| DE TUTELAE ET RATIONIBUS DISTRAHENDIS ET UTILI | |
| CURATIONIS CAUSA ACTIONE | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum. In omnibus quae fecit tutor, cum | 27.3.1.pr.1 |
| facere non deberet, item in his quae non fecit, rationem reddet hoc iudicio, praestando | |
| dolum, culpam et quantam in suis rebus diligentiam. Unde quaeritur apud Iulianum libro | 1.1 |
| uicensimo primo digestorum, si tutor pupillo auctoritatem ad mortis causa donationem ac- | |
| commodauerit, an tutelae iudicio teneatur. et ait teneri eum: nam sicuti testamenti factio, | |
| inquit, pupillis concessa non est, ita nec mortis quidem causa donationes permittendae | |
| sunt. Sed et si non mortis causa donauerit tutore auctore, idem Iulianus scripsit pleros- | 2.1 |
| que quidem putare non ualere donationem, et plerumque ita est: sed nonnullos casus posse | |
| existere, quibus sine reprehensione tutor auctor fit pupillo ad deminuendum, decreto sci- | |
| licet interueniente: ueluti si matri aut sorori, quae aliter se tueri non possunt, tutor ali- | |
| menta praestiterit: nam cum bonae fidei iudicium sit, nemo feret, inquit, aut pupillum aut | 5 |
| substitutum eius querentes, quod tam coniunctae personae alitae sint: quin immo per con- | |
| trarium putat posse cum tutore agi tutelae, si tale officium praetermiserit. Officio tutoris | 3.1 |
| incumbit etiam rationes actus sui conficere et pupillo reddere: ceterum si non fecit aut si | |
| factas non exhibet, hoc nomine iudicio tutelae tenebitur. de seruis quoque interrogationes, | |
| sed et quaestiones habendas et hoc officio iudicis conuenire placuit. nam diuus Seuerus | |
| decreuit, cum neque inuentaria neque auctionalia proferentur, remedio eo uti debere, ut | 5 |
| rationes a seruis qui rem gesserant proferantur: has rationes si esse mala fide conscriptas | |
| a seruis dicunt tutores, etiam in quaestionem serui interrogari poterunt. Praeterea si ma- | 4.1 |
| trem aluit pupilli tutor, putat Labeo imputare eum posse: sed est uerius non nisi perquam | |
| egenti dedit, imputare eum oportere de largis factultatibus pupilli: utrumque igitur con- | |
| currere oportet, ut et mater egena sit et filius in facultatibus positus. Sed si munus nuptiale | 5.1 |
| matri pupilli miserit, non eum pupillo imputaturum Labeo scripsit: nec perquam necessaria | |
| est ista muneratio. Si pupillis tutores pater dedit, inter quos et libertum suum, perque | 6.1 |
| eum uoluerit tutelam administrari, et tutores certam summam ei statuerunt, quia aliter se | |
| exhibere non poterat, habendam eius rationem quod statutum est Mela existimat. Ergo et | 7.1 |
| si ex inquisitione propter rei notitiam fuerit datus tutor eique alimenta statuerint contu- | |
| tores, debebit eorum ratio haberi, quia iusta causa est praestandi. Sed et si seruis cibaria | 8.1 |
| praestiterit uel libertis, scilicet rei pupilli necessariis, dicendum est reputaturum: idemque | |
| et si liberis hominibus, si tamen ratio praestandi iusta intercedat. Item sumptus litis tutor | 9.1 |
| reputabit et uiatica, si ex officio necesse habuit aliquo excurrere uel proficisci. Nunc | 10.1 |
| tractemus, si plures tutelam pupilli administrauerint, pro qua quisque eorum parte conue- | |
| niendus sit. Et si quidem omnes simul gesserunt tutelam | 11.1 |
| et omnes soluendo sunt, aequissimum erit diuidi actionem inter eos pro portionibus uiri- | |
| libus exemplo fideiussorum. Sed et si non omnes soluendo sint, inter eos qui soluendo sunt | 12.1 |
| diuiditur actio. sed prout quisque soluendo est, poterunt conueniri. Et si forte quis ex | 13.1 |
| facto alterius tutoris condemnatus praestiterit uel ex communi gestu nec ei mandatae sunt | |
| actiones, constitutum est a diuo Pio et ab imperatore nostro et diuo patre eius utilem | |
| actionem tutori aduersus contutorem dandam. Plane si ex dolo communi conuentus prae- | 14.1 |
| stiterit tutor, neque mandandae sunt actiones neque utilis competit, quia proprii delicti | |
| poenam subit: quae res indignum eum fecit, ut a ceteris quid consequatur doli participibus: | |
| nec enim ulla societas maleficiorum uel communicatio iusta damni ex maleficio est. Usque | 15.1 |
| adeo autem ad contutores non uenitur, si sint soluendo contutores, ut prius ad magistratus | |
| qui eos dederunt uel ad fideiussores ueniatur: et ita imperator noster Ulpio Proculo re- | |
| scripsit. quod enim Marcellus libro octauo digestorum scripsit quodque saepissime re- | |
| scriptum est, quamdiu uel unus ex tutoribus idoneus est, non posse ad magistratus qui | 5 |
| dederunt ueniri, sic erit accipiendum, si non contutor ob hoc conueniatur, quod suspectum | |
| facere uel satis exigere noluit. Hanc actionem etiam in heredem tutoris compe- | 16.1 |
| tere constat. | |
| Sed et heredi pupilli aeque competit similibusque personis. | 17.1 |
| Non tantum ante | 18.1 |
| condemnationem, sed etiam post condemnationem desiderare tutor potest mandari sibi | |
| actiones aduersus contutorem, pro quo condemnatus est. Rationibus distrahendis actione | 19.1 |
| non solum hi tenentur tutores, qui legitimi fuerunt, sed omnes, qui iure tutores sunt et | |
| gerunt tutelam. Considerandum est in hac actione, utrum pretium rei tantum duplicetur | 20.1 |
| an etiam quod pupilli intersit. et magis esse arbitror in hac actione quod interest non | |
| uenire, sed rei tantum aestimationem. In tutela ex una obligatione duas esse actiones | 21.1 |
| constat: et ideo, siue tutelae fuerit actum, de rationibus distrahendis agi non potest, siue | |
| contra, tutelae actio quod ad speciem istam perempta est. Hunc tamen tutorem, qui inter- | 22.1 |
| cepit pecuniam pupillarem, et furti teneri Papinianus ait: qui etsi furti teneatur, hac actione | |
| conuentus furti actione non liberatur: nec enim eadem est obligatio furti ac tutelae, ut quis | |
| dicat plures esse actiones eiusdem facti, sed plures obligationes: nam et tutelae et furti | |
| obligatur. Hanc actionem sciendum est perpetuam esse et heredi similibusque personis | 23.1 |
| dari ex eo quod uiuo pupillo captum est: sed in heredem ceterosque successores non da- | |
| bitur, quia poenalis est. Haec actio tunc competit, cum et tutelae actio est, hoc est finita | 24.1 |
| demum tutela. | |
| Paulus libro octauo ad Sabinum. Actione de rationibus distrahendis nemo | 2.pr.1 |
| tenetur, nisi qui in tutela gerenda rem ex bonis pupilli abstulerit. Quod si furandi animo | 1.1 |
| fecit, etiam furti tenetur. utraque autem actione obligatur et altera alteram non tollet. sed | |
| et condictio ex furtiua causa competit, per quam si consecutus fuerit pupillus quod fuerit | |
| ablatum, tollitur hoc iudicium, quia nihil absit pupillo. Haec actio licet in duplum sit, in | 2.1 |
| simplo rei persecutionem continet, non tota dupli poena est. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si tutelae aut negotiorum gestorum | 3.pr.1 |
| agatur incerto hoc, quantum ab aduersariis debetur tutori procuratoriue, arbitratu iudicis | |
| cauendum est, quod eo nomine eis absit. | |
| Paulus libro octauo ad Sabinum. Nisi finita tutela sit, tutelae agi non potest: | 4.pr.1 |
| finitur autem non solum pubertate, sed etiam morte tutoris uel pupilli. Filium familias | 1.1 |
| emancipatum, si tutelam administret, etiam directo teneri Iulianus putat. Si adhuc impubes | 2.1 |
| tutelae agat, nihil consumitur. Cum furiosi curatore non tutelae, sed negotiorum gestorum | 3.1 |
| actio est: quae competit etiam dum negotia gerit, quia non idem in hac actione, quod in | |
| tutelae actione, dum impubes est is cuius tutela geritur, constitutum est. | |
| Ulpianus libro quadragesimo tertio ad Sabinum. Si tutor rem sibi depositam | 5.pr.1 |
| a patre pupilli uel commodatam non reddat, non tantum commodati uel depositi, uerum | |
| tutelae quoque tenetur. et si acceperit pecuniam, ut reddat, plerisque placuit eam pecu- | |
| niam uel depositi uel commodati actione repeti uel condici posse: quod habet rationem, | |
| quia turpiter accepta sit. | 5 |
| Idem libro trigesimo primo ad edictum. Si filius familias tutelam admini- | 6.pr.1 |
| strauerit et liberatus patria potestate dolo aliquid fecerit, an actio tutelae patrem quoque | |
| hoc nomine ten<ea>t, quaeritur. et aequum est, ut eum dumtaxat dolum pater praestet, qui | |
| commissus est ante emancipationem filii. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Si pupillus heres exstiterit ei, cuius | 7.pr.1 |
| tutelam tutor suus gesserat, ex hereditaria causa cum tutore suo habebit actionem. Si tutor | 1.1 |
| in hostium potestatem peruenerit, quia finita tutela intellegitur, fideiussores, qui pro eo rem | |
| saluam fore spoponderint, et si quis existat defensor eius, qui paratus est suscipere iudi- | |
| cium tutelae, uel si quis sit curator bonis eius constitutus, recte conuenientur: | |
| Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum. quamuis iure postliminii | 8.pr.1 |
| tutelam pristinam possit integrare. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Si tutor rei publicae causa | 9.pr.1 |
| abesse coeperit ac per hoc fuerit excusatus, quod rei publicae causa aberit, tutelae iudicio | |
| locus est. sed si desierit rei publicae causa abesse, consequenter desinit qui in locum eius | |
| datus est et tutelae conueniri poterit. Si duobus impuberibus fratribus tutor datus sit et | 1.1 |
| alter eorum in legitimam tutelam fratris sui perfectae aetatis constituti reccidit, eum qui | |
| datus esset tutorem esse desisse Neratius ait. quia igitur desinit, erit tutelae actio etiam | |
| ex persona impuberis, quamuis, si testamento datus fuisset, non desineret esse tutor eius, | |
| qui adhuc erat impubes, quia semper legitima tutela testamentariae cedit. Si testamento | 2.1 |
| sub condicione tutor datus sit, deinde alius medio tempore ex inquisitione, dicendum est | |
| locum esse tutelae iudicio existente condicione, quia tutor esse desinit. Sed et si quis testa- | 3.1 |
| mento usque ad tempus fuerit datus, idem erit dicendum. Et generaliter quod traditum | 4.1 |
| est pupillum cum tutore suo agere tutelae non posse hactenus uerum est, si eadem tutela | |
| sit: absurdum enim erat a tutore rationem administrationis negotiorum pupilli reposci, in | |
| qua adhuc perseueraret. in qua autem desinit tutor et iterum coepit esse, sic ex pristina | |
| administratione tutelae debitor est pupillo, quomodo si pecuniam creditam a patre eius ac- | 5 |
| cepisset. quem igitur effectum <haec> sententia habeat, uideamus: nam si solus tutor est, | |
| utique ipse secum non aget. sed uel per specialem curatorem conueniendus est uel pone | |
| eum contutorem habere, qui possit aduersus eum iudicem accipere, ex qua causa cum eo | |
| tutelae agi potest. quin immo si medio tempore soluendo esse desierit, imputabitur contu- | |
| toribus, cur non egerunt cum eo. Si tutori curator sit adiunctus quamuis suspecto postu- | 5.1 |
| lato, non cogetur tutelae iudicium tutor suscipere, quia tutor maneret. Sed et si fuerit | 6.1 |
| tutor confiscatus, aduersus fiscum dandam esse actionem constat ei qui loco eius curator | |
| datus sit uel contutoribus eius. Ceterae actiones praeter tutelae aduersus tutorem com- | 7.1 |
| petunt, etsi adhuc tutelam administrant, ueluti furti, damni iniuriae, condictio. | |
| Paulus libro octauo breuis edicti. Sed non dantur pupillo, dum tutor tute- | 10.pr.1 |
| lam gerit: quamuis enim morte tutoris intereant, tamen pupillus cum herede eius actionem | |
| habet, quia sibi soluere debuit. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. Si filius familias | 11.pr.1 |
| tutelam administrauerit, deinde fuerit emancipatus, remanere eum tutorem Iulianus ait | |
| et cum pupillus adoleuerit, agendum cum eo eius quidem temporis, quod est ante emanci- | |
| pationem, in quantum facere potest, eius uero, quod est post emancipationem, in solidum, | |
| cum patre uero dumtaxat de peculio: manere enim aduersus eum etiam post pubertatem | 5 |
| de peculio actionem: neque enim ante annus cedit, intra quem de peculio actio datur, | |
| quam tutela fuerit finita. | |
| Paulus libro octauo breuis edicti. Filius autem tutor propter hoc suum | 12.pr.1 |
| factum cum patre agere non potest ante pubertatem, quia nec finita tutela hoc ab eo | |
| exigi potest. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. Si tutor post pubertatem pu- | 13.pr.1 |
| pilli negotia administrauerit, in iudicium tutelae ueniet id tantum, sine quo administratio | |
| tutelae expediri non potest: si uero post pubertatem pupilli is qui tutor eius fuerat fundos | |
| eius uendiderit, mancipia et praedia comparauerit, neque uenditionis huius neque emptionis | |
| ratio iudicio tutelae continebitur. et est uerum ea quae conexa sunt uenire in tutelae | 5 |
| actionem: sed et illud est uerum, si coeperit negotia administrare post tutelam finitam, | |
| deuolui iudicium tutelae in negotiorum gestorum actionem: oportuit enim eum a semet ipso | |
| tutelam exigere. sed et si quis, cum tutelam administrasset, idem curator adulescenti fuerit | |
| datus, dicendum est negotiorum gestorum eum conueniri posse. | |
| Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale. Si post pubertatem tempore | 14.pr.1 |
| aliquo licet breuissimo intermiserit administrationem tutor, deinde coeperit gerere, sine ulla | |
| dubitatione tam tutelae quam negotiorum gestorum iudicio cum eo agendum est. | |
| Ulpianus libro primo disputationum. Si ex duobus tutoribus cum altero quis | 15.pr.1 |
| transegisset, quamuis ob dolum communem, transactio nihil proderit alteri, nec immerito, | |
| cum unusquisque doli sui poenam sufferat. quod si conuentus alter praestitisset, proficiet | |
| id quod praestitit ei qui conuentus non est: licet enim doli ambo rei sint, tamen sufficit | |
| unum satisfacere, ut in duobus, quibus res commodata est uel deposita quibusque man- | 5 |
| datum est. | |
| Idem libro septuagesimo quarto ad edictum. Si cum tutore ex stipulatu | 16.pr.1 |
| agatur uel cum his qui pro eo interue<ne>runt, erit dubitatio, an, quia tutelae agi non potest, | |
| nec ex stipulatu agi possit. et plerique putant etiam hanc actionem propter eandem uti- | |
| litatem differendam. Cum curatore pupilli siue adulescentis agi poterit, etsi usque adhuc | 1.1 |
| cura perseueret. | |
| Idem libro tertio de officio consulis. Imperatores Seuerus et Antoninus re- | 17.pr.1 |
| scripserunt in haec uerba: 'Cum hoc ipsum quaeratur, an aliquid tibi a tutoribus uel cu- | |
| ratoribus debeatur, non habet rationem postulatio tua uolentis in sumptum litis ab his tibi | |
| pecuniam subministrari'. | |
| Papinianus libro uicesimo quinto quaestionum. Cum tutor negotiis impu- | 18.pr.1 |
| beris administratis pupillum paterna hereditate abstinet, bonis patris uenditis tractari solet, | |
| utilis actio pupillo relinqui an creditoribus concedi debeat. et probatur actionem inter pu- | |
| pillum et creditores patris esse diuidendam, scilicet ut quod rationi bonorum per tutorem | |
| deerit creditoribus reddatur, quod autem dolo uel culpa tutoris in officio pupilli perperam | 5 |
| abstenti contractum est, puero relinquatur. quae actio sine dubio non prius competet, | |
| quam pupillus ad pubertatem peruenerit: sed illa confestim creditoribus datur. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Si probatum est nomen debitoris a no- | 19.pr.1 |
| uissimo curatore, frustra tutorem de eo conueniri. | |
| Papinianus libro secundo responsorum. Alterius curatoris heredem mino- | 20.pr.1 |
| rem ut maiore pecunia condemnatum in integrum restitui placuit. ea res materiam litis | |
| aduersus alterum curatorem instaurandae non dabit quasi minore pecunia condemnatum, | |
| si non sit eius aetatis actor, cui subueniri debeat: sed aequitatis ratione suadente per | |
| utilem actionem ei subueniri, in quantum alter releuatus est, oportet. Non idcirco actio, | 1.1 |
| quae post uiginti quinque annos aetatis intra restitutionis tempus aduersus tutorem minore | |
| pecunia tutelae iudicio condemnatum redditur, inutilis erit, quod adulescenti curatores ob | |
| eam culpam condemnati sunt: itaque si non iudicatum a curatoribus factum est, per doli | |
| exceptionem curatores consequi poterunt eam actionem praestari sibi. | 5 |
| Idem libro primo definitionum. Cum pupillus tutelae actione contra tutorem | 21.pr.1 |
| alterum tutori, quem iudex in solidum condemnauit, cessit, quamuis postea iudicatum fiat, | |
| tamen actio data non intercidit, quia pro parte condemnati tutoris non tutela reddita, sed | |
| nominis pretium solutum uidetur. | |
| Paulus libro tertio decimo quaestionum. Defensor tutoris condemnatus non | 22.pr.1 |
| aufe<r>et priuilegium pupilli: neque enim sponte cum eo pupillus contraxit. | |
| Idem libro nono responsorum. Conuento herede tutoris iudicio tutelae cu- | 23.pr.1 |
| ratorem eiusdem neque ipso iure liberatum uideri neque exceptionem rei iudicatae ei dan- | |
| dam: idemque in heredibus magistratuum obseruandum. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Postumo tutor datus non nato postumo | 24.pr.1 |
| neque tutelae, quia nullus pupillus est, neque negotiorum gestorum iudicio tenetur, quia | |
| administrasse negotia eius quia natus non esset non uidetur: et ideo utilis in eum actio | |
| dabitur. | |
| Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum. Non solum tutelae priuile- | 25.pr.1 |
| gium datur in bonis tutoris, sed etiam eius, qui pro tutela negotium gessit: uel ex cura- | |
| tione pupilli pupillaeue furiosi furiosaeue debebitur, si eo nomine cautum non sit. |