent cessantes cogere administrare. Quod si posteaquam gessit, | 2.1 |
| tunc se gestu abstinuit, etiam suspecti postulatio succedit. Quod si quis tutelam manda- | 3.1 |
| uerit gerendam gestaque fuerit ab eo cui mandatum est, locus erit tutelae actioni: uidetur | |
| enim gessisse qui per alium gessit. quod si non accessit is cui mandatum est, utili | |
| actione conuenitur. Debitor patris, qui tutelam administrauit filii, tutelae iudicio tenebitur | 4.1 |
| etiam ob id quod patri debuit. Si tutor pupillum suum puberem factum non admonuerit, | 5.1 |
| ut sibi curatores peteret (sacris enim constitutionibus hoc facere iubetur qui tutelam ad- | |
| ministrauit), an tutelae iudicio teneatur? et magis puto sufficere tutelae iudicium, quasi | |
| conexum sit hoc tutelae officio, quamuis post pubertatem admittatur. Post completum ui- | 6.1 |
| cesimum quintum annum aetatis si nondum rationes redditae sunt nec ad causam instru- | |
| menta pertinentia, fidei ac uerecundiae curatorum conuenit, ut consilio suo coeptam litem | |
| perficiant. si igitur cessent in his quae constituta sunt faciendis, magis puto sufficere ne- | |
| gotiorum gestorum iudicium etiam <si iam> actum est, si tamen huius rei ratio reddita non est. | 5 |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum huiusmodi speciem proponit: quidam decedens | 7.1 |
| filiis suis dederat tutores et adiecerat: 'eosque aneclogistos esse uolo'. et ait Iulianus | |
| tutores, nisi bonam fidem in administratione praestiterint, damnari debere, quamuis testa- | |
| mento comprehensum sit, ut aneclogisti essent: nec eo nomine ex causa fideicommissi | |
| quicquam consequi debebunt, ut ait Iulianus, et est uera ista sententia: nemo enim ius | 5 |
| publicum remittere potest huiusmodi cautionibus nec mutare formam antiquitus constitutam. | |
| damnum uero, quodcumque ex tutela quis senserit, et legari et per fideicommissum ei re- | |
| linqui potest. Papinianus libro quinto responsorum ita scribit: Pater tutelam filiorum | 8.1 |
| consilio matris geri mandauit et eo nomine tutores liberauit. non idcirco minus officium | |
| tutorum integrum erit, sed uiris bonis conueniet salubre consilium matris admittere, ta- | |
| metsi neque liberatio tutoris neque uoluntas patris aut intercessio matris tutoris officium | |
| infringat. Usque adeo autem licet tutoribus patris praeceptum neglegere, ut, si pater | 9.1 |
| cauer<i>t, ne quid rei suae distraheretur uel ne mancipia distrahantur uel ne uestis uel | |
| ne domus uel ne aliae res periculo subiectae, liceat eis contemnere hanc patris uolun- | |
| tatem. Ex quo innotuit tutor<i> se tutorem esse, scire debet periculum tutelae ad eum per- | 10.1 |
| tinere. innotescere autem qualiterqualiter sufficit, non utique testato eum conueniri: nam | |
| etsi citra testationem, scilicet undecumque cognouit, nulla dubitatio est, quin debeat peri- | |
| culum ad ipsum respicere. | |
| Idem libro trigesimo sexto ad edictum. Hoc autem, quod cognouit tutor, pu- | 6.pr.1 |
| pillus probare debebit. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Tutor, qui repertorium non fecit, | 7.pr.1 |
| quod uulgo inuentarium appellatur, dolo fecisse uidetur, nisi forte aliqua necessaria et | |
| iustissima causa allegari possit, cur id factum non sit. si quis igitur dolo inuentarium non | |
| fecerit, in ea condicione est, ut teneatur in id quod pupilli interest, quod ex iureiurando | |
| in litem aestimatur. nihil itaque gerere ante inuentarium factum eum oportet, nisi id quod | 5 |
| dilationem nec modicam exspectare possit. Si tutor cessauerit in distractione earum rerum | 1.1 |
| quae tempore depereunt, suum periculum facit: debuit enim confestim officio suo fungi. | |
| quid si contutores exspectabat uel differentes uel etiam uolentes se excusare, an ei | |
| ignoscatur? et non facile ignoscetur: debuit enim partibus suis fungi non quidem prae- | |
| cipiti festinatione, sed nec moratoria cunctatione. Competet aduersus tutores tutelae actio, | 2.1 |
| si male contraxerint, hoc est si praedia comparauerint non idonea per sordes aut gratiam. | |
| quid ergo si neque sordide neque gratiose, sed non bonam condicionem elegerint? recte | |
| quis dixerit solam latam neclegentiam eos praestare in hac parte debere. Si post depo- | 3.1 |
| sitionem pecuniae comparare praedia tutores neglexerunt, incipient in usuras conueniri: | |
| quamquam enim a praetore cogi eos oportet ad comparandum, tamen, si cessent, etiam | |
| usuris plectendi sunt tarditatis gratia, nisi si per eos factum non est quo minus compa- | |
| rarent. Pecuniae, quam in usus suos conuerterunt tutores, legitimas usuras praestant, sed | 4.1 |
| hoc ita demum, si euidenter doceantur pecuniam in usus suos conuertisse: ceterum non | |
| utique qui non faenerauit uel non deposuit, in suos usus uertit, et ita | |
| diuus Seuerus decreuit. doceri igitur debet in usus suos pecuniam uertisse. Uertisse | 5.1 |
| in suos usus non accipimus eum, qui debitor patris pupilli fuit, deinde ipse sibi non soluit: | |
| hic enim eas usuras praestabit, quas patri promiserat. Si tutor pecuniam pupillarem | 6.1 |
| suo nomine faenerauit, ita demum cogetur usuras quas percepit praestare, si suscipiat | |
| pupillus ceterorum nominum periculum. Si deponi oporteat pecunias ad praediorum com- | 7.1 |
| parationem, si quidem factum est, usurae non current: sin uero factum non est, si quidem | |
| nec praeceptum est, ut deponantur, pupillares praestabuntur, si praeceptum est et ne- | |
| glectum, de modo usurarum uidendum est. et solent praetores comminari, ut, si non fiat | |
| depositio uel quanto tardius fiat, legitimae usurae praestentur: si igitur comminatio inter- | 5 |
| cessit, iudex qui quandoque cognoscet, decretum praetoris sequetur. Idem solent facere | 8.1 |
| praetores etiam circa eos tutores, qui negant habere ad alendos pupillos penes se aliquid, | |
| ut quidquid constiterit penes eos esse, eius grauissima usura pendatur: et hoc persequi | |
| oportere iudicem palam est cum et alia poenae adiectione. Residuarum autem summarum | 9.1 |
| pupillares usuras pendi oportet. Quae autem sunt pupillares usurae, uidendum est. et | 10.1 |
| apparet hanc esse formam usurarum, ut eius quidem pecuniae, quam quis in usus suos | |
| conuertit, legitimam usuram praestet. sed et si negauit apud se esse pecuniam et praetor | |
| pronuntiauit contra eum, legitimas soluere debebit, uel si moram depositioni fecit et praetor | |
| irrogauit ei legitimas. sed et si, dum negat aliquam quantitatem penes se esse, pupillis | 5 |
| ad onera sua expedienda imposuit necessitatem mutuam pecuniam legitimis usuris acci- | |
| piendi, tenebitur in legitimas. item si a debitoribus legitimas exegit. ex ceteris causis | |
| secundum morem prouinciae praestabit usuras aut quincunces aut trientes aut si quae aliae | |
| leuiores in prouincia frequentantur. Usurae a tutoribus non statim exiguntur, | 11.1 |
| sed interiecto tempore ad exigendum et ad collocandum duum mensum, idque in iudicio | |
| tutelae seruari solet: quod spatium seu laxamentum temporis tribui non oportet his, qui | |
| nummos impuberum uel adulescentium in suos usus conuerterunt. Si usuras exactas | 12.1 |
| tutor uel curator usibus suis retinuerint, earum usuras agnoscere eos oportet: sane enim | |
| parui refert, utrum sortem pupillarem an usuras in usus suos conuerterint. Pecuniae, quae | 13.1 |
| in arca fuit, etiam heredes curatoris tamdiu usuras praestabunt, quamdiu non interpellaue- | |
| rint, ut loco defuncti curator constituatur. Si tutor pro contutore condemnetur, an etiam in | 14.1 |
| usuras condemnandus sit, quaeritur. et placet, ut multis rescriptis continetur et Papinianus | |
| libro duodecimo quaestionum ait, etiam in usuras eum condemnandum, si suspectum facere | |
| supersedit, et quidem eas demum usuras cogendum praestare, quas etiam suae admini- | |
| strationis cogitur. Sciendum est tutorem et post officium finitum usuras debere in diem, | 15.1 |
| quo tutelam restituit. | |
| Idem libro uicesimo tertio ad edictum. Si tutelae agat is, cuius tutela ad- | 8.pr.1 |
| ministrata est, dicendum est nonnumquam diem creditae pecuniae exspectandam, si forte | |
| tutor pecunias crediderit pupilli nomine, quarum exigendarum dies nondum uenit. sane | |
| quod ad pecunias attinet, ita demum uerum est, si potuit et debuit credere: ceterum si | |
| non debet credere, non exspectabitur. | 5 |
| Idem libro trigesimo sexto ad edictum. Quotiens tutor pecuniam pupillarem | 9.pr.1 |
| faenori dat, stipulatio hoc ordine facienda est. stipulari enim debet aut pupillus aut | |
| seruus pupilli: quod si neque pupillus eius aetatis erit, ut stipulari possit, neque seruum | |
| habebit, tunc ipse tutor quiue in eius potestate erit, quo casu Iulianus saepissime scripsit | |
| utilem actionem pupillo dandam. sed et si absens sit pupillus, oportere tutorem suo no- | 5 |
| mine stipulari nequaquam ambigendum est. Si pater familias eum, pro quo fideiussit, | 1.1 |
| tutorem dederit filio suo, officio tutoris conuenit, ut, cum dies pecuniae praeterierit, cre- | |
| ditori debitum soluat: et ideo cessante eo si pupillus suae tutelae factus soluerit ex causa | |
| fideiussoria, non solum mandati, sed etiam tutelae agere poterit: hoc enim ei impu- | |
| tatur, cur pro se non soluerit. quod si in diem debitor fuit iste tutor, quibusdam uidetur | 5 |
| non uenire in tutelae iudicium, si modo is dies post tutelam finitam superuenit: quod si | |
| dies adhuc durante tutela uenit, putant omnimodo deuolui in tutelae iudicium. ego et hoc | |
| et superius ita uerum puto, si facultatibus labi tutor coepit: ceterum si idoneus tutor fuit, | |
| nihil uenire in tutelae iudicio. nec quisquam putet nullum effectum hoc habere: namque | |
| si quis dixerit in tutelae iudicium deuolui, et priuilegio locus est et fideiussores tenebuntur, | 10 |
| si rem saluam fore cautum est. Item si temporali actione fuit obligatus tutor, dicendum | 2.1 |
| est locum esse tutelae iudicio, ut perpetua actio sit. Et generaliter quod aduersus alium | 3.1 |
| praestare debuit pupillo suo, id aduersus se quoque praestare debet, fortassis et plus: | |
| aduersus alios enim experiri sine actione non potuit, aduersus se potuit. Sed si sub usuris | 4.1 |
| grauioribus patri pupilli pecuniam debuit quam sint pupillares, uidendum est, an ei aliquid | |
| imputetur. et si quidem soluit, nihil est quod ei imputetur: potuit enim soluere nec one- | |
| rare se usuris: si uero non soluit, usuras cogendus est agnoscere, quas a se exigere debuit. | |
| Sicut autem soluere tutor quod debet, ita et exigere quod sibi debetur potest, si creditor | 5.1 |
| fuit patris pupilli: nam et sibi soluere potest, si modo fuit pecunia unde soluat, et si | |
| usurae fuerunt grauiores quae ei debebantur, releuabitur eis pupillus, quia tutor se potuit | |
| liberare, sicut aliis quoque soluere et potuit et debuit. Nec utique necesse habet, si con- | 6.1 |
| ueniatur, per iudicem soluere, idcircoque si mala causa pupillaris est, denuntiare sibi | |
| uerum debet. denique imperator Antoninus cum patre etiam honoraria eos imputare pu- | |
| pillo prohibuit, si superuacaneam litem instituissent, cum conuenirentur a uero creditore: | |
| nec enim prohibentur tutores bonam fidem agnoscere. Non tantum autem sibi soluere | 7.1 |
| tutor, uerum etiam sibi creditam pecuniam scribere potest, ut Marcellus libro octauo | |
| digestorum scribsit, seque mutua pecunia poterit obligare sibi mutuam proscribendo. | |
| Constat eum, qui ad augmentum datur, ut puta ad bona materna quae postea | 8.1 |
| accesserunt uel ad quid aliud augmentum, administrare bona pristina non solere. si autem | |
| suspectum facere priorem tutorem supersedit uel satis ab eo exigere, plectetur. Per con- | 9.1 |
| trarium autem qui datus est simpliciter tutor pupillo uel curator, si quid postea augmenti | |
| accesserit, periculo tenetur, quamuis soleat ad augmentum dari curator: quae res non facit, | |
| ut ipsa augmenta non pertineant ad curam priorum, ad quos omnis utilitas pupillorum | |
| debet pertinere. siue igitur datus est, communicatur periculum cum prioribus, siue datus | 5 |
| non est, tenetur administrationis necessitate is qui antea erat datus. | |
| Idem libro quadragesimo nono ad edictum. Generaliter quotienscumque non | 10.pr.1 |
| fit nomine pupilli quod quiuis pater familias idoneus facit, non uidetur defendi: siue igitur | |
| solutionem siue iudicium siue stipulationem detrectat, defendi non uidetur. | |
| Idem libro trigesimo tertio ad edictum. Circa pupillum, cuius tutor seruus | 11.pr.1 |
| erat pronuntiatus, diuus Pius rescripsit in rebus, quas ex pecunia pupilli seruus compa- | |
| rauerat, dominum non posse uti praerogatiua deductionis. quod et in curatore obser- | |
| uandum est. | |
| Paulus libro trigesimo octauo ad edictum. Cum plures tu- | 12.pr.1 |
| telam gerunt, nulli eorum in contutorem actio pupilli nomine datur. Quae bona fide a | 1.1 |
| tutore gesta sunt, rata habentur etiam ex rescriptis Traiani et Hadriani: et ideo pupillus | |
| rem a tutore legitime distractam uindicare non potest: nam et inutile est pupillis, si ad- | |
| ministratio eorum non seruatur, nemine scilicet emente. nec interest, tutor soluendo fuerit | |
| nec ne, cum, si bona fide res gesta sit, seruanda sit, si mala fide, alienatio non ualet. | 5 |
| Nimium est licere tutori respectu existimationis pupilli erogare ex bonis eius, quod ex | 2.1 |
| suis non honestissime fuisset erogaturus. Cum tutor non rebus dumtaxat, sed etiam mo- | 3.1 |
| ribus pupilli praeponatur, inprimis mercedes praeceptoribus, non quas minimas poterit, | |
| sed pro facultate patrimonii, pro dignitate natalium constituet, alimenta seruis libertisque, | |
| nonnumquam etiam exteris, si hoc pupillo expediet, praestabit, sollemnia munera paren- | |
| tibus cognatisque mittet. sed non dabit dotem sorori alio patre natae, etiamsi aliter ea | 5 |
| nubere non potuit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quae seruanda arbitrio pu- | |
| pilli est. Si tutor pecuniam pupillarem credere non potuit, quod non erat cui crederet, | 4.1 |
| pupillo uacabit. | |
| Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale. Tutor secundum dignitatem | 13.pr.1 |
| facultatesque pupilli modum seruorum aestimare debet, qui circa eum futuri sunt. Non | 1.1 |
| est audiendus tutor, cum dicat ideo cessasse pupillarem pecuniam, quod idonea nomina | |
| non inueniret, si arguatur eo tempore suam pecuniam bene collocasse. In soluendis legatis | 2.1 |
| et fideicommissis attendere debet tutor, ne cui non debitum soluat, nec nuptiale munus | |
| matri pupilli uel sorori mittere. aliu<d> est, si matri forte aut sorori pupilli tutor ea quae | |
| ad uictum necessaria sunt praestiterit, cum semet ipsa sustinere non possit: nam ratum id | |
| habendum est: nec enim eadem causa est eius, quod in eam rem impenditur et quod mu- | 5 |
| neris legatorumue nomine erogatur. | |
| Paulus libro octauo breuium. Etiam contutoris factum imputatur collegae, | 14.pr.1 |
| si potuit et debuit suspectum facere: interdum et si debuit satis petere: nam si idoneus | |
| subito lapsus est, nihil collegae imputari potest. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Si tutor constitutus quos inuenerit debi- | 15.pr.1 |
| tores non conuenerit ac per hoc minus idonei efficiantur, uel intra sex primos | |
| menses pupillares pecunias non collocauerit, ipse in debitam pecuniam et in usuras eius | |
| pecuniae quam non faenerauit conuenitur. | |
| Idem libro sexto ad Sabinum. Cum quaeritur iudicio tutelae, quae nomina | 16.pr.1 |
| a tutore facta agnoscere pupillus debeat, Marcellus putabat, si tutor pecuniam pupilli mu- | |
| tuam dedisset et suo nomine stipulatus esset, posse dici nomina integra pupillo salua esse, | |
| deperdita et male contracta ad tutorem pertinere. sed uerius se putare posse tutorem eam | |
| condicionem adulescenti deferre, ut id quod gessisset tutor in contrahendis nominibus aut | 5 |
| in totum agnoscere aut a toto recedere, ita ut perinde esset ac si tutor sibi negotium | |
| gessisset. idem est et si pupilli nomine credidisset. | |
| Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum. Qui iussus est ab eo, qui ius | 17.pr.1 |
| iubendi habet, tutelam gerere, si cessasset, ex quo iussus est indemnem pupillum prae- | |
| stare debebit, non ex quo tutor esse coepit. | |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum. Qui tutor negotia pupilli gessit, | 18.pr.1 |
| quamuis in nulla re auctor pupillo fuerit, quin tutelae iudicio teneatur, dubitari non oportet: | |
| quid enim prohibet ita patrimonium pupilli compositum esse, ut nihil gerere necesse sit, | |
| in quo tutoris auctoritas interponi debeat? Ex duobus tutoribus si cum altero actum | 1.1 |
| fuerit, alter non liberabitur. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Actus sui rationem concuratori reddere | 19.pr.1 |
| non esse compellendum: sed nisi cum eo administrationem communicet aut si non ex fide | |
| curam gerat, suspectum postulari posse. | |
| Idem libro quinto de officio proconsulis. Tutor uel curator, cuius iniusta | 20.pr.1 |
| appellatio pronuntiata erit cuiusue excusatio recepta non sit, ex quo accedere ad admini- | |
| strationem debuit erit obligatus. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Lucius Titius Gaium Seium filium | 21.pr.1 |
| familias testamento filio suo tutorem dedit: Gaius Seius sciente et consentiente patre | |
| tutelam administrauit: quaero, an defuncto Gaio Seio actio tutelae aduersus patrem eius | |
| et in quantum competat. Marcellus respondit secundum ea quae proposita essent actione | |
| de peculio et de in rem uerso patrem teneri: nec multum uideri in hoc casu facere patris | 5 |
| scientiam et consensum ad obligandum eum in solidum, nisi forte contutore uel alio quo | |
| uolente eum facere suspectum intercessit et quasi in se periculum recepit. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Tutor ad utilitatem pupilli et nouare et rem | 22.pr.1 |
| in iudicium deducere potest: donationes autem ab eo factae pupillo non nocent. | |
| Ulpianus libro nono ad edictum. Uulgo obseruatur, ne tutor caueat ratam | 23.pr.1 |
| rem pupillum habiturum, quia rem in iudicium deducit. quid tamen si dubitetur, an tutor | |
| sit uel an duret tutor uel an gestus illi commissus sit? aequum est aduersarium non de- | |
| cipi. idem et in curatore est, ut Iulianus scribsit. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Decreto praetoris actor constitui periculo | 24.pr.1 |
| tutoris solet, quotiensque aut diffusa negotia sint aut dignitas uel aetas aut ualetudo | |
| tutoris id postulet: si tamen nondum fari pupillus potest, ut procuratorem facere possit, | |
| aut absens sit, tunc actor necessario constituendus est. Si duobus simul tutela gerenda | 1.1 |
| permissa est uel a parente uel a contutoribus uel a magistratibus, benigne accipiendum | |
| est etiam uni agere permissum, quia duo simul agere non possunt. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Si minoris actum fuerit cum tu- | 25.pr.1 |
| toribus adsistentibus curatoribus et pupillus ob hoc egerit cum curatoribus et ei sint con- | |
| demnati in id quod sua intererat minoris tutores culpa eorum condemnatos non esse: an | |
| restitutio aduersus tutores cesset? et Papinianus responsorum libro secundo ait nihilo | |
| minus posse restitui et idcirco curatores, si nondum iudicatum fecerunt, posse prouocantes | 5 |
| per exceptionem doli consequi, ut eis mandentur aduersus tutores actiones. quid tamen | |
| si iam fecerunt iudicatum curatores? proderit hoc tutoribus, quoniam nihil minori abest, | |
| qui de praeda magis quam de damno sollicitus est, nisi forte mandare actiones paratus | |
| sit curatoribus. | |
| Paulus libro uicesimo quarto ad edictum. <Cum> curatore et pro tutore etiam | 26.pr.1 |
| manente administratione agi potest. | |
| Idem libro septimo ad Plautium. Tutor, qui tutelam gerit, quantum ad pro- | 27.pr.1 |
| uidentiam pupillarem domini loco haberi debet. | |
| Marcellus libro octauo digestorum. Tutor pro pupillo in iudicium uocatus sollemniter | 28.pr.1 |
| cauit: si inter moras puer ad pubertatem peruenit, non est cogendus accipere iudicium. | |
| Tutor, qui post pubertatem pupilli negotiorum eius administratione abstinuit, | 1.1 |
| usuras praestare non debet ex quo optulit pecuniam: quin etiam iustius mihi uidetur | |
| eum per quem non stetit, quo minus conuentus restitueret tutelam, ad praestationem usu- | |
| rarum non compelli. Ulpianus notat: non sufficit optulisse, nisi et deposuit obsignatam | |
| tuto in loco. | 5 |
| Marcellus libro octauo digestorum. maximeque heredem tutoris: nam perini- | 29.pr.1 |
| quum est eum, cui forte post uiginti annos uel amplius in mentem uenit tutelam reposcere, | |
| etiam usuras postulare. | |
| Idem libro uicesimo primo digestorum. Tutoris praecipuum est officium, ne | 30.pr.1 |
| indefensum pupillum relinquat. | |
| Modestinus libro primo excusationum. Diui Seuerus et Antoninus Augusti | 31.pr.1 |
| Sergio Iuliano. 'Forma, qua singuli tutores, prout quisque gessit tutelam, nonnunquam in | |
| solidum tenentur, dumtaxat intra pubertatis tempora locum habet, non etiam si post pu- | |
| bertatem administrauerint'. | |
| Idem libro sexto responsorum. Sine herede tutor decessit: quaero, an cu- | 32.pr.1 |
| rator pupillo datus, cum neque inuentaria neque alia instrumenta a fideiussore tutoris ex- | |
| hibeantur, possit eundem fideiussorem conuenire ex stipulatione, quanti pupilli interest. | |
| Modestinus respondit in id quod tutor conueniri potuit, fideiussorem quoque conueniri | |
| posse. Modestinus respondit damnum si quod accidit eo, quia cautiones soluti uectigalis | 1.1 |
| inuentae non sunt, ad tutorem, cuius nulla culpa admissa proponitur, minime pertinere. | |
| Modestinus respondit tutorem eorum redituum nomine rationem pupillae reddere debere, | 2.1 |
| qui ex fundo bona fide percipi potuerunt. Item respondit, si minus a seruo tutor percepit, | 3.1 |
| quam bona fide ex fundo percipi potuit, ex eo, de quo pupillae sit obstrictus, quantum | |
| ex peculio serui seruari possit, eidem tutori proficere debere, scilicet si non perdituro | |
| seruo administrationem credidit. Interposito curatore adulescens fundum Titio uendidit: | 4.1 |
| postea adgnita fraude in integrum restitutus in possessionem induci iussus est: quaero, an, | |
| cum ex hac uenditione melior factus non est neque in rem suam quicquam uersum pro- | |
| betur, pretium emptori restituere non debeat. Modestinus respondit pretium fundi ab adu- | |
| lescente uenumdati, si rationibus eius non profuit nec quicquam de eo <a> iudicante de in | 5 |
| integrum restitutione statutum est, emptorem frustra postulare. Item respondit sumptibus | 5.1 |
| uoluptatis causa ab emptore factis adulescentem onerandum non esse: qui tamen ab eodem | |
| aedificio ita auferri possunt, ut in facie pristina, id est quae fuit ante uenditionem, aedi- | |
| ficium esse possit, emptori auferre permitti oportere. Lucius Titius coheres et curator | 6.1 |
| sororis suae, cum esset ex ciuitate, in qua usitatum erat ipsos dominos praediorum, non | |
| conductores onera annonarum et contributionum temporari<ar>um sustinere, morem hunc et | |
| consuetudinem semper obseruatam secutus et ipse pro communi et indiuidua hereditate | |
| annonas praestitit: quaero, an in rationibus dandis opponi curatori possit, quia non recte | 5 |
| pro parte sororis tales impensas fecerat. Modestinus respondit in id demum curatorem | |
| adultae reputare ex causa de qua quaeritur posse, quod ipsa, si rem suam administraret, | |
| erogare compelleretur. Tutores duo post uenditionem pupillarium rerum factam pecuniam | 7.1 |
| inter se diuiserant, post quam diuisionem alter eorum in exilium datus est durante tutela: | |
| quaerebatur, an actore constituto contutor eius partem pupillaris pecuniae petere ab eo | |
| poterit. Modestinus respondit: si hoc quaeritur, an contutore relegato contutor eius tutelae | |
| actionem exercere possit, non posse respondi. | 5 |
| Callistratus libro quarto de cognitionibus. A tutoribus et curatoribus | 33.pr.1 |
| pupillorum eadem diligentia exigenda est circa administrationem rerum pupillarium, quam | |
| pater familias rebus suis ex bona fide praebere debet. Officium tutorum curatoribus con- | 1.1 |
| stitutis finem accipit ideoque omnia negotia, quae inita sunt, ad fidem curatorum pertinent: | |
| idque etiam diuus Marcus cum filio suo Commodo rescripsit. Heredibus quoque pupillorum | 2.1 |
| electio eadem aduersus tutores, in quo potissimum consistere uelint, competit, quae ipsis | |
| quorum tutela administrata sit, principalibus constitutionibus declaratur. sumptuum, qui | 3.1 |
| bona fide in tutelam, non qui in ipsos tutores fiunt, ratio haberi solet, nisi ab eo qui eum | |
| dat certum solacium ei constitutum est. | |
| Iulius Aquila libro responsorum. Respondit ad instruendam diligentiam | 34.pr.1 |
| iudicantis et pupillorum utilitatem admittendam seruos quoque eorum interrogari posse. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Tutor siue curator nomina, quae | 35.pr.1 |
| iuste putat non esse idonea, a priore tutore uel curatore suscipere quidem cogitur, non | |
| tamen exactionem periculo suo facere. | |
| Idem libro tertio quaestionum. Inter tutores diuisa tutela est: aequitas, | 36.pr.1 |
| quae merum ius compensationis inducit, propter officium et personam agentis tutoris non | |
| differtur: nam diuisio tutelae, quae non iuris, sed iurisdictionis est, modum administrationi | |
| facit et inter ipsos locum habet nec experiri cum pupillo uolentibus obstare debet. | |
| Idem libro undecimo quaestionum. Tutorem, qui tutelam gerit, Sabinus et Cassius, | 37.pr.1 |
| prout gerit, in singulas res per tempora uelut ex pluribus causis obligari putauerunt. | |
| Secundum quam sententiam seruus institor dominicae mercis uel praepositus | 1.1 |
| debitis exigendis si liber factus in eodem actu perseueret, quamuis tempore seruitutis | |
| obligari non potuerit, praeteriti temporis nomine actione negotiorum gestorum non inuti- | |
| liter conuenietur, earum scilicet rerum, quae conexam rationem cum his, quae postea gesta | |
| sunt, habuerunt: sic enim et tutelae iudicium earum quoque rerum causa tenere placuit, | 5 |
| quae post pubertatem administrantur, si posterior actus priori cohaereat neque diuisus pro- | |
| priam rationem habet. Inde descendit quaestio, quae uolgo circa filium familias tractata | 2.1 |
| est, qui tutor testamento datus post tutelam gestam emancipatus in eodem officio per- | |
| seuerauit. et secundum Sabini et Cassii sententiam eueniet, ut de eo quidem, quod post | |
| emancipationem gestum est, in solidum conueniri possit, de praeterito autem, siue peculium | |
| non sit ademptum siue ademptum sit, in id quod facere possit. quod si superioris tem- | 5 |
| poris nomine patrem de peculio pupillus conuenire maluerit (annus enim utilis ex quo | |
| tutela agi posse coepit computabitur): ne capiatur pater inducta totius temporis causa, | |
| tempus, quo filius familias tutelam gessit, comprehendendum erit. | |
| Idem libro duodecimo quaestionum. Si plures tutelam non administrauerint | 38.pr.1 |
| et omnes soluendo sint, utrum, quia nullae partes administrationis inueniuntur, electioni | |
| locus erit an ut eiusdem pecuniae debitores excipere debebunt periculi societatem? quod | |
| magis ratio suadet. Si quidam ex his idonei non sint, onerabuntur sine dubio ceteri, nec | 1.1 |
| inique, cum singulorum contumacia pupillo damnum in solidum dederit. Unde quaerendum | 2.1 |
| est, an actiones pupillus ei, qui solus conuenitur, in alterum pro parte scilicet praestare | |
| debeat. sed cum propria cuiusque contumacia puniatur, qua fronte poterit hoc desiderari? | |
| Idem libro quinto responsorum. Tutores, qui post finem tutelae per er- | 39.pr.1 |
| rorem officii durantes rerum administrationem retinuerunt, nominum paternorum periculum, | |
| quae post pubertatem adulescentis idonea fuerunt, praestare cogendi non erunt, cum | |
| actionem inferre non potuerunt. Curator a patre testamento datus impuberis negotiis se | 1.1 |
| per errorem immiscuit: postea a praetore tutoribus aliis datis periculum futuri temporis | |
| ille, qui postea nihil gessit, non praestabit. Qui se negotiis impuberis non iure tutor datus | 2.1 |
| secundum patris uoluntatem immiscuit, errore comperto tutorem a praetore constitui con- | |
| sultius petet, ne forte, si rem coeptam deseruerit, fraudis uel culpae causa condemnetur. | |
| non idem seruatur, si quis ultro negotium alienum gesserit, cum satis abundeque sufficiat | |
| uel in una specie per amici laborem domino consuli. Heres institutus, qui non habuit | 3.1 |
| substitutum, priusquam hereditatem adiret, quam impuberi restituere debuit, uita decessit: | |
| cum hereditas in Italia esset, scriptus autem heres in prouincia uita decessisset, tutores | |
| prouincialium rerum culpae nomine condemnandos existimaui, si causam testamenti non | |
| ignorantes utilitatem impuberis deseruerunt: nam hereditatis in prouincia fideicommisso | 5 |
| restituto causam quidem iuris expediri potuisse, rerum autem administrationem ad eos | |
| recidere debuisse, qui tutelam in Italia suscepissent. Aduersus tutorem, qui pupillum he- | 4.1 |
| reditat<e> patris abstinuit, actionem denegari non oportet creditori, qui cum ipso tutore con- | |
| traxit, quamuis tutor pecuniam in rem impuberis uerteret. Curatores adulescentis mutui | 5.1 |
| periculi gratia cautionem inuicem sibi praebuerunt et in eam rem pignora dederunt: cum | |
| officio deposito soluendo fuissent, irritam cautionem esse factam et pignoris uinculum so- | |
| lutum apparuit. Tutor datus aduersus ipsam creationem prouocauit: heres eius postea | 6.1 |
| uictus praeteriti temporis periculum praestabit, quia non uidetur leuis culpa contra iuris | |
| auctoritatem mandatum tutelae officium detrectare. Rerum prouincialium tutores in urbe | 7.1 |
| causas appellationis impuberum agentes, rerum Italicarum curatores ut impuberibus con- | |
| stituantur, ad officium suum reuocare debent: alioquin si prius in prouinciam redierint, | |
| dolum aut culpam eorum in ea quoque parte recte iudex conueniet. Patruus testamento | 8.1 |
| fratris filio tutor datus cum in Italia domicilium haberet, tam Italicarum rerum quam pro- | |
| uincialium administrationem suscepit atque ita pecuniam ex uenditionibus Romae refectam | |
| in prouinciam traiecit et in calendarium pupilli conuertit: tutor in locum eius Romae sub- | |
| stitutus administrationem pecuniae, quae non pertinet ad tutelam suam, suscipere non | 5 |
| cogitur. Curatores testamento uel tutores inutiliter dati neque decreto praetoris confirmati | 9.1 |
| negotia gesserunt. uice mutua periculum praestare coguntur, cum officium sponte citra | |
| iuris adminiculum in<i>uerint et qui fuit idoneus, decretum praetoris curatores uel tutores | |
| constituentis implorare debuerit. Tutoribus idoneis diem functis uice mutua periculum ad | 10.1 |
| heredes eorum non redundat, quod non habuit locum officio tutelae manente. In eum, | 11.1 |
| qui tutelam gerere noluit, post ceteros qui gesserunt actionem utilem tutelae dari placuit. | |
| quod tamen ex tutela non peruenit ad eos, qui se negotiis miscuerunt, sed communi ne- | |
| glegentia perit, citra substitutionis ordinem aequaliter omnium periculum spectat. Tutores | 12.1 |
| pubere pupillo constituto litem appellationis inchoatam iussu consulum ob notitiam rei per- | |
| fecerunt: cum iudicatum persequi non potuerunt, periculo culpae non subiciuntur. Ab eo, | 13.1 |
| qui restitutionis auxilio non iuuatur, quaestio culpae tutorum conuentione remitti potest, | |
| nec donatum, sed transactum uidetur. Neglegentiae tutorum periculo nominum, quae pater | 14.1 |
| usuris maioribus fecit, adscripto pupilla quidem actionem calendarii praestare cogitur, | |
| exactas autem usuras tutelae tempore citra ullam compensationem retinet. Adulescens | 15.1 |
| tutoribus conuentis, a quibus totum seruari non potuit, aduersus curatores, qui tutelam | |
| ad se neglegentia non transtulerunt, integram actionem retinet: neque enim tutelae iudicio | |
| consumptum uidetur, quod alterius officii querellam habuit. Tutor, qui tutoris idoneum | 16.1 |
| heredem conuenire pupilli nomine noluit, damni uicarius substituitur, ut is, qui non ido- | |
| neum tutelae tempore suspectum facere supersedit. Tutelae iudicium ideo differri non | 17.1 |
| oportet, quod fratris et coheredis impuberis idem tutelam sustineat. Quod de peculio serui | 18.1 |
| actoris, quem adulescens postquam res suas administrare coepit manumisit, <ret>inuit aut re- | |
| tinere potuit, in ratione reddenda curatori per iudicem accepto feretur. | |
| Idem libro sexto responsorum. Impuberi filio centurio curatorem dedit. | 40.pr.1 |
| decreto praetoris non secuto si nihil curator datus administret, periculo contumaciae uel | |
| neglegentiae non adstringetur: nam priuilegium militum ad alienam iniuriam porrigi non | |
| oportet nec in aliis circa supremam uoluntatem imperitiae uenia datur quam in bonis mi- | |
| litum, filii uero tutela iure patriae potestatis, non militiae praemio mandatur. | 5 |
| Idem libro septimo responsorum. Qui plures tutores habuit, unum qui sol- | 41.pr.1 |
| uendo non fuit, rationem actus sui uetuit reddere. quoniam eius liberatio, quod ex tutela | |
| percepit aut dolo contraxit, non est relicta, contutores, qui suspectum facere neglexerunt, | |
| ex culpa recte conueniuntur: tutor enim legatarius ex culpa, quae testamento remissa est, | |
| non tenetur. | 5 |
| Idem libro primo definitionum. Ex pluribus tutoribus in solidum unum tu- | 42.pr.1 |
| torem iudex condemnauit. in rem suam iudicatus procurator datus priuilegium pupilli non | |
| habebit, quod nec heredi pupilli datur: non enim causae, sed personae succurritur, quae | |
| meruit praecipuum fauorem. | |
| Paulus libro septimo quaestionum. Cum post mortem pupilli desinit esse | 43.pr.1 |
| nomen idoneum, tutor periculo eximitur. Qui, cum esset fratris sui filiae curator, qua- | 1.1 |
| dringenta dotis nomine marito eius se daturum promisit: quaero, an succurrendum sit ei, | |
| cum postea aere alieno emergente supra uires patrimonii eius dos promissa sit, quoniam | |
| in instrumento ita scriptum sit 'ille patruus et curator stipulanti spopondit'. mouet quae- | |
| stionem, quod non ut de suo dotem daret, sed cum crederet rationem pupillarem sufficere, | 5 |
| promisit. praeterea et illud hic potest tractari, ut, si sciens curator non sufficere promi- | |
| serit, uel donasse uideatur uel, quoniam dolo fecit, non illi succurratur. respondi: curator | |
| cum officium suum egressus sponte se obligauerit, non puto ei a praetore subueniri debere, | |
| non magis quam si creditori puellae pecuniam se daturum spopondisset: sed is de quo | |
| tractamus si non donandi animo, sed negotii gerendi causa dotem promisit, habet mulierem | 10 |
| obligatam et poterit dici etiam manente matrimonio eam teneri (quia habet dotem sic ut | |
| in collatione bonorum dicitur) uel certe post diuortium (siue exacta sit dos siue maneat | |
| nomen), quia potest efficere, ut ei accepto feratur. quod si mulier suum curatorem adim- | |
| plere id, quod supra uires patrimonii eius in dotem dare promisit, non queat, curatorem | |
| quidem in hoc, quod superfluum est, per exceptionem releuari: mulier uero cautionem in | 15 |
| maritum exponere debet, quod, si quandoque locupletior constante matrimonio facta fuerit, | |
| dotis reliquum marito seruat. | |
| Idem libro tertio decimo quaestionum. Qui nominibus a curatoribus prio- | 44.pr.1 |
| ribus susceptis siue tutoribus nomina adgnouerunt, periculum in se transferunt. Sed | 1.1 |
| si pupillus post pubertatem rationibus a tutore acceptis reliquationem eius secutus usuras | |
| acceptauerit, priuilegium suum non amittit in bonis tutor<is> uenditis: praetor enim priuile- | |
| gium ei seruare debet. | |
| Idem libro quarto decimo quaestionum. Si pupillus alterum ex tutoribus | 45.pr.1 |
| post pubertatem liberasset, improbe alterum illius nomine conabitur interpellare. idemque | |
| dicemus in duobus magistratibus collegis, quorum alterum res publica conuenit. sed | |
| haec in magistratibus tractaui, quasi duo rei eiusdem debiti essent omnimodo: quod non | |
| ita est. nam si uterque idoneus est, electio locum non habet: is autem, qui tempore libe- | 5 |
| ratus est, non ei similis est qui nihil habet, sed ei qui satisfecit: habet enim quod obiciat | |
| petitori. | |
| Idem libro nono responsorum. Lucius Titius curator Gaii Seii tempore curae | 46.pr.1 |
| fundum Cornelianum locauit Sempronio, qui Sempronius reliqua traxit: pupillus aetate pro- | |
| bata eundem quondam colonum Sempronium fecit procuratorem: quaero, an ex eo, quod | |
| ille ut procurator egit, omne debitum adulescens agnouisse uideatur eoque nomine cu- | |
| ratorem suum liberasset. Paulus respondit non ex eo, quod adultus eum, qui praedia | 5 |
| eius coluit, procuratorem habere uoluit, debitum, quod ex conductione reliquatus est, adgno- | |
| uisse eum uideri. Sempronii, qui ex pollicitatione debitor patriae suae exstiterat, bona | 1.1 |
| res publica iussu praesidis possedit: quorum bonorum magistratus rei publicae tres cura- | |
| tores constituerunt, qui apud Graecos ἐπιμεληταὶ uocantur, qui postea inter se sine consensu | |
| rei publicae administrationem bonorum Sempronii diuiserunt: ex quibus quidam, cum re- | |
| liqua traherent, idonei in ipso tempore administrationis esse desierunt: postea pupillus he- | 5 |
| res Sempronii, qui abstentus erat, ab imperatore impetrauit, ut bona paterna ei restitue- | |
| rentur: quaero, an ex bonis eorum, qui idonei sunt, indemnitati pupilli prospici debeat, | |
| cum indiuiduum his officium curae a magistratibus iniunctum sit. Paulus respondit, si | |
| pupillo in curatores bonorum actiones decerni placuerit, pro eius portion<e>, qui idoneus non | |
| sit, magistratus conueniri oportere: alia enim causa est tutorum, alia eorum, qui rei publi- | 10 |
| cae negotia administrant. Tutorem, qui pecuniam pupillarem quamuis suo nomine faene- | 2.1 |
| rauit, non uideri contra constitutiones fecisse, quae prohibent pecuniam pupillarem in usus | |
| suos conuertere. Quaesitum est, an eius pecuniae, qua tutor usus est, post finitam quoque | 3.1 |
| tutelam in diem iudicii accepti easdem usuras praestare debeat. Paulus respondit finita ad- | |
| ministratione eas usuras debere computari, quae in tutelae iudicio computantur. Paulus | 4.1 |
| respondit propter ea, quae post pubertatem nulla necessitate cogente, sed ex uoluntate | |
| sua tutor administrauit, fideiussorem, qui saluam rem fore cauit, non teneri. Tutelae iudicio | 5.1 |
| tutor conuentus edidit librum rationum et secundum eum condemnatus soluit: postea <cum> | |
| a debitoribus paternis, quorum nomina libro rationum non inerant, exigere uellet pupillus, | |
| <prolatae> sunt ab his apochae tutoris: quaesitum est, utrum aduersus tutorem an aduersus | |
| debitores actio ei competat. Paulus respondit, si tempore administrandae tutelae tutori | 5 |
| tutelam gerenti debitores soluissent, liberatos eos ipso iure a pupillo: sed si cum tutore | |
| actum esset, posse eundem adulescentem propter eam causam tutelae experiri et aduersus | |
| exceptionem rei iudicatae doli mali uti replicatione. Cum testamento duo tutores dati | 6.1 |
| essent pupillo et alter ex his uita defunctus fuisset, in locum eius petente matre ex prae- | |
| sidis prouinciae praecepto a magistratibus alius tutor datus est, a quo magistratus satis | |
| exegerunt rem saluam fore: tutor testamento datus postea datum suspectum fecit: quae- | |
| situm est, in quantum teneatur. Paulus respondit tutorem testamento datum pro ea parte | 5 |
| conueniri oportere, pro qua parte administrauit: pro contutoris autem portione prius eos | |
| conueniri debere, qui pro eo se obligauerunt uel magistratus qui eum dederunt: tunc si | |
| solidum pupillus consequi non potuerit, de officio contutoris quaerendum, an suspectum | |
| facere debuerit, praesertim cum suspectum quoque eum postulasse dicatur. alias quidem | |
| cum magistratus plures tutores dant, non prius ad eos reuerti pupillus potest, quam omnes | 10 |
| tutores excus<si> fuerint: in proposito cum unus a magistratibus datus proponeretur, non | |
| est uisum prius collegam conueniendum, qui et suspectum fecit et testamento datus est, | |
| perindeque habendos singulos, ac si in partes dimidias tutores dati essent. Tutoribus | 7.1 |
| concessum est a debitoribus pupilli pecuniam exigere, ut ipso iure liberentur, non etiam | |
| donare uel etiam deminuendi causa cum iis transigere: et ideo eum, qui minus tutori sol- | |
| uit, a pupillo in reliquum conueniri posse. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Titium et Maeuium tutores quis | 47.pr.1 |
| dedit et cauit: βούλομαι καὶ παρακαλῶ πάνταϲ γίνεϲθαι μετὰ τῆϲ Μαιβίου τοῦ ἀδελφοῦ μου | |
| γνώμηϲ, καὶ δίχα αὐτοῦ τὸ γινόμενον ἄκυρον ἔϲτω. Titius solus a debitoribus exegit: an | |
| liberati essent? respondi, si et administrationem Maeuio dedisset, non recte solutum. | |
| 'Quantum autem filio meo diurnum sufficiat, Marina et Ianuaria aestimabunt': quaero, an | 1.1 |
| contenti esse debeant tutores arbitrio mulierum. respondi sumptum boni uiri arbitrio fa- | |
| ciendum. Tutores dati ad res Italicas instrumenta Romae repper<e>runt debitorum prouin- | 2.1 |
| cialium, ut pecunia Romae aut ubicumque petitum fuerit soluatur: quaero, cum neque de- | |
| bitores in Italia essent neque eorum praedia, an haec exactio ad Italicae rei tutores per- | |
| tineat. respondi, si prouincialis contractus esset, non pertinere, respicere tamen ad officium | |
| eorum, ne instrumentorum ignorantia contractus eos, ad quos administratio pertineret, | 5 |
| lateret. A matre datus testamento tutor cum putaret se tutorem esse, distraxit bona ma- | 3.1 |
| terna et paterna pupillorum et decessit non soluendo: quaeritur, an pupillus res possit | |
| uindicare. respondi, si manent res pupilli, uindicari ab eo posse. Praefectus legionis ita | 4.1 |
| testamento cauit: 'uolo, ut sit in arbitrio tutorum filii mei, si uoluerint, huius summae | |
| uncias inferre usurarum nomine ita, ne nummi dispargantur'; quaero, si apparuerit pecunia | |
| faenerata a tutoribus, iudicio tutelae uncias usuras an uero eas quas stipulati sunt prae- | |
| stare debeant. respondi, si secundum uoluntatem defuncti elegissent usurarum praesta- | 5 |
| tionem neque pupilli nomine in faenus dedissent, id praestatur, quod testator uoluisset. | |
| Lucius Titius mutuam pecuniam a tutore accepit et rem hereditariam pignori ei dedit: | 5.1 |
| post triennium iam puberibus his, quorum tutela administrata est, fisco bona defuncti ad- | |
| iudicata sunt, quia mortem eius heres non est ultus: quaeritur, an id nomen pupillus recu- | |
| sare possit. respondi secundum ea quae proponuntur id nomen ad onus tutorum non per- | |
| tinere. Altero ex duobus fratribus sociis bonorum et negotiationis defuncto, herede filio, | 6.1 |
| patruus tutor uenditis omnibus communis negotiationis mercibus et sibi redemptis nego- | |
| tium suo nomine exercuit: quaesitum est, utrum compendium negotii an usuras pecuniae | |
| praestare debeat. respondi secundum ea quae proponuntur pupillo usuram, non compen- | |
| dium praestandum. Tutor rerum Italicarum conuentus a creditore prouinciali, ubi rem | 7.1 |
| pupillus habuit, soluit: quaesitum est, an id tutelae iudicio reputari potest. respondi nihil | |
| proponi, cur non possit. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Inter bonorum uen- | 48.pr.1 |
| trisque curatorem et inter curatorem furiosi itemque prodigi pupilliue magna est differentia, | |
| quippe cum illis quidem plane rerum administratio, duobus autem superioribus sola cu- | |
| stodia et rerum, quae deteriores futurae sunt, uenditio committitur. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Ob faenus pupillaris pecuniae per con- | 49.pr.1 |
| tumaciam non exercitum aut fundorum omissam comparationem tutor, si non ad damnum | |
| resarciendum idoneus est, extra ordinem coercebitur. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Si res pupillaris incursu | 50.pr.1 |
| latronum pereat uel argentarius, cui tutor pecuniam dedit, cum fuisset celeberrimus, so- | |
| lidum reddere non possit, nihil eo nomine tutor praestare cogitur. | |
| Uenuleius libro sexto stipulationum. Si duo pluresue tutores tutelam ad- | 51.pr.1 |
| ministrent, in fideiussorem quidem in solidum per quemlibet eorum committitur stipulatio: | |
| at si inter eos diuisa sit tutela regionibus, quod plerumque fit, et alius urbica negotia, | |
| alius peregrina administraret, tunc ex substantia cuiusque rei aut committi contra fide- | |
| iussorem stipulationem aut non committi dicemus: nam licet omnes tutores sint et tutelam | 5 |
| gera<n>t, tamen cum quis de ea re, quae extra suam regionem erit, experiri uel ad iudicium | |
| uocari coeperit, perinde non committitur stipulatio, atque si ei administratio tutelae per- | |
| missa non esset: quantum enim facit in totum denegata, tantundem ualet, si in ea re de | |
| qua agitur denegata sit. | |
| Neratius libro primo responsorum. Curator pro minore non tantum dotem | 52.pr.1 |
| dare debet, sed etiam impendia, quae ad nuptias facienda sunt. | |
| Paulus libro secundo decretorum. Aemilius Dexter magistratus sui tempore | 53.pr.1 |
| datis tutoribus cessauerat in exigenda satisdatione, deind<e> quibusdam excusatis a sequen- | |
| tibus magistratibus Dexter tutor adsumptus fuerat: creatus conueniebatur in solidum du- | |
| plici ratione, quod cum magistratus esset et tutores dedisset satisdationem non exegisset. | |
| ex diuerso dictum est, licet satis exactum non esset, tamen in diem tutelae finitae idoneos | 5 |
| fuisse tutores neque cessationem curatorum obesse tutoribus debere. pronuntiauit, si in | |
| diem finitae tutelae idonei permansissent tutores, licet et satis non esset exactum, cura- | |
| torum esse periculum, si minus, tutorum et magistratuum: hoc est tunc esse periculum | |
| eius, qui suspectum non fecisset aut satis non exegisset, cum finita tutela non inueniretur | |
| idoneus fuisse. | 10 |
| Tryphoninus libro disputationum. Non existimo maximis usuris | 54.pr.1 |
| subiciendum eum, qui a contutoribus suis mutuam pecuniam pupilli accepit et cauit cer- | |
| tasque usuras promisit, quas et alii debitores pupillo dependunt, quia hic sibi non con- | |
| sumpsit nec clam nec quasi sua pecunia licenter abutitur et, nisi his usuris a contutore | |
| mutuum ei daretur, aliunde accepisset: et multum refert, palam aperteque debitorem se | 5 |
| ut extraneum et quemlibet faceret pupillo an sub administratione tutelae pupillique utilitate | |
| latente sua commoda pupilli pecunia iuuaret. | |
| Idem libro quarto decimo disputationum. Tres tutores pupillo dati sunt, | 55.pr.1 |
| unus tutelam gessit et soluendo non est, secundus Titio gerendam mandauit et Titius | |
| quaedam administrauit, tertius nihil omnino gessit: quaesitum est, quatenus quisque eorum | |
| teneatur. et tutorum quidem periculum commune est in administratione tutelae et in so- | |
| lidum uniuersi tenentur. plane si pecunia numerata pupilli inter eos distributa est, non | 5 |
| in maiorem summam quisque eorum quam accepit tenetur. Sed si ipsi tutores rem pupilli | 1.1 |
| furati sunt, uideamus, an ea actione, quae proponitur ex lege duodecim tabularum ad- | |
| uersus tutorem in duplum, singuli in solidum teneantur et, quamuis unus duplum prae- | |
| stiterit, nihilo minus etiam alii teneantur: nam in aliis furibus eiusdem rei pluribus non | |
| est propterea ceteris poenae deprecatio, quod ab uno iam exacta est. sed tutores propter | 5 |
| admissam administrationem non tam inuito domino contrectare eam uidentur quam perfide | |
| agere: nemo denique dicet unum tutorem et duplum hac actione praestare et quasi specie | |
| condictionis aut ipsam rem aut eius aestimationem. Non solum ergo gessisse tutelam is | 2.1 |
| creditur, qui alii gerendam mandauit, sed et qui satis a contutore accepit rem saluam pu- | |
| pillo futuram eique permisit administrationem totius tutelae, nec potest se defendere con- | |
| stitutionibus, quae iubent ante conueniri eum qui gessit. Item in eo quod nemo gessit | 3.1 |
| non utique eius periculum est, qui quaedam gessit, sed communiter omnium: exigi autem | |
| ab eo solo periculum ob alia quae non gessit non oportet, nisi si qua talia sunt, quae uel | |
| consummationem coeptorum ab eo desiderabant uel ita coniuncta fuerunt, ut separari non | |
| debuerunt. Quod autem dicitur de<s>isse soluendo esse uel non esse contutores praestare | 4.1 |
| debere, uideamus, qualem intellectum habet, id est utrum sufficit nihil deminutum esse | |
| de facultatibus contutoris, ex quo tempore datus est, sed eandem faciem patrimonii per- | |
| mansisse, an, etsi nihil post accidit, quod palam faciat deminutionem patrimonii, debet | |
| tamen contutor inquirere fortunas contutoris. sed hoc et ex personae qualitate et ex tem- | 5 |
| poris intercapedine, quo testamentum factum est, usque ad mortem patris aliam aestima- | |
| tionem accipere debet: nam aperte prodigo uel cuius bona uenierunt (licet obreptum fuerit | |
| praetori, qui decreto eum dedit) permittere contutori administrationem non debet, et potuit | |
| aliquid pater eorum post testamentum factum accidens ignorasse aut, cum destinatum | |
| haberet mutare testamentum, id non fecisse. | 10 |
| Scaeuola libro quarto digestorum. Tutor rerum et animalium pupilli uen- | 56.pr.1 |
| ditionem fecit, sed quaedam animalia emptoribus pretium non soluentibus retinuit et apud | |
| se habuit, pretium idem rationibus pupilli accepto tulit: ex his aliquot nata sunt: defuncto | |
| tutore heres eius eandem tutelam administrauit et animalia annis plurimis possedit: quae- | |
| situm est, an, cum is cuius tutela administrata est annis uiginti quattuor esset, iure ani- | 5 |
| malia uindicaret. respondit secundum ea quae proponerentur pupillum ea uindicare non | |
| posse. | |
| Idem libro decimo digestorum. Chirographis debitorum incendio exustis | 57.pr.1 |
| cum ex inuentario tutores conuenire eos possent ad soluendam pecuniam aut nouationem | |
| faciendam cogere, cum idem circa priores debitores propter eundem casum fecissent, id | |
| omisissent circa debitores pupillorum, an, si quid propter hanc cessationem eorem pupilli | |
| damnum contraxerunt, iudicio tutelae consequantur? respondit, si adprobatum fuerit eos | 5 |
| tutores hoc per dolum uel culpam praetermississe, praestari ab his hoc deber<e>. Ab | 1.1 |
| eo, qui sententia praesidis bonis ademptis relegatus erat, cum ex permissu principis appel- | |
| latio eius recepta sit, quam is qui pronuntiauerat non receperat, fundum emerat pupillus | |
| interuenientibus tutoribus et appellatione iniusta pronuntiata fundus ei ablatus est: quae- | |
| situm est, an tutelae iudicio pretium fundi pupillus consequi a tutoribus possit. respondit, | 5 |
| si scientes emerunt ab eo, qui in ea causa esset, ut obnoxius sententiae priori esset, | |
| tutelae iudicio eos teneri. | |
| Idem libro undecimo digestorum. Qui negotiationem per Pamphilum et Di- | 58.pr.1 |
| philum prius seruos, postea libertos exercebat, suo testamento eos tutores reliquit et cauit, | |
| ut negotium eodem more exerceretur, quo se uiuo exercebatur: hique tutelam administra- | |
| uerunt non tantum, cum impubes patroni filius fuisset, sed etiam post pubertatem eius. | |
| sed Diphilus quidem cum incremento negotiationis rationes optulit, Pamphilus autem pu- | 5 |
| tauit reddere oportere non ad incrementum negotiationis, sed ad computationem usurarum, | |
| ut in tutelae iudicio solet. quaesitum est, an secundum uoluntatem defuncti exemplo | |
| Diphili Pamphilus quoque rationem reddere debeat. respondit debere. Claudius Trypho- | |
| ninus: quia lucrum facere ex tutela non debet. Ex duobus tutoribus pupilli altero | 1.1 |
| defuncto adhuc impubere pupillo, qui supererat ex persona pupilli sui iudice accepto | |
| consecutus est cum usuris, quantum ex tutela ad tutorem defunctum peruenerat: quae- | |
| situm est, iudicio tutelae, quo experitur pubes factus, utrum eius tantum portionis, quae | |
| ab initio quod ex tutelae ratione peruenerat ad defunctum contutorem, usurae ueniant, | 5 |
| an etiam eius summae, quae ex sortis usuris pupillo aucta post mortem eius ad super- | |
| stitem aeque cum sorte translata sit aut transferri debuit. respondit, si eam pecuniam in | |
| se uertisset, omnium pecuniarum usuras praestandas: quod si pecunia mansisset in ratio- | |
| nibus pupilli, praestandum, quod bona fide percepisset aut percipere potuisset, sed, faenori | |
| dare cum potuisset, neglexisset, cum id, quod ab alio debitore nomine usurarum cum sorte | 10 |
| datur, ei qui accipit totum sortis uice fungitur uel fungi debet. Testamento dati tutores, | 2.1 |
| quod ruptum uidebatur, cessauerunt in administratione tutelae et a praeside tutor datus | |
| est pupillo, iussi autem sunt etiam hi, qui dati erant testamento tutores, tutelam admini- | |
| strare coniuncto eo, qui a praeside datus coeperat administrare: quaesitum est, ex testa- | |
| mento datos periculum antecedentis temporis administrationis utrum ex apertis tabulis, | 5 |
| an ex quo iussi sunt, pertineat ad eos. respondit ad eos de quibus quaereretur nullum | |
| antecedentis temporis periculum pertinere. Pupillo herede instituto filiae exheredatae duo | 3.1 |
| milia nummorum aureorum legauit eosdemque tutores utrisque dedit: quaesitum est, an | |
| ex eo die, quo duo milia potuerunt a substantia hereditatis et in nomina collocare ne- | |
| glexerint, usurarum nomine pupillae tutelae iudicio teneantur. respondit teneri. Quae- | 4.1 |
| situm est, an usurae pupillaris pecuniae, quas tutores debuerunt, cum ad curatorem trans- | |
| feruntur, in sortem computantur et uniuersae summae usuras debere curatores incipia<n>t. | |
| respondit omnis pecuniae, quae ad curatores transit, parem causam esse, quia omnis sors | |
| efficitur. | 5 |
| Idem libro uicesimo sexto digestorum. Cum hereditas patris aere alieno | 59.pr.1 |
| grauaretur et res in eo statu uideretur, ut pupilla ab hereditate paterna abstineretur, unus | |
| ex tutoribus cum plerisque creditoribus ita decidit, ut certa crediti portione contenti essent | |
| acciperentque: idem curatores iam uiripotenti accepti cum plerisque creditoribus decide- | |
| runt: quaesitum est, an, si aliquis tutorum creditor patris pupillae solidam pecuniam ex- | 5 |
| pensam sibi ex re pupillae cum usuris fecerit, reuocari a curatoribus pupillae ad portiones | |
| eas possit, quas ceteri quoque creditores acceperunt. respondit eum tutorem, qui ceteros | |
| ad portionem uocaret, eadem parte contentum esse debere. | |
| Pomponius libro octauo epistularum. Si tutoris heres exsecutus est quae | 60.pr.1 |
| tutor inchoauit, tutelae etiam eo nomine tenetur. | |
| Idem libro uicesimo epistularum. Apud Aristonem ita scriptum est: quod | 61.pr.1 |
| culpa tutoris pupillus ex hereditate desiit possidere, eius aestimatio in petitione hereditatis | |
| sine ulla dubitatione fieri debebit ita, si pupillo de hereditate cautum sit: cautum autem | |
| esse uidetur etiam si tutor erit idoneus, a quo seruari possit id, quod pupillus ex litis | |
| aestimatione subierit. sed si tutor soluendo non est, uidendum erit, utrum calamitas pupilli | 5 |
| an detrimentum petitoris esse debeat perindeque haberi debet, ac si res fortuito casu | |
| interisset, similiter atque ipse pupillus expers culpae quid ex hereditate deminuisset cor- | |
| rupisset perdidisset. de possessore quoque furioso quaeri potest, si quid ne in rerum na- | |
| tura esset, per furorem eius accidisset. tu quid putas? Pomponius: puto eum uere dicere. | |
| sed quare cunctatus es, si soluendo non sit tutor, cuius damnum esse debeat? cum alio- | 10 |
| quin elegantius dicere poterit actiones dumtaxat, quas haberet cum tutore pupillus, uen- | |
| ditori hereditatis praestandas esse, sicuti heres uel bonorum possessor si nihil culpa eius | |
| factum sit (ueluti si fundo hereditario ui deiectus sit aut seruus hereditarius uulneratus | |
| ab aliquo sit sine culpa possessoris), nihil plus quam actiones, quas eo nomine habet, prae- | |
| stare debeat. idem dicendum est et si per curatorem furiosi culpa uel dolo quid amissum | 15 |
| fuerit, quemadmodum si quid stipulatus tutor uel curator fuisset aut uendidisset rem here- | |
| ditariam. impune autem puto admittendum, quod per furorem alicuius accidit, quo modo | |
| si casu aliquo sine facto personae id accidisset. |