| UBI PUPILLUS EDUCARI UEL MORARI DEBEAT ET DE | |
| ALIMENTIS EI PRAESTANDIS | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Solet praetor frequentissime adiri, ut con- | 27.2.1.pr.1 |
| stituat, ubi filii uel alantur uel morentur, non tantum in postumis, uerum omnino in pueris. | |
| Et solet ex persona, ex condicione et ex tempore statuere, ubi potius alendus | 1.1 |
| sit: et nonnumquam a uoluntate patris recedit praetor. denique cum quidam testamento | |
| suo cauisset, ut filius apud substitutum educetur, imperator Seuerus rescripsit praetorem | |
| aestimare debere praesentibus ceteris propinquis liberorum: id enim agere praetorem oportet, | |
| ut sine ulla maligna suspicione alatur partus et educetur. Quamuis autem praetor recu- | 2.1 |
| santem apud se educari non polliceatur se coacturum, attamen quaestionis est, an debeat | |
| etiam inuitum cogere, ut puta libertum, parentem uel quem alium de adfinibus cognatisue. | |
| et magis est, ut interdum debeat id facere. Certe non male dicetur, si legatarius uel heres | 3.1 |
| educationem recuset testamento sibi iniunctam, denegari ei actiones debere exemplo tutoris | |
| testamento dati: quod ita demum placuit, si idcirco sit relictum: ceterum si esset relicturus, | |
| etiamsi educationem recusaturum sciret, non denegabitur ei actio, et ita diuus Seuerus sae- | |
| pissime statuit. | 5 |
| Idem libro trigesimo sexto ad edictum. Officio iudicis, qui tutelae cognoscit, | 2.pr.1 |
| congruit reputationes tutoris non improbas admittere, ut puta si dicat impendisse in ali- | |
| menta pupilli uel disciplinas. Modus autem, si quidem praetor arbitratus est, is seruari | 1.1 |
| debet, quem praetor statuit: si uero praetor non est aditus, pro modo facultatium pupilli | |
| debet arbitrio iudicis aestimari: nec enim permittendum est tutori tantum reputare quan- | |
| tum dedit, si plus aequo dedit. Hoc amplius et si praetor modum alimentis statuit, uerum- | 2.1 |
| tamen ultra uires facultatium est quod decretum est nec suggessit praetori de statu facul- | |
| tatium, non debet ratio haberi alimentorum omnium, quia, si suggessisset, aut minuerentur | |
| iam decreta aut non tanta decernerentur. Sed si pater statuit alimenta liberis quos heredes | 3.1 |
| scripserit, ea praestando tutor reputare poterit, nisi forte ultra uires facultatium statuerit: | |
| tunc enim imputabitur ei, cur non adito praetore desiderauit alimenta minui. | |
| Idem libro primo de omnibus tribunalibus. Ius alimentorum decernendorum pupillis prae- | 3.pr.1 |
| tori competit, ut ipse moderetur, quam summam tutores uel curatores ad alimenta pupillis | |
| uel adulescentibus praestare debeant. Modum autem patrimonii spectare debet, | 1.1 |
| cum alimenta decernit: et debet statuere tam moderate, ut non uniuersum reditum patri- | |
| monii in alimenta decernat, sed semper sit, ut aliquid ex reditu supersit. Ante oculos | 2.1 |
| habere debet in decernendo et mancipia, quae pupillis deseruiunt, et mercedes pupillorum | |
| et uestem et tectum pupilli: aetatem etiam contemplari, in qua constitutus est cui alimenta | |
| decernuntur. In amplis tamen patrimoniis positis non cumulus patrimonii, sed quod exhi- | 3.1 |
| bitioni frugaliter sufficit modum alimentis dabit. Sed si non constat, quis modus facultatium | 4.1 |
| sit, inter tutorem et eum, qui alimenta decerni desiderat, suscipere debet cognitionem nec | |
| temere alimenta decernere, ne in alterutram partem delinquat: prius tamen exigere debet, | |
| ut profiteatur tutor, quae sit penes se summa, et comminari grauiores ei usuras infligi eius, | |
| quod supra professionem apud eum fuerit comprehensum. Idem ad instructionem quoque | 5.1 |
| pupillorum uel adulescentium pupillarum uel earum, quae intra uicensimum annum con- | |
| stitutae sunt, solet decernere respectu facultatium et aetatis eorum qui instruuntur. Sed | 6.1 |
| si egeni sint pupilli, de suo eos alere tutor non compellitur. et si forte post decreta ali- | |
| menta ad egestatem fuerit pupillus perductus, deminui debent quae decreta sunt, quemad- | |
| modum solent augeri, si quid patrimonio accesserit. | |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum. Qui filium heredem instituerat, | 4.pr.1 |
| filiae dotis nomine, cum in familia nupsisset, ducenta legauerat nec quicquam praeterea et | |
| tutorem eis Sempronium dedit: is a cognatis et a propinquis pupillae perductus ad magi- | |
| stratum iussus est alimenta pupillae et mercedes, ut liberalibus artibus institueretur, pu- | |
| pillae nomine praeceptoribus dare: pubes factus pupillus puberi iam factae sorori suae du- | 5 |
| centa legati causa soluit. quaesitum est, an tutelae iudicio consequi possit, quod in alimenta | |
| pupillae et mercedes a tutore ex tutela praestitum sit. respondi: existimo, etsi citra magi- | |
| stratuum decretum tutor sororem pupilli sui aluerit et liberalibus artibus instituerit, cum | |
| haec aliter ei contingere non possent, nihil eo nomine tutelae iudicio pupillo aut substitutis | |
| pupilli praestare debere. | 10 |
| Ulpianus libro tertio de officio proconsulis. Si disceptetur, ubi morari uel | 5.pr.1 |
| ubi educari pupillum oporteat, causa cognita id praesidem statuere oportebit. in causae | |
| cognitione euitandi sunt, qui pudicitiae impuberi possunt insidiari. | |
| Tryphoninus libro quarto decimo disputationum. Si absens sit tutor et ali- | 6.pr.1 |
| menta pupillus desideret, si quidem neglegentia et nimia cessatio in administratione tutoris | |
| obiciatur, quae etiam ex hoc arguatur, quod per absentiam eius deserta derelictaque sunt | |
| pupilli negotia, euocatis adfinibus atque amicis tutoris praetor edicto proposito causa cognita | |
| etiam absente tutore uel remouendum eum, qui dignus tali nota uidebitur, decernet uel | 5 |
| adiungendum curatorem: et ita qui datus erit, expediet alimenta pupillo. si uero necessaria | |
| absentia tutoris et inprouisa acciderit, forte quod subito ad cognitionem principalem pro- | |
| fectus nec rei suae prouidere ne<c> consulere pupillo potuerit et speratur redire et idoneus | |
| sit tutor nec expediat alium adiungi et pupillus alimenta de re sua postulet: recte consti- | |
| tuetur ad hoc solum, ut ex re pupilli alimenta expediat. | 10 |