| DE MAGISTRATIBUS CONUENIENDIS | |
| Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum. In ordinem subsidiaria actio non | 27.8.1.pr.1 |
| dabitur, sed in magistratus, nec in fideiussores eorum: hi enim rem publicam saluam fore | |
| promittunt, non pupilli. proinde nec nominatores magistratuum ex hac causa tenebuntur, | |
| sed <s>oli magistratus. sed si ordo receperit in se periculum, dici debet teneri eos, qui | |
| praesentes fuerunt: parui enim refert, nominauerint uel fideiusserint an in se periculum re- | 5 |
| ceperint: utilis ergo in eos actio competit. sed si a magistratibus municipalibus tutor | |
| datus sit, non uidetur per ordinem electus. Neque praetor neque quis alius, cui tutoris | 1.1 |
| dandi ius est, hac actione tenebitur. Si praeses prouinciae denuntiare magistratus tantum | 2.1 |
| de facultatibus tutorum uoluit, ut ipse daret, uideamus, an et quatenus teneantur. et extat | |
| diui Marci rescriptum, quo uoluit eos, qui praesidi renuntiant, non perinde teneri atque | |
| si ipsi dedissent, sed si deceperunt, gratia forte aut pecunia falsa renuntiantes. plane si | |
| praeses prouinciae satis eos exigere iussit, non dubitabimus teneri eos, etiamsi praeses | 5 |
| dederit. Si praeses prouinciae nominibus ab alio acceptis ad magistratus municipales re- | 3.1 |
| miserit, ut se de nominibus instruant, et perinde instructus dederit tutores: an exemplo | |
| eorum qui praetorem instruunt debeant magistratus teneri, quaeritur: utique enim interest, | |
| utrum ipsi magistratus nomina electa dederint praesidi an ea, quae ab alio praeses acce- | |
| pit, inquisierint. et puto utroque casu sic teneri, quasi dolo uel lata culpa uersati sunt. | 5 |
| Non tantum pupilli, sed etiam successores eorum subsidiaria agere possunt. | 4.1 |
| Si curatores | 5.1 |
| fuerunt minus idonei dati, dicendum est teneri magistratus oportere, si ex suggestu eorum | |
| uel nominibus ab eis acceptis praeses dederit. sed et si ad eos remiserit, ut ipsi dent uel | |
| post dationem ut exigerent satisdationem, periculum ad eos pertinebit. Magistratibus im- | 6.1 |
| putatur etiam, si omnino tutor uel curator datus non sit: sed ita demum tenentur, si | |
| moniti non dederint. ideo damnum, quod impuberes uel adulescentes medio tempore passi | |
| sunt, ad eos magistratus pertinere non ambigitur, qui munere mandato non paruerunt. | |
| Sciendum autem est, si magistratus municipales data opera tutelam distulerint in succes- | 7.1 |
| sores suos uel si satisdationem data opera traxerint quoad successores accipiant, nihil eis | |
| prodesse. Diuus Hadrianus rescripsit etiam in eum, qui electus est ad aestimandas tuto- | 8.1 |
| rum satisdationes, actionem dandam. Si inter magistratus hoc conuenerit, ut alterius | 9.1 |
| tantum periculo tutores darentur, conuentiones pupillo non praeiudicare diuus Hadrianus | |
| rescripsit: conuentione enim duumuirorum ius publicum mutari non potest. prius tamen | |
| arbitror conueniendum eum, qui hoc suscepit, deinde excussis facultatibus eius tunc ue- | |
| niendum ad collegam, quemadmodum, si solus dedisset, diceremus prius eum, deinde col- | 5 |
| legam adgrediendum. Si quando desint in ciuitate, ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei | 10.1 |
| uideantur, officium est magistratuum exquirere ex uicinis ciuitatibus honestissimum quemque | |
| et nomina praesidibus prouinciae mittere, non ipsos arbitrium dandi sibi uindicare. Si | 11.1 |
| magistratus ab initio tutorem idoneum dedit et satis non exegit, non sufficit: quod si satis | |
| exegit et idoneum exegit, quamuis postea facultatibus lapsi sint tutores uel fideiussores, | |
| nihil est, quod ei qui dedit imputetur: non enim debent magistratus futuros casus et for- | |
| tunam pupillo praestare. Sed et si satis non exegit, idoneus tamen tutor eo tempore fuit, | 12.1 |
| quo tutelae agi potest, sufficit. Probatio autem non pupillo incumbit, ut doceat fideiussores | 13.1 |
| soluendo non fuisse cum acciperentur, sed magistratibus, ut doceant eos soluendo fuisse. | |
| Priuilegium in bonis magistratus pupillus non habet, sed cum ceteris creditoribus partem | 14.1 |
| habiturus est. Exigere autem cautionem magistratus sic oportet, ut pupilli seruus aut | 15.1 |
| ipse pupillus, si fari potest et in praesentiarum est, stipuletur a tutoribus, item fideiusso- | |
| ribus eorum rem saluam fore: aut, si nemo est qui stipuletor, seruus | |
| publicus stipulari | |
| debet rem saluam fore pupillo, aut certe ipse magistratus. Plane ubi seruus publicus uel | 16.1 |
| ipse magistratus stipulatur, dicendum est utilem actionem pupillo dandam. Si filius fami- | 17.1 |
| lias fuit magistratus et caueri pupillo non curauerit aut non idonee cautum sit culpa eius, | |
| an et quatenus in patrem eius actio danda sit, quaeritur. et ait Iulianus in patrem de | |
| peculio dandam, siue uoluntate eius filius decurio factus sit siue non: nam et si uoluntate | |
| patris magistratum administrauit, attamen non oportere patrem ultra quam de peculio con- | 5 |
| ueniri, quasi rem publicam saluam solam fore promittat, qui dat uoluntatem, ut filius de- | |
| curio creetur. | |
| Idem libro tertio disputationum. Proponebatur duos tutores a magistratibus | 2.pr.1 |
| municipalibus datos cautione non exacta, quorum alterum inopem decessisse, alterum in | |
| solidum conuentum satis pupillo fecisse, et quaerebatur, an tutor iste aduersus magistratum | |
| municipalem habere possit aliquam actionem, cum sciret a contutore suo satis non esse | |
| exactum. dicebam, cum a tutore satis pupillo factum sit, neque pupillum ad magistratus | 5 |
| redire posse neque tutorem, cum numquam tutor aduersus magistratus habeat actionem: | |
| senatus enim consultum pupillo subuenit: praesertim cum sit, quod tutor<i> imputetur, quod | |
| satis a contutore non exegit uel suspectum non fecit, si scit, ut proponitur, magistratibus | |
| eum non cauisse. | |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum. Quod si tutor ab hac parte culpa | 3.pr.1 |
| uacet, non erit iniquum aduersus magistratus actionem ei dari. | |
| Ulpianus libro tertio disputationum. Non similiter tenentur heredes magi- | 4.pr.1 |
| tuum, ut ipsi tenentur: nam nec heres tutoris neglegentiae nomine tenetur. nam magistratus | |
| quidem in omne periculum succedit, heres ipsius dolo proximae culpae succedaneus est. | |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum. Duo tutores partiti sunt inter se | 5.pr.1 |
| administrationem tutelae: alter sine herede decessit: quaesitum est, in magistratum, qui | |
| non curasset ut caueretur, an in alterum tutorem actio pupillo dari deberet. respondi | |
| aequius esse in alterum tutorem dari quam in magistratum: debuisse enim eum, cum sciret | |
| pupillo cautum non esse, uniuersa negotia curare, et in ea parte, quam alteri tutori com- | 5 |
| misisset, similem esse ei, qui ad administrationem quorundam negotiorum pupilli non ac- | |
| cessisset: nam etsi aliquam partem negotiorum pupilli administrauerit, tenetur etiam ob | |
| rem, quam non gessit, cum gerere deberet. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum. Quod ad heredem magistratus | 6.pr.1 |
| pertinet, exstat diui Pii rescriptum causa cognita debere dari actionem: nam magistratus | |
| si tanta fuit neglegentia, ut omnem cautionem omitteret, aequum est haberi eum loco fide- | |
| iussoris, ut et heres eius teneatur: si uero cauit et tunc idonei fuerunt et postea desierunt, | |
| sicut et ipse magistratus probe recusaret hanc actionem, ita et heres multo iustius. nouis- | 5 |
| sime non alias ait in heredem actionem dandam, quam si euidenter magistratus cum minus | |
| idoneis fideiussoribus contrahunt. | |
| Celsus libro undecimo digestorum. In magistratus qui tutorem dederunt | 7.pr.1 |
| rogo rescribas utrum pro uirili portione actio danda sit, an optio sit eius qui pupillus fuit, | |
| cum quo potissimum agat. respondit, si dolo fecerunt magistratus, ut minus pupillo caue- | |
| retur, in quem uult actio ei danda in solidum est: sin culpa dumtaxat eorum neque dolo | |
| malo id factum est, aequius esse existimo pro portione in quemque eorum actionem dari, | 5 |
| dum pupillo salua res sit. | |
| Modestinus libro sexto responsorum. Magistratus a curatoribus adulti cau- | 8.pr.1 |
| tionem exegerunt rem saluam fore: ex his alter sine herede decessit: quaero, an in- | |
| demnitatem in solidum collega eius praestare debeat. Modestinus respondit nihil proponi, | |
| cur non debeat. | |
| Idem libro quarto pandectarum. An in magistratus actione data cum usuris | 9.pr.1 |
| sors exigi debeat, an uero usurae peti non possint, quoniam consti<tu>tum est poenarum | |
| usuras peti non posse, quaesitum est. et rescriptum est a diuis Seuero et Antonino et | |
| usuras peti posse, quoniam eadem in magistratibus actio datur, quae competit in tutores. |