| DE HEREDIBUS INSTITUENDIS | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Qui testat<u>r <ab> hered<is> institutione ple- | 28.5.1.pr.1 |
| rumque debet initium facere testamenti. licet etiam ab exheredatione, quam nominatim | |
| facit: nam diuus Traianus rescripsit posse nominatim etiam ante heredis institutionem filium | |
| exheredare. Institutum autem heredem eum quoque dicimus, qui scriptus non est, sed | 1.1 |
| solummodo nuncupatus. | |
| Mutus et surdus recte heres institui potest. | 2.1 |
| Qui neque legaturus | 3.1 |
| quid est neque quemquam exheredaturus, quinque uerbis potest facere testamentum, ut | |
| dicat: 'Lucius Titius mihi heres esto': haec autem scriptura pertinet ad eum qui non per | |
| scripturam testatur. qui poterit etiam tribus uerbis testari, ut dicat: 'Lucius heres esto': | |
| nam et 'mihi' et 'Titius' abundat. Si ex fundo fuisset aliquis solus institutus, ualet institutio | 4.1 |
| detracta fundi mentione. Si autem sic scribat: 'Lucius heres', licet non adiecerit 'esto', | 5.1 |
| credimus plus nuncupatum, minus scriptum: et si ita: 'Lucius esto', tantundem dicimus: | |
| ergo et si ita: 'Lucius' solummodo. Marcellus non insuptiliter non putat hodie hoc pro- | |
| cedere. diuus autem Pius, cum quidam portiones inter heredes distribuisset ita: ille ex | |
| 'parte tota, ille ex tota' nec adiecisset 'heres esto', rescripsit ualere institutionem: quod et | 5 |
| Iulianus scripsit. Item diuus Pius rescripsit 'illa uxor mea esto' institutionem ualere, licet | 6.1 |
| deesset 'heres'. Idem Iulianus 'illum heredem esse', non putauit ualere, quoniam deest ali- | 7.1 |
| quid: sed et ipsa ualebit subaudi<to> 'iubeo'. | |
| Idem libro secundo ad Sabinum. Circa eos, qui ita heredes instituti sint: 'ex | 2.pr.1 |
| partibus quas adscripsero', non putat Marcellus eos heredes nullis adscriptis partibus, quem- | |
| admodum si ita essent heredes instituti: 'si eis partes adscripsero'. sed magis est, ut sic | |
| utraque institutio accipiatur, si uoluntas defuncti non refragatur: 'ex quibus partibus ad- | |
| scripsero, si minus, ex aequis', quasi duplici facta institutione: quam sententiam Celsus | 5 |
| libro sexto decimo digestorum probat. aliter atque probat in illa institutione: 'ex qua parte | |
| me Titius heredem scripsit, Seius heres esto': tunc enim si non est a Titio scriptus, nec | |
| <S>eius ab eo, nec immerito: hic enim creditur inesse condicio. sed Marcellus haec similia | |
| putat. Potest autem interesse, utrum ita quis scribat: 'ex his partibus quas adscripsi' an | 1.1 |
| 'adscripsero', ut superiori modo dicas nullis adscriptis partibus nullam esse institutionem: | |
| quomodo in illo Marcellus: 'ex his partibus, ex quibus testamento matris scripti fuissent, | |
| herede<s> sunto', si intestata mater decesserit, hos non esse institutos. | |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Seruus alienus uel totus uel pro parte sine | 3.pr.1 |
| libertate heres institui potest. Si seruum meum pure heredem scripsero, sub condicione | 1.1 |
| liberum, differtur institutio in id tempus, quo libertas data est. Si quis ita scripserit: 'si | 2.1 |
| Titius heres erit, Seius heres esto: Titius heres esto', quasi quaeuis condicio exspectatur | |
| Titii aditio, ut Seius heres fiat: et sane et Iuliano et Tertulliano hoc uidetur. Qui fidei- | 3.1 |
| commissam libertatem sub condicione accepit, potest ab herede pure cum | |
| libertate heres | |
| institui et non expectata condicione libertatem et hereditatem consequitur et erit interim | |
| necessarius: et existente condicione uoluntarius heres efficietur, ut non desinat heres esse, | 5 |
| sed ut ius in eo mutetur successionis. Aperturae tabularum dilatio necessarii heredis ius | 4.1 |
| non mutat, ut solemus in substituto impuberis dicere: nam est relatum, si se adrogandum | |
| dederit substitutus impuberi defuncti filius, necessarium eum fore. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. Suus quoque heres sub condicione heres pot- | 4.pr.1 |
| est institui: sed excipiendus est filius, quia non sub omni condicione institui potest. et | |
| quidem sub ea condicione, quae est in potestate ipsius, potest: de hoc enim inter omnes | |
| constat sed utrum ita demum institutio effectum habeat, si paruerit condicioni, an et si | |
| non paruerit et decessit? Iulianus putat filium sub eiusmodi condicione institutum etiam, | 5 |
| si condicioni non paruerit, summotum esse, et ideo si coheredem habeat ita institutus, non | |
| debere eum exspectare, donec condicioni pareat filius, cum et si patrem intestatum faceret | |
| non parendo condicioni, procul dubio exspectare deberet. quae sententia probabilis mihi | |
| uidetur, ut sub ea condicione institutus, quae in arbitrio eius sit, patrem intestatum non | |
| faciat. Puto recte generaliter definiri: utrum in potestate fuerit condicio an non fuerit, | 1.1 |
| facti potestas est: potest enim et haec 'si Alexandriam peruenerit' non esse in arbitrio | |
| per hiemis condicionem: potest et esse, si ei, qui a primo miliario Alexandriae agit, fuit | |
| imposita: potest et haec 'si decem Titio dederit' esse in difficil<i>, si Titius peregrinetur lon- | |
| ginquo itinere: propter quae ad generalem definitionem recurrendum est. Sed et si filio | 2.1 |
| sub condicione, quae in eius potestate est, herede instituto nepos sit substitutus siue ex- | |
| traneus, puto uiuo filio non exstaturum heredem substitutum, post mortem uero exstatu- | |
| rum, nec necessariam a substituto filii exheredationem, cum et, si fuerit facta, frustra est: | |
| post mortem enim filii facta est, quam inutilem esse alia<s> ostendimus: opinamur igitur | 5 |
| filium, si sit institutus sub ea condicione et sit in eius potestate, non indigere exhereda- | |
| tione a sequentibus gradibus: alioquin et a coherede indigebit. | |
| Apud Iulianum libro uicensimo nono digestorum Marcellus notat. | 5.pr.1 |
| Si eiusmodi sit condicio, sub qua filius heres institutus sit, ut ultimo uitae eius tempore | |
| certum sit eam existere non posse et pendente ea decedat, intestato patri heres erit, ueluti | |
| 'si Alex<and>riam peruenerit, heres esto': quod si etiam nouissimo tempore impleri potest, | |
| ueluti 'si decem Titio dederit, heres esto', contra puto. | 5 |
| Ulpianus libro quarto ad Sabinum. Sed si condicioni dies sit adiectus, ut | 6.pr.1 |
| puta: 'si Capitolium i<n>t<r>a dies triginta ascenderit', tantundem potest dici: ut, si non pa- | |
| ruerit condicioni, substitutus possit admitti filio repulso, consequens est sententiae Iuliani | |
| et nostrae. Nepotes autem et deinceps ceteri, qui ex lege Uellea instituti non rumpunt | 1.1 |
| testamenta, sub omni condicione institui possunt, etsi redigantur ad filii condicionem. So- | 2.1 |
| lemus dicere media tempora non nocere, ut puta ciuis Romanus heres scriptus uiuo testa- | |
| tore factus peregrinus mox ciuitatem Romanam peruenit: media tempora non nocent. | |
| seruus alienus sub condicione heres scriptus traditus est seruus hereditario, mox usucaptus | |
| ab extraneo: non est uitiata institutio. Si seruum communem cum libertate dominus he- | 3.1 |
| redem scripserit et eum redemerit, necessarius efficietur. sed si substitutus sit impuberi | |
| et partem redemerit impubes, necessarius non efficietur, <ut> Iulianus scribit. Sed si sit cum | 4.1 |
| libertate institutus, an ei libertatis datio codicillis adimi possit, apud Iulianum quaeritur. | |
| et putat in eum casum, quo necessarius fieret, ademptionem non ualere, ne a semet ipso | |
| ei adimatur libertas: seruus enim heres institutus a semet ipso libertatem accipit. quae | |
| sententia habet rationem: nam sicuti legari sibi non potest, ita nec a se adimi. | 5 |
| Iulianus libro trigesimo digestorum. Si seruus communis sub condicione | 7.pr.1 |
| heres institutus uiuo testatore libertatem consecutus sit, etiam pendente condicione testa- | |
| mentariae libertatis adire hereditatem potest. Item siue testator eum alienauerit siue heres | 1.1 |
| post mortem testatoris, iussu domini hereditatem adibit. | |
| Idem libro secundo ad Urseium Ferocem. Duo socii quendam seruum com- | 8.pr.1 |
| munem testamento facto heredem et liberum esse iusserant: ruina simul oppressi perierant. | |
| plerique responderunt hoc casu duobus orcinum heredem existere, et id est uerius. Sed | 1.1 |
| et si sub eadem condicione seruum communem uterque socius liberum heredemque esse | |
| iussisset eaque exstitisset, idem iuris erit. | |
| Ulpianus libro quinto ad Sabinum. Quotiens uolens alium heredem scribere | 9.pr.1 |
| alium scripserit in corpore hominis errans, ueluti 'frater meus' 'patronus meus', placet | |
| neque eum heredem esse qui scriptus est, quoniam uoluntate deficitur, neque eum quem | |
| uoluit, quoniam scriptus non est. Et si in re quis errauerit, ut puta dum uult lancem re- | 1.1 |
| linquere, uestem leget, neutrum debebit hoc, siue ipse scripsit siue scribendum dictauerit. | |
| Sed si non in corpore errauit, sed in parte, puta si, cum dictasset ex semisse aliquem | 2.1 |
| scribi, ex quadrante sit scriptus, Celsus libro duodecimo quaestionum, digestorum undecimo | |
| posse defendi ait ex semisse heredem fore, quasi plus nuncupatum sit, minus scriptu<m>: | |
| quae sententia rescriptis adiuuatur generalibus. idemque est et si ipse testator minus | |
| scribat, cum plus uellet adscribere. Sed si maiorem adscripserit testamentarius uel (quod | 3.1 |
| difficilius est probatione) ipse testator, ut pro quadrante semissem, Proculus putat ex qua- | |
| drante fore heredem, quoniam inest quadrans in semisse: quam sententiam et Celsus probat. | |
| Sed et si quis pro centum ducenta per notam scripsisset, idem iuris est: nam et ibi utrum- | 4.1 |
| que scriptum est et quod uoluit et quod adiectum est: quae sententia non est sine ratione. | |
| Tantundem Marcellus tractat et in eo, qui condicionem destinans inserere non | 5.1 |
| addidit: nam et hunc pro non instituto putat: sed si condicionem addidit dum nollet, de- | |
| tracta ea heredem futurum nec nuncupatum uideri quod contra uoluntatem scriptum | |
| est: quam sententiam et ipse et nos probamus. Idem tractat et si testamentarius contra | 6.1 |
| uoluntatem testatoris condicionem detraxit uel mu<ta>uit, heredem non futurum, sed pro non | |
| instituto habendum. Sed si, cum Primum heredem ex parte dimidia scribere destinasset, | 7.1 |
| Primum et Secundum scripsit, solus Primus scriptus heres uidebitur et solus heres existet | |
| quasi ex parte dimidia institutus. Si quis nomen heredis quidem non dixerit, sed indubi- | 8.1 |
| tabili signo eum demonstrauerit, quod paene nihil a nomine distat, non tamen eo, quod | |
| contumeliae causa solet addi, ualet institutio. Heres institui, nisi ut certe demonstretur, | 9.1 |
| nemo potest. Si quis ita dixerit: 'uter ex fratribus meis Titio et Maeuio Seiam uxorem | 10.1 |
| duxerit, ex dodrante, uter non duxerit, ex quadrante heres esto', hic recte factam institutio- | |
| nem esse certum est: sed quis ex qua parte, incertum. Plane erit similis, si ita institutio | 11.1 |
| facta fuerit: 'uter ex supra scriptis fratribus meis Seiam uxorem duxerit, heres esto': sed | |
| et hanc puto ualere institutionem quasi sub condicione factam. Heredes iuris successores | 12.1 |
| sunt et, si plures instituatur, diuidi inter eos a testatore ius oportet: quod si non fiat, | |
| omnes aequaliter heredes sunt. Si duo sint heredes instituti, unus ex parte tertia fundi | 13.1 |
| Corneliani, alter ex besse eiusdem fundi, Celsus expeditissimam Sabini sententiam sequitur, | |
| ut detracta fundi mentione quasi sine partibus heredes scripti hereditate potirentur, si modo | |
| uoluntas patris familias manifestissime non refragatur. Si quis ita scripserit: 'Stichus liber | 14.1 |
| esto et, posteaquam liber erit, heres esto', Labeo, Neratius et Aristo opinantur detracto | |
| uerbo medio 'postea' simul ei et libertatem et hereditatem competere: quae sententia mihi | |
| quoque uera uidetur. Si quis Primum ex triente, Secundum ex triente heredem instituerit | 15.1 |
| et, si Secundus heres non erit, Tertium ex besse heredem scribat, hic Secundo repudiante | |
| bessem habebit non solum iure substitutionis, sed et institutionis, id est trientem iure sub- | |
| stitutionis, trientem iure institutionis, Seruus cum libertate heres institutus si sit alienatus, | 16.1 |
| iuberi adire ab eo potest, cui alienatus est: sed si redemptus sit a testatore, institutio ualet | |
| et necessarius heres erit. Si seruus ex die libertatem acceperit et hereditatem pure, mox | 17.1 |
| sit alienatus uel manumissus, uideamus, an institutio ualeat. et quidem si alienatus non | |
| esset, potest defendi institutionem ualere, ut die ueniente libertatis, quae hereditatem mo- | |
| ratur, competente libertate et heres necessarius existat. Sed si in diem libertas, hereditas | 18.1 |
| autem sub condicione data sit, si condicio post diem aduenientem exstiterit, liber et heres | |
| erit. Sed et si pure fuerit heres institutus libertate in diem data, si sit alienatus uel manu- | 19.1 |
| missus, dici debet heredem eum posse existere. Sed et si non ipse seruus sit alienatus, | 20.1 |
| sed usus fructus in eo, aeque institutio ualet, sed differtur in id tempus, quo extinguitur | |
| usus fructus. | |
| Paulus libro primo ad Sabinum. Si alterius atque alterius fundi pro par- | 10.pr.1 |
| tibus quis heredes instituerit, perinde habebitur, quasi non adiectis partibus heredes scripti | |
| essent: nec enim facile ex diuersitate pretium portiones inueniuntur: ergo expeditius est quod | |
| Sabinus scribit, perinde habendum, ac si nec fundum nec partes nominasset. | |
| Iauolenus libro septimo epistularum. 'Attius fundi Corneliani heres esto | 11.pr.1 |
| mihi, duo Titii illius insulae heredes sunto.' habebunt duo Titii semissem, Attius semis- | |
| sem idque Proculo placet: qui<d> tibi uidetur? respondit: uera est Proculi opinio. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Si inaequalibus partibus datis ita adiciatur: 'quos | 12.pr.1 |
| ex disparibus partibus heredes institui, aeque heredes sunto', existimandum est exaequari | |
| eos, scilicet si hoc ante peractum testamentum scriptum sit. | |
| Ulpianus libro septimo ad Sabinum. Interdum haec adiectio 'aeque heredes | 13.pr.1 |
| sunto' testatoris uoluntatem exprimit, ut puta 'Primus et fratris mei filii <ae>que heredes | |
| sunto': nam haec adiectio declarat omnes ex uirilibus partibus institutos, ut et Labeo | |
| scripsit, qua detracta semissem fratris filii, semissem Primus haberet. Pater familias di- | 1.1 |
| stribuere hereditatem in tot partes potest quot uoluerit: sed sollemnis assis distributio in | |
| duodecim uncias fit. Denique si minus distribuit, potestate iuris in hoc reuoluitur: ut puta | 2.1 |
| si duos heredes ex quadrante scripserit: nam hereditas eius residua accedit, ut ex semis- | |
| sibus uideantur scripti. Sed si alter ex quadrante, alter ex semisse heredes scripti sunt, | 3.1 |
| qui accedit quadrans pro partibus hereditariis eis adcrescit. Sed si excesserit in diuisione | 4.1 |
| duodecim uncias, aeque pro rata decrescet: ut puta me ex duodecim unciis heredem, te | |
| ex sex scripsit: ego hereditatis habeo bessem, tu trientem. Sed si duos ex asse heredes | 5.1 |
| scripserit, alios ex duodecim unciis, an aeque distributio fiat, apud Labeonem libro quarto | |
| posteriorum quaeritur. et putat Labeo et illos ex semisse et hos, qui ex duodecim unciis | |
| scripti sunt, ex semisse heredes fore, cui sententiae adsentiendum puto. sed si duos ex | |
| asse heredes instituerit, tertium autem ex dimidia et sexta, eodem libro Labeo ait in ui- | 5 |
| ginti uncias assem diuidendum, octo laturum ex dimidia et sexta scriptum illos duos duo- | |
| decim. Apud eundem refertur: 'Titius ex parte tertia', deinde asse expleto 'idem ex parte | 6.1 |
| sexta': in quattuordecim uncias hereditatem diuidendam Trebatius ait. | |
| Iauolenus libro primo ex Cassio. Si quis heredes ita instituit: 'Titius ex | 14.pr.1 |
| parte prima, Seius ex parte secunda, Maeuius ex parte tertia, Sulpicius ex parte quarta | |
| heredes sunto': aequae partes hereditatis ad institutos pertinebunt, quia testator appel- | |
| latione numeris scripturae magis ordinem, quam modum partibus imposuisse uidetur. | |
| Ulpianus libro septimo ad Sabinum. Iulianus quoque libro trigesimo refert, | 15.pr.1 |
| si quis ita heredem scripserit: 'Titius ex parte dimidia heres esto: Seius ex parte dimidia: | |
| ex qua parte Seium institui, ex eadem parte Sempronius heres esto', dubitari posse, utrum | |
| in tres semisses diuidere uoluit hereditatem an uero in unum semissem Seium et Sem- | |
| pronium coniungere: quod est uerius, et ideo coniunctim eos uideri institutos: sic fiet, ut | 5 |
| Titius semissem, hi duo quadrantes ferant. Idem eodem libro scripsit, si Primus ex se- | 1.1 |
| misse, Secundus ex semisse, si Primus heres non erit, Tertius ex dodrante substitutus sit, | |
| facti quidem quaestionem esse: uerum recte dicitur, si quidem Primus adierit, aequales | |
| partes habituros, si repudiauerit, quindecim partes futuras, ex quibus nouem quidem latu- | |
| rum Tertium, sex Secundum: | 5 |
| Iulianus libro trigesimo digestorum. nam Tertium et instituti et substituti personam | 16.pr.1 |
| sustinere, in tres partes institut<um> uideri, in sex substitutum. | |
| Ulpianus libro septimo ad Sabinum. Item quod Sabinus ait, si cui pars | 17.pr.1 |
| adposita non est, excutiamus. duos ex quadrantibus heredes scripsit, tertium sine parte: | |
| quod assi deest, feret: hoc et Labeo. Unde idem tractat, si duos ex undecim, duos sine | 1.1 |
| parte scripsit, mox unus ex his, qui sine parte fuerunt, repudiauerit, utrum omnibus se- | |
| muncia an ad solum sine parte scriptum pertineat: et uariat. sed Seruius omnibus ad- | |
| crescere ait, quam sententiam ueriorem puto: nam quantum ad ius adcrescendi non sunt | |
| coniuncti, qui sine parte instituuntur: quod et Celsus libro sexto decimo digestorum probat. | 5 |
| Idemque putat et si expleto asse duos sine parte heredes scripserit, neque hos neque illos | 2.1 |
| coniunctos. Sed si asse expleto alium sine parte heredem scripserit, in alium assem ueniet. | 3.1 |
| aliter atque si ita scripsisset expleto asse: 'ex reliqua parte heres esto', quoniam, cum nihil | |
| reliquum est, ex nulla parte heres institutus est. Sed si expleto asse duo sine partibus | 4.1 |
| scribantur, utrum in singulos asses isti duo an in unum assem coniungantur, quaeritur. | |
| et putat Labeo, et uerius est, in unum assem uenire: nam et si unus sine parte, duo con- | |
| iunctim sine parte instituantur, non tres trientes fieri Celsus libro sexto decimo scripsit, | |
| sed duos semisses. Quod si quis dupundium distribuit et tertium sine parte instituit, hic | 5.1 |
| non in alium assem, sed in trientem uenit, ut Labeo quarto posterior<u>m scripsit, nec | |
| Aristo uel Aulus (utpote probabile) notant. | |
| Paulus libro primo ad Uitellium. Sabinus: quaesitum est, si plus asse pater | 18.pr.1 |
| familias distribuisset et aliquem sine parte fecisset heredem, utrumne is assem habiturus | |
| foret an id dumtaxat, quod ex dupundio deesset. et hanc esse tolerabilissimam sententiam | |
| puto, ut eadem ratio in dupondio omnique re deinceps quae in asse seruetur. Paulus: | |
| eadem ratio est in secundo asse quae in primo. | 5 |
| Ulpianus libro septimo ad Sabinum. Ex facto etiam agitatum Pomponius | 19.pr.1 |
| et Arrianus referunt, si quis uacua parte relicta ita instituerit: 'si mihi Seius heres non | |
| erit', quem non instituerat, 'Sempronius heres esto', an hic occupare possit uacantem | |
| portionem. et Pegasus quidem existimat ad eam partem admitti: Aristo contra putat, quia | |
| huic pars esset data, quae nulla esset: quam sententiam et Iauolenus probat et Pomponius | 5 |
| et Arrianus et hoc iure utimur. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Quo loco scribatur heres sine parte, | 20.pr.1 |
| utrum primo an medio uel nouissimo, nihil interest. Si iam mortuo quadrans, alii do<d>rans | 1.1 |
| datus sit et alius sine parte scriptus sit, Labeo eum, qui sine parte heres institutus sit, | |
| alterum assem habiturum et hanc mentem esse testantis: quod et Iulianus probat et uerum | |
| est. Quod si uiuus et mortuus ex parte dimidia coniunctim heredes instituti sunt, ex altera | 2.1 |
| alius, aequas p<a>rtes eos habituros ait, quia mortui pars pro non scripto habetur. | |
| Pomponius libro primo ad Sabinum. Trebatius ait sic non recte scribi: 'quis- | 21.pr.1 |
| quis mihi heres erit, Stichus liber et heres esto', liberum tamen futurum. Labeo et here- | |
| dem eum futurum recte putat. Seruo libertatem pure, hereditatem sub condicione dari | 1.1 |
| posse uerissimum puto, ut tamen utrumque ex condicione pendeat: | |
| Iulianus libro trigesimo digestorum. et expleta quidem condicione liber | 22.pr.1 |
| heresque erit, quocumque loco libertas data fuerit: deficiente autem condicione perinde | |
| habetur, ac si libertas sine hereditate data fuerit. | |
| Pomponius libro primo ad Sabinum. Si quis instituatur heres in diem certum | 23.pr.1 |
| uel incertum, is bonorum possessionem agnoscere potest et tamquam heres distrahere here- | |
| ditatem. Sed si bonorum possessionem non admittat, sed condicionem trahat, cui facile | 1.1 |
| parere possit, ueluti 'si seruum quem in potestate habeat manumiserit' nec manumittat, | |
| hic praetoris erunt partes, ut imitetur edictum suum illud, quo praefinit tempus, intra quod | |
| adeatur hereditas. Item si condicioni heres parere non poterit, quam in sua potestate non | 2.1 |
| habebit, ueluti institutione collata in alterius factum aut quendam casum, 'si ille' puta | |
| 'consul factus fuerit', tunc postulantibus creditoribus constituet praetor, nisi intra certum | |
| tempus hereditas optigerit aditaque fuerit, se bona defuncti creditoribus possidere iussurum | |
| et interim quae urguebunt per procuratores distrahi iussurum. Sed si sub condicione quis | 3.1 |
| heres institutus sit et graue aes alienum sit, quod ex poena crescit, et maxime si publicum | |
| debitum imminet: per procuratorem soluendum aes alienum, sicuti cum uenter in posses- | |
| sione sit aut pupillus heres tutorem non habeat. Et ideo ait causae cognitionem adiectam | 4.1 |
| propter eos, qui sine dilatione peregre essent uel aegritudine uel ualitudine ita impedirentur, | |
| ut in ius produci non possint, nec tamen defenderentur. | |
| Celsus libro sexto decimo digestorum. 'Titius et Seius uterue eorum uiuet | 24.pr.1 |
| heres mihi esto.' existimo, si uterque uiuat, ambo heredes esse, altero mortuo eum qui | |
| supererit ex asse heredem fore, | |
| Ulpianus libro sexto regularum. quia tacita substitutio inesse uidetur institutioni: | 25.pr.1 |
| Celsus libro sexto decimo digestorum. idque et in legato eodem modo relicto senatus | 26.1.1 |
| censuit. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Si te solum ex parte dimidia pure, ex | 27.1.1 |
| altera sub condicione heredem instituero et substituero tibi, non existente condicione sub- | |
| stitutum ex ea parte heredem fore Celsus ait: Sed si te heredem instituero et deinde | 1 |
| eundem te sub condicione instituam, nihil ualere sequentem institutionem, quia satis | |
| plena prior fuisset. Sed si plures institutiones ex eadem parte sub diuersis con- | 2.1 |
| dicionibus fuerint factae, utra prior condicio exstiterit, id faciet quod supra diximus, si | |
| pure et sub condicione idem instituatur. | |
| Ulpianus libro quinto ad Sabinum. Si ita quis institutus sit: 'Titius heres | 28.pr.1 |
| esto, si Secundus heres non erit', deinde: 'Secundus heres esto': placet primo gradu Se- | |
| cundum esse institutum. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Hoc articulo 'quisque' omnes signi- | 29.pr.1 |
| ficantur: et ideo Labeo scribit, si ita scriptum sit: 'Titius et Seius quanta quisque eorum | |
| ex parte heredem me habuerit scriptum, heres mihi esto', nisi omnes habeant scriptum | |
| heredem testatorem, neutrum heredem esse posse, quoniam ad omnium factum sermo | |
| refertur: in quo puto testatoris mente<m> respiciendam. sed humanius est eum quidem, qui | 5 |
| testatorem suum heredem scripserit, in tantam partem ei heredem fore, qui autem eum | |
| non scripserit, nec ad hereditatem eius admitti. | |
| Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum. Pignori obligatum seruum ne- | 30.pr.1 |
| cessarium domino posse fieri imperator Seuerus rescripsit, ita tamen, si paratus sit prius | |
| creditori satisfacere. | |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Non minus seruos quam | 31.pr.1 |
| liberos heredes instituere possumus, si modo eorum scilicet serui sint, quos ipsos heredes | |
| instituere possumus, cum testamenti factio cum seruis ex persona dominorum introducta | |
| est. Hereditarium seruum ante aditam hereditatem ideo placuit heredem institui posse, | 1.1 |
| quia creditum est hereditatem dominam esse defuncti locum optinere. | |
| Idem libro primo de testamentis ad edictum praetoris urbani. illa institutio | 32.pr.1 |
| 'quos Titius uoluerit' ideo uitiosa est, quod alieno arbitrio permissa est: nam satis con- | |
| stanter ueteres decreuerunt testamentorum iura ipsa per se firma esse oportere, non ex | |
| alieno arbitrio pendere. Is qui apud hostes est recte heres instituitur, quia iure post- | 1.1 |
| liminii omnia iura ciuitatis in personam eius in suspenso retinentur, non abrumpuntur: | |
| itaque si reuersus fuerit ab hostibus, adire hereditatem poterit. seruus quoque eius recte | |
| heres instituitur et, si reuersus sit ab hostibus, potest eum iubere adire hereditatem: si | |
| uero ibi decesserit, qui ei heres existet potest per seruum heres fieri. | 5 |
| Idem libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani. Si quis ita | 33.pr.1 |
| scripserit: 'Titius ex parte dimidia heres esto: idem Titius ex altera parte dimidia, si nauis | |
| ex Asia uenerit, heres esto', cum ex pura institutione adierit heres, quamuis condicio alte- | |
| rius institutionis pendeat, ex asse fit heres, scilicet etiam condicione deficiente, cum non | |
| prosit ei condicio quicquam existens: quippe cum non dubitetur, quin, si quis ex parte | 5 |
| dimidia heres institutus sit nec praeterea quisquam alius, ipse ex asse heres institui | |
| uideatur. | |
| Papinianus libro primo definitionum. Hereditas ex die uel ad diem non | 34.pr.1 |
| recte datur, sed uitio temporis sublato manet institutio. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Ex facto proponebatur: quidam duos | 35.pr.1 |
| here<de>s scripsisset, unum rerum prouincialium, alterum rerum Italicarum, et, cum merces | |
| in Italia<m> deuehere soleret, pecuniam misisset in prouinciam ad merces comparandas, quae | |
| comparatae sunt uel uiuo eo uel post mortem, nondum tamen in Italiam deuectae, quae- | |
| rebatur, merces utrum ad eum pertineant, qui rerum <I>talicarum heres scriptus erat an | 5 |
| uero ad eum, qui prouincialium. dicebam receptum esse rerum heredem institui posse nec | |
| esse inutilem institutionem, sed ita, ut officio iudicis familiae herciscundae cognoscentis | |
| contineatur nihil amplius eum, qui ex re institutus est, quam rem, ex qua heres scriptus | |
| est, consequi. ita igitur res accipietur. uerbi gratia pone duos esse heredes institutos, | |
| unum ex fundo Corneliano, alterum ex fundo Liuiano, et fundorum alterum quidem facere | 10 |
| dodrantem bonorum, alterum quadrantem: erunt quidem here<de>s ex <a>equis partibus, quasi | |
| sine partibus instituti, uerumtamen officio iudicis tenebuntur, ut unicuique eorum fundus | |
| qui relictus est adiudicetur uel adtribuatur. Unde scio quaesitum, aeris alieni onus pro | 1.1 |
| qua parte adgnosci debeat. et refert Papinianus, cuius sententiam ipse quoque probaui, | |
| pro hereditariis partibus eos adgnoscere aes alienum debere, hoc est pro semisse: fundos | |
| etenim uice praeceptionis accipiendos. quare si forte tantum sit aes alienum, ut nihil de- | |
| tracto eo superesse possit, consequenter dicemus institutiones istas ex re factas nullius | 5 |
| esse momenti: et si forte Falcidia interueniens recisionem esset legatorum factur<a, s>ic | |
| officio iudicis recidit praeceptiones istas, ut non plus quisque eorum habeat quam esset | |
| habiturus, si legatum accepisset uel aliud uel etiam praeceptiones. quod si fuerit incer- | |
| tum, an Falcidia interuentura sit, rectissime probatur officio iudicis cautiones esse inter- | |
| ponendas. Cum haec ita sint, haec etiam institutio, de qua quaeritur, non est repel- | 2.1 |
| lenda, si alius rerum prouincialium, alius rerum Italicarum heres fuerit scriptus, officioque | |
| iudicis adtribuentur singulis res quae adscriptae sunt, erunt tamen heredes ex aequis par- | |
| tibus, quia nulla pars adscripta est. quae res facit, ut, si forte in aliis facultatibus plus | |
| sit (in Italicis forte quam in prouincialibus), in aliis minus et aeris alieni ratio urguet, | 5 |
| <debe>at dici imminutionem eandem fieri quam supra ostendimus: proinde et si aliis fuerint | |
| legata relicta, contributio admittenda erit. Rerum autem Italicarum uel prouincialium | 3.1 |
| significatione quae res accipiendae sint, uidendum est. et facit quidem totum uoluntas de- | |
| functi: nam quid senserit, spectandum est. uerumtamen hoc intellegendum erit rerum | |
| Italicarum significatione eas contineri, quas perpetuo quis ibi habuerit atque ita disposuit, | |
| ut perpetuo haberet: ceteroquin si tempore in quo transtulit in alium locum, non ut ibi | 5 |
| haberet, sed ut denuo ad pristinum locum reuocaret, neque augebit quo transtulit neque | |
| minuet unde transtulit: ut puta de Italico patrimonio quosdam seruos miserat in prouin- | |
| ciam, forte Galliam, ad exigendum debitum uel ad merces comparandas, recursuros, si | |
| comparassent: dubium non est, quin debeat dici ad Italicum patrimonium eos pertinere | |
| debere. ut est apud Mucium relatum, cum fundus erat legatus uel cum instrumento uel | 10 |
| cum his quae ibi sunt: agasonem enim missum in uillam a patre familias non pertinere | |
| ad fundi legatum Mucius ait, quia non idcirco illo erat missus, ut ibi esset. proinde si | |
| seruus fuerit missus in uillam interim illic futurus, quia dominum offenderat, quasi ad tem- | |
| pus relegatus, responsum est eum ad uillae legatum non pertinere. quare ne serui quidem, | |
| qui operari in agro consuerunt, qui in alios agros reuertebantur, et quasi ab alio com- | 15 |
| modati in ea sunt condicione, ut ad legatum pertineant, quia non ita in agro fuerant, | |
| ut ei agro uiderentur destinati. quae res in proposito quoque suggerit, ut Italicarum rerum | |
| esse credantur hae res, quas in Italia esse testator uoluit. Proinde et si pecuniam misit | 4.1 |
| in prouinciam ad merces comparandas et necdum comparatae sint, dico pecuniam, quae | |
| idcirco missa est, ut per eam merces in Italiam adueherentur, in Italico patrimonio ad- | |
| iungendam: nam et si dedisset in prouincia de pecuniis, quas in Italia exercebat, ituras | |
| et redituras, dicendum est hanc quoque Italici patrimonii esse. Rationem igitur efficere | 5.1 |
| dici, ut merces quoque istae, quae comparatae sunt ut Romam ueherentur, siue prouectae | |
| sunt eo uiuo siue nondum, et siue scit siue ignorauit, ad eum heredem pertinere, cui | |
| Italicae res sunt adscriptae. | |
| Idem libro octauo disputationum. Si quis ita scripserit heredem: 'ex qua | 36.pr.1 |
| parte codicillis Titium heredem scripsero, heres esto', etiamsi pars in codicillis non fuerit | |
| adscripta, erit tamen heres quasi sine parte institutus. | |
| Iulianus libro uicesimo nono digestorum. Cum in testamento ita scribitur: | 37.pr.1 |
| 'si filius meus me uiuo morietur, nepos ex eo post mortem meam natus heres esto', duo | |
| gradus heredum sunt: nullo enim casu uterque ad hereditatem admittitur. ex quo apparet, | |
| si nepoti Titius substitutus fuerit et filius patri heres exstiterit, non posse Titium una cum | |
| filio heredem esse, quia non in primum, sed in secundum gradum substituitur. Haec | 1.1 |
| uerba: 'Publius Marcus Gaius inuicem substituti heredes mihi sunto' sic interpretanda sunt, | |
| ut breuiter uideretur testator tres instituisse heredes et inuicem eos substituisse, perinde | |
| ac si ita scripsisset: 'ille et ille et ille instituti heredes et substituti sunto'. Qui tres filios | 2.1 |
| habebat et ita scripserit: 'filii mei heredes sunto: Publius filius meus exheres esto', uideri | |
| potest prima parte duos dumtaxat filios heredes instituisse. | |
| Idem libro trigesimo digestorum. qui filio impuberi exheredato Pamphi- | 38.pr.1 |
| lum legat, eundem post mortem filii ex parte heredem instituere eodem modo potest, quo | |
| is, qui seruum Sempronio legatum, eundem post mortem Sempronii ex parte heredem | |
| instituit. Seruus testamento heres pure scriptus, liber autem iussus esse, si intra kalendas | 1.1 |
| Decembres decem dedisset, si codicillis pure libertatem acceperit, intra kalendas quidem | |
| neque liber neque heres erit, nisi decem dederit: si intra kalendas non dederit, liber ex | |
| codicillis erit. Si quis seruum suum liberum sub condicione, heredem pure scripsisset | 2.1 |
| eumque uendidisset pendente condicione, iussu emptoris seruus adire hereditatem potest, | |
| quia et constitit institutio et est qui ius imperandi habet. Quod si post defectam condi- | 3.1 |
| cionem alienatus fuisset, non potest iussu emptoris heriditatem adire, quia eo tempore ad | |
| eum peruenisset, quo iam extincta institutio inutilis fuerat. Igitur cum seruus sub condi- | 4.1 |
| cione liber esse iubetur et legatum pure accepit, si pendente condicione manumissus uel | |
| alienatus fuerat, legatum habebit aut domino adquiret, quamuis mortis tempore condicio | |
| libertatis extincta fuerit: si uero post defectum condicionis manumissus aut alienatus fuerit, | |
| legatum ad irritum recidit. Cum uenditor seruum ante traditionem ab emptore pro parte | 5.1 |
| heredem scriptum adire iubet, restituere coheredi serui necesse habet, quia lucrum facere | |
| eius serui iure quem uendidit non debet. plane non totum quod adquisierit restituet, sed | |
| pro ea dumtaxat parte, qua seruus coheredem habuerit, | |
| Marcianus libro secundo regularum. id est partem dimidiam serui et quartam here- | 39.pr.1 |
| ditatis. | |
| Libro trigesimo digestorum Iuliani Marcellus notat: immo et id debet praestari, quod | 40.pr.1 |
| consequi uenditor non potuisset, si prius, quam adiret seruus partem hereditatis, is tra- | |
| ditus esset: quod est uerum. | |
| Iulianus libro trigesimo digestorum. Si pater familias Titium, quem | 41.pr.1 |
| ingenuum esse credebat, heredem scripserit eique, si heres non esset, Sempronium sub- | |
| stituerit, deinde Titius, quia seruus fuerat, iussu domini adierit hereditatem: potest dici | |
| Sempronium in partem hereditatis admitti. nam qui scit aliquem seruum esse et eum he- | |
| redem scribit et ita substituit: 'si Stichus heres non erit, Sempronius heres esto', intelle- | 5 |
| gitur tale quod dicere: 'si Stichus neque ipse heres erit neque aliu<m> fecerit'. at qui eum, | |
| quem liberum putat esse, heredem scripserit, hoc sermone 'si heres non erit' nihil aliud | |
| intellegitur significare, quam si hereditatem uel sibi <non> adquisierit uel mutata condicione | |
| alium heredem non fecerit, quae adiectio ad eos pertinet, qui patres familias heredes | |
| scripti postea in seruitutem deducti fuerint. igitur in hoc casu semisses fient ita, ut alter | 10 |
| semis inter eum, qui dominus institu<ti> heredis fuerit, et substitutum aequis portionibus | |
| diuidatur: | |
| Pomponius libro duodecimo ex uariis lectionibus. et hoc Tiberius | 42.pr.1 |
| Caesar constituit in persona Parthenii, qui tamquam ing<en>uus heres scriptus adier<a>t here- | |
| ditatem, cum esset Caesaris seruus: nam diuisa hereditas est inter Tiberium et eum qui | |
| Parthenio substitutus erat, ut refert Sextus Pomponius. | |
| Iulianus libro sexagesimo quarto digestorum. Qui soluendo non erat, duos | 43.pr.1 |
| Apollonios liberos heredesque esse iusser<a>t. altero ante apertas tabulas testamenti mortuo | |
| non ineleganter defendi poterit eum qui supererit liberum et solum necessarium heredem | |
| fore. quod si uterque uiuit, institutionem nullius esse momenti propter legem Aeliam | |
| Sentiam, quae amplius quam unum necessarium heredem fieri uetat: | 5 |
| Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam. inuicem enim eos sibi obstare. | 44.pr.1 |
| Alfenus libro quinto digestorum. Pater familias testamento duos heredes | 45.1.1 |
| instituerat: eos monumentum facere iusserat in diebus certis: deinde ita scripserat: 'qui | |
| eorum non ita fecerit, omnes exheredes sunto': alter heres hereditatem praetermiserat, | |
| reliquus heres consulebat, cum ipse monumentum exstruxisset, numquid minus heres esset | |
| ob eam rem, quod coheres eius hereditatem non adisset. respondit neminem ex alterius | 5 |
| facto hereditati neque alligari neque exheredari posse, sed uti quisque condicionem im- | |
| plesset, quamuis nemo adisset praeterea, tamen eum heredem esse. | |
| Idem libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. 'Si Maeuia mater mea | 46.1.1 |
| et Fuluia filia mea uiuent, tum mihi Lucius Titius heres esto'. Seruius respondit, si testator | |
| filiam numquam habuerit, mater autem superuixisset, tamen Titium heredem fore, quia id, | |
| quod inpossibile in testamento scriptum esset, nullam uim haberet. | |
| Africanus libro secundo quaestionum. Quidam cum filium familias heredem | 47.1.1 |
| instituere uellet, ne ad patrem eius ex ea hereditate quicquam perueniret, uoluntatem suam | |
| exposuit filio: filius cum patris offensam uereretur, petit a testatore, ne sub condicione | |
| 'si a patre emancipatus esset' heredem eum institueret et impetrauit ab eo, ut amicum | |
| suum heredem institueret: atque ita testamento amicus filii ignotus testatori heres institutus | 5 |
| est nec quicquam ab eo petitum est. quaerebatur, si ille amicus aut adire nollet aut aditam | |
| nollet restituere hereditatem, an fideicommissum ab eo peti possit aut aliqua actio aduersus | |
| eum esset et utrum patri an filio competeret. respondit, etiamsi manifestum sit scriptum | |
| heredem fidem suam interposuisse, non tamen aliter ab eo fideicommissum peti posse quam | |
| si et ipsum testatorem fidem eius secutum esse probaretur. si tamen, cum a filio familias | 10 |
| rogaretur, amicus et aditurum se hereditatem recepisset et restituturum patri familias facto, | |
| non absurde dici possit mandati actionem futuram: et eam actionem patri inutilem fore, | |
| quia non sit ex bona fide id ei restitui, quod testator ad eum peruenire noluerit: sed nec | |
| filio uulgarem competituram, uerum utilem, sicuti dare placeret ei, qui, cum filius familias | |
| esset, pro aliquo fideiussisset ac pater familias factus soluisset. | 15 |
| Idem libro quarto quaestionum. Si ita scriptum fuerit: 'Titius, immo Seius | 48.1.1 |
| heres esto', Seium solum heredem fore respondit. sed et si ita: 'Titius heres esto: immo | |
| Seius heres esto', idem erit dicendum. Quidam testamento ita heredes instituit: 'Titia | 1 |
| filia mea heres esto: si quid mihi liberorum me uiuo mortuoue nascetur, tunc qui uirilis | |
| sexus unus pluresue nascentur, ex parte dimidia et quarta, qui feminini sexus una pluresue | |
| natae erunt, ex parte quarta mihi heres sit': postumus ei natus est: consulebatur, quota | |
| ex parte postumus heres esset. respondit eam hereditatem in septem partes distribuendam, | 5 |
| ex his filiam quattuor, postumum tres habituros, quia filiae totus as, postumo dodrans datus | |
| est, ut quarta portione amplius filia quam postumus ferre debeat. ideo si postuma quoque | |
| nata esset, tantundem sola filia, quantum uterque postumorum habituri essent. itaque in | |
| proposito cum as filiae, dodrans postumo sit datus, uiginti unam partes fieri, ut filia duo- | |
| decim, nouem filius habeat. In testamento ita scriptum est: 'Lucius Titius ex duabus | 2.1 |
| unciis, Gaius Attius ex parte una, Maeuius ex parte una, Seius ex partibus duabus heredes | |
| mihi sunto': consulebatur quid iuris esset. respondit hanc scripturam illam interpretationem | |
| accipere posse, ut Lucius Titius duas uncias habeat, ceteri autem quasi sine partibus in- | |
| stituti ex reliquo dextante heredes sint: quem dextantem ita diuidi oportet, ut Seius quin- | 5 |
| cuncem, Attius et Maeuius alterum quincuncem habeant. | |
| Marcianus libro quarto institutionum. His uerbis: 'Titius hereditatis meae | 49.pr.1 |
| dominus esto', recte institutio fit. Illa institutio ualet: 'filius meus inpiissimus male de | 1.1 |
| me meritus heres esto': pure enim heres instituitur cum maledicto et omnes huiusmodi | |
| institutiones receptae sunt. Interdum nec cum libertate utiliter seruus a do- | 2.1 |
| mina heres instituitur, ut constitutione diuorum Seueri et Antonini significatur, cuius | |
| uerba haec sunt: 'seruum adulterii accusatum non iure testamento manumissum ante sen- | |
| tentiam ab ea muliere uideri, quae rea fuerit eiusdem criminis postulata, rationis est'. | |
| quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nihil momenti habeat. Si in | 3.1 |
| patre uel patria uel alia simili adsumptione falsum scriptum est, dum de eo qui demon- | |
| stratus sit constet, institutio ualet. | |
| Florentinus libro decimo institutionum. Si alienum seruum liberum et he- | 50.pr.1 |
| redem esse iussi et is postea meus effectus est, neutrum ualet, quia libertas alieno seruo | |
| inutiliter data est. In extraneis heredibus illa obseruantur: ut sit cum eis testa- | 1.1 |
| menti factio, siue ips<i> heredes instituantur siue hi qui in potestate eorum sunt, et id duo- | |
| bus temporibus inspicitur, testamenti facti, ut constiterit institutio, et mortis testatoris, ut | |
| effectum habeat. hoc amplius et cum adibit hereditatem esse debet cum eo testamenti | |
| factio, siue pure siue sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo uel maxime | 5 |
| tempore inspiciendum est, quo adquirit hereditatem. medio autem tempore inter factum | |
| testamentum et mortem testatoris uel condicionem institutionis exsistentem mutatio iuris | |
| heredi non nocet, quia, ut dixi, tria tempora inspicimus. | |
| Ulpianus libro sexto regularum. Seruum meum heredem institutum cum | 51.pr.1 |
| libertate si uiuus uendidero ei, cum quo testamenti factio non est, posteaque eum redemero, | |
| ex testamento mihi heres esse poterit nec medium tempus, quo apud eum fuit, uitiauit | |
| institutionem, quia uerum est utroque tempore tam testamenti faciendi quam mortis tem- | |
| pore meum fuisse. unde si apud eum remanserit, uitiatur institutio: uel si cum eo testa- | 5 |
| menti factio est, iussu eius adeundo adquiret ei hereditatem. Si in non faciendo impossi- | 1.1 |
| bilis condicio institutione heredis sit expressa, secundum omnium sententiam heres erit, | |
| perinde ac si pure institutus esset. Hereditas plerumque diuiditur in duodecim | 2.1 |
| uncias, quae assis appellatione continentur. habent autem et hae partes propria nomina | |
| ab uncia usque ad assem, puta haec: sextans quadrans triens quincunx semis septunx bes | |
| dodrans dextans deunx as. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Talem institutionem quidam ualere non | 52.pr.1 |
| putabant: 'Stichus liber esto et, si liber erit, heres esto'. sed diuus Marcus rescripsit hanc | |
| institutionem ualere perinde atque si non erat adiectum 'si liber erit'. Si quis ita scrip- | 1.1 |
| serit: 'Stichus, si meus erit cum morior, liber et heres esto', alienatus non poterit iussu | |
| emptoris adire hereditatem, quamuis, etsi non erat hoc expressum, non alias liber et heres | |
| fieri poterat, quam si mansisset eius. sed si uiuus eum manumiserit, Celsus libro quinto | |
| decimo digestorum <s>cribit fieri hunc heredem: non enim hunc casum testatorem uoluisse | 5 |
| excludere palam est neque uerba omnino repugnant: nam quamuis seruus eius non est, | |
| at certe libertus est. | |
| Paulus libro secundo regularum. Seruus hereditarius heres institui potest, | 53.pr.1 |
| si modo testamenti factio fuit cum defuncto, licet cum herede instituto non sit. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Lucius Titius Seio et Sempronio | 54.pr.1 |
| ex semissibus heredibus institutis et ceteris exheredatis inuicem heredem substituit, deinde | |
| legata et libertates dedit, postea ita subiecit: 'Cornelius et Sallustius et Uarro aequis par- | |
| tibus heredes sunto, quos inuicem substituo': quaero, quantum uel priores duo ex semis- | |
| sibus instituti uel posteriores habere debeant. Marcellus respondit in obscuro esse, Cor- | 5 |
| nelium et Sallustium et Uarronem primo an secundo uel tertio gradu heredes instituere | |
| uoluerit: sed secundum scripturam testamenti, quae proponeretur, alterum assem datum | |
| eis uideri. | |
| Neratius libro primo membranarum. Pater filio impuberi seruum heredem | 55.pr.1 |
| substituit liberumque esse iussit: eum pupillus uendidit Titio: Titius eum iam primo testa- | |
| mento facto in secundo testamento liberum heredemque esse iussit. superius testamentum | |
| Titii ruptum est, quia is seruus et heres potest esse et, ut superius testamentum rum- | |
| patur, sufficit ita posterius factum esse, ut aliquo casu potuerit ex eo heres existere. quod | 5 |
| ad uim autem eius institutionis pertinet, ita se res habet, ut, quamdiu pupillo ex ea sub- | |
| stitutione heres potest esse, ex Titii testamento libertatem hereditatemque consequi non | |
| possit: si pupillus in suam tutelam peruenerit, perinde ex Titii testamento liber heresque | |
| sit ac si pupillo substitutus non fuisset: si pupillo heres exstitit, pro<pi>us est, ut Titio quo- | |
| que, si uelit, heres esse possit. | 10 |
| Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam. Si is qui soluendo non est | 56.pr.1 |
| primo locum Stichum, secundo eum cui ex fideicommissi causa libertatem debet liberum | |
| et heredem instituerit, Neratius secundo loco scriptum heredem fore ait, quia non uidetur | |
| creditorum fraudandorum causa manumissus. | |
| Idem libro singulari de secundis tabulis. Potest quis ita heredem instituere: | 57.pr.1 |
| 'si intra annum septuagesimum decessero, ille mihi heres esto': non enim pro parte testatus | |
| intellegi debet, sed sub condicione instituisse. | |
| Idem libro quinquagesimo septimo ad edictum. Si is qui soluendo non est | 58.pr.1 |
| seruum cum libertate heredem instituerit et liberum substituerit, ante incipiendum erit a | |
| substituto: lex enim Aelia Sentia ita demum ei, qui in fraudem creditorum heres institutus | |
| est conseruat libertatem, si nemo alius ex eo testamento heres esse potest. | |
| Idem libro quarto ad Uitellium. Nemo dubitat recte ita heredem nuncupari | 59.pr.1 |
| posse 'hic mihi heres esto', cum sit coram, qui ostenditur. Qui frater non est, si fraterna | 1.1 |
| caritate diligitur, recte cum nomine suo sub appellatione fratris heres instituitur. | |
| Celsus libro sexto decimo digestorum. Liber homo cum tibi seruiret, heres | 60.pr.1 |
| institutus iussu tuo adiit. Trebatius esse eum heredem: Labeo tunc non esse heredem, si | |
| necessitate id fecerit, non quod alioquin uellet obligari. Si quis ita heredem instituerit: | 1.1 |
| 'Titius qua ex parte mihi socius est in uectigali salinarum, pro ea parte mihi heres esto', | |
| quidam putant, si asse descripto id ad<ie>ctum sit, ut maxime socius fuerit Titius, non esse | |
| heredem, sed si qua pars uacua relicta fuerit, ex ea heredem esse. quod totum et in- | |
| eptum et uitiosum est: quid enim uetat asse descripto utiliter Titium ex parte forte quarta, | 5 |
| ex qua socius erat, heredem institutum esse? 'Titius heres esto: Seius et Maeuius heredes | 2.1 |
| sunto'. uerum est quod Proculo placet duos semisses esse, quorum alter coniunctim duo- | |
| bus datur. Cum quis ex institutis, qui non cum aliquo coniunctim institutus sit, heres | 3.1 |
| non est, pars eius omnibus pro portionibus hereditariis adcrescit, neque refert, primo loco | |
| quis institutus an alicui substitutus heres sit. Si heres institutus scribendi testamenti | 4.1 |
| tempore ciuis Romanus fuit, deinde ei aqua et igni interdictum est, heres fit, si intra illud | |
| tempus quo testator decessit redierit aut, si sub condicione heres institutus est, quo tem- | |
| pore condicio exsistit. idem et in legatis et in bonorum possessionibus. 'Titius ex semisse | 5.1 |
| heres esto: Seius ex quadrante heres esto: Titius si in Capitolium ascenderit, ex alio qua- | |
| drante heres esto'. antequam Capitolium ascendat si pro herede gerat, ex semisse heres | |
| erit, si Capitolium ascenderit, et ex quadrante heres erit nec erit ei necesse pro herede | |
| gerere quippe iam heredi. Si ita scriptum fuerit: 'Titius ex parte tertia, Maeuius ex parte | 6.1 |
| tertia heredes sunto: Titius, si intra tertias kalendas nauis ex Asia uenerit, ex reliqua | |
| parte heres esto': uideamus, ne Titius statim ex semisse heres sit: nam duo heredes in- | |
| stituti sunt, sed Titius aut ex semisse aut ex besse: ita sextans utique erit in pendenti | |
| et, si condicio exstiterit, ex besse heres erit, si non exstiterit, ille sextans Maeuio ad- | 5 |
| crescet. sed si decesserit Titius, antequam condicio exsistat, deinde condicio exstiterit, | |
| tamen ille sextans non Titii heredi, sed Maeuio adcrescet: nam cum adhuc dubium esset, | |
| Titio an Maeuio is sextans datus esset, Titius decessit nec potest intellegi datus ei qui | |
| tempore dandi in rerum natura non fuit. Si Attius Titium et Maeuium et Seium aequis | 7.1 |
| partibus heredes instituit, Titius interim solus adiit hereditatem et Seium here<dem> instituit, | |
| poterit Seius Titii adire hereditatem, Attii uel adire uel omittere: sed Attio, antequam | |
| adeat uel omittat eius hereditatem, ex semisse heres erit. si adierit Seius Attii heredi- | |
| tatem, Titius ex triente dumtaxat heres erit et per hereditatem Titii triens dumtaxat ad | 5 |
| Seium perueniet, alterum trientem ex sua institutione habebit. quid ergo si ab Attio Titius | |
| et Seius heredes instituti sunt, Titius adierit hereditatem, Titio Seius heres exstiterit? | |
| potestne Attii hereditatem omittere an necessario ei ex asse heres est? quippe cum alius | |
| nemo heres institutus est, quam is ipse qui ex aliqua parte iam heres est, perinde est, | |
| quasi unus heres per Titium institutus sit. | 10 |
| Celsus libro uicesimo nono digestorum. Qui soluendo non erat, seruum | 61.pr.1 |
| primo loco et alterum seruum secundo loco heredes scripsit. solus is qui primo loco scriptus | |
| est hereditatem capit: nam lege Aelia Sentia ita cauetur, ut, si duo pluresue ex eadem | |
| causa heredes scripti sint, uti quisque primus scriptus sit, heres sit. | |
| Modestinus libro octauo responsorum. Qui uolebat filiam exheredare, sic | 62.pr.1 |
| testamento comprehendit: 'te autem, filia, ideo exheredaui, quoniam contentam te esse dot<e> | |
| uolui': quaero an efficaciter exheredata sit. Modestinus respondit nihil proponi, cur non | |
| esset uoluntate testatoris exheredata. | |
| Idem libro secundo pandectarum. In tempus capiendae hereditatis institui | 63.pr.1 |
| heredem posse beneuolentiae est, ueluti 'Lucius Titius cum capere potuerit, heres esto': | |
| idem et in legato. Quotiens non apparet, quis heres institutus sit, institutio non ualet | 1.1 |
| (quippe euenire potest, si testator complures amicos eodem nomine habeat et ad designa- | |
| tionem <singulari> nomine utatur): nisi ex aliis apertissimis probationibus fuerit reuelatum, | |
| pro qua persona testator senserit. | |
| Iauolenus libro primo ex Cassio. Heredes sine partibus utrum coniunctim | 64.pr.1 |
| an separatim scribantur, hoc interest, quod, si quis ex coniunctis decessit, non ad omnes, | |
| sed ad reliquos qui coniuncti erant pertinet, sin autem ex separatis, ad omnes, qui testa- | |
| mento eodem scripti sunt heredes, portio eius pertinet. | |
| Idem libro septimo epistularum. Eius seruum, qui post mortem meam natus | 65.pr.1 |
| erit, heredem institui posse Labeo frequenter scribit idque uerum esse manifesto argumento | |
| comprobat: quia seruus hereditarius, priusquam adeatur hereditas, institui heres potest, | |
| quamuis is testamenti facti tempore nullius sit. | |
| Idem libro duodecimo epistularum. Hereditas ad Statium Primum nullo iure | 66.pr.1 |
| pertinet, cum institutus heres non sit: nec quicquam ei prodest, quod ab eo aliquid lega- | |
| tum est aut libertus ei defuncti testamento commendatus est. ex quo si manumissus non | |
| est, seruus est. | |
| Pomponius libro primo ad Quintum Mucium. Si ita quis heredes instituerit: | 67.pr.1 |
| 'Titius heres esto: Gaius et Maeuius aequis ex partibus heredes sunto', quamuis et syllaba | |
| coniunctionem faciat, si quis tamen ex his decedat, non alteri soli pars adcrescit, sed et | |
| omnibus coheredibus pro hereditariis portionibus, quia non tam coniunxisse quam celerius | |
| dixisse uideatur. | 5 |
| Idem libro secundo ad Quintum Mucium. Si ita scriptum fuerit: 'Tithasus si | 68.pr.1 |
| in Capitolium ascenderit, heres esto: Tithasus heres esto', secunda scriptura potior erit: | |
| plenior est enim quam prior. | |
| Idem libro septimo ad Quintum Mucium. Si quis Sempronium heredem in- | 69.pr.1 |
| stituerit sub hac condicione 'si Titius in Capitolium ascenderit', quamuis non alias heres | |
| esse possit Sempronius, nisi Titius ascendisset in Capitolium, et hoc ipsum in potestate | |
| sit repositum Titii: quia tamen scriptura non est expressa uoluntas Titii, erit utilis ea in- | |
| stitutio. atquin si quis ita scripserit: 'si Titius uoluerit, Sempronius heres esto', non ualet | 5 |
| institutio: quaedam enim in testamentis si exprimantur, effectum nullum habent, quando, | |
| si uerbis tegantur, eandem significationem habeant quam haberent expressa, et momentum | |
| aliquod habebunt. sic enim filii exheredatio cum eo ualet, si quis heres existat: et tamen | |
| nemo dubitat, quin, si ita aliquis filium exheredauerit: 'Titius heres esto: cum heres erit | |
| Titius, filius exheres esto', nullius momenti esse exheredationem. | 10 |
| Proculus libro secundo epistularum. 'Cornelius et Maeuius, uter eorum | 70.pr.1 |
| uolet, heres esto': uterque uult: Trebatius neutrum fore heredem, Cartilius utrumque: tu | |
| cui adsentiaris? Proculus: Cartilio adsentio et illam adiectionem 'uter eorum uolet' super- | |
| uacuam puto: id enim etiam ea non adiecta futurum fuit, ut, uter uellet, heres esset, uter | |
| nollet, heres non esset. quod si hi ex numero necessariorum heredum essent, tum id non | 5 |
| frustra adiectum esse et non solum figuram, sed uim quoque condicionis continere: dicerem | |
| tamen, si uterque heres esse uellet, utrumque heredem esse. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Captatorias institutiones non eas senatus | 71.pr.1 |
| improbauit, quae mutuis affectionibus iudicia prouocauerunt, sed quarum condicio confertur | |
| ad secretum alienae uoluntatis. | |
| Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Illae autem institutiones | 72.pr.1 |
| captatoriae non sunt, ueluti si ita heredem quis instituat: 'qua ex parte Titius me heredem | |
| instituit, ex ea parte Maeuius heres esto', quia in praeteritum, non in futurum institutio | |
| collata est. Sed illud quaeri potest, an idem seruandum sit quod senatus censuit, etiamsi | 1.1 |
| in aliam personam captionem direxerit, ueluti si ita scripserit: '<Ti>tius, si Maeuium tabulis | |
| testamenti sui heredem a se scriptum ostenderit probaueritque, heres esto', quod in sen- | |
| tentiam senatus consulti incidere non est dubium. | |
| Terentius Clemens libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Si quis soli- | 73.pr.1 |
| dum a lege capere non possit et ex asse sit institutus ab eo qui soluendo non est, Iu- | |
| lianus ex asse eum heredem esse respondit: legi enim locum non esse in ea hereditate | |
| quae soluendo non est. | |
| Gaius libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Sub condicione herede | 74.pr.1 |
| instituto si substituamus, nisi eandem condicionem repetemus, pure eum heredem substi- | |
| tuere intellegimur. | |
| Licinnius Rufinus libro secundo regularum. Si ita quis heres institutus | 75.pr.1 |
| fuerit: 'excepto fundo, excepto usu fructu heres esto', perinde erit iure ciuili atque si sine | |
| ea re heres institutus esset, idque auctoritate Galli Aquilii factum est. | |
| Papinianus libro duodecimo quaestionum. Si filius substituatur ei, a quo | 76.pr.1 |
| praeteritus est, non ut intestati patris, sed ex testamento habebit hereditatem, quoniam et | |
| quolibet alio substituto, si fuisset ab eo exheredatus, inde testamentum inciperet, ubi filius | |
| esset exheredatus. | |
| Idem libro quinto decimo quaestionum. Seruus uxori a marito mortis causa | 77.pr.1 |
| donatus mariti manet, ut et Iuliano quoque uidetur. idem si accipiat libertatem simul et | |
| hereditatem, uiro necessarius heres erit: nec sine libertate aliquid ei legari potest. | |
| Idem libro septimo decimo quaestionum. Asse toto non distributo ita | 78.pr.1 |
| scriptum est: 'quem heredem codicillis fecero, heres esto': Titium codicillis heredem in- | |
| stituit. eius quidem institutio ualet ideo, quod, licet codicillis dari hereditas non possit, | |
| tamen haec ex testamento data uidetur: sed hoc tantum ex hereditate habebit, quantum | |
| ex asse residuum mansit. | 5 |
| Idem libro sexto responsorum. Qui non militabat, bonorum maternorum, | 79.pr.1 |
| quae in Pannonia possidebat, libertum heredem instituit, paternorum, quae habebat in Syria, | |
| Titium. iure semisses ambos habere constitit, sed arbitrum diuidendae hereditatis supre- | |
| mam uoluntatem factis adiudicationibus et interpositis propter actiones cautionibus sequi | |
| salua Falcidia, scilicet ut, quod uice mutua praestarent, doli ratione quadranti retinendo | 5 |
| compensetur. Lucio Titio ex duabus partibus, Publio Maeuio ex quadrante scriptis here- | 1.1 |
| dibus assem in dodrantem esse diuisum respondi: modum enim duarum partium ex qua- | |
| drante declarari: quod ueteres nummis Titio legatis nummorum specie non demonstrata | |
| ceterorum legatorum contemplatione receperunt. Filiis heredibus aequis partibus institutis | 2.1 |
| ac postea fratris filio pro duabus unciis unum assem inter omnes uideri factum placuit et | |
| ex eo decem uncias filios accepisse: tunc enim ex altero asse portionem intellegi relictam, | |
| cum asse nominatim dato uel duodecim unciis distributis residua portio non inuenitur: | |
| nihil autem interest, quo loco sine portione quis heres instituatur, quo magis assis resi- | 5 |
| duum accepisse uideatur. Seius Maeuium ex parte, quam per leges capere possit, heredem | 3.1 |
| instituit, ex reliqua Titium. si Maeuius solidum capere poterit, Titius adiectus aut sub- | |
| stitutus heres non erit. | |
| Idem libro primo definitionum. Quod si non sit reliqui facta mentio, tantun- | 80.pr.1 |
| dem in altero asse habebit Maeuius quantum Titius in primo. | |
| Idem libro sexto responsorum. Quod si Maeuius nullius capax sit, in totum | 81.pr.1 |
| substitutus admittitur. | |
| Paulus libro nono quaestionum. Clemens Patronus testamento cauerat, ut, | 82.pr.1 |
| si sibi filius natus fuisset, heres esset, si duo filii, ex aequis partibus heredes essent, si | |
| duae filiae, similiter: si filius et filia, filio duas partes, filiae tertiam dederat. duobus filiis | |
| et filia natis quaerebatur, quemadmodum in proposita specie partes faciemus, cum filii | |
| debeant pares esse uel etiam singuli duplo plus quam soror accipere. quinque igitur | 5 |
| partes fieri oportet, ut ex his binas masculi, unam femina accipi<a>t. Si ita scripserit testa- | 1.1 |
| tor: 'Quanta ex parte me a Titio heredem institutum recitassem, ex ea parte Sempronius | |
| mihi heres esto', non est captatoria institutio: plane nullo recitato testamento ab ipso | |
| testatore inanis uidebitur institutio remota suspicione captatoriae institutionis. | |
| Scaeuola libro quinto decimo quaestionum. Si quis ita heres instituatur: | 83.pr.1 |
| 'si legitimus heres uindicare nolit hereditatem meam', puto deficere condicionem testamenti | |
| illo uindicante. | |
| Idem libro octauo decimo quaestionum. Si non lex Aelia Sentia, sed alia lex | 84.pr.1 |
| uel senatus consultum aut etiam constitutio serui libertatem impediat, is necessarius fieri | |
| non potest, etiamsi non sit soluendo testator. Temporibus diui Hadriani senatus censuit, | 1.1 |
| si testator, qui cum moritur soluendo non fuit, duobus pluribusu<e> libertatem dederit eisque | |
| hereditatem restitui iusserit et institutus heres suspectam sibi hereditatem dixerit, ut adire | |
| eam cogatur et ad libertatem perueniat, qui priore loco scriptus fuerit, eique hereditas | |
| restituatur. idem seruandum in his, quibus per fideicommissum libertas data fuerit. igitur | 5 |
| si primo loco scriptus desideraret adire hereditatem, nulla difficultas erit. nam si poste- | |
| riores quoque liberos se esse dicent et restitui hereditatem desiderent, an soluendo sit | |
| hereditas et omnibus liberis factis restitui deberet, apud praetorem quaereretur. absente | |
| autem primo sequens desiderans adiri hereditatem non est audiendus, quia, si primus uelit | |
| sibi restitui hereditatem, praeferendus est et hic seruus futurus est. | 10 |
| Paulus libro uicesimo tertio quaestionum. Si seruo fideicommissa data sit | 85.pr.1 |
| libertas, heres hunc eundem seruum cum libertate heredem reliquisset, quaesitum est, an | |
| necessarius fiat heres. et humanius est et magis aequitatis ratione subnixum non fieri | |
| necessarium: qui enim etiam inuito defuncto poterat libertatem extorquere, is liber esse | |
| iussus non magnum uidetur beneficium a defuncto consequi, immo nihil commodi sensisse, | 5 |
| sed magis debitam sibi accepisse libertatem. Idem probandum erit et in illo seruo, quem | 1.1 |
| testator ea lege emerat, ut manumitteret, si heres fuerit institutus: nam et hic seposito | |
| beneficio testatoris proprio iure poterit ad libertatem peruenire ex constitutione diui Marci. | |
| Idem et in eo, qui propria sua data pecunia emptus est ab aliquo: nam et hic poterit ab | 2.1 |
| ipso testatore libertatem extorquere. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Lucius Titius, qui fratrem habebat, | 86.pr.1 |
| testamento ita cauit: 'Titius frater meus ex asse mihi heres esto: si mihi Titius heres esse | |
| noluerit aut (quod abominor) prius morietur quam meam hereditatem adierit aut filium | |
| filiamue ex se natum natamue non habebit, tunc Stichus et Pamphilus serui mei liberi et | |
| heredes mihi aequis partibus sunto'. quaero, cum Titius hereditatem adierit et liberos | 5 |
| aditae hereditatis tempore non habuerit, an Stichus et Pamphilus ex substitutione liberi et | |
| heredes esse possint. item quaero, si ex substitutione neque liberi neque heredes esse | |
| possint, an in partem hereditatis uideantur adiecti. respondit: apparet quidem non eam | |
| mentem testatoris fuisse, ut quemquam heredem adhiberet fratri, quem aperte ex asse | |
| heredem instituisset: igitur si frater adiit, Stichus et Pamphilus heredes non erunt: quos | 10 |
| eo amplius noluit heredes esse, si frater prius quam hereditatem adiret decessisset liberis | |
| relictis. nam prudens consilium testantis animaduertitur: non enim fratrem solum heredem | |
| praetulit substitutis, sed et eius liberos. | |
| Maecianus libro septimo fideicommissorum. Iam dubitari non potest suos | 87.pr.1 |
| quoque heredes sub hac condicione institui posse, ut, si uoluissent, heredes essent, si he- | |
| redes non essent, alium quem uisum erit eis substituere: negatumque hoc casu necesse | |
| esse sub contraria condicione filium exheredare, primum quia tunc tantum id exigeretur, | |
| cum in potestate eius non esset, an heres patri existeret, exspectantis extrinsecus positae | 5 |
| condicion<i>s euentum, deinde quod, etsi quacumque posita condicione deberet filius sub | |
| contraria condicione exheredari, in proposito ne possibilis quidem repperiri posset, certe, | |
| si uerbis exprimeretur, inepta fieret: huic enim condicioni 'si uolet, heres esto' quae alia | |
| uerba contraria concipi possunt quam haec 'si nolet heres esse, exheres esto'? quod quam | |
| sit ridiculum, nulli non patet. Non ab re autem hoc loco uelut excessus hic subiungetur | 1.1 |
| suis ita heredibus institutis 'si uoluerint heredes esse' non permittendum amplius abstinere | |
| se hereditate, cum ea condicione instituti iam non ut necessarii, sed sua sponte heredes | |
| exstiterunt. sed et ceteris condicionibus, quae in ipsorum sunt potestate, si sui par<e>ant, | |
| ius abstinendi adsequi non debent. | 5 |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Ex unciis sex Primo herede | 88.pr.1 |
| instituto, Secundo ex octo, si Tertius ex residua parte uel nulla portionis facta mentione | |
| heres instituatur, quinque uncias hereditatis Tertius habebit: in uiginti quattuor etenim | |
| partes hereditate distributa Tertio ratio calculi ueluti ex decem partibus instituto quinque | |
| uncias adsignabit. | 5 |
| Gaius libro singulari de casibus. Ei qui soluendo non est aliquo casu euenit, | 89.pr.1 |
| ut et seruus cum libertate heres exsistat et praeterea alius heres adiciatur: ueluti si seruo | |
| cum libertate herede instituto ita adiectum sit: 'si mihi Stichus heres erit, tunc Titius quo- | |
| que heres esto': nam Titius, antequam Stichus ex testamento heres exstiterit, heres esse | |
| non potest, cum autem semel heres exstiterit seruus, non potest adiectus efficere, ut qui | 5 |
| semel heres exstitit desinat heres esse. | |
| Paulus libro secundo manualium. Si socius heres institutus sit ex asse et | 90.pr.1 |
| seruo communi legetur pure sine libertate, hoc legatum non constitit. plane sub condicione | |
| ei utiliter et sine libertate legabitur, quoniam et proprio seruo ab herede recte sub con- | |
| dicione legatur. quare etiam heres institui sine libertate ut alienus socio herede scripto | |
| poterit, quia et proprius cum domino heres institui poterit. | 5 |
| Tryphoninus libro uicesimo primo disputationum. testamento domini seruus | 91.pr.1 |
| sub condicione cum libertate heres institutus pendente adhuc condicione necem domini | |
| detexit eumque praetor mereri libertatem decreuit. etsi postea condicio testamenti exsti- | |
| terit, aliunde liber est, id est ex praemio, non ex testamento: igitur non est necessarius | |
| domino heres: licet autem ei uolenti adire. | 5 |
| Paulus libro quinto sententiarum. Imperatorem litis causa here- | 92.pr.1 |
| dem institui inuidiosum est nec calumnia facultatem ex principali maiestate capi oportet. | |
| Idem imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex primo | 93.pr.1 |
| seu decretorum libro secundo. Pactumeius Androsthenes Pactumeiam Magnam filiam Pactu- | 1.1 |
| meii Magni ex asse heredem instituerat, eique patrem eius substituerat. Pactumeio Magno | |
| occiso et rumore perlato, quasi filia quoque eius mortua, mutauit testamentum Nouiumque | |
| Rufum heredem instituit hac praefatione: 'quia heredes, quos uolui habere mihi contingere | |
| non potui, Nouius Rufus heres esto'. Pactumeia Magna supplicauit imperatores nostros | 5 |
| et cognitione suscepta, licet modus institutioni contineretur, quia falsus non solet obesse, | |
| tamen ex uoluntate testantis putauit imperator ei subueniendum. igitur pronuntiauit here- | |
| ditatem ad Magnam pertinere, sed legata ex posteriore testamento eam praestare debere, | |
| proinde atque si in posterioribus tabulis ipsa fuisset heres scripta. |