| QUOD FALSO TUTORE AUCTORE GESTUM ESSE | |
| DICATUR | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Huius edicti aequitas non est ambi- | 27.6.1.pr.1 |
| gua, ne contrahentes decipiantur, dum falsus tutor adhibetur. Uerba autem edicti haec | 1.1 |
| sunt. 'Quod eo auctore' inquit 'qui tutor non fuerit'. uerbis edicti multa desunt: quid enim | 2.1 |
| si fuit tutor, is tamen fuit qui auctoritatem accommodare non potuit? puta furiosus uel ad | |
| aliam regionem datus. Sed Pomponius libro trigensimo scribit interdum quamuis a non | 3.1 |
| tutore gestum est, non pertinere ad hanc partem edicti: quid enim si duo tutores, alter | |
| falsus, alter uerus auctoritatem accommodauerint, nonne ualebit quod gestum est? Item | 4.1 |
| hoc edictum licet singulariter scriptum sit, si tamen plures interuenerint, qui tutores non | |
| erant, tamen locum habere debere Pomponius libro trigesimo scribit. Idem Pomponius | 5.1 |
| scribit, etiamsi pro tutore negotia gerens auctoritatem accommodauerit, nihilo minus hoc | |
| edictum locum habere, nisi forte praetor decreuit ratum se habiturum id, quod his aucto- | |
| ribus gestum est: tunc enim ualebit per praetoris tuitionem, non ipso iure. Ait praetor: | 6.1 |
| 'si id actor ignorauit, dabo in integrum restitutionem'. scienti non subuenit, merito, quo- | |
| niam ipse se decepit. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. 'Si id', inquit, 'actor ignorauerit'. Labeo: | 2.pr.1 |
| et si dictum sit ei et bona fide non crediderit. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Plane si is sit qui auxilio non in- | 3.pr.1 |
| diget, scientia ei non nocet, ut puta si pupillus cum pupillo egit: nam cum nihil actum | |
| sit, scientia non nocet. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Minori uiginti quinque annis succur- | 4.pr.1 |
| retur, etiamsi scierit. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Interdum tamen etsi scientia noceat, | 5.pr.1 |
| tamen restitutio facienda erit, si a praetore compulsus est ad iudicium accipiendum. | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. Pupilli scientia computanda non est, | 6.pr.1 |
| tutoris eius computanda est: utique etsi pupillo cautum sit, melius dicitur rem suam re- | |
| stitui pupillo quam incertum cautionis euentum eum spectare: quod et Iulianus, si alias | |
| circumuentus sit pupillus, respondit. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Nouissime praetor ait: 'in eum qui, | 7.pr.1 |
| cum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur, iudicium dabo, ut quanti ea | |
| res erit, tantam pecuniam condemnetur'. Non semper tutor conuenitur nec sufficit, si | 1.1 |
| sciens auctor fuit, uerum ita demum, si dolo malo auctor fuit. quid si compulsus aut metu, | |
| ne compelleretur, auctoritatem accommodauerit, nonne debebit esse excusatus? Quod ait | 2.1 |
| praetor 'quanti ea res erit', magis puto non poenam, sed ueritatem his uerbis contineri. | |
| Pomponius libro trigesimo recte scribit etiam sumptuum in hoc iudicio rationem haberi, | 3.1 |
| quos facturus est actor restitutorio agendo. Si plures sint qui auctores fuerunt, perceptione | 4.1 |
| ab uno facta et ceteri liberantur, non electione: | |
| Paulus libro duodecimo ad edictum. et ideo si nihil aut non totum serua- | 8.pr.1 |
| tum sit, in reliquos non denegandam in id quod deest Sabinus scribit. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. Huius actionis exemplo Pomponius | 9.pr.1 |
| libro trigesimo primo scribit dandam actionem aduersus eum, qui dolo malo adhibuit, ut | |
| alius auctoraretur inscius. Has in factum actiones heredibus quidem competere ceterisque | 1.1 |
| successoribus, in eos uero non reddi Labeo scribit nec in ipsum post annum, quoniam et | |
| factum puniunt et in dolum concipiuntur: et aduersus eas personas, quae alieno iuri sub- | |
| iectae sunt, noxales erunt. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Si falso tutore <auctore> actum sit | 10.pr.1 |
| et interea dies actionis exierit aut res usucapta sit, omnia incommoda perinde sustinere | |
| debet, ac si illo tempore uero tutore auctore egisset. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. Falsus tutor, qui in contra- | 11.pr.1 |
| hendo auctor minori duodecim uel quattuordecim annis fuerit, tenebitur in factum actione | |
| propter dolum malum. Cuiuscumque condicionis fuerit uel sui iuris uel alieni, qui dolo | 1.1 |
| malo auctoritatem accommodauit, tenebitur hoc edicto. Sed et si quis filiae familias auctor | 2.1 |
| factus sit ad contrahendum, tenetur. idemque iuris est, si ancillae quis tutore auctore cre- | |
| didisset: nam omnibus istis modis propter tutorem decipitur is qui contraxit, quia aliter | |
| cum impubere contracturus non fuit, quam si tutoris auctoritas intercessisset. Iulianus | 3.1 |
| libro uicesimo primo digestorum tractat, in patrem debeat dari haec actio, qui filiam | |
| minorem duodecim annis nuptum dedit. et magis probat patri ignoscendum esse, <qui> | |
| filiam suam maturius in familiam sponsi perducere uoluit: affectu enim propensiore magis | |
| quam dolo malo id uideri fecisse. Quod si intra duodecim annos haec decesserit, cum | 4.1 |
| haberet dotem, putat Iulianus, si dolo malo conuersatus sit is ad quem dos pertinet, posse | |
| maritum doli mali exceptione condicentem summouere in casibus, in quibus dotem uel in | |
| totum uel in partem, si constabat matrimonium, fuerat lucraturus. | |
| Idem libro primo responsorum. Ex eo, quod interrogatus tutorem se esse | 12.pr.1 |
| respondit, nulla eum actione teneri: si tamen, cum tutor non esset, responso suo in ali- | |
| quam captionem adulescentem induxit, utilem actionem aduersus eum dandam. |