| DE REBUS EORUM, QUI SUB TUTELA UEL CURA SUNT, | |
| SINE DECRETO NON ALIENANDIS UEL SUPPONENDIS | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. Imperatoris Seueri oratione | 27.9.1.pr.1 |
| prohibiti sunt tutores et curatores praedia rustica uel suburbana distrahere. Quae oratio | 1.1 |
| in senatu recitata est Tertullo et Clemente consulibus idibus Iuniis et sunt uerba eius | |
| huiusmodi: 'Praeterea, patres conscripti, interdicam tutoribus et curatoribus, ne praedia | 2.1 |
| rustica uel suburbana distrahant, nisi ut id fieret, parentes testamento uel codicillis caue- | |
| rint. quod si forte aes alienum tantum erit, ut ex rebus ceteris non possit exsolui, tunc | |
| praetor urbanus uir clarissimus adeatur, qui pro sua religione aestimet, quae possunt | |
| alienari obligariue debeant, manente pupillo actione, si postea potuerit probari obreptum | 5 |
| esse praetori. si communis res erit et socius ad diuisionem prouocet, aut si creditor, qui | |
| pignori agrum a parente pupilli acceperit, ius exsequetur, nihil nouandum censeo'. Si de- | 3.1 |
| functus dum uiueret res uenales habuerit, testamento tamen non cauerit, uti distrahe- | |
| rentur, abstinendum erit uendition<e>: non enim utique qui ipse uoluerit uendere, idem etiam | |
| postea distrahenda putauit. Si minor uiginti quinque annis emit praedia, ut, quoad pre- | 4.1 |
| tium solueret, essent pignori obligata uenditori, non puto pignus ualere: nam ubi dominium | |
| quaesitum est minori, coepit non posse obligari. | |
| Paulus libro singulari ad orationem diui Seueri. Sed hic uidetur illud mo- | 2.pr.1 |
| uere, quod cum dominio pignus quaesitum est et ab initio obligatio inhaesit. quod si a | |
| fisco emerit, nec dubitatio est, quin ius pignoris saluum sit. si igitur talis species in pri- | |
| uato uenditore inciderit, imperiali beneficio opus est, ut ex rescripto pignus confirmetur. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. Sed si pecunia alterius pupilli | 3.pr.1 |
| alteri pupillo fundus sit comparatus isque pupillo uel minori traditus, an pignoris obliga- | |
| tionem possit habere is, cuius pecunia fundus sit emptus? et magis est, ut saluum sit ius | |
| pignoris secundum constitutionem imperatoris nostri et diui patris eius ei pupillo, cuius | |
| pecunia comparatus est fundus. Pignori tamen capi iussu magistratus uel praesidis uel | 1.1 |
| alterius potestatis et distrahi fundus pupillaris potest. sed et in possessionem mitti rerum | |
| pupillarium a praetore quis potest et ius pignoris contrahitur, siue legatorum seruandorum | |
| causa siue damni infecti, ut procedat, iuberi etiam possideri poterit: hae enim obliga- | |
| tiones siue alienationes locum habent, quia non ex tutoris uel curatoris uoluntate id fit, | 5 |
| sed ex magistratuum auctoritate. Item quaeri potest, si fundus a tutore petitus sit pu- | 2.1 |
| pillaris nec restituatur, an litis aestimatio oblata alienationem pariat, et magis est, ut | |
| pariat: haec enim alienatio non sponte tutorum fit. Idemque erit dicendum et si fundus | 3.1 |
| petitus sit, qui pupilli fuit, et contra pupillum pronuntiatum tutoresque restituerunt: nam | |
| et hic ualebit alienatio propter rei iudicatae auctoritatem. Si ius ἐμφυτευτικὸν uel ἐμβα- | 4.1 |
| τευτικὸν habeat pupillus, uideamus, an distrahi hoc a tutoribus possit. et magis est non | |
| posse, quamuis ius praedii potius sit. Nec usus fructus alienari potest, etsi solus fuit | 5.1 |
| usus fructus pupilli. an ergo hic nec non utendo amittatur, si tutor causam praebuerit | |
| huius rei? et manifestum est restaurari debere. sed si proprietatem habeat pupillus, non | |
| potest usum fructum uel usum alienare, quamuis oratio nihil de usu fructu loquatur. si- | |
| mili modo dici potest nec seruitutem imponi posse fundo pupilli uel adulescentis nec ser- | 5 |
| uitutem remitti, quod et in fundo dotali placuit. Si lapidicinas uel quae alia metalla pu- | 6.1 |
| pillus habuit stypteriae uel cuius alterius materiae, uel si cretifodinas argentifodinas uel | |
| quid aliud huic simile, | |
| Paulus libro singulari ad orationem diui Seueri. quod tamen priuatis licet | 4.pr.1 |
| possidere: | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum. magis puto ex sententia ora- | 5.pr.1 |
| tionis impediri alienationem. | |
| Sed et si salinas habeat pupillus, idem erit dicendum. | 1.1 |
| Si | 2.1 |
| pupillus alienum fundum bona fide emptum possideat, dicendum puto ne hunc alienare | |
| tutores posse: ea enim, quae quasi pupillaris uero distractus est, uenditio ualet. Si fundus | 3.1 |
| pupillo pigneratus sit, an uendere tutores? hunc enim quasi debitoris, hoc est alienum | |
| uendunt. si tamen impetrauerat pupillus uel pater eius, ut iure dominii possideant, con- | |
| sequens erit dicere non posse distrahi quasi praedium pupillare. idemque et si fuerit ex | |
| causa damni infecti iussus possidere. Si fundus legatus uel per fideicommissum fuerit re- | 4.1 |
| lictus Seio a pupillo herede instituto, an tutores restituere hunc fundum possint sine aucto- | |
| ritate praetoris? et putem, si quidem rem suam legauit, cessare orationem, sin uero de | |
| re pupilli, dicendum erit locum esse orationi nec inconsulto praetore posse alienare. Si | 5.1 |
| pupillus stipulanti spoponderit, an soluere possit sine praetoris auctoritate? et magis est, | |
| ne possit: alioquin inuenta erit alienandi ratio. Sed si pater stipulanti fundum spopon- | 6.1 |
| derit successeritque pupillus in stipulatum, fortius dicetur sine praetoris auctoritate posse | |
| eum reddere. idemque et si iure hereditario alii successerit, qui erat obligatus. Eadem | 7.1 |
| ratione et si parens fundum uendidit uel quis alius, cui pupillus successerit, potest dici | |
| pupillum cetera uenditionis inconsulto praetore <po>sse perficere. Fundum autem legatum | 8.1 |
| repudiare pupillus sine praetoris auctoritate non potest: esse enim et hanc alienationem, | |
| cum res sit pupilli, nemo dubitat. Non passim tutoribus sub optentu aeris alieni permitti | 9.1 |
| debuit uenditio: namque non esse uiam eis distractionis tributam. et ideo praetori arbi- | |
| trium huius rei senatus dedit, cuius officio in primis hoc conuenit excutere, an aliunde | |
| possit pecunia ad extenuandum aes alienum expediri. quaerere ergo debet, an pecuniam | |
| pupillus habeat uel in numerato uel in nominibus, quae conueniri possunt, uel in fructibus | 5 |
| conditis uel etiam in redituum spe atque obue<nti>onum. item requirat, num aliae res sint | |
| praeter praedia, quae distrahi possint, ex qu<a>rum pretio aeri alieno satisfieri possit. si | |
| igitur deprehenderit non posse aliunde exsolui quam ex praediorum distractione, tunc per- | |
| mittet distrahi, si modo urgueat creditor aut usurarum modus parendum aeri alieno sua- | |
| deat. Idem praetor aestimare debebit, utrum uendere potius an obligare permittat nec non | 10.1 |
| illud uigilanter obseruare, ne plus accipiatur sub obligatione praediorum faenoris, quam | |
| quod opus sit ad soluendum aes alienum: aut distrahendum arbitrabitur, ne propter mo- | |
| dicum aes alienum magna possessio distrahatur, sed si sit alia possessio minor uel minus | |
| utilior pupillo, magis eam iubere distrahi quam maiorem et utiliorem. In primis igitur quo- | 11.1 |
| tiens desideratur ab eo, ut remittat distrahi, requirere debet eum, qui se instruat de for- | |
| tunis pupilli, nec nimium tutoribus uel curatoribus credere, qui nonnumquam lucri sui gratia | |
| adseuerare praetori solent necesse esse distrahi possessiones uel obligari. requirat ergo | |
| necessarios pupilli uel parentes uel libertos aliquos fideles uel quem alium, qui notitiam | 5 |
| rerum pupillarium habet, aut, si nemo inueniatur aut suspecti sint qui inueniuntur, iubere | |
| debet edi rationes itemque synopsin bonorum pupillarium, aduocatumque pupillo dare, qui | |
| instruere possit praetoris religionem, an adsentire uenditioni uel obligationi debeat. Illud | 12.1 |
| quaeri potest, si praetor aditus permiserit distrahi possessionem prouincialem, an ualeat | |
| quod fecit. et putem ualere: si modo tutela Romae agebatur et hi tutores eam quoque | |
| administrationem subierant. Ne tamen titulo tenus tutores aere alieno allegato pecunia | 13.1 |
| abutantur quam mutuam acceperunt, oportebit praetorem curare, ut pecunia accepta credi- | |
| toribus soluatur et de hoc decernere dareque uiatorem, qui ei renuntiet pecuniam istam ad | |
| hoc conuersam, propter quod desiderata est alienatio uel obligatio. Si aes alienum non | 14.1 |
| interueniat, tutores tamen allegent expedire haec praedia uendere et uel alia comparare | |
| uel certe istis carere, uidendum est, an praetor eis debeat permittere. et magis est, ne | |
| possit: praetori enim non liberum arbitrium datum est distrahendi res pupillares, sed ita | |
| demum, si aes alienum immineat. proinde et si permiserit aere alieno non allegato, conse- | 5 |
| quenter dicemus nullam esse uenditionem nullumque decretum: non enim passim distrahi | |
| iubere praetori tributum est, sed ita demum, si urgueat aes alienum. Manet actio pupillo, | 15.1 |
| si postea poterit probari obreptum esse praetori. sed uidendum est, utrum in rem an in | |
| personam dabimus ei actionem. et magis est, ut in rem detur, non tantum in personam | |
| aduersus tutores siue curatores. Communia praedia accipere debemus, si pro indiuiso com- | 16.1 |
| munia sint: ceterum si pro diuiso communia sint, cessante oratione decreto locus erit. | |
| Idem libro secundo de omnibus tribunalibus. Sed si forte alius proprietatem | 6.pr.1 |
| fundi habeat, alius usum fructum, magis est, ut cesset haec pars orationis, quae de diui- | |
| sione loquitur: nulla enim communio est. | |
| Idem libro trigesimo quinto ad edictum. Si pupillorum sint communia praedia | 7.pr.1 |
| qui diuersos tutores habent, uideamus, an alienatio locum habere possit. et cum prouocatio | |
| necessaria sit, puto alienationem impediri: neuter enim poterit prouocare, sed ambo pro- | |
| uocationem exspectare. item si eosdem tutores habeant, multo magis quis impeditam alie- | |
| nationem dicet. Si pupillus dedit pignori ex permissu praetoris, nonnulla erit dubitatio, | 1.1 |
| an alienatio possit impediri. sed dicendum est posse creditorem ius suum exsequi: tutius | |
| tamen fecerit, si prius praetorem adierit. Si pater uel parens tutor sit alicui ex liberis, | 2.1 |
| an praetor adeundus sit, si obligare uelit? <et> magis est ut debeat: pronior tamen esse | |
| debet praetor ad consentiendum patri. Si praetor tutoribus permiserit uendere, illi obli- | 3.1 |
| gauerint uel contra, an ualeat quod actum est? et mea fert opinio eum, qui aliud fecit, | |
| quam quod a praetore decretum est, nihil egisse. Quid ergo si praetor ita decreuerit | 4.1 |
| 'uendere obligareue permitto', an possit liberum arbitrium habere, qui faciat? et magis | |
| est ut possit, dummodo sciamus praetorem non recte partibus suis functum: debuit enim | |
| ipse statuere et eligere, utrum magis obligare an uendere permittat. Si obligauit rem tutor | 5.1 |
| sine decreto, quamuis obligatio non ualeat, est tamen exceptioni doli locus, sed tunc, cum | |
| tutor acceptam mutuam pecuniam ei soluerit, qui sub pignore erat creditor. Item ui- | 6.1 |
| dendum est, an et obligare ei rem possit: et dicendum est, si eandem sortem acceperit | |
| nec grauioribus usuris, ualere obligationem, ut ius prioris creditor<is> ad sequentem transeat. | |
| Idem libro secundo de omnibus tribunalibus. Qui neque tutores sunt ipso iure | 8.pr.1 |
| neque curatores, sed pro tutore negotia gerunt uel pro curatore, eos non posse distrahere | |
| res pupillorum uel adulescentium nulla dubitatio est. Sed si curator sit furiosi uel cuius | 1.1 |
| alterius non adulescentis, uidendum est, utrum iure ueteri ualebit uenditio an hanc oratio- | |
| nem admittemus. et puto, quia de pupillis princeps loquitur et coniuncti tutoribus curatores | |
| accipiunt, pertinere: et de ceteris puto ex sententia orationis idem esse dicendum. An | 2.1 |
| obligari communia possint, quaeritur, sed non puto sine decreto obliganda: nam quod ex- | |
| cepit oratio, ad hoc tantum pertinet, ut perematur communio, non ut augeatur difficultas | |
| communionis. | |
| Idem libro quinto opinionum. Quamuis antecessor praesidis decreuisset ea | 9.pr.1 |
| praedia uenumdari, quae tutor pupilli, subiecto nomine alterius emptoris, ipse sibi com- | |
| parabat, tamen, si fraudem et dolum contra senatus consulti auctoritatem et fidem tutori | |
| commissam deprehendisset successor eius, aestimabit, quatenus tam callidum commentum | |
| etiam in exemplum coercere debeat. | 5 |
| Idem libro sexto opinionum. Illicite post senatus consultum pupilli uel adu- | 10.pr.1 |
| lescentis praedio uenumdato, si eo nomine apud iudicem tutelae uel utilis actionis aesti- | |
| matio facta est eaque soluta, uindicatio praedii ex aequitate inhibetur. | |
| Idem libro tertio de officio proconsulis. Si praedia minoris uiginti quinque | 11.pr.1 |
| annis distrahi desiderentur, causa cognita praeses prouinciae debet id permittere. idem | |
| seruari oportet et si furiosi uel prodigi uel cuiuscumque alterius praedia curatores uelint | |
| distrahere. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Non fit contra senatus con- | 12.pr.1 |
| sultum, si cuius tutor creditori patris pupilli exsoluit, ut eius loco succedat. | |
| Paulus libro singulari ad orationem diui Seueri. Si fundus sit sterilis uel | 13.pr.1 |
| saxosus uel pestilens, uidendum est, an alienare eum non possit. et imperator Antoninus | |
| et diuus pater eius in haec uerba rescripserunt: 'Quod allegastis infructuosum esse fundum, | |
| quem uendere uultis, mouere nos non potest, cum utique pro fructuum modo pretium in- | |
| uenturus sit'. Quamquam autem neque distrahere neque obligare tutor pupillare praedium | 1.1 |
| possit, attamen Papinianus libro quinto responsorum ait tutorem pupilli sine decreto prae- | |
| toris non iure distrahere: si tamen, inquit, errore lapsus uendiderit et pretium acceptum | |
| creditoribus paternis pueri soluerit, quandoque domino praedium cum fructibus uindicanti | |
| doli non inutiliter opponitur exceptio pretium ac medii temporis usuras, quae creditoribus | 5 |
| debentur, non offerenti, si ex ceteris eius facultatibus aes alienum solui non poterit. ego | |
| autem notaui: etsi solui potuerit, si tamen illae res saluae erunt, ex quarum pretio aeri | |
| alieno satisfieri potuit, dicendum est adhuc doli exceptionem obstare, si lucrum captet pu- | |
| pillus ex damno alieno. | |
| Paulus libro nono responsorum. Paulus respondit, etsi testamentum patris | 14.pr.1 |
| postea irritum esse apparuit, tamen tutores pupilli siue curatores filii nihil contra oratio- | |
| nem diuorum principum fecisse uideri, si secundum uoluntatem defuncti testamento scriptam | |
| praedium rusticum pupillare uendiderunt. |