| DE CONTRARIA TUTELAE ET UTILI ACTIONE | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum. Contrariam tutelae actionem | 27.4.1.pr.1 |
| praetor proposuit induxitque in usum, ut facilius tutores ad administrationem accederent | |
| scientes pupillum quoque sibi obligatum fore ex sua administratione. quamquam enim sine | |
| tutoris auctoritate pupilli non obligentur nec in rem suam tutor obligare pupillum possit, | |
| attamen receptum est, ut tutori suo pupillus sine tutoris auctoritate ciuiliter obligetur ex | 5 |
| administratione scilicet. etenim prouocandi fuerant tutores, ut promptius de suo aliquid pro | |
| pupillis impendant, dum sciunt se recepturos id quod impenderint. Haec actio non solum | 1.1 |
| tutori, uerum etiam ei, qui pro tutore negotia gessit, competere debet. Sed et si curator | 2.1 |
| sit uel pupilli uel adulescentis uel furiosi uel prodigi, dicendum est etiam his contrarium | |
| dandum. idem in curatore quoque uentris probandum est. quae sententia Sabini fuit exi- | |
| stimantis ceteris quoque curatoribus ex isdem causis dandum contrarium iudicium. Finito | 3.1 |
| autem officio hanc actionem competere dicemus tutori: ceterum quamdiu durat, nondum | |
| competit. sed si pro tutore negotia gessit uel etiam curam administrauit, locus erit iudicio | |
| etiam statim, quia hoc casu in ipsum quoque statim actio competit. Praeterea si tutelae | 4.1 |
| iudicio quis conuenietur, reputare potest id quod in rem pupilli impendit: sic erit arbitrii | |
| eius, utrum compensare an petere uelit sumptus. quid ergo, si iudex compensationis eius | |
| rationem non habuit, an contrario iudicio experiri possit? et utique potest: sed si repro- | |
| bata est haec reputatio et adquieuit, non debet iudex contrario iudicio id sarcire. An | 5.1 |
| in hoc iudicio non tantum quae pro pupillo uel in rem eius impensa sunt ueniant, uerum | |
| etiam ea quoque, quae debebantur alias tutori, ut puta a patre pupilli si quid debitum fuit, | |
| quaeritur. et magis puto, cum integra sit actio tutori, non esse in contrarium iudicium de- | |
| ducendum. Quid tamen si ideo exspectauit, quia tutor erat et ideo non exegit? uideamus, | 6.1 |
| an contrario iudicio tutelae indemnitatem consequatur. quod magis probandum est: nam | |
| sicuti quodcumque aliud gessit pro utilitate pupilli, id contrario iudicio consequetur, ita | |
| etiam id quod sibi debetur consequi debet uel eius securitatem. Ego et si ex causa, quae | 7.1 |
| tempore finitur, obligatio aliqua fuit, tutelae contrarium iudicium esse ei opinor. Hanc | 8.1 |
| actionem dandam placet et si tutelae iudicio non agatur: etenim nonnumquam pupillus id- | |
| circo agere tutelae non uult, quia nihil ei debetur, immo plus in eum impensum est, quam | |
| quod ei abest, nec impediendus est tutor contrario agere. | |
| Iulianus libro uicensimo primo digestorum. Longe magis dandum est et si | 2.pr.1 |
| rationibus distrahendis actio intendatur. | |
| Ulpianus libro trigensimo sexto ad edictum. Quid ergo si plus in eum im- | 3.pr.1 |
| pendit, quam est in facultatibus? uideamus an possit hoc consequi. et Labeo scripsit posse. | |
| sic tamen accipiendum est, si expedit pupillo ita tutelam administrari: ceterum si non ex- | |
| pedit, dicendum est absolui pupillum oportere: neque enim in hoc administrantur tutelae, | |
| ut mergantur pupilli. iudex igitur, qui contrario iudicio cognoscit, utilitatem pupilli spectabit | 5 |
| et an tutor ex officio sumptus fecerit. Contrarium iudicium an ad hoc quoque competat, | 1.1 |
| ut quis a pupillo exigat liberationem, uidendum est. et nemo dixit in hoc agere quem | |
| contrario posse, ut tutelae iudicio liberetur, sed tantum de his, quae ei propter tutelam | |
| absunt. consequitur autem pecuniam, si quam de suo consumpsit, etiam cum usuris, sed | |
| uel trientibus, uel his quae in regione obseruantur, uel his quibus mutuatus est, si necesse | 5 |
| habuit mutuari, ut pupillo ex iusta causa prorogaret, uel his a quibus pupillum liberauit, | |
| uel quibus caruit tutor, si nimium profuit pupillo pecuniam esse exsolutam. Plane si forte | 2.1 |
| tutor aliquid pecuniae debuit faenerare, aliquid ipse pro pupillo soluit, nec ipse usuras con- | |
| sequitur nec pupillo praestabit. Quare et si in usus suos conuertit, deinde aliquid impendit | 3.1 |
| in rem pupillarem, quam impendit desinit uertisse et exinde usuras non praestabit. et si | |
| ante impendit in rem pupillarem, mox in usus suos uertit, non uidebitur uertisse quanti- | |
| tatem, quae concurrit cum quantitate sibi debita, ut eius summae non praestet usuras. | |
| Usuras utrum tamdiu consequetur tutor quamdiu tutor est, an etiam post finitam tutelam, | 4.1 |
| uideamus, an ex mora tantum. et magis est, ut, quoad ei reddatur pecunia, consequatur: | |
| nec enim debet ei sterilis esse pecunia. Si tamen fuit in substantia pupilli unde conse- | 5.1 |
| quetur, dicendum est non oportere eum usuras a pupillo exigere. Quid ergo, si de re | 6.1 |
| pupillari non potuit sibi soluere, quia erat deposita ad praediorum comparationem? si qui- | |
| dem non postulauit a praetore, ut promatur pecunia uel hoc minus deponatur, sibi imputet: | |
| si uero hoc desiderauit nec impetrauit, dicendum est non deperire ei usuras in contrario | |
| iudicio. Sufficit tutori bene et diligenter negotia gessisse, etsi euentum aduersum habuit | 7.1 |
| quod gestum est. Iudicio contrario tutelae praestatur et id, quod in rem pupilli uersum | 8.1 |
| ante tutelam uel post tutelam, si negotiis tutelae tempore gestis nexum probatur, et quod | |
| ante impensum est, siue pro tutore negotia gessit et postea tutor constitutus est, uel uentri | |
| erat curator: sed et si non pro tutore negotia gerebat, debet uenire quod ante impensum | |
| est: deducuntur enim in tutelae iudicium sumptus, quoscumque fecerit in rem pupilli, sic | 5 |
| tamen, si ex bona fide fecit. Hanc actionem perpetuam esse palam est, et heredi et in | 9.1 |
| heredem dari ceterosque successores et ad quos ea res pertinet et in eos. | |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum. A tutela remotus eo loco haberi | 4.pr.1 |
| debet, quo esset finita tutela, et sicut actiones patitur perinde ac si pupillus pubes factus | |
| esset, ita contrario iudicio, si quid ei aberit, persequi debebit: nihil enim prohibet suspectum | |
| tutorem esse, quamuis complura in rem pupilli impenderit, quae eum amittere non oportet. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Heredem tutoris, si eam summam sol- | 5.pr.1 |
| uerit, in quam obligati pupilli fuerunt, actionem contrariam aduersus eos habere posse | |
| respondi. | |
| Paulus libro quinto ad Plautium. Si tutor pro pupillo se obligauit, habet | 6.pr.1 |
| contrariam actionem et antequam soluat. |