| DE CURATORIBUS FURIOSO ET ALIIS EXTRA MINORES | |
| DANDIS | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Lege duodecim tabularum prodigo inter- | 27.10.1.pr.1 |
| dicitur bonorum suorum administratio, quod moribus quidem ab initio introductum est. sed | |
| solent hodie praetores uel praesides, si talem hominem inuenerint, qui neque tempus neque | |
| finem expensarum habet, sed bona sua dilacerando et dissipando profudit, curatorem e<i> | |
| dare exemplo furiosi: et tamdiu erunt ambo in curatione, quamdiu uel furiosus sanitatem | 5 |
| uel ille sanos mores receperit: quod si euenerit, ipso iure desinunt esse in potestate cura- | |
| torum. Curatio autem eius, cui bonis interdicitur, filio negabatur permittenda: sed extat | 1.1 |
| diui Pii rescriptum filio potius curationem permittendam in patre furioso, si tam probus sit. | |
| Paulus libro primo de officio proconsulis. Sed et aliis dabit proconsul cu- | 2.pr.1 |
| ratores, qui rebus suis superesse non possunt, uel dari iubebit, nec dubitabit filium quoque | |
| patri curatorem dari. | |
| Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum. Dum deliberant heredes in- | 3.pr.1 |
| stituti adire, bonis a praetore curator datur. | |
| Idem libro trigesimo octauo ad Sabinum. Furiosae matris curatio ad filium | 4.pr.1 |
| pertinet: pietas enim parentibus, etsi inaequalis est eorum potestas, aequa debebitur. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Curator ex senatus consulto con- | 5.pr.1 |
| stituitur, cum clara persona, ueluti senatoris uel uxoris eius, in ea causa sit, ut eius bona | |
| uenire debe<a>nt: nam ut honestius ex bonis eius quantum potest creditoribus solueretur, | |
| curator constituitur distrahendorum bonorum gratia uel a praetore uel in prouinciis a praeside. | |
| Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus. Obseruare praetorem opor- | 6.pr.1 |
| tebit, ne cui temere citra causae cognitionem plenissimum curatorem det, quoniam pleri- | |
| que uel furorem uel dementiam fingunt, quo magis curatore accepto onera ciuilia detrectent. | |
| Iulianus libro uicesimo primo digestorum. Consilio et opera curatoris tueri | 7.pr.1 |
| debet non solum patrimonium, sed et corpus ac salus furiosi. Curator dementi datus de- | 1.1 |
| creto interposito, uti satisdaret, non cauit et tamen quasdam res de bonis eius legitimo | |
| modo alienauit. si heredes dementis easdem res uindicent, quas curator alienauit, et ex- | |
| ceptio opponetur 'si non curator uendiderit', replicatio dari debet 'aut si satisdatione inter- | |
| posita secundum decretum uendiderit'. quod si pretio accepto curator creditores furiosi di- | 5 |
| misit, triplicatio doli tutos possessores praestabit. Cum dementis curatorem, quia satis non | 2.1 |
| dederat et res male administraret, proconsul remouerit a bonis aliumque loco eius sub- | |
| stituerit curatorem, et hic posterior, cum nec ipse satisdedisset, egerit cum remoto nego- | |
| tiorum gestorum, posteaque heredes dementis cum eodem negotiorum gestorum agant et | |
| is exceptione rei iudicatae inter se et curatorem utatur: heredibus replicatio danda erit: | 5 |
| 'aut si is qui egit satisdederat'. sed an replicatio curatori profutura esset, iudex aestimabit: | |
| nam si curator sequens pecuniam, quam ex condemnatione consecutus fuerat, in rem furiosi | |
| uertisset, doli triplicatio obstabit. Quaesitum est, an alteri ex curatoribus furiosi recte | 3.1 |
| soluetur uel an unus rem furiosi alienare possit. respondi recte solui. eum quoque, qui | |
| ab altero ex curatoribus fundum furiosi legitime mercaretur, usucapturum, quia solutio | |
| uenditio traditio facti magis quam iuris sunt ideoque sufficit unius ex curatoribus persona, | |
| quia intellegitur alter consentire: denique si praesens sit et uetet solui, uetet uenire uel | 5 |
| tradi, neque debitor liberabitur neque emptor usucapiet. | |
| Ulpianus libro sexto de officio proconsulis. Bonorum uentris nomine cura- | 8.pr.1 |
| torem dari oportet eumque rem saluam fore uiri boni arbitratu satisdare proconsul iubet: | |
| sed hoc, si non ex inquisitione detur: nam si ex inquisitione, cessat satisdatio. | |
| Neratius libro primo membranarum. Cuius bonis distrahendis curatores | 9.pr.1 |
| facere senatus permisit, eius bona creditoribus uendere non permisit, quamuis creditores | |
| post id beneficium bona uendere mallent: sicut enim integra re potestas ipsorum est utrum | |
| uelint eligendi, ita cum alterum elegerint, altero abstinere debent. multoque magis id ser- | |
| uari aequum est, si etiam factus est curator, per quem bona distraherentur, quamuis non- | 5 |
| dum explicato eo negotio decesserit. nam et tunc ex integro alius curator faciendus est | |
| neque heres prioris curatoris onerandus, cum accidere possit, ut negotio uel propter sexus | |
| uel propter aetatis infirmitatem uel propter dignitatem maiorem minoremue, quam in prior<e> | |
| curatore spectata erat, habilis non sit, possint etiam plures heredes ei existere neque aut | |
| per omnes id negotium administrari expediat aut quicquam dici possit, cur unus aliquis | 10 |
| ex his potissimum onerandus sit. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Iulianus scribit eos, quibus per | 10.pr.1 |
| praetorem bonis interdictum est, nihil transferre posse ad aliquem, quia in bonis non ha- | |
| beant, cum eis deminutio sit interdicta. Curator furiosi rem quidem suam quasi furiosi | 1.1 |
| tradere poterit et dominium transferre: rem uero furiosi si quasi suam tradat, dicendum, | |
| ut non transferat dominium, quia non furiosi negotium gerens tradidit. | |
| Paulus libro septimo ad Plautium. Pignus a curatore furiosi datum ualet, | 11.pr.1 |
| si utilitate furiosi exigente id fecit. | |
| Marcellus libro primo digestorum. Ab adgnato uel alio curatore furiosi | 12.pr.1 |
| rem furiosi dedicari non posse constat: adgnato enim furiosi non usquequaque competit | |
| rerum eius alienatio, sed quatenus negotiorum exigit administratio. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Saepe ad alium e lege duodecim | 13.pr.1 |
| tabularum curatio furiosi aut prodigi pertinet, alii praetor administrationem dat, scilicet cum | |
| ille legitimus inhabilis ad eam rem uideatur. | |
| Papinianus libro quinto responsorum. Uirum uxori mente captae curato- | 14.pr.1 |
| rem dari non oportet. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. Et mulieri, quae luxoriose | 15.pr.1 |
| uiuit, bonis interdici potest. In bonis curatoris priuilegium furiosi furiosaeue ser- | 1.1 |
| uatur: prodigus et omnes omnino, etiamsi in edicto non fit eorum mentio, in bonis cura- | |
| toris decreto priuilegium consequuntur. | |
| Tryphoninus libro tertio decimo disputationum. Si furioso puberi quam- | 16.pr.1 |
| quam maiori annorum uiginti quinque curatorem pater testamento dederit, eum praetor | |
| dare debet secutus patris uoluntatem: manet enim ea datio curatoris apud praetorem, ut | |
| rescripto diui Marci continetur. His consequens est, ut et si prodigo curatorem dederit | 1.1 |
| pater, uoluntatem eius sequi debeat praetor eumque dare curatorem. sed utrum omnimodo, | |
| an ita, si futurum esset, ut, nisi pater aliquid testamento cauisset, praetor ei bonis inter- | |
| dicturus esset? et maxime si filios habeat iste prodigus? Potuit tamen pater et alias pro- | 2.1 |
| uidere nepotibus suis, si eos iussisset heredes esse et exheredasset filium eique quod suf- | |
| ficeret alimentorum nomine ab eis certum legasset addita causa necessitateque iudicii sui: | |
| aut si non habuit in potestate nepotes, quoniam emancipato iam filio nati fuissent, sub | |
| condicione eos heredes instituere, ut emanciparentur a patre prodigo. Sed quid si nec ad | 3.1 |
| hoc consensurus esset prodigus? sed per omnia iudicium testatoris sequendum est, ne, | |
| quem pater uero consilio prodigum credidit, eum magistratus propter aliquid forte suum | |
| uitium idoneum putauerit. | |
| Gaius libro primo de manumissionibus. Curator furiosi nullo modo liber- | 17.pr.1 |
| tatem praestare potest, quod ea res ex administratione non est: nam in tradendo ita res | |
| furiosi alienat, si id ad administrationem negotiorum pertineat: et id<eo> si donandi causa | |
| alienet, neque traditio quicquam ualebit, nisi ex magna utilitate furiosi hoc cognitione iu- | |
| dicis faciat. | 5 |