| QUANDO EX FACTO TUTORIS UEL CURATORIS MINORES | |
| AGERE UEL CONUENIRI POSSUNT | |
| Pomponius libro uicesimo nono ad Sabinum. Ob dolum malum uel culpam | 26.9.1.pr.1 |
| tutoris Aristo ait pupillum possessorem condemnandun, sed non puto, quanti actor in | |
| litem iuraret: et tamen illud ita est, si rem a tutore pupillus seruare possit. | |
| Ulpianus libro primo opinionum. Si tutor uel curator pecunia eius, cuius | 2.pr.1 |
| negotia administrat, mutua data ipse stipulatus fuerit uel praedia in nomen suum emerit, | |
| utilis actio ei, cuius pecunia fuit, datur ad rem uindicandam uel mutuam pecuniam exigendam. | |
| Papinianus libro uicesimo quaestionum. Dolus tutorum puero neque nocere | 3.pr.1 |
| neque prodesse debet: quod autem uulgo dicitur tutoris dolum pupillo non nocere, tunc | |
| uerum est, cum ex illius fraude locupletior pupillus factus non est. quare merito Sabinus | |
| tributoria actione pupillum conueniendum ex dolo tutoris existimauit, scilicet si per ini- | |
| quam distributionem pupilli rationibus fauit. quod in depositi quoque actione dicendum | 5 |
| est, item hereditatis petitione, si modo, quod tutoris dolo desiit, pupilli rationibus illatum | |
| probetur. | |
| Ulpianus libro sexagesimo quarto ad edictum. At si extrinsecus aliquid tutor | 4.pr.1 |
| dolo admiserit, pupillo nihil nocere oportet. | |
| Papinianus libro quinto responsorum. Post mortem furiosi non dabitur in | 5.pr.1 |
| curatorem qui negotia gessit iudicati actio, non magis quam in tutores, si modo nullam | |
| ex consensu post depositum officium nouationem factam et in curatorem uel tutorem obli- | |
| gationem esse translatam constabit. Tutor, qui pecuniam se soluturum cauit, quam pater | 1.1 |
| pupilli condemnatus fuerat, actionem post tutelam finitam recte recusat. non idem in eo | |
| placuit, qui suo nomine mutuam pecuniam accepit et iudicatum pro pupillo fecit, nisi forte | |
| creditor ideo contraxit, ut in causam iudicati pecunia transiret. | |
| Idem libro secundo definitionum. Tutor interposito decreto praetoris acto- | 6.pr.1 |
| rem reliquit. secundum eum sententia dicta iudicati transfertur ad pupillum actio non | |
| minus, quam si tutor optinuisset. | |
| Scaeuola libro tertio decimo quaestionum. Tutori, qui infantem defendit, | 7.pr.1 |
| succurritur, ut in pupillum iudicati actio detur. | |
| Idem libro quinto responsorum. Tutor, qui et coheres pupillo erat, cum con- | 8.pr.1 |
| ueniretur fideicommissi nomine, in solidum ipse cauit: quaesitum est, an in adultum pu- | |
| pillum pro parte danda sit utilis actio. respondit danda. |