| DE AUCTORITATE ET CONSENSU TUTORUM ET | |
| CURATORUM | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Quamquam regula sit iuris ciuilis in rem | 26.8.1.pr.1 |
| suam auctorem tutorem fieri non posse, tamen potest tutor proprii sui debitoris heredi- | |
| tatem adeunti pupillo auctoritatem accommod<a>re, quamuis per hoc debitor eius efficiatur: | |
| prima enim ratio auctoritatis ea est, ut heres fiat, per consequentias conti<n>git, ut debitum | |
| subeat. se tamen auctore ab eo stipulari non potest. et cum quidam auctoritatem accommo- | 5 |
| daret pupillae suae, ut seruo suo stipulanti sponderet, diuus Pius Antoninus rescripsit | |
| iure pupillam non teneri, sed in quantum locupletior facta est, dandam actionem. sed si | |
| auctor fiat, ut filio suo quid tradatur, nulla erit auctoritas: euidenter enim sua auctoritate | |
| rem adquirit. Tutor si inuitus retentus sit per uim, non ualet quod agitur: neque enim | 1.1 |
| praesentia corpori<s> sufficit ad auctoritatem, ut si somno aut morbo comitiali occupatus | |
| tacuisset. | |
| Idem libro uicesimo quarto ad Sabinum. Nulla differentia est, non interue- | 2.pr.1 |
| niat auctoritas tutoris an perperam adhibeatur. | |
| Paulus libro octauo ad Sabinum. Etiamsi non interrogatus tutor auctor fiat, | 3.pr.1 |
| ualet auctoritas eius, cum se probare dicit id quod agitur: hoc est enim auctorem fieri. | |
| Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum. Etsi pluribus datis tutoribus | 4.pr.1 |
| unius auctoritas sufficiat, tamen si tutor auctoretur, cui administratio tutelae concessa non | |
| est, id ratum a praetore haberi non debet. et ideo puto uerius esse, quod Ofilio placebat, | |
| si eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, emam a pupillo sciens alium eius tutelam | |
| gerere, dominum me non posse fieri: item si eo auctore emam, qui a tutela fuerit remotus: | 5 |
| nec enim id ratum haberi. | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad Sabinum. Pupillus obligari tutori eo auctore non | 5.pr.1 |
| potest. plane si plures sint tutores, quorum unius auctoritas sufficit, dicendum est altero | |
| auctore pupillum ei posse obligari, siue mutuam pecuniam ei det siue stipuletur ab eo. | |
| sed et cum solus sit tutor mutuam pecuniam pupillo dederit uel ab eo stipuletur, non | |
| erit obligatus tutori: naturaliter tamen obligabitur in quantum locupletior factus est: nam | 5 |
| in pupillum non tantum tutori, uerum cuiuis actionem in quantum locupletior factus est | |
| dandam diuus Pius rescripsit. Pupillus uendendo sine tutoris aucto- | 1.1 |
| ritate non obligetur sed nec in emendo, nisi in quantum locupletior factus est. | |
| Item ipse tutor et emptoris et uenditoris officio fungi non potest: sed enim si contutorem | 2.1 |
| habeat, cuius auctoritas sufficit, procul dubio emere potest. sed si mala fide emptio in- | |
| tercesserit, nullius erit momenti ideoque nec usucapere potest. sane si suae aetatis factus | |
| comprobauerit emptionem, contractus ualet. Sed si per interpositam personam rem pupilli | 3.1 |
| emerit, in ea causa est, ut emptio nullius momenti sit, quia non bona fide uidetur rem | |
| gessisse: et ita est rescriptum a diuo Seuero et Antonio. Sane si ipse quidem emit | 4.1 |
| palam, dedit autem nomen non mala fide sed simpliciter, ut solent honestiores non pati | |
| nomina sua instrumentis inscribi, ualet emptio: quod si callide, idem erit ac si per inter- | |
| positam personam emisset. Sed et si creditor pupilli distrahat, aeque emere bona fide | 5.1 |
| poterit. Si filius tutoris uel quae alia persona iuri eius subiecta emerit, idem erit atque | 6.1 |
| si ipse emisset. | |
| Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum. Tutores, quibus administratio | 6.pr.1 |
| decreta non esset, tamquam extraneos recte a pupillo emere placet. | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad Sabinum. Quod dicimus in rem suam | 7.pr.1 |
| auctoritatem accommodare tutorem non posse, totiens uerum est, quotiens per semet uel | |
| subiectas sibi personas adquiritur ei stipulatio: ceterum negotium ei geri per consequ<e>ntias, | |
| ut dictum est, nihil prohibet auctoritas. Si duo rei sint stipulandi et alter me auctore a | 1.1 |
| pupillo stipuletur, alter altero tutore auctore, dicendum est stipulationem ualere, sic tamen, | |
| si auctoritas tutoris unius sufficiat: ceterum si non sufficiat, dicendum erit inutilem esse | |
| stipulationem. Si et pater et filius qui in potestate eius fuit tutores fuerunt et pater sit | 2.1 |
| stipulatus filio auctore, nullius momenti erit stipulatio idcirco, quia in rem patris auctor | |
| esse filius non potest. | |
| Idem libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Etsi condicionalis contractus | 8.pr.1 |
| cum pupillo fiat, tutor debet pure auctor fieri: nam auctoritas non condicionaliter, sed pure | |
| interponenda est, ut condicionalis contractus confirmetur. | |
| Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale. Obligari ex omni contractu | 9.pr.1 |
| pupillus sine tutoris auctoritate non potest: adquirere autem sibi stipulando et per tradi- | |
| tionem accipiendo etiam sine tutoris auctoritate potest: sed credendo obligare sibi non | |
| potest, quia sine tutoris auctoritate nihil alienare potest. Ex hoc autem, quod pupillus | 1.1 |
| nullam rem sine tutoris auctoritate alienare potest, apparet nec manumittere eum sine tu- | |
| toris auctoritate posse. hoc amplius licet tutoris auctoritate manumittat, debet e lege Aelia | |
| Sentia apud consilium causam probare. Pupillus ex omnibus causis soluendo sine tutoris | 2.1 |
| auctoritate nihil agit, quia nullum dominium transferre potest: si tamen creditor bona fide | |
| pecuniam pupilli consumpserit, liberabitur pupillus. Hereditatem adire pupillus sine tutoris | 3.1 |
| auctoritate non potest, quamuis lucrosa sit nec ullum habeat damnum. Nec ex senatus con- | 4.1 |
| sulto Trebelliano hereditatem recipere pupillus sine tutoris auctoritate potest. Tutor | 5.1 |
| statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, post tempus uero aut per epistulam | |
| interposita eius auctoritas nihil agit. Etiamsi non exaudiat tutoris auctoritatem is qui | 6.1 |
| cum pupillo contrahit, scriptis tamen hoc adprobetur, recte negotium geritur, ueluti si ab- | |
| senti pupillo per epistulam uendam aliquid aut locem et is tutoris auctoritate consentiat. | |
| Paulus libro uicesimo quarto ad edictum. Tutor, qui per ualetudinem | 10.pr.1 |
| uel | |
| absentiam uel aliam iustam causam auctor fieri non potuit, non tenetur. | |
| Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Si ad pupillum aut fu- | 11.pr.1 |
| riosum bonorum possessio pertineat, expediendarum rerum gratia et in agnoscenda et in | |
| repudianda bonorum possessione uoluntatem tutoris curatorisque spectari debere placuit: | |
| qui scilicet si quid eorum contra commodum pupilli furiosiue fecerint, tutelae curationisue | |
| iudicio tenebuntur. | 5 |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum. Si seruus communis tuus et | 12.pr.1 |
| Titii a pupilla tua te auctore aliquam rem per traditionem acceperit, tota ad Titium per- | |
| tinebit. Marcellus notat: nam quodcumque ad omnes dominos non potest pertinere, id | |
| pro solido ad eum, cui adquiri potest, pertinere ueteres comprobauerunt. | |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum. Impuberes tutore auctore obli- | 13.pr.1 |
| gantur, etiamsi taceant: nam cum pecuniam mutuam acceperint, quamuis nihil dicant, aucto- | |
| ritate tutoris interposita tenentur. quare et si non debita pecunia his personis soluta fuerit, | |
| quamuis tacuerint, interposita tutoris auctoritas sufficit, ut condictione teneantur. | |
| Idem libro trigesimo primo digestorum. Non multum interest, afuerit tutor, | 14.pr.1 |
| cum negotium contraheretur, an praesens ignorauerit, quale esset quod contrahebatur. | |
| Marcianus libro secundo regularum. Accipientis et edentis iudicium idem | 15.pr.1 |
| tutor auctor utrique fit. sed hoc utrum ita est, si bis auctor factus est, an et una aucto- | |
| ritas sufficiat eo animo, ut ad utrumque pertineat? dubitat quidem Pomponius, sed fortiter | |
| defenditur sufficere unam auctoritatem. | |
| Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam. Etiamsi tutor caecus factus | 16.pr.1 |
| sit, auctor fieri potest. | |
| Idem libro sexto ad edictum. Si tutor pupillo nolit auctor fieri, non debet | 17.pr.1 |
| eum praetor cogere, primum quia iniquum est, etiamsi non expedit pupillo, auctoritatem | |
| eum praestare, deinde etsi expedit, tutelae iudicio pupillus hanc iacturam consequitur. | |
| Idem libro primo ad Plautium. Potest pupillus tutore auctore debitorem | 18.pr.1 |
| suum Titio delegare: sed cum tutor debet pupillo, dicendum est neque delegari eum | |
| neque procuratorem aduersus tutorem dari ipso tutore auctore posse, quia futurum sit, ut | |
| auctoritate sua liberetur. | |
| Idem libro nono responsorum. Curatorem etiam impuberi dari posse, sed | 19.pr.1 |
| ad ea, quae sollemnitatem iuris desiderant, explicanda tutore auctore opus esse. | |
| Scaeuola libro decimo digestorum. Inter pupillos paternae hereditatis di- | 20.pr.1 |
| uisio facta est praesente tutore, sed non adsignante instrumento diuisionis: quaesitum | |
| est, an ei stari oporteret. respondit, si tutor auctor fuisset, non idcirco minus standum | |
| esse diuisioni, quod non adsignasset. | |
| Idem libro uicesimo sexto digestorum. Defendente tutore pupillus condemna- | 21.pr.1 |
| tus ex contractu patris accepit curatorem, inter quem et creditorem acta facta sunt apud | |
| procuratorem Caesaris infra scripta. Priscus procurator Caesaris dixit: 'faciat iudicata'. | |
| Nouellius curator dixit: 'abstineo pupillum'. Priscus procurator Caesaris dixit: 'responsum | |
| habes: scis, quid agere debeas'. quaesitum est, an secundum haec acta adulescens a bonis | 5 |
| patris abstentus sit. respondit proponi abstentum. | |
| Labeo libro quinto pithanon. Si quid est, quod pupillus agendo tutorem | 22.pr.1 |
| suum liberaturus est, id ipso tutore auctore agi recte non potest. |