LIBER UICESIMUS OCTAUUS
|
|
QUI TESTAMENTA FACERE POSSUNT ET QUEMADMODUM
|
|
TESTAMENTA FIANT
|
|
Modestinus libro secundo pandectarum. Testamentum est uoluntatis nost<rae>
|
28.1.1.pr.1
|
iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri uelit.
|
|
Labeo libro primo posteriorum <a> Iauoleno epitomatorum. In eo qui testatur
|
2.pr.1
|
eius temporis, quo testamentum facit, integritas mentis, non corporis sanitas exigenda est.
|
|
Papinianus libro quarto decimo quaestionum. Testamenti factio non priuati,
|
3.pr.1
|
sed publici iuris est.
|
|
Gaius libro secundo institutionum. Si quaeramus, an ualeat testa-
|
4.pr.1
|
mentum, in primis animaduertere debemus, an is qui fecerit testamentum habuerit testa-
|
|
menti factionem, deinde, si habuerit, requiremus, an secundum regulas iuris ciuilis
|
|
testatus sit.
|
|
Ulpianus libro sexto ad Sabinum. A qua aetate testa-
|
5.pr.1
|
mentum uel masculi uel feminae facere possunt, uideamus. uerius est in masculis quidem
|
|
quartum decimum annum spectandum, in feminis uero duodecimum completum. utrum
|
|
autem excessisse debeat quis quartum decimum annum, ut testamentum facere possit, an
|
|
sufficit complesse? propone aliquem kalendis Ianuariis natum testamentum ipso natali suo
|
5
|
fecisse quarto decimo anno: an ualeat testamentum? dico ualere. plus arbitror, etiamsi
|
|
pridie kalendarum fecerit post sextam horam noctis, ualere testamentum: iam enim com-
|
|
plesse uidetur annum quartum decimum, ut Marciano uidetur.
|
|
Gaius libro septimo decimo ad edictum pro<uin>ciale. Qui in potestate parentis
|
6.pr.1
|
est, testamenti faciendi ius non habet. a<d>eo ut, quamuis pater ei permittat, nihilo magis
|
|
tamen iure testari possit. Surdus mutus testamentum facere non possunt: sed si quis post
|
1.1
|
testamentum factum ualetudine aut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperit, ra-
|
|
tum nihilo minus permanet testamentum.
|
|
Aemilius Macer libro primo ad legem uicensimam hereditatium. Si mutus
|
7.pr.1
|
aut surdus, ut liceret sibi testamentum facere, a principe impetrauerit, ualet testamentum.
|
|
Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Eius qui apud hostes
|
8.pr.1
|
est testamentum quod ibi fecit non ualet, quamuis redierit. Si cui aqua et igni interdictum
|
1.1
|
sit, eius nec illud testamentum ualet quod ante fecit nec id quod postea fecerit: bona quo-
|
|
que, quae tunc habuit cum damnaretur, publicabuntur aut, si non uideantur lucrosa, credi-
|
|
toribus concedentur.
|
|
In insulam deportati in eadem causa sunt:
|
2.1
|
Sed relegati in insulam
|
3.1
|
et quibus terra Italica et sua prouincia interdicitur testamenti faciendi ius retinent. Hi
|
4.1
|
uero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertatem perdunt bona-
|
|
que eorum publicantur: unde apparet amittere eos testamenti factionem.
|
|
Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Si quis post accusationem
|
9.pr.1
|
in custodia fuerit defunctus indemnatus, testamentum eius ualebit.
|
|
Paulus libro tertio sententiarum. Qui manus amisit testamentum facere
|
10.pr.1
|
potest, quamuis scribere non possit.
|
|
Ulpianus libro decimo ad Sabinu<m>. Obsides testari non possunt, nisi eis
|
11.pr.1
|
permittitur.
|
|
Iulianus libro quadragesimo secundo digestorum. Lege Cornelia testamenta
|
12.pr.1
|
eorum, qui in hostium potestate decesserint, perinde confirmantur, ac si hi qui ea fecissent
|
|
in hostium potestate<m> non peruenissent, et hereditas ex his eodem modo a<d> unumquem-
|
|
que pertinet. quare seruus heres scriptus ab eo, qui in hostium potestate decesserit, liber
|
|
et heres erit seu uelit se<u> nolit, licet minus proprie necessarius heres dicatur: nam et filius
|
5
|
eius, qui in hostium potestate decessit, inuitus hereditati obligatur, quamuis suus heres
|
|
dici non possit, qui in potestate morientis non fuit.
|
|
Marcianus libro quarto institutionum. Qui a latronibus capti sunt, cum liberi
|
13.pr.1
|
manent, possunt facere testamentum. Item qui apud externos legatione funguntur, possunt
|
1.1
|
facere testamentum. Si quis in capitali crimine damnatus appellauerit et medio tempore
|
2.1
|
pendente appellatione fecerit testamentum et ita decesserit, ualet eius testamentum.
|
|
Paulus libro secundo regularum. Qui in testamento domini manumissus est,
|
14.pr.1
|
si ignorat dominum decessisse aditamque eius esse hereditatem, testamentum facere non
|
|
potest, licet iam pater familias et sui iuris est: nam qui incertus de statu suo est, certam
|
|
legem testamento dicere non potest.
|
|
Ulpianus libro duodecimo ad edictum. De statu suo dubitantes uel errantes
|
15.pr.1
|
testamentum facere non possunt, ut diuus Pius rescripsit.
|
|
Pomponius libro singulari regularum. Filius familias et seruus alienus et
|
16.pr.1
|
postumus et surdus testamenti factionem habere dicuntur: licet enim testamentum facere
|
|
non possunt, attamen ex testamento uel sibi uel aliis adquirere possunt. Marcellus notat:
|
1.1
|
furiosus quoque testamenti factionem habet, licet testamentum facere non potest: ideo autem
|
|
habet testamenti factionem, quia potest sibi adquirere legatum uel fideicommissum: nam
|
|
etiam compotibus mentis personales actiones etiam ignorantibus adquiruntur.
|
|
Paulus libro tertio sent<ent>iarum. In aduersa corporis ualetu-
|
17.pr.1
|
dine mente captus eo tempore testamentum facere non potest.
|
|
Ulpianus libro primo ad Sabinum. Is cui lege bonis interdictum est testa-
|
18.pr.1
|
mentum facere non potest et, si fecerit, ipso iure non ualet: quod tamen interdictione ue-
|
|
tustius habuerit testamentum, hoc ualebit. merito ergo nec testis ad testamentum adhiberi
|
|
poterit, cum neque testamenti factionem habeat. Si quis ob carmen famosum damnetur,
|
1.1
|
senatus consulto expressum est, ut intestabilis sit: ergo nec testamentum facere poterit nec
|
|
ad testamentum adhiberi.
|
|
Modestinus libro quinto pandectarum. Si filius familias aut pupillus aut
|
19.pr.1
|
seruus tabulas testamenti fecerit signauerit, secundum eas bonorum possessio dari non potest,
|
|
licet filius familia<s> sui iuris aut pupillus pubes aut seruus liber factus decesserit, quia nullae
|
|
sunt tabulae testamenti, quas is fec<it>, qui testamenti faciendi facultatem non habuerit.
|
|
Ulpianus libro primo ad Sabinum. Qui testamento heres instituitur, in eo-
|
20.pr.1
|
dem testamento testis esse non potest. quod in legatario et in eo qui tutor scriptus est
|
|
contra habetur: hi enim testes possunt adhiberi, si aliud eos nihil impediat, ut puta si in-
|
|
pubes, si in potestate sit testatoris. Potestatis autem uerbum non solum ad liberos qui
|
1.1
|
sunt in potestate referendum est, uerum etiam ad eum quem redemit ab hostibus, quamuis
|
|
placeat hunc seruum non esse, sed uinculo quodam retineri, donec pretium soluat. Per
|
2.1
|
contrarium quaeri potest, an pater eius, qui de castrensi peculio potest testari, adhiberi ab
|
|
eo ad testamentum testis possit. et Marcellus libro decimo digestorum scribit posse: et
|
|
frater ergo poterit. Quae autem in testamento diximus super p<ro>hibendis testimoniis eorum
|
3.1
|
qui in potestate sunt, in omnibus testimoniis accipias, ubi aliquid negotii geritur, per quod
|
|
adquiratur. Ne furiosus quidem testis adhiberi potest, cum compos mentis non sit: sed si
|
4.1
|
habet intermissionem, eo tempore adhiberi potest: testamentum quoque, quod ante furorem
|
|
consummauit, ualebit et bonorum possessio ex eo testamento competit. Eum qui lege re-
|
5.1
|
petundarum damnatus est ad testamentum adhiberi posse existimo, quoniam in iudicium
|
|
testis esse uetatur. Mulier testimonium dicere in testamento quidem non poterit, alias
|
6.1
|
autem posse testem esse mulierem argumento est lex Iulia de adulteriis, quae adulterii
|
|
damnatam testem produci uel dicere testimonium uetat. Seruus quoque merito ad sollemnia
|
7.1
|
adhiberi non potest, cum iuris ciuilis communionem non habeat in totum, ne praetoris
|
|
quidem edicti. Et ueteres putauerunt eos, qui propter sollemnia testamenti adhibentur,
|
8.1
|
durare debere, donec suprema contestatio peragatur. Non tamen intellegentiam sermonis
|
9.1
|
exigimus: hoc enim diuus Marcus Didio Iuliano in teste, qui Latine non nouerat, rescripsit:
|
|
nam si uel sensu percipiat quis, cui rei adhibitus sit, sufficere, Sed si detenti sint inuiti
|
10.1
|
ibi testes, putant non ualere testamentum.
|
|
Idem libro secundo ad Sabinum. Heredes palam ita, ut exaudiri possunt,
|
21.pr.1
|
nuncupandi sint: licebit ergo testanti uel nuncupare heredes uel scribere: sed si nuncupat,
|
|
palam debet. quid est palam? non utique in publicum, sed ut exaudiri possit: exaudiri
|
|
autem non ab omnibus, sed a testibus: et si plures fuerint testes adhibiti, sufficit sollemnem
|
|
numerum exaudire. Si quid post factum testamentum mutari placuit, omnia ex integro
|
1.1
|
facienda sunt. quod uero quis obscurius in testamento uel nuncupat uel scribit, an post
|
|
sollemnia explanare possit, quaeritur: ut puta Stichum legauerat, cum plures haberet, nec
|
|
declarauit de quo sentiret: Titio legauit, cum multos Titios amicos haberet: errauerat in
|
|
nomine uel praenomine uel cognomine, cum in corpore non errasset: poteritne postea de-
|
5
|
clarare, de quo senserit? et puto posse: nihil enim nunc dat, sed datum significat. sed
|
|
et si notam postea adiecerit legato uel sua uoce uel litteris uel summam uel nomen lega-
|
|
tarii quod non scripserat uel nummorum qualitatem, an recte fecerit? et puto etiam quali-
|
|
tatem nummorum posse postea addi: nam etsi adiecta non fuisset, utique placeret con-
|
|
iectionem fieri eius quod reliquit uel ex uicinis scripturis uel ex consuetudine patris familias
|
10
|
uel regionis. In testamentis, in quibus testes rogati adesse debent, ut testamentum fiat,
|
2.1
|
alterius rei causa forte rogatos ad testandum non esse idoneos placet. quod sic accipien-
|
|
dum est, ut, licet ad aliam rem sint rogati uel collecti, si tamen ante testimonium certio-
|
|
rentur ad testamentum se adhibitos, posse eos testimonium suum recte perhibere.
|
|
Uno contextu actus testari oportet. est autem uno contextu nullum actum alienum
|
3.1
|
testamento intermiscere: quod <si> aliquid pertinens ad testamentum faciat, testamentum
|
|
non uitiatur.
|
|
Idem libro trigesimo nono ad edictum. Ad testium numerum simul adhiberi
|
22.pr.1
|
possumus ut ego et pater et plures, qui fuimus in eiusdem potestate. Condicione<m>
|
1.1
|
testium tunc inspicere debemus, cum signarent, non mortis tempore: si igitur cum signa-
|
|
rent, tales fuerint, ut adhiberi possint, nihil nocet, si quid postea eis contigerit. Si
|
2.1
|
ab ipso testatore anulum accepero et signauero, testamentum ualet, quasi alieno signa-
|
|
uerim.
|
|
Si signa turbata sint ab ipso testatore, non uidetur signatum.
|
3.1
|
Si quis ex testibus
|
4.1
|
nomen suum non adscripserit, uerumtamen signauerit, pro eo est atque si adhibitus non
|
|
esset: et si, ut multi faciunt, adscripserit se, non tamen signauerit, adhuc idem
|
|
dicemus. Signum autem utrum anulo tantum inpressum adhibemus, an uero et si non
|
5.1
|
anulo, uerum alio quodam inpresso? uarie enim homines signant. et magis est, ut tan-
|
|
tum anul<o> quis possit signare, dum tamen habeat χαρακτῆρα. Posse et nocte signari
|
6.1
|
testamentum nulla dubitatio est. Signatas tabulas accipi oportet et si linteo, quo tabulae
|
7.1
|
inuolutae sunt, signa inpressa fuerint.
|
|
Idem libro quarto disputationum. Si testamentum, quod resignauerit testator,
|
23.pr.1
|
iterum signatum fuerit septem testium signis, non erit inperfectum, sed utroque iure ualebit
|
|
tam ciuili quam praetorio.
|
|
Florentinus libro decimo institutionum. Unum testamentum pluribus ex-
|
24.pr.1
|
emplis consignare quis potest idque interdum necessarium est, forte si nauigaturus et secum
|
|
ferre et reli<n>quere iudiciorum suorum testationem uelit.
|
|
Iauolenus libro quinto posteriorum Labeonis. Si is, qui testamentum faceret,
|
25.pr.1
|
heredibus primis nuncupatis, priusquam secundos exprimeret heredes, obmutuisset, magis
|
|
coepisse eum testamentum facere quam fecisse Uarus digestorum libro primo Seruium re-
|
|
spondisse scripsit: itaque primos heredes ex eo testamento non futuros. Labeo tum hoc
|
|
uerum esse existimat, si constaret uoluisse plures eum, qui testamentum fecisset, heredes
|
5
|
pronuntiare: ego nec Seruium puto aliud sensisse.
|
|
Gaius libro uicesimo secundo ad edictum prouinciale. Cum lege quis in-
|
26.pr.1
|
testabilis iubetur esse, eo pertinet, ne eius testimonium recipiatur et eo amplius, ut quidam
|
|
putant, neue ipsi dicatur testimonium.
|
|
Celsus libro quinto decimo digestorum. Domitius Labeo Celso suo
|
27.pr.1
|
salutem. Quaero, an testium numero habendus sit is, qui, cum rogatus est ad testamentum
|
|
scribendum, idem quoque cum tabulas scripsisset, signauerit. Iuuentius Celsus Labeoni
|
|
suo salutem. Non intellego quid sit, de quo me consul<u>eris, aut ualide stulta est consultatio
|
|
tua: plus enim quam ridiculum est dubitare, an aliquis iure testis adhibitus sit, quoniam
|
5
|
idem et tabulas testamenti scripserit.
|
|
Modestinus libro nono regularum. Seruus licet alienus iussu testatoris
|
28.pr.1
|
testamentum scribere non prohibetur.
|
|
Paulus libro quarto decimo responsorum. Ex ea scriptura, quae ad testa-
|
29.pr.1
|
mentum faciendum parabatur, si nullo iure testamentum perfectum esset, nec ea, quae
|
|
fideicommissorum uerba habent peti posse. Ex his uerbis, quae scriptura pater familias
|
1.1
|
addidit: ταύτην τὴν διαθήκην βούλομαι εἶναι κυρίαν ἐπὶ πάϲηϲ ἐξουϲίαϲ, uideri eum uoluisse
|
|
omnimodo ualere ea quae reliquit, etiamsi intestatus decessisset.
|
|
Idem libro tertio sententiarum. Singulos testes, qui in testamento adhibentur,
|
30.pr.1
|
proprio chirographo adnotare conuenit, quis et cuius testamentum signauerit.
|
|
Idem libro quinto sententiarum. Eius bona, qui se imperatorem
|
31.pr.1
|
facturum heredem esse iactauerat, a fisco occupari non possunt.
|
|