| DE LIBERIS ET POSTUMIS HEREDIBUS INSTITUENDIS | |
| UEL EXHEREDANDIS | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Quid sit nominatim exheredari, uideamus. | 28.2.1.pr.1 |
| nomen et praenomen et cognomen eius dicendum est an sufficit uel unum ex his? et con- | |
| stat sufficere. | |
| Idem libro sexto regularum. Nominatim exheredatus filius et ita uidetur 'filius | 2.pr.1 |
| meus exheres esto', si nec nomen eius expressum sit, si modo unicus sit: nam si plures | |
| sunt filii, benigna interpretatione potius a plerisque respondetur nullum exheredatum esse. | |
| Idem libro primo ad Sabinum. Et si pepercerit filium dicere, ex Seia autem | 3.pr.1 |
| natum dixit, recte exheredat: et si cum conuicio dixerit 'non nominandus' uel 'non filius | |
| meus', 'latro', 'gladiator', magis est, ut recte exheredatus sit, et si ex adultero natum dixerit. | |
| Pure autem filium exheredari Iulianus putat, qua sententia utimur. | 1.1 |
| Filius inter medias quo- | 2.1 |
| que heredum institutiones recte exheredatur et erit a toto gradu summotus, nisi forte ab | |
| unius persona eum testator exheredauerit: nam si hoc fecit, uitiosa erit exheredatio. quem- | |
| admodum si ita eum exheredauerit 'quisquis <heres> mihi erit, filius exheres esto': nam, ut | |
| Iulianus scribit, huiusmodi exheredatio uitiosa est, quoniam post aditam hereditatem uoluit | 5 |
| eum summotum, quod est inpossibile. Ante heredis institutionem exheredatus ab omnibus | 3.1 |
| gradibus summotus est. Inter duos autem gradus exheredatus ab utroque remotus est | 4.1 |
| secundum Scaeuolae sententiam, quam puto ueram. In eo, qui miscuit duos gradus, ex- | 5.1 |
| heredationem ualere Mauricianus recte putat, ueluti: 'Primus heres esto ex semisse. si Primus | |
| heres non erit, Secundus ex semisse heres esto. Tertius ex alio semisse heres esto. filius | |
| exheres esto. si Tertius heres non erit, Quartus heres esto': nam ab utroque gradu sum- | |
| motus est. Si ita testatus sit pater familias, ut a primo quidem gradu filium praeteriret, | 6.1 |
| a secundo solo exheredaret, Sabinus et Cassius et Iulianus putant perempto primo gradu | |
| testamentum ab eo gradu exordium capere, unde filius exheredatus est: quae sententia | |
| comprobata est. | |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Placet omnem masculum posse postumum here- | 4.pr.1 |
| dem scribere, siue iam maritus sit siue nondum uxorem duxerit: nam et maritus repudiare | |
| uxorem potest et qui non duxit uxorem, postea maritus effici. nam et cum maritus postu- | |
| mum heredem scribit, non utique is solus postumus scriptus uidetur, qui ex ea quam | |
| habet uxorem ei natus est, uel is qui tunc in utero est, uerum is quoque, qui ex qua- | 5 |
| cumque uxore nascatur, | |
| Iauolenus libro primo ex Cassio. ideoque qui postumum heredem instituit si | 5.pr.1 |
| post testamentum factum mutauit matrimonium, is institutus uidetur, qui ex posteriore | |
| matrimonio natus est. | |
| Ulpianus libro tertio ad Sabinum. Sed est quaesitum, an is, qui generare facile | 6.pr.1 |
| non possit, postumum heredem facere possit, et scribit Cassius et Iauolenus posse: nam | |
| et uxorem ducere et a<d>optare potest: spadonem quoque posse postumum heredem scribere | |
| et Labeo et Cassius scribunt: quoniam nec aetas nec sterilitas ei rei impedimento est. Sed | 1.1 |
| si castratus sit, Iulianus Proculi opinionem secutus non putat postumum heredem posse | |
| instituere, quo iure utimur. Hermaphroditus plane, si in eo uirilia praeualebunt, postumum | 2.1 |
| heredem instituere poterit. | |
| Paulus libro primo ad Sabinu<m>. Si filius qui in potestate est praeteritus sit | 7.pr.1 |
| et uiuo patre decedat, testamentum non ualet nec superius rumpetur, et eo iure utimur. | |
| Pomponius libro primo ad Sabinum. Si Primo herede instituto filium exhere- | 8.pr.1 |
| dauero, a Secundo autem substituto non exheredauero et, dum pendet, an prior aditurus | |
| si<t>, filius decesserit, secundum sententiam qua utimur non erit Secundus heres, quasi ab | |
| initio inutiliter institutus, cum ab eo filius exheredatus non sit. quod si in postumo filio | |
| idem acciderit, ut natus uiuo patre a quo exheredatus sit moriatur, eadem dicenda erunt | 5 |
| de substituto, quoniam cum est natus filius, loco eius est, qui superstes est. | |
| Paulus libro primo ad Sabinum. Si quis postumos, quos per aetatem aut | 9.pr.1 |
| ualetudinem habere forte non potest, heredes instituit, superius testamentum rumpitur, | |
| quod natura magis in homine generandi et consuetudo spectanda est quam temporale uitium | |
| aut ualetudo, propter quam abducatur homo a generandi facultate. Sed si ex ea, quae | 1.1 |
| alii nupta sit, postumum quis heredem instituerit, ipso iure non ualet, quod turpis sit in- | |
| stitutio. Si filium exheredauero nepotemque ex eo praeteriero et alium heredem instituero | 2.1 |
| et superuixerit filius post mortem meam, licet ante aditam hereditatem decesserit, non | |
| tamen nepotem rupturum testamentum Iulianus et Pomponius et Marcellus aiunt. diuer- | |
| sumque est, si in hostium potestate filius sit et decesserit in eodem statu: rumpit enim | |
| his casibus nepos testamentum, quod moriente auo fili ius pependerit, non abscisum ut | 5 |
| superiore casu fuerit. sed et si heres institutus omiserit hereditatem, erit legitimus heres, | |
| quoniam haec uerba 'si intestato moritur' ad id tempus referuntur, quo testamentum de- | |
| stituitur, non quo moritur. Sed si ex ea, quam nefas sit ducere, postumum heredem in- | 3.1 |
| stituero, non putat rumpi testamentum Pomponius. Sed si per adoptionem sororem factam | 4.1 |
| habeam, potero postumum ex ea heredem instituere, quia adoptione soluta possum eam | |
| ducere uxorem. | |
| Pomponius libro primo ad Sabinum. Commodissime is qui nondum natus | 10.pr.1 |
| est ita heres instituitur: 'siue uiuo me siue mortuo natus fuerit, heres esto', aut etiam | |
| pure neutrius temporis habita mentione. si alteruter casus omissus fuerit, eo casu qui | |
| omissus sit natus rumpit testamentum, quia hic filius nec sub condicione quidem scriptus | |
| heres intellegitur, qui in hunc casum nascitur, qui non est testamento adprehensus. | 5 |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. In suis heredibus euidentius apparet continuationem | 11.pr.1 |
| dominii eo rem perducere, ut nulla uideatur hereditas fuisse, quasi olim hi domini essent, | |
| qui etiam uiuo patre quodammodo domini existimantur. unde etiam filius familias appel- | |
| latur sicut pater familias, sola nota hac adiecta, per quam distinguitur genitor ab eo qui | |
| genitus sit. itaque post mortem patris non hereditatem percipere uidentur, sed magis | 5 |
| liberam bonorum administrationem consequuntur. hac ex causa licet non sint heredes in- | |
| stituti, domini sunt: nec obstat, quod licet eos exheredare, quod et occidere licebat. | |
| Ulpianus libro nono ad Sabinum. Quod dicitur filium natum rumpere testa- | 12.pr.1 |
| mentum, natum accipe et si exsecto uentre editus sit: nam et hic rumpit testamentum, | |
| scilicet si nascatur in potestate. Quid tamen, si non integrum animal editum sit, cum | 1.1 |
| spiritu tamen, an adhuc testamentum rumpat? et tamen rumpit. | |
| Iulianus libro uicesimo nono digestorum. Si ita scriptum sit: 'si filius mihi | 13.pr.1 |
| natus fuerit, ex besse heres esto: ex reliqua parte uxor mea heres esto. si uero filia mihi | |
| nata fuerit, ex triente heres esto: ex reliqua parte uxor heres esto', et filius et filia nati | |
| essent, dicendum est assem distribuendum esse in septem partes, ut ex his filius quattuor, | |
| uxor duas, filia unam partem habeat: ita enim secundum uoluntatem testantis filius altero | 5 |
| tanto amplius habebit quam uxor, item uxor altero tanto amplius quam filia: licet enim | |
| suptili iuris regulae conueniebat ruptum fieri testamentum, attamen <cu>m ex utroque nato | |
| testator uoluerit uxorem aliquid habere, ideo ad huiusmodi sententiam humanitate sugge- | |
| rente decursum est, quod etiam Iuuentio Celso apertissime placuit. Regula est iuris | 1.1 |
| ciuilis, qua constitutum est hereditatem adimi non posse: propter quam liber et heres esse | |
| iussus, quamuis dominus ademerit eodem testamento libertatem, nihilo minus et libertatem | |
| et hereditatem habebit. Testamentum, quod hoc modo scribitur: 'Titius post mortem filii | 2.1 |
| mei heres esto: filius exheres esto' nullius momenti est, quia filius post mortem suam ex- | |
| heredatus est: quare et contra tabulas paternorum libertorum huiusmodi filius bonorum | |
| possessionem accipere poterit. | |
| Africanus libro quarto quaestionum. Si postumus a primo gradu exhere- | 14.pr.1 |
| datus, a secundo praeteritus sit, quamuis eo tempore nascatur, quo <a>d heredes primo | |
| gradu scriptos pertineat hereditas, secundum tamen gradum uitiari placet ad hoc, ut praeter- | |
| mittentibus institutis ipse heres existat. immo et si defuncto eo heredes instituti omiserint | |
| hereditatem, non posse substitutos adire. itaque et si a primo gradu exheredatus, a secundo | 5 |
| praeteritus, a tertio exheredatus sit et uiuentibus primis et deliberantibus decedat, quaeri | |
| solet omittentibus primis aditionem utrum ad eos, qui tertio gradu scripti sint, an potius | |
| ad legitimos heredes pertineat hereditas. quo et ipso casu rectius existimari putauit ad | |
| legitimos eam pertinere: nam et cum duobus heredibus institutis et in singulorum locum | |
| facta substitutione a primis exheredatus postumus, a secundis praeteritus fuerit, si alter | 10 |
| ex institutis omiserit, quamuis postumus excludatur, non tamen magis substitutum admitti. | |
| Quod uulgo dicitur eum gradum, a quo filius praeteritus sit, non ualere, non usquequaque | 1.1 |
| uerum esse ait: nam si primo gradu heres institutus sit filius, non debere eum a substi- | |
| tutis exheredari: ideoque si filio et Titio heredibus institutis Titio Maeuius substitutus sit, | |
| omittente Titio hereditatem Maeuium eam adire posse, quamuis filius secundo gradu ex- | |
| heredatus non sit. Si quis ita scripserit: 'ille, quem scio ex me natum non esse, exheres | 2.1 |
| est<o>', hanc exheredationem ita nullius momenti esse ait, si probetur ex eo natus: non enim | |
| uideri quasi filium exheredatum esse. cum elogium pater, cum filium exheredaret, propo- | |
| suisset et adiecisset propter eam causam exheredare, probaturque patrem circa causam | |
| exheredationis errasse. | 5 |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Idem est et si ita dixerit: 'ille illius | 15.pr.1 |
| filius exheres esto', patrem ei adulterum per errorem adsignans. | |
| Africanus libro quarto quaestionum. Si filius heres institutus sit omisso | 16.pr.1 |
| postumo filioque substitutus nepos ex eo sit, si interim moriatur filius, postumo non nato | |
| nepotem tam patri quam auo suum heredem futurum. quod si nemo filio substitutus sit | |
| et solus ipse institutus sit, tunc quia eo tempore, quo is moriatur, certum esse incipit | |
| neminem ex eo testamento heredem fore, ipse filius intestato patri heres existet: sicut | 5 |
| euenire solet, cum sub ea condicione, quae in ipsius potestate erit, filius heres institutus, | |
| prius quam ei pareret, moriatur. | |
| Florentinus libro decimo institutionum. Filii etiam | 17.pr.1 |
| hoc modo exheredantur 'filius ex- | |
| heres sit': 'filius exheres erit'. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo septimo ad edictum. Multi non notae causa | 18.pr.1 |
| exheredant filios nec ut eis obsint, sed ut eis consulant, ut puta impuberibus, eisque fidei- | |
| commissam hereditatem dant. | |
| Paulus libro primo ad Uitellium. Cum quidam filiam ex asse heredem scrip- | 19.pr.1 |
| sisset filioque, quem in potestate habebat, decem legasset, adiecit 'et in cetera parte | |
| exheres mihi erit', et quaereretur, an recte exheredatus uideretur, Scaeuola respondit non | |
| uideri, et in disputando adiciebat ideo non ualere, quoniam nec fundi exheres esse iussus | |
| recte exheredaretur, aliamque causam esse institutionis, quae benigne acciperetur: exhere- | 5 |
| dationes autem non essent adiuuandae. | |
| Modestinus libro secundo pandectarum. Sub condicione filius heres in- | 20.pr.1 |
| stitutus si pendente condicione adrogandum se dedit, necessarius heres non erit. | |
| Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium. Si filium nominatim exheredauero et | 21.pr.1 |
| eum postea heredem instituero, heres erit. | |
| Terentius Clemens libro septimo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Cum | 22.pr.1 |
| postumus sub condicione instituitur, si prius quam nascatur condicio exstiterit, non rum- | |
| pitur testamentum postumi adgnatione. | |
| Papinianus libro duodecimo quaestionum. filio, quem pater | 23.pr.1 |
| post emancipationem a se factam iterum adrogauit, exheredationem antea scriptam nocere | |
| dixi: nam in omni fere iure sic obseruari conuenit, ut ueri patris adoptiuus filius | |
| numquam intellegatur, ne imagine naturae ueritas adumbretur, uidelicet quod non trans- | |
| latus, sed redditus uideretur: nec multum puto referre, quod ad propositum attinet, quod | 5 |
| loco nepotis filium exheredatum pater adrogauit. Si Titius heres institutus loco nepotis | 1.1 |
| adoptetur, defuncto postea filio qui pater uidebatur, nepotis successione non rumpitur | |
| testamentum ab eo, qui heres inuenitur. | |
| Paulus libro nono quaestionum. Postuma sub condicione heres instituta si | 24.pr.1 |
| pendente condicione uiuo patre nascatur, rumpit testamentum. | |
| Idem libro duodecimo responsorum. Titius testamento heredem instituit et | 25.pr.1 |
| filium habens sic exheredationem posuit: 'ceteri omnes filii filiaeque meae exheredes sunto'. | |
| Paulus respondit filium recte exheredatum uideri. postea consultus, an uideatur exhere- | |
| datus, quem pater putauit decessisse, respondit filios et filias nominatim exheredatos pro- | |
| poni: de errore autem patris, qui intercessisse proponitur, apud iudicem agi oportere. | 5 |
| Lucius Titius cum suprema sua ordinaret in ciuitate et haberet neptem ex filia praegnatem | 1.1 |
| rure agentem, scripsit id quod in utero haberet ex parte heredem: quaero, cum ipsa die, | |
| qua Titius ordinaret testamentum in ciuitate hora diei sexta, eodem die albescente caelo | |
| rure sit enixa Maeuia masculum, an institutio heredis ualeat, cum, quo tempore scriberetur | |
| testamentum, iam editus esset partus. Paulus respondit, uerba quidem testamenti ad eum | 5 |
| pronepotem directa uideri, qui post testamentum factum nasceretur: sed si, ut propo- | |
| nitur, eadem die qua testamentum factum est neptis testatoris antequam testamentum scri- | |
| beretur enixa esset, licet ignorante testatore, tamen institutionem iure factam uideri recte | |
| responderi. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. Filius familias si militet, ut paganus no- | 26.pr.1 |
| minatim a patre aut heres scribi aut exheredari debet. iam sublato edicto diui Augusti, | |
| quo cautum fuerat, ne pater filium militem exheredet. | |
| Idem libro tertio ad Neratium. Postumum ex qualibet uidua natum sibi filium | 27.pr.1 |
| heredem instituere potest. | |
| Tryphoninus libro uicensimo disputationum. Filius a patre, cuius in potestate | 28.pr.1 |
| est, sub condicione, quae non est in ipsius potestate, heres institutus et in defectum con- | |
| dicionis exheredatus decessit pendente etiam tunc condicione tam institutionis quam ex- | |
| heredationis. Dixi heredem eum ab intestato mortuum esse, quia dum uiuit, neque ex | |
| testamento heres neque exheredatus fuit. herede autem scripto ex parte filio coheres post | 5 |
| mortem filii institu<i> potest. Filius familias miles de castrensi peculio fecit testamentum | 1.1 |
| habens filium in eiusdem potestate. cum militare desisset, patre eodemque auo defuncto | |
| quaesitum est, an rumpetur eius testamentum. non quidem adoptauit nec hodie ei natus | |
| est filius nec priore subducto de potestate suo herede ulterior successit in proximum locum: | |
| sed tamen in potestate sua habere coepit, quem non habe<b>at simulque pater familias factus | 5 |
| est et filius sub eius reccidit potestate: rumpetur ergo testamentum. sed si heres sit in- | |
| stitutus uel exheredatus iste eius filius, non rumpitur, quia nullo circa eum nouo facto, | |
| sed ordine quodam naturali nactus est potestatem. Si quis ex certa uxore natum scribit | 2.1 |
| heredem, in periculum rumpendi testamentum deducit ex alia susceptis liberis. Si quis eo | 3.1 |
| tempore, quo nondum eius uxor esse posset, testator natu<m> ex ea scripsit heredem, an | |
| postea contracto licito matrimonio natus heres ex testamento esse possit, quaeritur: ueluti | |
| si scribas hodie heredem, qui tibi ex Titia natus erit, quando Titia ancilla uel minor annis | |
| uiginti quinque ea, cuius pater tuus tutelam administrauit aut tutor tu ipse fuisti, postea | 5 |
| Titia uxor iusta tibi fuerit uel libertatem adepta aut tempore annorum uiginti quinque et | |
| utilis anni et rationum allegatione, an natus heres esse possit? nemo certo dubitabit ex | |
| Titia, quae tunc propter tenorem aetatis uxor duci non potuit, quando testamentum fiebat, | |
| natum postea ea uxore ducta heredem esse posse. et generaliter nato post testamentum | |
| hered<i> scripto aditus est ad hereditatem, in qualicumque statu testamenti faciendi tempore | 10 |
| fuit quae postea testator<i> ciuiliter nupta est. Quid autem si filium post testamentum natum | 4.1 |
| ex besse, filiam autem post testamentum natam ex triente scripsit heredem nec ullum | |
| coheredem dedit nec substituit inuicem alium? unus natus solus ex testamento fit heres. | |
| Scaeuola libro sexto quaestionum. Gallus sic posse institui postumos nepotes | 29.pr.1 |
| induxit: 'Si filius meus uiuo me morietur, tunc si quis mihi ex eo nepos siue quae neptis | |
| post mortem meam in decem mensibus proximis, quibus filius meus moreretur, natus nata | |
| erit, heredes sunto'. Quidam recte admittendum credunt, etiamsi non exprimat de morte | 1.1 |
| filii, sed simpliciter instituat, ut eo casu ualeat, qui ex uerbis concipi possit. Idem cre- | 2.1 |
| dendum est Gallum existimasse et de pronepote, ut dicat testator: 'Si me uiuo nepos de- | |
| cedat, tunc qui ex eo pronepos' et cetera. Sed et si uiuo filio iam mortuo pronepote, | 3.1 |
| cuius uxor praegnas esset, testamentum faceret, potest dicere: 'Si me uiuo filius decedat, | |
| tunc qui pronepos'. Num si et filius et nepos uiuat, concipere 'utrisque mortuis uiuo se, | 4.1 |
| tunc qui pronepos nasceretur'? quod similiter admittendum est, ita sane, si prius nepos, | |
| deinde filius decederet, ne successione testamentum rumperetur. Et quid si tantum in | 5.1 |
| mortis filii casum conciperet? quid enim si aquae et ignis interdictione<m> pateretur? quid | |
| si nepos, ex quo pronepos institueretur, ut ostendimus, emancipatus esset? hi enim casus | |
| et omnes, ex quibus suus heres post mortem scilicet aui nasceretur, non pertinent ad legem | |
| Uelleam: sed ex sententia Legis Uelleae et haec omnia admittenda sunt, ut ad similitudinem | 5 |
| mortis ceteri casus admittendi sint. Quid si qui filium apud hostes habebat testaretur? | 6.1 |
| quare non induxere, ut, si antea quam filius ab hostibus rediret quamuis post mortem | |
| patris decederet, tunc deinde nepos uel etiam adhuc illis uiuis post mortem scilicet aui | |
| nasceretur, non rumperet? nam hic casus ad legem Uelleam non pertinet. m<e>lius ergo | |
| est, ut in eiusmodi utilitate praesertim post legem Uelleam, quae et multos casus rum- | 5 |
| pendi abstulit, interpretatio admitt<a>tur, ut instituens nepotem, qui sibi post mortem suus | |
| nasceretur, recte instituisse uideatur, quibuscumque casibus nepos post mortem natus | |
| suus esset rumperetque praeteritus: atque etiam si generaliter, 'quidquid sibi liberorum | |
| natum erit post mortem' aut 'quicumque natus fuerit' sit institutus, si suus nasceretur. | |
| Si eius, qui filium habeat et nepotem ex eo instituat, nurus praegnas ab hostibus capta | 7.1 |
| sit ibique uiuo pariat, mox ille post mortem patris atque aui redeat, utrum hic casus ad | |
| legem Uelleam respiciat an ad ius antiquum aptandus sit, possitque uel ex iure antiquo | |
| uel ex Uellea institutus non rumpere? quod quaerendum est, si iam mortuo, filio prone- | |
| potem instituat redeatque mortuo. sed cum testamentum ab eo non rumpitur, nihil refert, | 5 |
| utrum ex iure antiquo an ex lege Uellea excludatur. Forsitan addubitet quis, an istis | 8.1 |
| casibus si nepos post testamentum nascatur uiuo patre suo, deinde ex eo concipiatur, isque | |
| uiuo patre deinde auo nascatur, an non potuerit heres institui, quia pater ipsius non recte | |
| institutus esset. quod minime est expauescendum: hic enim suus heres nascitur et post | |
| mortem nascitur. Ergo et si pronepos admittetur, qui natus erit ex nepote postea uiuo | 9.1 |
| filio, atque si ex eo natus esset, adoptatur. In omnibus his speciebus illud seruandum | 10.1 |
| est, ut filius dumtaxat, qui est in potestate, ex aliqua parte sit heres institutus: nam frusta | |
| exheredabitur post mortem suam: quod non esse necessario in eo filio, qui apud hostes | |
| est, si ibi decedat et in nepote certe et pronepote, quorum si liberi heredes instituantur, | |
| institutionem numquam exigemus, quia possunt praeteriri. Nunc de lege Uellea uideamus. | 11.1 |
| uoluit uiuis nobis natos similiter non rumpere testamentum. Et uidetur primum caput eos | 12.1 |
| spectare, qui, cum nascerentur, sui heredes futuri essent. et rogo, si filium habeas et ne- | |
| potem nondum natum tantum ex eo heredem instituas, filius decedat, mox uiuo te nepos | |
| nascatur? ex uerbis dicendum est non rumpi testamentum, ut non solum illud primo ca- | |
| pite notauerit, si nepos, qui eo tempore instituatur, quo filius non sit, uerum et si uiuo | 5 |
| patre nascatur: quid enim necesse est tempus testamenti faciendi respici, cum satis sit | |
| obseruari id tempus quo nascitur? nam etsi ita uerba sunt: 'qui testamentum faciet, is | |
| omnis uirilis sexus, qui ei suus heres futurus erit' et cetera. Etiam si uouente parente | 13.1 |
| uiuo nascantur, sequenti parte succedentes in locum liberorum non uult rumpere testa- | |
| mentum: et ita interpretandum est, ut, si et filium et nepotem et pronepotem habeas, mor- | |
| tuis utrisque pronepos institutus succedens in sui heredis locum non rumpat. et bene uerba | |
| se habent 'si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit' ad omnes casus pertinentia, | 5 |
| quos supplendos in Galli Aquili sententia diximus: nec solum, si nepos uiuo patre decedat, | |
| nec succedens pronepos auo mortuo rumpat, sed et si superuixit patri ac decedat, dum- | |
| modo heres institutus sit aut exheredatus. Uidendum, num hac posteriore parte 'si quis | 14.1 |
| ex suis heredibus suus heres esse desierit, liberi eius' et cetera 'in locum suorum sui he- | |
| redes succedunt', possit interpretatione induci, ut, si filium apud hostes habens nepotem | |
| ex eo heredem instituas, non tantum si uiuo te filius decedat, sed etiam post mortem, | |
| antequam ab hostibus reuersus fuerit, succedendo non rumpet: nihil enim addidit, quo | 5 |
| significaret tempus: nisi quod, licet audenter, possis dicere uiuo patre hunc suum heredem | |
| esse desisse, licet post mortem decedat, quia nec redit nec potest redire. Ille casus in | 15.1 |
| difficili est, si filium habeas et nepotem nondum natum instituas isque nascatur uiuo patre | |
| suo ac mox pater decedat: non enim suus heres est tempore quo nascatur nec posteriori | |
| alii succedendo prohiberi uidetur rumpere quam qui iam natus erit. denique et superiore | |
| capite ut liceat institui nondum natos, qui cum nascentur sui erunt, permitti, posteriore | 5 |
| capite non permittit institui, sed uetat rumpi neue ob eam rem minus ratum esset, quod | |
| succedit. porro procedere debet, ut utiliter sit institutus: quod nullo iure potuit qui non- | |
| dum natus erat. Iuliano tamen uideretur duobus quasi capitibus legis commixtis in hoc | |
| quoque inducere legem, ne rumpantur testamenta. Quaeremus tamen, cum recepta est | 16.1 |
| Iuliani sententia, an, si nascatur nepos uiuo patre suo, deinde emancipetur, sponte adire | |
| possit hereditatem. quod magis probandum est: nam emancipatione suus heres fieri non | |
| potuit. | |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Inter cetera, quae ad | 30.pr.1 |
| ordinanda testamenta necessario desiderantur, principale ius est de liberis heredibus insti- | |
| tuendis uel exheredandis, ne praeteritis istis rumpatur testamentum: namque filio qui in | |
| potestate est praeterito inutile est testamentum. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Dum apud hostes est filius, pater iure | 31.pr.1 |
| fecit testamentum et recte eum praeterit, cum, si in potestate esset filius, nihil ualiturum | |
| esset testamentum. | |
| Marcianus libro secundo regularum. Si filio emancipato exheredato is qui | 32.pr.1 |
| in potestate est praeteritus sit, ipse quidem emancipatus si contra tabulas petat, nihil | |
| agit, ab intestato autem et suus et emancipatus uenient. |