| DE EO QUI PRO TUTORE PROUE CURATORE NEGOTIA | |
| GESSIT | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum. Protutelae actionem necessario | 27.5.1.pr.1 |
| praetor proposuit: nam quia plerumque incertum est, utrum quis tutor an uero quasi tutor | |
| pro tutore administrauerit tutelam, idcirco in utrumque casum actionem scripsit, ut siue | |
| tutor est siue non sit qui gessit, actione tamen teneretur. solent enim magni errores inter- | |
| cedere, ut discerni facile non possit, utrum quis tutor fuerit et sic gesserit, an uero non | 5 |
| fuerit, pro tutore tamen munere functus sit. Pro tutore autem negotia gerit, qui munere | 1.1 |
| tutoris fungitur in re impuberis, siue se putet tutorem, siue scit non esse, finget tamen | |
| esse. Proinde et si seruus quasi tutor egerit, diuus Seuerus rescripsit dandum in dominum | 2.1 |
| iudicium utile. Cum eo, qui pro tutore negotia gessit, etiam ante pubertatem agi posse | 3.1 |
| nulla dubitatio est, quia tutor non est. Quare si quis finita tutela pro tutore negotia im- | 4.1 |
| puberis gessit, tenebitur. Sed et si prius pro tutore administrauerit, deinde quasi tutor, | 5.1 |
| aeque tenebitur ex eo quod pro tutore administrauit, quamuis deuoluatur hic gestus in | |
| tutelae actionem. Si quis quasi tutor negotia gesserit eius qui iam pubes est neque tu- | 6.1 |
| torem habere potest, protutelae actio cessat: simili modo et si eius, qui nondum natus est. | |
| nam ut pro tutore quis gerat, eam esse personam oportet, cuius aetas recipiat tutorem, id | |
| est impuberem esse oportet. sed erit negotiorum gestorum actio. Si curator impuberi a | 7.1 |
| praetore datus negotia gesserit, an, quasi pro tutore gesserit, teneatur, quaeritur. et est | |
| uerius cessare hanc actionem, quia officio curatoris functus est. si quis tamen, cum tutor | |
| non esset, compulsus a praetore uel a praeside, dum se putat tutorem, gesserit tutelam, | |
| uidendum, an pro tutore teneatur. et magis est, ut, quamuis compulsus gesserit, teneri | 5 |
| tamen debeat, quia animo tutoris gessit, cum tutor non esset. at iste curator non quasi | |
| tutor, sed quasi curator gessit. | |
| In protutelae iudicio usurae quoque ueniunt. | 8.1 |
| Sed utrum | 9.1 |
| solummodo in id quod gessit tenebitur an uero in id etiam quod gerere debuit? et si qui- | |
| dem omnino non attigit tutelam, non tenebitur: neque enim attingere debuit qui tutor non | |
| fuit. quod si quaedam gessit, uidendum, an etiam eorum quae non gessit teneatur: et hac- | |
| tenus tenebitur, si alius gesturus fuit. sed et si cognito, quod tutor non fuit, abstinuit se | 5 |
| administratione, uideamus, an teneatur, si necessarios pupilli non certiorauit, ut ei tutorem | |
| peterent: quod uerius est. | |
| Celsus libro uicesimo quinto digestorum. Si is, qui pro tutore negotia ge- | 2.pr.1 |
| rebat, cum tutor non esset, rem pupilli uendidit nec ea usucapta est, petet eam pupillus, | |
| quamquam ei cautum est: non enim eadem huius quae tutoris est rerum pupilli admini- | |
| stratio. | |
| Iauolenus libro quinto epistularum. Quaero, an is qui, cum tutor testamento | 3.pr.1 |
| datus esset et id ipsum ignoraret, pro tutore negotia pupilli gesserit, quasi tutor an quasi | |
| pro tutore negotia gesserit, teneatur. respondit: non puto teneri quasi tutorem, quia scire | |
| quoque se tutorem esse debet, ut eo affectu negotia gerat, quo tutor gerere debeat. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Quintum Mucium. Qui pro tutore negotia | 4.pr.1 |
| gerit, eandem fidem et diligentiam praestat, quam tutor praestaret. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Ei qui pro tutore negotia gessit con- | 5.pr.1 |
| trarium iudicium competit. |