| DE INIUSTO RUPTO IRRITO FACTO TESTAMENTO | |
| Papinianus libro primo definitionum. Testamentum aut non iure factum | 28.3.1.pr.1 |
| dicitur, ubi sollemnia iuris defuerunt: aut nullius esse momenti, cum filius qui fuit in | |
| patr<is> potestate praeteritus est: aut rumpitur alio testamento, ex quo heres existere poterit, | |
| uel adgnatione sui heredis: aut in irritum constituitur non adita hereditate. | |
| Ulpianus libro secundo ad Sabinum. Tunc autem prius testamentum rum- | 2.pr.1 |
| pitur, cum posterius rite perfectum est, nisi forte posterius uel iure militari sit factum uel | |
| in eo scriptus est qui ab intestato uenire potest: tunc enim et posteriore non perfecto | |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Postumi per uirilem sexum descendentes ad | 3.pr.1 |
| similitudinem filiorum nominatim exheredandi sunt, ne testamentum adgnascendo rumpant. | |
| Postumos autem dicimus eos dumtaxat, qui post mortem parentis nascuntur. sed et hi, | 1.1 |
| qui post testamentum factum in uita nascuntur, ita demum per legem Uelleam rumpere | |
| testamentum prohibentur, si nominatim sint exheredati. Unde etiam ante heredis institu- | 2.1 |
| tionem uel inter medias heredum institutiones uel inter gradus exheredari possunt: nam | |
| diuus Marcus decreuit idem in postumo quod in filio seruandum, nec ratio diuersitatis | |
| reddi potest. Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum, aliam posteriorum: | 3.1 |
| illi iniustum faciunt, hi rumpunt, illi semper, hi, si nascantur nec inueniant se exheredatos. | |
| Sed et si sit ante hoc aliud testamentum, a quo postumus exheredatus sit, placet, siue | 4.1 |
| post mortem testatoris nascatur siue uiuo testatore, utrumque ruptum esse et superius | |
| per inferius et inferius per postumum. Nominatim autem exheredatus postumus uidetur | 5.1 |
| siue ita dixerit: 'quicumque mihi nasceretur', siue ita: 'ex Seia', siue ita: 'uenter exheres | |
| esto'. sed et si dixerit: 'postumus exheres esto', natus uel post mortem uel uiuo testatore | |
| non rumpet. Licet autem postumus praeteritus adgn<a>scendo rumpat, tamen inter- | 6.1 |
| dum euenit, ut pars testamenti rumpatur: ut puta si proponas a primo gradu postumum | |
| exheredatum, a secundo praeteritum: nam hic primus gradus ualet, secundus ruptus est. | |
| Idem libro quarto disputationum. Denique et deliberantibus primo gradu scriptis | 4.pr.1 |
| heredibus qui secundo gradu scripti sunt heredes optinere hereditatem non possunt: gradu | |
| enim rupto et infirmato amplius hereditas inde optineri non potest. | |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Nam et si sub condicione sit heres institutus | 5.pr.1 |
| quis, a quo postumus non est exheredatus, tamen pendente condicione rumpitur gradus, | |
| ut et Iulianus scripsit: sed et si sit ei substitutus quis, etiam deficiente condicione primi | |
| gradus non admittetur substitutus, a quo scilicet postumus exheredatus non est. puto | |
| igitur existente quidem condicione primi gradus postumo potius locum fore: post defectum | 5 |
| autem condicionis natus postumus gradum non rumpit, quia nullus est. rumpendo autem | |
| testamentum sibi locum facere postumus solet, quamuis filius sequentem gradum, a quo | |
| exheredatus est, patiatur ualere. sed si a primo gradu praeteritus, a secundo exheredatus | |
| sit, si eo tempore nascatur postumus, quo aliquis ex institutis uixit, totum testamentum | |
| ruptum est: nam tollendo primum gradum, sibi locum faciet. | 10 |
| Idem libro decimo ad Sabinum. Si quis filio exheredato nuru praegnate relicta | 6.pr.1 |
| decesserit ex extraneum sub condicione instituerit et pendente condicione post mortem | |
| patris uel deliberante herede instituto de adeunda hereditate exheredatus filius decesserit | |
| et nepos fuerit natus, an rumpat testamentum? et dicemus testamentum non rumpi, cum | |
| nec exheredari huiusmodi nepos deberet ab auo, quem pater praecedebat. plane si forte | 5 |
| institutus omiserit hereditatem, hunc auo su<um> futurum heredem ab intestato non dubitatur. | |
| utrumque propriis rationibus: nam adgn<a>scendo quidem is rumpit quem nemo praecedebat | |
| mortis tempore: ab intestato uero is succedit cui ante eum alii non est delata hereditas, | |
| non fuisse autem filio delatam hereditatem apparet, cum deliberante instituto decesserit. | |
| sed haec ita, si mortis aui tempore in utero nepos fuit. ceterum si postea conceptus est, | 10 |
| Marcellus scribit neque ut suum neque ut nepotem aut cognatum ad hereditatem uel ad | |
| bonorum possessionem posse admitti. Sed si pater eius, qui mortis aui tempore in utero | 1.1 |
| fuit, apud hostes erat, nepos iste patre in eadem causa decedente post mortem aui suc- | |
| cedendo testamentum rumpet, quia supra scripta persona ei non obstat: nec enim creditur | |
| in rebus humanis fuisse, cum in ea causa decedat, quamquam captiuus reuersus patris sui | |
| iniustum faceret testamentum in eo praeteritus. Siue autem in ciuitate nepos fuit con- | 2.1 |
| ceptus siue apud hostes, quoniam datur et partui postliminium, succedendo testamentum | |
| rumpit. Succedendo itaque sui non rumpunt, siue fuerint instituti uel exheredati ab eo | 3.1 |
| gradu ad quem hereditas defertur, scilicet si gradus ille ualeat. Quocumque autem modo | 4.1 |
| parentes praecedentes in potestate esse desierint, succedentes liberi, si fuerint instituti uel | |
| exheredati, non rumpent testamentum, siue per captiuitatem siue per mortem uel poenam. | |
| Irritum fit testamentum, quotiens ipsi testatori aliquid contigit, puta si ciuitatem amittat | 5.1 |
| per subitam seruitutem, ab hostibus uerbi gratia captus, uel si maior annis uiginti uenum | |
| se dari passus sit ad actum gerendum pretiumue participandum. Sed et si quis fuerit | 6.1 |
| capite damnatus uel ad bestias uel ad gladium uel alia poena quae uitam adimit, testa- | |
| mentum eius irritum fiet, et non tunc cum consumptus est, sed cum sententiam passus | |
| est: nam poenae seruus efficitur: nisi forte miles fuit ex militari delicto damnatus, nam | |
| huic permitti solet testari, ut diuus Hadrianus rescripsit, et credo iure militari testabitur. | 5 |
| qua ratione igitur damnato ei testari permittitur, numquid et, si quod ante habuit factum | |
| testamentum, si ei permissum sit testari, ualeat? an uero poena irritum factum reficiendum | |
| est? et si militari iure ei testandum sit, dubitari non oportet, quin, si uoluit id ualere, fecisse | |
| id credatur. Eius qui deportatur non statim irritum fiet testamentum, sed cum princeps | 7.1 |
| factum comprobauerit: tunc enim et capite minuitur. sed et si de decurione puniendo | |
| uel filio nepoteue praeses scribendum principi interlocutus est, non puto statim seruum | |
| poenae factum, licet in carcere soleant diligentioris custodiae causa recipi. nec huius igitur | |
| testamentum irritum fiet, priusquam princeps de eo supplicium sumendum rescripserit: | 5 |
| proinde si ante decesserit, utique testamentum eius ualebit, nisi mortem sibi consciuit. | |
| nam eorum, qui mori magis quam damnari maluerint ob conscientiam criminis, testamenta | |
| irrita constitutiones faciunt, licet in ciuitate decedant: quod si quis taedio uitae uel ualetu- | |
| dinis aduersae inpatientia uel iactationis, ut quidam philosophi, in ea causa sunt, ut testa- | |
| menta eorum ualeant. quam distinctionem in militis quoque testamento diuus Hadrianus | 10 |
| dedit epistula ad Pomponium Falconem, ut, si quidem ob conscientiam delicti militaris | |
| mori maluit, irritum sit eius testamentum: quod si taedio uitae uel dolore, ualere testa- | |
| mentum aut, si intestato decessit, cognatis aut, si non si<n>t, legioni ista sint uindicanda. | |
| Hi autem omnes, quorum testamenta irrita damnatione fieri diximus, si pro- | 8.1 |
| uocauerint, capite non minuuntur atque ideo neque testamenta quae antea fecerunt | |
| inrita fient et tunc testari poterunt: hoc enim saepissime est constitutum nec uidebuntur | |
| quasi de statu su<o> dubitantes non habere testamenti factionem: sunt enim certi status nec | |
| ipsi de se interim incerti. Quid tamen si appellationem eius praeses non recepit, sed im- | 9.1 |
| peratori scribendo poenam remoratus est? puto hunc quoque suum statum interim retinere | |
| nec testamentum irritum fieri: nam, ut est oratione diui Marci expressum, tametsi prouo- | |
| cantis uel eius pro quo prouocatur appellatio non fuerit recepta, poena tamen sustinenda | |
| est, quoad princeps rescripserit ad litteras praesidis et libellum rei cum litteris missum, | 5 |
| nisi forte latro manifestus uel seditio praerupta factioque cruenta uel alia iusta causa, | |
| quam mox praeses litteris excusabit, moram non recipiant, non poenae festinatione, sed | |
| praeueniendi periculi causa: tunc enim punire permittitur, deinde scribere. Quid si quis | 10.1 |
| fuerit damnatus illicite poena non sumpta, an testamentum eius irritum fiat, uideamus: ut | |
| puta decurio ad bestias an capite minuatur testamentumque eius irritum fiat? et non puto, | |
| cum sententia eum non tenuerit. ergo et si quis eum, qui non erat iurisdictionis suae, | |
| damnauerit, testamentum eius non erit irritum, quemadmodum est constitutum. Sed ne | 11.1 |
| eorum quidem testamenta rata sunt, sed irrita fient, quorum memoria post mortem dam- | |
| nata est, ut puta ex causa maiestatis, uel ex alia tali causa. Quatenus tamen diximus | 12.1 |
| ab hostibus capti testamentum irritum fieri, adiciendum est postliminio reuersi uires suas | |
| recipere iure postliminii aut, si ibi deced<a>t, lege Cornelia confirmari. ergo et si quis | |
| damnatus capite in integrum indulgentia principis sit restitutus, testamentum eius conua- | |
| lescet. Filii familias ueterani sui iuris morte patris facti testamentum irritum non fieri | 13.1 |
| constat: nam quantum ad testandum de castrensi peculio pro patre familias habendus est, | |
| et ideo nec emancipatione irritum fieri militis uel ueterani testamentum uerum est. | |
| Ulpianus libro decimo ad Sabinum. Si miles iure ciuili testa- | 7.pr.1 |
| mentum fecerit et primo gradu heredem eum scripserit quem iure militari poterat, secundo | |
| eum quem communi iure potest, et post annum missionis decesserit, primus gradus irritus | |
| fiet et a secundo incipiet testamentum. | |
| Idem libro undecimo ad Sabinum. Uerum est adoptione uel adrogatione | 8.pr.1 |
| filii filiaeue testamentum rumpi, quoniam sui heredis adgnatione solet rumpi. Filia | 1.1 |
| cum emancipatur uel nepos, quia una mancipatione exeunt de potestate, testamentum non | |
| rumpunt. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Si pater ab hostibus capiatur filio ma- | 9.pr.1 |
| nente in ciuitate, reuerso eo non rumpitur testamentum: | |
| Idem libro primo ad Uitellium. sed nec filius postliminio rediens rumpit | 10.pr.1 |
| patris testamentum, ut Sabinus existimauit. | |
| Ulpianus libro quadragesimo sexto ad edictum. Si binae tabulae profe- | 11.pr.1 |
| rantur diuersis temporibus factae, unae prius, aliae postea, utraeque tamen septem testium | |
| signis signatae, et apertae posteriores uacuae inuentae sint, id est nihil scriptum habentes | |
| omnino, superius testamentum non est ruptum, quia sequens nullum est. | |
| Idem libro quarto disputationum. Postumus praeteritus uiuo testatore natus | 12.pr.1 |
| decessit: licet iuris scrupulositate nimiaque suptilitate testamentum ruptum uideatur, atta- | |
| men, si signatum fuerit testamentum, bonorum possessionem secundum tabulas accipere | |
| heres scriptus potest remque optinebit, ut et diuus Hadrianus et imperator noster rescripse- | |
| runt, idcircoque legatarii et fideicommissarii habebunt ea, quae sibi relicta sint, securi. | 5 |
| idem et circa iniustum et irritum testamentum erit dicendum, si bonorum possessio data | |
| fuerit ei, qui rem ab intestato auferre possit. Si paganus, qui habebat iam factum testa- | 1.1 |
| mentum, aliud fecisset et in eo comprehendisset fidei heredis committere, ut priores ta- | |
| bulae ualerent, omnimodo prius testamentum ruptum est: quo rupto potest quaeri, an uice | |
| codicillorum id ualere deberet. et cum haec uerba sint fideicommissi, et sine dubio uni- | |
| uersa, quae illic scripta sunt, in causa fideicommiss<i> erunt, non solum legata et fideicom- | 5 |
| missa, sed et libertates et heredis institutio. | |
| Gaius libro secundo institutionum. Postumorum | 13.pr.1 |
| loco sunt et hi, qui in sui heredis loco succedendo quasi adgn<a>scendo fiunt parentibus sui | |
| heredes. ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemue in potestate habeam, quia filius | |
| gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamuis nepos quoque et neptis ex eo | |
| in eadem potestate sint: sed si filius meus me uiuo morietur aut qualibet ratione exeat | 5 |
| de potestate mea, incipit nepos neptisue in eius loco succedere et eo modo iura suorum | |
| heredum quasi adgnatione nanciscuntur. ne ergo eo modo rumpat mihi testamentum, sicut | |
| ipsum filium uel heredem instituere uel exheredare nominatim debeo, ne non iure faciam | |
| testamentum, ita et nepotem neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem instituere | |
| uel exheredare, ne forte me uiuo filio mortuo succedendo in locum eius nepos neptisue | 10 |
| quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Uellea prouisum est. | |
| Paulus libro singulari de adsignatione libertorum. Si ita facta sit exhere- | 14.pr.1 |
| datio: 'si filius natus nataue sit, exheres esto', utrisque natis non rumpitur testamentum. | |
| Iauolenus libro quarto epistularum. Qui uxorem praegnatem habebat, in | 15.pr.1 |
| hostium potestatem peruenit: quaero, filio nato quo tempore testamentum in ciuitate factum | |
| rumpatur? et si filius ante moriatur quam pater, an scripti heredes hereditatem habituri | |
| sint? respondi: non puto dubium esse, quin per legem Corneliam, quae de confirmandis | |
| eorum testamentis, qui in hostium potestate <de>cessissent, lata est, nato filio continuo eius | 5 |
| testamentum, qui in hostium potestate sit, rumpatur: sequitur ergo, ut ex eo testamento | |
| hereditas ad neminem perueniat. | |
| Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium. Cum in secundo testa- | 16.pr.1 |
| mento heredem eum qui uiuit instituimus siue pure siue sub condicione (si tamen condicio | |
| existere potuit, licet non ex<sti>terit), superius testamentum erit ruptum. multum autem | |
| interest, qualis condicio posita fuerit: nam aut in praeteritum concepta ponitur aut in prae- | |
| sens aut in futurum. in praeteritum concepta ponitur ueluti 'si Titius consul fuit': quae | 5 |
| condicio si uera est, id est si Titius consul fuit, ita est institutus heres, ut superius testa- | |
| mentum rumpatur: tum enim ex hoc heres esset. si uero Titius consul non fuit, superius | |
| testamentum non est ruptum. quod si ad praesens tempus condicio adscripta est herede | |
| instituto, ueluti 'si Titius consul est', eundem exitum habet, ut, si sit, possit heres esse | |
| et superius testamentum rumpatur, si non sit, nec possit heres esse nec superius testa- | 10 |
| mentum rumpatur. in futurum autem collatae condiciones si possibiles sunt existere po- | |
| tuerunt, licet non exstiterint, efficiunt, ut superius testamentum rumpatur, etiamsi non | |
| ex<ti>terint: si uero impossibiles sunt, ueluti 'Titius si digito caelum tetigerit, heres esto', | |
| placet perinde esse, quasi condicio adscripta non sit, quae est impossibilis. | |
| Papinianus libro quinto responsorum. Filio praeterito qui fuit in patris potestate neque | 17.pr.1 |
| libertates competunt neque legata praestantur, si praeteritus fratribus partem hereditatis | |
| auocauit: quod si bonis se patris abstinuit, licet suptilitas iuris refragari uidetur, attamen | |
| uoluntas testatoris ex bono et aequo tuebitur. | |
| Scaeuola libro quinto quaestionum. Si qui heres institutus est a testa- | 18.pr.1 |
| tore adrogetur, potest dici satis ei factum, quia et antequam adoptetur, institutio ut in | |
| extraneo locum habebat. | |
| Idem libro sexto quaestionum. Si ego et Titius instituti simus et a nobis | 19.pr.1 |
| postumus exheredatus sit, a substitutis nostris non sit exheredatus, Titio defuncto ne ego | |
| quidem adire potero: iam enim propter instituti personam, a quo postumus exheredatus | |
| est, in cuius locum substitutus uocatur, a quo postumus exheredatus non est, ruptum est | |
| testamentum. Sed si ego et Titius inuicem substituti simus, quamuis in partem substitu- | 1.1 |
| tionis exheredatus non sit, mortuo uel repudiante Titio me posse adire puto et ex asse | |
| heredem esse. In prima tamen specie et si uiuat Titius, neque ego sine illo neque ipse | 2.1 |
| sine me adire poterit, quia incertum est, an adhuc altero omittente rumpatur testamentum: | |
| itaque simul adire possumus. | |
| Scaeuola libro tertio decimo digestorum. Lucius Titius integra mente et | 20.pr.1 |
| ualetudine testamentum fecit uti oportet, postea cum in ualetudinem aduersam incidisset, | |
| mente captus tabulas easdem incidit: quaero, an heredes his tabulis instituti adire possint | |
| hereditatem. respondit secundum ea quae proponerentur non ideo minus adiri posse. |