| DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. Haec clausula et frequens et pernecessaria | 26.10.1.pr.1 |
| est: cottidie enim suspecti tutores postulantur. Primum igitur tractemus, unde descendat | 1.1 |
| suspecti crimen et apud quos postulari quis possit suspectus tutor uel curator, deinde quis | |
| et a quo et ex quibus causis remouetur, deque poena suspecti. Sciendum | 2.1 |
| est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere. Damus autem ius remouendi | 3.1 |
| suspectos tutores Romae praetoribus, in prouinciis praesidibus earum. An autem | 4.1 |
| apud legatum proconsulis suspectus postulari possit, dubium fuit: sed imperator Antoninus | |
| cum diuo Seuero Braduae Maurico proconsuli Africae rescripsit posse, quia | |
| mandata iurisdictione officium ad eum totum iuris dicundi transit. ergo et si praetor | |
| mandet iurisdictionem, simili modo dicendum est suspectum posse apud eum postulari cui | 5 |
| mandata est: cum enim sit in prouincia hoc rescriptum, consequens erit dicere et eum, | |
| cui a praetore mandata est iurisdictio, posse de suspecto cognoscere. Ostendi- | 5.1 |
| mus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc uideamus, qui suspecti fieri possunt. | |
| et quidem omnes tutores possunt, siue testamentarii sint, siue non sint, sed al- | |
| terius generis tutores. quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? | |
| adhuc idem erit dicendum, modo ut meminerimus patrono parcendum. Conse- | 6.1 |
| quens est, ut uideamus, qui possunt suspectos postulare: et sciendum est quasi publicam | |
| esse hanc actionem, hoc est omnibus patere. Quin immo et mulieres admittuntur, sed hae | 7.1 |
| solae, quae pietate necessitudinis ductae ad hoc procedunt, ut puta mater. nutrix quoque | |
| et auia possunt. potest et soror, nam in sorore et rescriptum exstat diui Seueri: et si | |
| qua alia mulier fuerit, cuius praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus uerecundiam | |
| egredientis, sed pietate productam non continere iniuriam pupillorum, admittet eam ad | 5 |
| accusationem. Si quis de plebeis ob facta atrociora in tutela admissa fuerit apud | 8.1 |
| praetorem accusatus, remittitur ad praefectum urbis grauiter puniendus. | |
| Idem libro primo de omnibus tribunalibus. Libertus quoque si | 2.pr.1 |
| fraudulenter gessisse tutelam filiorum patroni probetur, ad praefectum urbis remittetur | |
| puniendus. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Tutor quoque contutorem potest | 3.pr.1 |
| suspectum facere, siue duret adhuc tutor, siue iam desierit ipse, contutor autem maneat | |
| tutor: et ita diuus Seuerus rescripsit. plus diuus Pius Caecilio Paetino rescripsit posse | |
| tutorem suspectum remotum contutores suos suspectos facere. Liberti quoque pupillorum | 1.1 |
| grate facient, si tutores uel curatores eorum male gerentes rem patronorum uel liberorum | |
| patronorum suspectos fecerint: sed si patronum suum ut suspectum in tutela facere uelint, | |
| melius est libertos ab accusatione repelli, ne in ipsa cognitione grauius aliquid emergat, | |
| cum hoc aliis omnibus pateat. Non tantum autem adulescentis curator, sed etiam furiosi | 2.1 |
| uel prodigi ut suspectus remoueri potest. Sed et si quis curam uentris bonorumue admini- | 3.1 |
| strat, non carebit huius criminis metu. Praeterea uidendum, an et sine accusatione possit | 4.1 |
| suspectus repelli. et magis est, ut repelli debeat, si praetori liqueat ex apertissimis rerum | |
| argumentis suspectum eum esse: quod fauore pupillorum accipiendum est. Nunc uideamus, | 5.1 |
| ex quibus causis suspecti remoueantur. et sciendum est aut ob dolum in tutela admissum | |
| suspectum licere postulare, si forte grassatus in tutela est aut sordide egit uel perniciose | |
| pupillo uel aliquid intercepit ex rebus pupillaribus iam tutor. quod si quid admisit, ante | |
| tamen admisit, quam tutor esset, quamuis in bonis pupilli uel in tutela, non potest | 5 |
| suspectus tutor postulari, quia delictum tutelam praecessit. proinde si pupilli substantiam | |
| expilauit, sed antequam tutor esset, accusari debet expilatae hereditatis crimine, si minus, | |
| furti. Quaeri potest, si tutor fuerit pupilli idemque sit curator confirmatus adulescenti, | 6.1 |
| an possit ex delictis tutelae suspectus postulari. et cum possit tutelae a concuratoribus | |
| conueniri, consequens erit dicere cessare suspecti accusationem, quia tutelae agi possit de- | |
| posito officio et alio sumpto. Idem erit quaerendum et si proponas aliquem desisse esse | 7.1 |
| tutorem et rursum coepisse (ut puta usque ad tempus uel ad condicionem erat datus, | |
| deinde iterum uel superueniente condicione testamentaria uel etiam a praetore postea datus | |
| est), an suspectus postulari possit. et quia duae tutelae sunt, si est, qui eum tutelae iudi- | |
| cio conueniat, aequissimum erit dicere cessare crimen suspecti. Si autem ipse tutor est | 8.1 |
| solus, numquid, quia tutelae cessat, remouendus sit ab hac administratione, quasi in hac | |
| suspectus ex eo, quod in ali<a> male uersatus sit? ergo et in eo, qui curator solus post | |
| finitam tutelam confirmatus est, idem dici potest. Quod si quis ita tutor datus sit: | 9.1 |
| 'quoad in Italia erit, tutor esto' uel 'quoad trans mare non ierit', an possit suspectus po- | |
| stulari ex eo gestu, quem administrauit, antequam trans mare abesset? et magis est, ut | |
| postulari possit, quasi una tutela sit habens interualla. Si quis afuturus rei publicae causa | 10.1 |
| desiderauit in locum suum constitui alium tutorem, an reuersus ex ante gesto suspectus | |
| postulari possit? et quia potest ex priore gestu utili actione conueniri, cessabit postulatio. | |
| Si curator uentri bonisque datus fraudulenter uersatus sit, deinde tutor datus, an postu- | 11.1 |
| lari suspectus propter fraudes in cura admissas possit, dubitari potest. et si quidem | |
| habet contutores, non poterit postulari, quia conueniri potest, si non habet, amoueri | |
| potest. Si tutor inimicus pupillo parentibusue eius sit et generaliter si qua iusta causa | 12.1 |
| praetorem mouerit, cur non debeat in ea tutela uersari, reicere eum debebit. Seuerus et | 13.1 |
| Antoninus rescripserunt Epicurio tutores, qui res uetitas sine decreto distraxerunt, nihil | |
| quidem egisse, uerum si per fraudem id fecerunt, remoueri eos oportere. Tutor, qui ad | 14.1 |
| alimenta pupillo praestanda copiam sui non faciat, suspectus est poteritque remoueri. | |
| Sed si non latitet, sed praesens nihil posse decerni contendit quasi inopibus, si | 15.1 |
| datis pupillo aduocatis in mendacio re<uin>catur, ad praefectum urbis remittendus est: | |
| neque enim interest id agere quemquam, ut corrupta fide inquisitionis tutor constituatur, | |
| an bona fide constitutum uelut praedonem bonis alienis incumbere: hic ergo non quasi | |
| suspectus remouebitur, sed remittetur puniendus ea poena, qua solent adfici, qui tutelam | 5 |
| corruptis ministeriis praetoris redemerunt. Qui pecuniam ad praediorum emptionem | 16.1 |
| conferre neque pecuniam deponere peruicaciter perstant, quoad emptionis occasio inueniatur, | |
| uinculis publicis iubentur contineri, et insuper pro suspectis habentur. sed sciendum est | |
| non omnes hac seueritate debere tractari, sed utique humiliores: ceterum eos, qui sunt | |
| in aliqua dignitate positi, non opinor uinculis publicis contineri oportere. Is tutor, qui | 17.1 |
| inconsideranter pupillum uel dolo abstinuit hereditate, potest suspectus postulari. Qui ob | 18.1 |
| segnitiam uel rusticitatem inertiam simplicitatem uel ineptiam remotus sit, in hac causa | |
| est, ut integra existimatione tutela uel cura abeat. sed et si quis ob fraudem non remo- | |
| uebit aliquem, sed ei adiunxerit, non erit famosus, quia non est abire tutela iussus. | |
| Idem libro primo de omnibus tribunalibus. Hae enim causae faciunt, ut integra | 4.pr.1 |
| existimatione tutela uel cura quis abeat. Decreto igitur debebit causa remouendi | 1.1 |
| significari, ut appareat de existimatione. Quid ergo si non significauerit causam remotionis | 2.1 |
| decreto suo? Papinianus ait debuisse dici hunc integrae esse famae, et est uerum. Si | 3.1 |
| praetor sententia sua non remouerit tutela, sed gerere prohibuit, dicendum est magis esse, | |
| ut et hic desinat tutor esse. Qui nihil gesserunt, non possunt suspecti postulari, uerum | 4.1 |
| ob ignauiam uel neglegentiam uel dolum, si dolo fecerunt, possunt remoueri. | |
| Idem libro tertio disputationum. Suspectus fieri is quoque, qui satis dederit | 5.pr.1 |
| uel nunc offerat, potest: expedit enim pupillo rem suam saluam fore, quam tabulas rem | |
| saluam fore cautionis habere: nec ferendus est contutor, qui ideo collegam suum suspectum | |
| non fecit, quoniam cautum erat pupillo, | |
| Callistratus libro quarto de cognitionibus. quia satisdatio propositum | 6.pr.1 |
| tutoris maleuolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat. | |
| Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus. Impuberibus qui- | 7.pr.1 |
| dem non permittitur suspectos facere: adulescentibus plane uolentibus suspectos facere | |
| curatores suos permittitur, dummodo ex consilio necessariorum id faciant. Si fraus non | 1.1 |
| sit admissa, sed lata neglegentia, quia ista prope fraudem accedit, remoueri hunc quasi | |
| suspectum oportet. Praeterea accesserunt quaedam species ex epistula impe- | 2.1 |
| ratoris nostri et diui Seueri ad Atrium Clonium: nam aduersus eos, qui, ne alimenta de- | |
| cernantur, sui copiam perseuerant non facere, ut suis rebus careant praecipitur reique | |
| seruandae causa pupillus in possessionem mittatur eius, qui suspectus sententia sua factus | |
| est, quaeque mora deteriora futura sunt curatore dato distrahi iubentur. Item si quis | 3.1 |
| tutor datus non compareat, solet edictis euocari, nouissimeque si copiam sui non fecerit, | |
| ut suspectus remoueri ob hoc ipsum, quod copiam sui non fecit. quod et perraro et dili- | |
| genti habita inquisitione faciendum est. | |
| Idem libro sexagesimo primo ad edictum. Suspectum tutorem eum | 8.pr.1 |
| putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimuero tutor quamuis pauper est, fidelis | |
| tamen et diligens, remouendus non est quasi suspectus. | |
| Modestinus libro singulari de heurematicis. Si tutor aliquo uinculo neces- | 9.pr.1 |
| situdinis uel adfinitatis pupillo coniunctus sit uel si patronus pupilli liberti tutelam gerit et | |
| quis eorum a tutela remouendus uideatur, optimum factum est curatorem ei potius adiungi | |
| quam eundem cum notat<a> fide et existimatione remoueri. | |
| Papinianus libro duodecimo quaestionum. Decreto praetoris ut suspectus | 10.pr.1 |
| remotus periculum futuri temporis non timet: iniquum enim uidetur remoueri quidem a | |
| tutela uel cura, in futurum autem non esse securum. | |
| Idem libro quinto responsorum. Post finitam tutelam cognitio suspecti | 11.pr.1 |
| tutoris quamuis pridem recepta soluitur. | |
| Iulius Aquila libro responsorum. Nihil proponi, cur praescribere curator | 12.pr.1 |
| possit in cognitione suspecti, quo minus religio praetoris a pupillari seruo detegente fraudes | |
| instruatur. |