| DE HIS QUAE IN TESTAMENTO DELENTUR INDUCUNTUR | |
| UEL INSCRIBUNTUR | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Quae in testamento legi possunt, | 28.4.1.pr.1 |
| ea inconsulto deleta et inducta nihilo minus ualent, consulto non ualent: id uero quod non | |
| iussu domini scriptum inductum deletumue est, pro nihilo est. 'legi' autem sic accipiendum | |
| non intellegi, sed oculis perspici quae sunt scripta: ceterum si exstrinsecus intelleguntur, | |
| non uidebuntur legi posse. sufficit autem, si legibilia sint inconsulto deleta siue ab ipso | 5 |
| siue ab alio, sed nolentibus. 'inducta' accipiendum est et si perducta sint. Quod igitur | 1.1 |
| incaute factum est, pro non facto est, si legi potuit: et ideo, etsi nouissime, ut solet, testa- | |
| mento fuerit adscriptum: 'lituras inductiones superductiones ipse feci', non uidebitur referri | |
| ad ea quae inconsulto contigerunt. proinde et si inconsulto superscripsit induxisse se, ma- | |
| nebunt et si ademit, non erunt adempta. Sed si legi non possunt quae inconsulto del<e>ta | 2.1 |
| sunt, dicendum est non deberi, sed hoc ita demum, si ante consummationem testamenti | |
| factum est. Sed consulto quidem del<e>ta exceptione petentes repelluntur, inconsulto uero | 3.1 |
| non repelluntur, siue legi possunt siue non possunt, quoniam, si totum testamentum non | |
| exstet, constat ualere omnia quae in eo scripta sunt. et si quidem illud concidit testator, | |
| denegabuntur actiones, si uero alius inuito testatore, non denegabuntur. Et hereditatis | 4.1 |
| portio adempta uel tota hereditas, si forte sit substitutus, iure facta uidebitur, non quasi | |
| adempta, quoniam hereditas semel data adimi facile non potest, sed quasi nec data. Si | 5.1 |
| quis codicillos in testamento confirmauit et codicillis aliquid adscripsit, mox deleuit ita ut | |
| appareat, an debeatur? et Pomponius scribit codicillos deletos non ualere. | |
| Idem libro quarto disputationum. Cancellauerat quis testamentum uel in- | 2.pr.1 |
| duxerat et si propter unum heredem facere dixerat: id postea testamentum signatum est. | |
| quaerebatur de uiribus testamenti deque portione eius, propter quem se cancellasse dixerat. | |
| dicebam, si quidem unius ex heredibus nomen induxerit, sine dubio ceteram partem testa- | |
| menti ualere et ipsi soli denegari actiones: sed legata ab eo nominatim relicta debebuntur, | 5 |
| si uoluntas ea fuit testantis, ut tantum heredis institutio inprobetur. sed si instituti nomen | |
| induxit et substituti reliquit, institutus emolumentum hereditatis non habebit. sed si omnia | |
| nomina iuduxerit, ut proponitur, adscripserit autem idcirco se id fecisse, quia unum here- | |
| dem offensum habuit, multum interesse arbitror, utrum illum tantum fraudare uoluit here- | |
| ditate an uero causa illius totum testamentum infirmare, ut licet unus inductionis causam | 10 |
| praebuerit, uerum omnibus offuerit. et si quidem soli ei ademptam uoluit portionem, ce- | |
| teris nihil nocebit inductio, non magis quam si uolens heredem inducere inuitus et | |
| alium induxerit. quod si putauit totum testamentum delendum ob unius malum meritum, | |
| omnibus denegantur actiones: sed a legatariis denegari actio debeat, quaestio est. in am- | |
| biguo tamen interpretandum erit et legata deberi et coheredum institutionem non esse | 15 |
| infirmandam. | |
| Marcellus libro uicesimo nono digestorum. Proxime in cognitione principis | 3.pr.1 |
| cum quidam heredum nomina induxisset et bona eius ut caduca a fisco uindicarentur, diu | |
| de legatis dubitatum est et maxime de his legatis, quae adscripta erant his, quorum insti- | |
| tutio fuerat inducta. plerique etiam legatarios exclud<e>ndos existimabant. quod sane sequen- | |
| dum aiebam, si omnem scripturam testamenti cancellasset: nonnullos opinari id iure ipso | 5 |
| peremi quod inductum sit, cetera omnia ualitura. quid ergo? non et illud interdum credi | |
| potest eum, qui heredum nomina induxerat, satis se consecuturum putasse, ut intestati | |
| exitum faceret? sed in re dubia benigniorem interpretationem sequi non | |
| minus iustius est quam tutius. sententia imperatoris Antonini Augusti Pudente et Pol- | |
| lione consulibus. 'Cum Ualerius Nepos mutata uoluntate et inciderit testamentum suum | 10 |
| et heredum nomina induxerit, hereditas eius secundum di<u>i patris mei constitutionem ad | |
| eos qui scripti fuerint pertinere non uidetur.' et aduocatis fisci dixit: 'Uos habetis iudices | |
| uestros'. Uibius Zeno dixit: 'Rogo, domine imperator, audias me patienter: de legatis quid | |
| statues?' Antoninus Caesar dixit: 'Uidetur tibi uoluisse testamentum ualere, qui nomina | |
| heredum induxit?' Cornelius Priscianus aduocatus Leonis dixit: 'Nomina heredum tantum | 15 |
| induxit'. Calpurnius Longinus aduocatus fisci dixit: 'Non potest ullum testamentum ualere, | |
| quod heredem non habet'. Priscianus dixit: 'Manumisit quosdam et legata dedit'. Anto- | |
| ninus Caesar remotis omnibus cum deliberasset et admitti rursus eodem iussisset, dixit: | |
| 'Causa praesens admittere uidetur humaniorem interpretationem, ut ea dumtaxat existime- | |
| mus Nepotem irrita esse uoluisse, quae induxit'. Nomen serui, quem liberum esse iusserat, | 20 |
| induxit. Antoninus rescripsit liberum eum nihilo minus fore: quod uidelicet fauore con- | |
| stituit libertatis. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Pluribus tabulis eodem exemplo scriptis | 4.pr.1 |
| unius testamenti uoluntatem eodem tempore dominus sollemniter compleuit. si quasdam | |
| tabulas in publico depositas abstulit atque deleuit, quae iure gesta sunt, praesertim cum | |
| ex ceteris tabulis quas non abstulit res gesta declaretur, non constituentur irrita. Paulus | |
| notat: sed si, ut intestatus moreretur, incidit tabulas et hoc adprobauerint hi qui ab in- | 5 |
| testato uenire desiderant, scriptis auocabitur hereditas. |