| DE FIDEIUSSORIBUS ET NOMINATORIBUS ET HEREDIBUS | |
| TUTORUM ET CURATORUM | |
| Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum. Quamuis heres tutoris tutor | 27.7.1.pr.1 |
| non est, tamen ea quae per defunctum inchoata sunt per heredem, si legitimae aetatis et | |
| masculus sit, explicari debent: in quibus dolus eius admitti potest. Quod penes tutorem | 1.1 |
| fuit, heres quoque eius reddere debet: quod apud pupillum is reliquerit si heres capit, | |
| non quidem crimine caret, sed extra tutelam est et utili actione hoc reddere compellitur. | |
| Ulpianus libro trigesimo nono ad Sabinum. Postulare tutorem uidetur et | 2.pr.1 |
| qui per alium postulat: item nominare et qui per alium hoc idem facit. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Etiam fideiussorem et heredes fide- | 3.pr.1 |
| iussoris ad rationem eandem usurarum reuocandos esse constat, ad quam et tutor reuocatur. | |
| Idem libro trigesimo sexto ad edictum. Cum ostendimus heredem quoque | 4.pr.1 |
| tutelae iudicio posse conueniri, uidendum, an etiam proprius eius dolus uel propria admi- | |
| nistratio ueniat in iudicium. et exstat Seruii sententia existimantis, si post mortem tutoris | |
| heres eius negotia pupilli gerere perseuerauerit aut in arca tutoris pupilli pecuniam inue- | |
| nerit et consumpserit uel eam pecuniam quam tutor stipulatus fuerat exegerit, tutelae | 5 |
| iudicio eum teneri suo nomine: nam cum permittatur aduersus heredem ex proprio dolo | |
| iurari in litem, apparet eum iudicio tutelae teneri ex dolo proprio. Neglegentia plane pro- | 1.1 |
| pria heredi non imputabitur. Usuras quoque eius pecuniae, quam pupillarem agitauit, prae- | 2.1 |
| stare debet heres tutoris: quantas autem et cuius temporis usuras praestare debeat, ex | |
| bono et aequo constitui ab iudice oportet. Fideiussores a tutoribus nominati si praesentes | 3.1 |
| fuerunt et non contradixerunt et nomina sua referri in acta publica passi sunt, aequum | |
| est perinde teneri, atque si iure legitimo stipulatio interposita fuisset. eadem causa uidetur | |
| adfirmatorum, qui scilicet cum idoneos esse tutores adfirmauerint, fideiussorum uicem sustinent. | |
| Paulus libro trigesimo octauo ad edictum. Si cum fideiussoribus tutoris ex | 5.pr.1 |
| stipulatione rem saluam fore agetur, easdem reputationes habebunt, quas tutor. | |
| Papinianus libro secundo responsorum. Pupillus contra tutores eorumque | 6.pr.1 |
| fideiussores iudicem accepit: iudice defuncto, priusquam ad eum iretur, contra solos fide- | |
| iussores alter iudex datus est. officio cognoscentis conueniet, si tutores soluendo sint et | |
| administratio non dispar, sed communis fuit, portionum uirilium admittere rationem ex | |
| persona tutorum. | 5 |
| Idem libro tertio responsorum. Si fideiussores, qui rem saluam fore pupillo | 7.pr.1 |
| cauerant, tutorem adulescens ut ante conueniret petierant atque ideo stipulanti promiserunt | |
| se reddituros quod ab eo seruari non potuisset: placuit inter eos, qui soluendo essent, | |
| actionem residui diuidi, quod onus fideiussorum susceptum uideretur: nam et si mandato | |
| plurium pecunia credatur, aeque diuiditur actio: si enim quod datum pro alio soluitur, | 5 |
| cur species actionis aequitatem diuisionis excludit? | |
| Paulus libro nono responsorum. Heredes eius, qui non iure tutor uel curator | 8.pr.1 |
| datus administrationi se non immiscuit, dolum et culpam praestare non debere. Paulus | 1.1 |
| respondit tale iudicium in heredem tutoris transferri oportere, quale defunctus suscepit. | |
| hoc eo pertinet, ut non excusetur heres, si dicat se instrumenta tutelaria non inuenisse: | |
| nam cum ex omnibus bona fide iudiciis propter dolum defuncti heres teneatur, idem puto | |
| obseruandum et in tutelae actione. sed constitutionibus subuentum est ignorantiae heredum. | 5 |
| hoc tamen tunc obseruandum est, cum post mortem tutoris heres conueniatur, non si lite | |
| contestata tutor decesserit: nam litis contestatione et poenales actiones transmittuntur ab | |
| utraque parte et temporales perpetuantur. |