| DE UULGARI ET PUPILLARI SUBSTITUTIONE | |
| Modestinus libro secundo pandectarum. Heredes aut instituti dicuntur aut | 28.6.1.pr.1 |
| substituti: instituti primo gradu, substituti secundo uel tertio. Heredis substitutio duplex | 1.1 |
| est aut simplex, ueluti: 'Lucius Titius heres esto: si mihi Lucius Titius heres non erit, | |
| tunc Seius heres mihi esto': 'si heres non erit, siue erit et intra pubertatem decesserit, | |
| tunc Gaius Seius heres mihi esto'. Substituere liberis tam heredibus institutis quam ex- | 2.1 |
| heredatis possumus et tam eum, quem heredem nobis instituimus, quam alterum. Substi- | 3.1 |
| tuere liberis pater non potest nisi si heredem sibi instituerit: nam sine heredis institutione | |
| nihil in testamento scriptum ualet. | |
| Ulpianus libro sexto ad Sabinum. Moribus introductum est, ut | 2.pr.1 |
| quis liberis impuberibus testamentum facere possit, donec masculi ad quattuordecim annos | |
| perueniant, feminae ad duodecim. quod sic erit accipiendum, si sint in potestate: ceterum | |
| emancipatis non possumus. postumis plane possumus. nepotibus etiam possumus et dein- | |
| ceps, si qui non recasuri sunt in patris potestate. sed si eos patres praecedant, ita demum | 5 |
| substitui eis potest, si heredes instituti sint uel exheredati: ita enim post legem Uelleam | |
| succedendo non rumpunt testamentum: nam si principale ruptum sit testamentum, et pu- | |
| pillare euanuit. sed si extraneum quis impuberem heredem scripserit, poterit ei substituere, | |
| si modo eum in locum nepotis adoptauerit uel adrogauerit filio praecedente. Quisquis | 1.1 |
| autem impuberi testamentum facit, sibi quoque debet facere: ceterum soli filio non poterit, | |
| nisi forte miles sit. adeo autem, nisi sibi quoque fecerit, non ualet, ut, nisi adita quoque | |
| patris hereditas sit, pupillare testamentum euanescat. plane si omissa causa principalis | |
| testamenti ab intestato possideatur hereditas, dicendum est et pupillo substitutum seruan- | 5 |
| dum: Interdum etiam pupillaris testamenti causa compellendum heredem institutum adire | 2.1 |
| hereditatem, ut ex secundis tabulis fideicommissum conualescat: ut puta si iam pupillus | |
| decessit: ceterum si adhuc uiuat, improbum esse Iulianus existimat eum, qui | |
| sollicitus est de uiui hereditate. Ego etiam, si minor uiginti quinque annis adeundae here- | 3.1 |
| ditatis causa fuerit restitutus, puto proficere secundis tabulis, ut praetor utiles actiones | |
| decernat substituto. Prius autem sibi quis debet heredem scribere, deinde filio substituere | 4.1 |
| et non conuertere ordinem scripturae: et hoc Iulianus putat prius sibi debere, deinde filio | |
| heredem scribere: ceterum si ante filio, deinde sibi testamentum faciat, non ualere. quae | |
| sententia rescripto imperatoris nostri ad Uirium Lupum Brittanniae praesidem comprobata | |
| est, et merito: constat enim unum esse testamentum, licet duae sint hereditates, usque | 5 |
| adeo, ut quos quis sibi facit necessarios, eosdem etiam filio faciat et postumum suum | |
| filio impuberi possit quis substituere. Sed si quis ita fuerit testatus: 'si filius meus intra | 5.1 |
| quartum decimum annum decesserit, Seius heres esto', deinde: 'filius heres esto', ualet | |
| substitutio, licet conuersa scriptura filii testamentum fecerit. Sed et si ita scripserit: | 6.1 |
| 'si filius mihi heres non erit, Seius heres esto: filius heres esto', secundo quidem gradu | |
| Seius scriptus est heres et, si filius heres non exstiterit, procul dubio Seius ei heres erit: | |
| sed et si exstiterit filius heres et in<tra> pubertatem defunctus est, Seius admittendus recte | |
| uidetur, ut non ordo scripturae, sed ordo successionis spectetur. Quod igitur dictum est | 7.1 |
| singulis liberorum substituere licere, ideo adiectum est, ut declaretur non esse a filii testa- | |
| mento incipiendum impuberis. | |
| Modestinus libro primo differentiarum. Cum filio impuberi pater ita sub- | 3.pr.1 |
| stituerit: 'quisquis mihi heres erit, idem filio impuberi heres esto', placuit ad hanc sub- | |
| stitutionem scriptos tantummodo ad hereditatem admitti: itaque dominus, cui per seruum | |
| hereditatis portio quaesita sit, ex substitutione impuberi heres effici non poterit, si seruus | |
| ab eius exierit potestate. | 5 |
| Idem libro singulari de heurematicis. Iam hoc iure utimur ex diui Marci | 4.pr.1 |
| et Ueri constitutione, ut, cum pater impuberi filio in alterum casum substituisset, in utrum- | |
| que casum substituisse intellegatur, siue filius heres non exstiterit siue exstiterit et impubes | |
| decesserit. Quod ius ad tertium quoque genus substitutionis tractum esse uidetur: nam | 1.1 |
| si pater duos filios impuberes heredes instituat eosque inuicem substituat, in utrumque | |
| casum reciprocam substitutionem factam uideri diuus Pius constituit. Sed si alter pubes, | 2.1 |
| alter impubes hoc communi uerbo 'eosque inuicem substituo' sibi fuerint substituti, in uul- | |
| garem tantummodo casum factam uideri substitutionem Seuerus et Antoninus | |
| constituit: incongruens enim uidebatur, ut in altero duplex esset substitutio, in altero sola | |
| uulgaris. hoc itaque casu singulis separatim pater substituere debebit, ut, si pubes heres | 5 |
| non exstiterit, impubes ei substituatur, si autem impubes heres exstiterit et intra puber- | |
| tatem decesserit, pubes frater in portionem coheredis substituatur: quo casu in utrumque | |
| euentum substitutus uidebitur, ne, si uulgari modo impuberi quoque substituat, uoluntatis | |
| quaestionem relinquat, utrum de una uulgari tantummodo subsitutione in utriusque per- | |
| sona sensisse intellegatur: ita enim in altero utraque substitutio intellegitur, si uoluntas | 10 |
| parentis non refragetur. uel certe euitandae quaestionis gratia specialiter in utrumque | |
| casum impuberi substituat fratrem: 'siue heres non erit siue erit et intra pubertatis annos | |
| decesserit'. | |
| Gaius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Si in testamento heredes | 5.pr.1 |
| scripti ita alicui substituti fuerint, ut, si is heres non esset, quisquis sibi heres esset is in | |
| parte quoque deficientis esset heres: pro qua parte quisque heres exstitisset, pro ea parte | |
| eum in portione quoque deficientis uocari placet neque interesse, iure institutionis quisque | |
| ex maiore parte heres factus esset an quod per legem alteram partem alicuius uindicasset. | 5 |
| Terentius Clemens libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Si is, qui | 6.pr.1 |
| ex bonis testatoris solidum capere non possit, substitutus sit ab eo impuberi filio eius, so- | |
| lidum ex ea causa capiet, quasi a pupillo capiat. sed hoc ita interpretari Iulianus noster | |
| uidetur, ut ex bonis, quae testatoris fuerant, amplius capere non possit: quod si pupillo | |
| aliquid praeterea adquisitum esset aut si exheredato esset substitutus, non imped<i>ri eum | 5 |
| capere, quasi a pupillo capiat. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Uerbis ciuilibus substitutionem post | 7.pr.1 |
| quartum decimum annum aetatis frusta fieri conuenit: sed qui non admittitur ut substi- | |
| tutus, ut adiectus heres quandoque non erit, ne fiat contra uoluntatem, si filius non habeat | |
| totum interim, quod ei testamento pater dedit. | |
| Ulpianus libro quarto ad Sabinum. Qui liberis impuberibus substituit, | 8.pr.1 |
| aut pure aut sub condicione solet substituere. pure sic: 'si filius meus intra pubertatem | |
| decesserit, Seius heres esto': siue Seius iste heres institutus sit et impuberi substitutus, | |
| nullam habet condicionem, siue solum substitutus. sub condicione autem institutum si | |
| substituat, id est 'si mihi heres erit', non alias existet heres ex substitutione, nisi et ex | 5 |
| institutione heres fuerit. cui similis est et haec substitutio: 'quisquis mihi ex supra scriptis | |
| heres erit': habet enim in se eandem condicionem similem superiori. Haec uerba: | 1.1 |
| 'quisquis mihi heres erit, idem impuberi filio heres esto' hunc habent sensum, ut non | |
| omnis qui patri heres exstitit, sed is qui ex testamento heres exstitit substitutus uideatur: | |
| et ideo neque pater, qui per filium, neque dominus, qui per seruum exstitit, ad substitu- | |
| tionem admittetur, neque heredis heres, quia non ex iudicio ueniunt. partes quoque eaedem | 5 |
| ad substitutos pertinent, quas in ipsius patris familias habuerunt hereditate. | |
| Labeo libro primo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Si pater filio im- | 9.pr.1 |
| puberi eosdem quos sibi et te unum praeterea heredem instituit, bonorum filii te dimidium, | |
| ceteros patris heredes communiter dimidium ita habere, ut unus semis apud te maneat, | |
| alterius semissis pro his partibus inter heredes paternos diuisio fiat, quibus ex partibus | |
| hereditatem paternam haberent. | 5 |
| Ulpianus libro quarto ad Sabinum. Sed si plures sint ita substituti: 'quis- | 10.pr.1 |
| quis mihi ex supra scriptis heres erit', deinde quidam ex illis, posteaquam heredes ex- | |
| stiterint patri, obierunt, soli superstites ex substitutione heredes existent pro rata partium, | |
| ex quibus instituti sint, nec quicquam ualebit ex persona defunctorum. Quos possum he- | 1.1 |
| redes mihi facere necessarios, possum et filio, ut seruum meum et fratrem suum, quamuis | |
| in rebus humanis nondum sit: postumus igitur erit fratri heres necessarius. Filio impuberi | 2.1 |
| hered<i> ex asse instituto substitutus quis est: exstitit patri filius heres: an possit substitutus | |
| separare hereditates, ut filii habeat, patris non habeat? non potest, sed aut utriusque debet | |
| hereditatem habere aut neutrius: iuncta enim hereditas coepit esse. Idemque est, si pater | 3.1 |
| me heredem scripserit ex parte et filium ex parte et ego patris hereditatem repudiauero: | |
| nam neque filii hereditatem habere possum. Si ex asse heres institutus, filio exheredato | 4.1 |
| substitutus repudiauerit patris hereditatem, cum non haberet substitutum, non poterit filii | |
| adire: nec enim ualet filii testamentum, nisi patris fuerit adita hereditas: nec enim sufficit | |
| ad secundarum tabularum uim sic esse factum testamentum, ut ex eo adiri hereditas possit. | |
| Ad substitutos pupillares pertinent et si quae postea pupillis obuenerint: neque enim suis | 5.1 |
| bonis testator substituit, sed impuberis, cum et exheredato substituere quis possit: nisi | |
| mihi proponas militem esse, qui substituit heredem hac mente, ut ea sola uelit ad sub- | |
| stitutum pertinere, quae a se ad institutum peruenerunt. In adrogato quoque impubere | 6.1 |
| dicimus ad substitutum eius ab adrogatore datum non debere pertinere ea, quae haberet, | |
| si adrogatus non esset, sed ea sola, quae ipse ei dedit adrogator: nisi forte distinguimus, | |
| ut quartam quidem, quam omnimodo ex rescripto diui Pii debuit ei relinquere, substitutus | |
| habere non possit, superfluum habeat. Scaeuola tamen libro decimo quaestionum putat uel | 5 |
| hoc adrogatori permittendum, quae sententia habet rationem. ego etiam amplius puto et | |
| si quid beneficio adrogatoris adquisiit, et haec substitutum posse habere, ut puta adroga- | |
| toris amicus uel cognatus ei aliquid reliquit. Nemo institutus et sibi substitutus sine | 7.1 |
| causae mutatione quicquam proficit, sed hoc in uno gradu: ceterum si duo sint gradus, | |
| potest dici ualere substitutionem, ut Iulianus libro trigesimo digestorum | |
| putat: si quidem sic sit substitutus sibi, cum haberet coheredem Titium: 'si Stichus heres | |
| non erit, liber et heres esto', non ualere substitutionem: quod si ita: 'si Titius heres non | 5 |
| erit, tunc Stichus liber et heres et in eius partem esto', duos gradus esse atque ideo re- | |
| pudiante Titio Stichum liberum et heredem fore. | |
| Paulus libro primo ad Sabinum. Si is qui heres institutus est filio sub- | 11.pr.1 |
| stitutus sit, nihil oberit ei in substitutione, si tunc capere possit, cum filius decessit. con- | |
| tra quoque potest poenas in testamento pupilli pati, licet in patris passus non sit. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Si filius, qui patris ac postea fratri | 12.pr.1 |
| ex secundis tabulis heres exstitit, hereditatem patris recuset, fraternam autem retinere | |
| malit, audiri debet: iustius enim praetorem facturum existimo, si fratri separationem bo- | |
| norum patris concesserit. etenim ius dicenti propositum est liberos oneribus hereditariis | |
| non sponte suscept<i>s liberare, non inuitos ab hereditate remouere, praesertim quod remotis | 5 |
| tabulis secundis legitimam haberet fratris hereditatem. itaque legata dumtaxat ex secundis | |
| tabulis praestari debent habita ratione facultatium in Falcidia non patris, ut alias solet, | |
| sed inpuberis. | |
| Pomponius libro primo ad Sabinum. Quo gradu heres liberis substituatur, | 13.pr.1 |
| nihil interest. | |
| Idem libro secundo ad Sabinum. In pupillari substitutione licet | 14.pr.1 |
| longius tempus comprehensum fuerit, tamen finietur substitutio pubertat<e>. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Centurio filiis, si intra quintum et | 15.pr.1 |
| uicesimum annum aetatis sine liberis uita decesserint, directo substituit. intra quattuor- | |
| decim annos etiam propria bona filio substitutus iure communi capiet, post eam autem | |
| aetatem ex priuilegio militum patris dumtaxat cum fructibus inuentis in hereditate. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Si quis eum, quem testamento suo | 16.pr.1 |
| legauit, rursus a substituto filii liberum esse iusserit, liber erit quasi legato adempto: nam | |
| et in legato in his testamentis nouissima scriptura erit spectanda, sicut in eodem testa- | |
| mento (uel testamento et codicillis confirmatis) obseruaretur. Si suo testa- | 1.1 |
| mento perfecto alia rursus hora pater filio testamentum fecerit adhibitis legitimis testibus, | |
| nihilo minus id ualebit et tamen patris testamentum ratum manebit. nam et si sibi et | |
| filio pater testamentum fecisset, deinde sibi tantum, utrumque superius rumpetur. sed si | |
| secundum testamentum ita fecerit pater, ut sibi heredem instituat, si uiuo se filius dece- | 5 |
| dat, potest dici non rumpi superius testamentum, quia secundum non ualet, in quo filius | |
| praeteritus sit. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. Substitui liberis is etiam potest, qui post | 17.pr.1 |
| mortem eius natus fuerit, cui substitutus heres fuerit. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad Sabinum. Si seruus communis substitutus | 18.pr.1 |
| sit impuberi cum libertate, si quidem a patre familias fuisset redemptus, erit impuberi ne- | |
| cessarius: si uero ab impubere redemptus, non necessarius, sed uoluntarius fit heres, ut | |
| Iulianus libro trigesimo digestorum scribit: quod si neque a patre neque a pupillo fuerit | |
| redemptus, aequitatis ratio suggerit, ut ipse pretium partis suae domino offerens possit et | 5 |
| libertatem et hereditatem consequi. Si Titio fuerit legatus seruus, posse eum impuberi | 1.1 |
| substitui cum libertate, quemadmodum institui potuit, <et> euanescit legatum existente con- | |
| dicione substitutionis. | |
| Iulianus libro trigesimo digestorum. Idem est et si post mortem legatarii seruus sub- | 19.pr.1 |
| stitutus sit. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad Sabinum. Patris et filii testamentum pro | 20.pr.1 |
| uno habetur etiam in iure praetorio: nam, ut Marcellus libro digestorum nono scribit, | |
| sufficit tabulas esse patris signatas, etsi resignatae sint filii, et septem signa patri<s> suffi- | |
| ciunt. Si pater sibi per scripturam, filio per nuncupationem uel contra fecerit testamentum, | 1.1 |
| ualebit. | |
| Ulpianus libro quadragesimo primo ad edictum. Si ita quis substituerit: 'si | 21.pr.1 |
| filius meus intra decimum annum decesserit, Seius heres esto', deinde hic ante quartum | |
| decimum post decimum decesserit, magis est, ut non possit bonorum possessionem substi- | |
| tutus petere: non enim uidetur in hunc casum substitutus. | |
| Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Is qui contra tabulas | 22.pr.1 |
| testamenti patris bonorum possessionem petierit, si fratri impuberi substitutus sit, repellitur | |
| a substitutione. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Qui plures heredes instituit, ita scripsit: | 23.pr.1 |
| 'eosque omnes inuicem substituo'. post aditam a quibusdam ex his hereditatem uno eorum | |
| defuncto, si condicio substitutionis exstitit alio herede partem suam repudiante, ad super- | |
| stites tota portio pertinebit, quoniam inuicem in omnem causam singuli substit<u>i uidebuntur: | |
| ubi enim quis heredes instituit et ita scribit: 'eosque inuicem substituo', hi substitui uide- | 5 |
| buntur, qui heredes exstiterunt. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Si plures sint instituti ex diuersis | 24.pr.1 |
| partibus et omnes inuicem substituti, plerumque credendum et ex isdem partibus substi- | |
| tutos, ex quibus instituti sint, ut, si forte unus ex uncia, secundus ex octo, tertius ex | |
| quadrante sit institutus, repudiante tertio in nouem partes diuidatur quadrans feratque | |
| octo partes qui ex besse institutus fuerat, unam partem qui ex uncia scriptus est: nisi forte | 5 |
| alia mens fuerit testatoris: quod uix credendum est, nisi euidenter fuerit expressum. | |
| Iulianus libro uicesimo quarto digestorum. Si pater inpuberes filios inui- | 25.pr.1 |
| cem substituerit et ei, qui nouissimus mortuus fuerit, Titium, respondendum est solos | |
| fratres bonorum possessionem accepturos et quodammodo duos gradus huius institutionis | |
| factos, ut primo fratres inuicem substituerentur, si illi non essent, tunc Titius uocaretur. | |
| Idem libro uicesimo nono digestorum. Si pater filium impuberem heredem | 26.pr.1 |
| scripserit et ei substituerit, si quis sibi post mortem natus erit, deinde uiuo fratre postu- | |
| mus natus fuerit, testamentum rumpetur: post mortem autem fratris uiuo patre natus | |
| solus heres patri suo existet. | |
| Idem libro trigesimo digestorum. Si Titius coheredi suo substitutus fuerit, | 27.pr.1 |
| deinde ei Sempronius, uerius puto in utramque partem Sempronium substitutum esse. | |
| Idem libro sexagesimo secundo digestorum. Lex Cornelia, quae testamenta | 28.pr.1 |
| eorum qui in hostium potestate decesserunt confirmat, non solum ad hereditatem ipsorum | |
| qui testamenta fecerunt pertinet, sed ad omnes hereditates, quae ad quemque ex eorum | |
| testamento pertinere potuissent, si in hostium potestatem non peruenissent. quapropter | |
| cum pater in hostium potestate decessit filio impubere relicto in ciuitate et is intra tempus | 5 |
| pubertatis decesserit, hereditas ad substitutum pertinet, perinde ac si pater in hostium | |
| potestatem non peruenisset. sed si pater in ciuitate decessit, filius impubes apud hostes, | |
| si quidem mortuo patre filius in hostium potestatem peruenerit, non <in>commode dicitur | |
| hereditatem eius ex ea lege ad substitutos pertinere: si uero uiuo patre filius in hostium | |
| potestatem peruenerit, non existimo legi Corneliae locum esse, quia non efficitur per eam, | 10 |
| ut is, qui nulla bona in ciuitate reliquit, heredes habeat. quare etiam si pubes filius uiuo | |
| patre captus fuerit, deinde mortuo in ciuitate patre in hostium potestate decesserit, patris | |
| hereditas ex lege duodecim tabularum, non filii ex lege Cornelia ad adgnatum proximum | |
| pertinet. | |
| Scaeuola libro quinto decimo quaestionum. Si pater captus sit ab hosti- | 29.pr.1 |
| bus, mox filius et ibi ambo decedant, quamuis prior pater decedat, lex Cornelia ad pupilli | |
| substitutionem non pertinebit, nisi reuersus in ciuitate impubes decedat, quoniam et si | |
| ambo in ciuitate decessissent, ueniret substitutus. | |
| Iulianus libro septuagesimo octauo digestorum. Quidam testamento Pro- | 30.pr.1 |
| culum ex parte quarta et Quietum ex parte dimidia et quarta heredem instituit, deinde | |
| Quieto Florum, Proculo Sosiam heredes substituit, deinde, si neque Florus neque Sosia | |
| heredes essent, tertio gradu ex parte dimidia et quarta coloniam Leptitanorum et ex quarta | |
| complures heredes substituit in plures quam tres uncias: Quietus hereditatem adiit, Pro- | 5 |
| culus et Sosia uiuo testatore decesserunt: quaeritur, quadrans Proculo datus ad Quietum | |
| an ad substitutos tertio gradu pertineat. respondi eam uideri uoluntatem patris familias | |
| fuisse, ut tertio gradu scriptos heredes ita demum substituerit, si tota hereditas uacasset, | |
| idque apparere euidenter ex eo, quod plures quam duodecim uncias inter eos distribuisset, | |
| et idcirco partem quartam hereditatis de qua quaeritur ad Quietum pertinere. | 10 |
| Idem libro singulari de ambiguitatibus. In substitutione filio ita facta: | 31.pr.1 |
| 'quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, idem filio heres esto', quaeritur, quisquis heres | |
| quandoque fuerit intellegatur an quisquis heres tum erit, cum filius moriatur. placuit pru- | |
| dentibus, si quandoque heres fuisset: quamuis enim uiuo pupillo heres esse desisset, forte | |
| ex causa de inofficioso, quae pro parte mota est, futurum tamen eum heredem ex substi- | 5 |
| tutione creditum est. Non simili modo in hac specie dicendum est, si quis, cum filios duos | 1.1 |
| haberet, Gaium puberem, Lucium impuberem, ita filio substituisset: 'si Lucius filius meus | |
| impubes decesserit neque mihi Gaius filius heres erit, tunc Seius heres esto': nam ita | |
| prudentes hoc interpretati sunt, ut ad impuberis mortem condicio substitutionis esset | |
| referenda. | 5 |
| Idem libro primo ad Urseium Ferocem. Qui complures heredes ex dispa- | 32.pr.1 |
| ribus partibus instituerat et in his Attium, si Attius non adierit, ceteros ex isdem par- | |
| tibus quibus instituerat heredes ei substituerat: deinde, si Attius non adisset, Titium co- | |
| heredem eis qui substituti sunt adiecit. quaesitum est, quam partem is et quam ceteri | |
| habituri essent. respondi Titium uirilem, ceteros hereditarias: ueluti si tres fuissent, Titium | 5 |
| partem quartam Attianae partis habiturum, reliquarum partium hereditarias partes, ex | |
| quibus instituti erant, reliquos habituros esse. quod si non solum Titium, sed etiam alios | |
| adiecisset heredes, hos quidem uiriles partes habituros: ueluti si tres puta coheredes fuis- | |
| sent substituti, extranei duo adiecti, hos quintas partes Attianae partis, reliquos autem | |
| coheredes hereditarias partes habituros esse dixit. | 10 |
| Africanus libro secundo quaestionum. Si mater ita testetur, ut filium | 33.pr.1 |
| impuberem, cum erit annorum quattuordecim, heredem instituat eique pupillaribus tabulis, | |
| si sibi heres non erit, alium substituat, ualet substitutio. Si filius et ex eo nepos postu- | 1.1 |
| mus ita heredes instituantur, ut Gallo Aquilio placuit, et nepoti, si is heres non erit, Titius | |
| substituatur, filio herede existente Titium omnimodo, id est etiam si nepos natus non fuerit, | |
| excludi respondit. | |
| Idem libro quarto quaestionum. Ex duobus impuberibus ei, qui supremus | 34.pr.1 |
| moreretur, heredem substituit. si simul morerentur, utrique heredem esse respondi, quia | |
| supremus non is demum qui post aliquem sed etiam post quem nemo sit, intellegatur, | |
| sicut et e contrario proximus non solum is qui ante aliquem, sed etiam is ante quem | |
| nemo sit intellegitur. Filium impuberem et Titium heredes instituit: Titio Maeuium sub- | 1.1 |
| stituit, filio, quisquis sibi heres esset ex supra scriptis, substituit: Titio omisit hereditatem, | |
| Maeuius adiit. mortuo deinde filio putat magis ei soli ex substitutione deferri pupilli he- | |
| reditatem, qui patris quoque hereditatem adierit. Etiamsi contra patris tabulas bonorum | 2.1 |
| possessio petita sit, substitutio tamen pupillaris ualet, et legata omnibus praestanda sunt, | |
| quae a substitutione data sunt. | |
| Idem libro quinto quaestionum. Etsi contra tabulas patris petita sit a pupillo bonorum | 35.pr.1 |
| possessio, in substitutum tamen eius actionem legati dandam esse ita, ut augeantur praeter | |
| ea quod filius extraneis non debuerit. sic et crescere a substituto data legata, si per | |
| bonorum possessionem plus ad filium peruenisset, quemadmodum et ipse filius plus ex- | |
| ceptis deberet. his consequens esse existimo, ut, si impubes ex asse scriptus sit et per | 5 |
| bonorum possessionem semis ei ablatus sit, substitutus in partem legati nomine exoneretur, | |
| ut, quemadmodum portio, quae per bonorum possessionem accesserit, auget legata, ita et | |
| hic quae abscesserit minuat. | |
| Marcianus libro quarto institutionum. Potest quis in testamento | 36.pr.1 |
| plures gradus heredum facere, puta: 'si ille heres <non erit, ille heres> esto', et deinceps plures, | |
| ut nouissimo loco in subsidium uel seruum necessarium heredem instituat. Et uel | 1.1 |
| plures in unius locum possunt substitui uel unus in plurium uel singulis singuli uel inuicem | |
| ipsi qui heredes instituti sunt. | |
| Florentinus libro decimo institutionum. Uel singulis liberis <uel> | 37.pr.1 |
| qui eorum nouissimus morietur heres substitui potest, singulis, si neminem eorum intestato | |
| decedere uelit, nouissimo, si ius legitimarum hereditatium integrum inter eos custodiri uelit. | |
| Paulus libro singulari de secundis tabulis. Qui plures liberos habet, potest | 38.pr.1 |
| quibusdam substituere neque utique necesse habet omnibus, sicuti potest nulli substituere. | |
| Ergo et ad breue tempus aetatis substituere potest, ut puta 'si filius meus intra annum | 1.1 |
| decimum decesserit, Titius ei heres esto'. Itaque et si diuersos substituat post finem | 2.1 |
| aetatis, admittendum erit, ueluti 'si intra decimum annum decesserit, Titius heres esto: si | |
| post decimum intra quartum decimum, Maeuius heres esto'. Si a patre institutus rogatus- | 3.1 |
| que hereditatem restituere coactus ex fideicommissario adierit, quamuis cetera, quae in | |
| eodem testamento relicta sunt, per eam aditionem confirmentur, ut legata et libertates, | |
| secundas tamen tabulas non oportere resuscitari destituto iam iure ciuili testamento Quintus | |
| Ceruidius Scaeuola noster dicebat. sed pl<e>rique in diuersa sunt opinione, quia et pupillares | 5 |
| tabulae pars sunt prioris testamenti, quo iure utimur. | |
| Iauolenus libro primo ex posterioribus Labeonis. Cum ex filio quis duos | 39.pr.1 |
| nepotes impuberes habebat, sed alterum eorum in potestate, alterum non, et uellet utrum- | |
| que ex aequis partibus heredem habere et, si quis ex his impubes decessisset, ad alterum | |
| partem eius transferre: ex consilio Labeonis Ofilii Cascellii Trebatii eum quem in potestate | |
| habebat solum heredem fecit et ab eo alteri dimidiam partem hereditatis, cum in suam | 5 |
| tutelam uenisset, legauit: quod si is, qui in potestate sua esset, impubes decessisset, alte- | |
| rum heredem ei substituit. Filio impuberi in singulas causas alium et alium heredem sub- | 1.1 |
| stituere possumus, ueluti ut alius, si sibi nullus filius fuerit, et alius, si filius fuerit et im- | |
| pubes mortuus fuerit, heres sit. Quidam quattuor heredes fecerat et omnibus heredibus | 2.1 |
| praeter unum substituerat: unus ille, cui non erat quisquam substitutus, et ex ceteris alter | |
| uiuo patre familias decessera<n>t. partem, cui nemo erat substitutus, ad substitutum quoque | |
| pertinere Ofilius Cascellius responderunt, quorum sententia uera est. | |
| Papinianus libro uicesimo nono quaestionum. Causa cognita impubes ad- | 40.pr.1 |
| rogatus decesser<a>t. quemadmodum legitimis heredibus auctoritate principali prospicitur | |
| uinculo cautionis, ita, si forte substituit naturalis pater impuberi, succurrendum erit sub- | |
| stituto: nam et legitimis heredibus futuris non aliae quam utiles actiones praestari possunt. | |
| Idem libro sexto responsorum. Coheredi substitutus priusquam hereditatem adiret aut | 41.pr.1 |
| condicio substitutionis existeret, uita decessit. ad substitutum eius, siue ante substitutio- | |
| nem siue postea substitutus sit, utraque portio pertinebit nec intererit, prior substitutus | |
| post institutum an ante decedat. Ex uerbis 'eosque inuicem substituo' non ad- | 1.1 |
| euntis portio scriptis heredibus pro modo sibi uel alii quaesitae portionis defertur. Cum | 2.1 |
| filiae uel nepoti, qui locum filii tenuit aut post testamentum coepit tenere, parens sub- | |
| stituit, si quis ex his mortis quoque tempore non fuit in familia, substitutio pupillaris fit | |
| irrita. Quod si heredem filium pater rogauerit, si impubes diem suum obierit, Titio here- | 3.1 |
| ditatem suam restituere, legitimum, heredem filii salua Falcidia cogendum patris hereditatem | |
| ut ab impubere fideicommisso post mortem eius dato restituere placuit, nec aliud seruan- | |
| dum, cum substitutionis condicio puberem aetatem uerbis precariis egreditur. quae ita | |
| locum habebunt, si patris testamentum iure ualuit: alioquin si non ualuit, ea scriptura, | 5 |
| quam testamentum esse uoluit, codicillos non faciet, nisi hoc expressum est. nec fidei- | |
| commisso propriae facultates filii tenebuntur, et ideo, si pater filium exheredauerit et ei | |
| nihil reliquerit, nullum fideicommissum erit: alioquin, si legata uel fideicommissa filius ac- | |
| ceperit, intra modum eorum fideicommissum hereditatis a filio datum citra Falcidiae rationem | |
| debebitur. Qui discretas portiones coniunctis pluribus separatim dedit ac post omnem | 4.1 |
| institutionis ordinem ita scripsit: 'quos heredes meos inuicem substituo', coniunctos primo | |
| loco uice mutua substituere uidetur: quibus institutionum partes non agnoscentibus ceteros | |
| omnes coheredes admitti. Qui patrem et filium pro parte heredes instituerat et inuicem | 5.1 |
| substituerat, reliquis coheredibus datis post completum assem ita scripsit: 'hos omnes in- | |
| uicem substituo'. uoluntatis fit quaestio, commemoratione omnium patrem et filium sub- | |
| stitutioni coheredum miscuisset an eam scripturam ad ceteros omnes transtulisset: quod | |
| magis uerisimile uidetur propter specialem inter patrem et filium substitu<ti>onem. Coheres | 6.1 |
| impuberi filio datus eidemque substitutus legata e secundis tabulis relicta perinde prae- | |
| stabit, ac si pure partem et sub condicione partem alteram accepisset. non idem seruabitur | |
| alio substituto: nam ille Falcidiae rationem induceret quasi plane sub condicione primis | |
| tabulis heres institutus, tametsi maxime coheres filio datus quadrantem integrum optineret. | 5 |
| nam et cum legatum primis tabulis Titio datur, secundis autem tabulis eadem res Sem- | |
| pronio, Sempronius quandoque Titio concurrit. Cum pater impuberi filiae, quae nouissima | 7.1 |
| diem suum obisset, tabulas secundas fecisset et impubes filia superstite sorore pubere | |
| uita decessisset, irritam esse factam substitutionem placuit, in persona quidem prioris, | |
| quia non nouissima decessit, in alterius uero, quia puberem aetatem compleuit. Non | 8.1 |
| uideri cum uitio factam substitutionem his uerbis placuit: 'ille filius meus si (quod abo- | |
| minor) intra pubertatis annos decesserit, tunc in locum partemue eius Titius heres | |
| esto', non magis quam si post demonstratam condicionem sibi heredem esse substitutum | |
| iussisset: nam et qui certae rei heres instituitur coherede non dato, bonorum omnium | 5 |
| hereditatem optinet. | |
| Idem libro primo definitionum. Qui duos impuberes filios heredes reliquerat, | 42.pr.1 |
| ita substituit, si ambo mortui essent: deinde pueri post mortem patris simul perierunt: | |
| du<ae> hereditates substituto deferuntur. sed si diuersis temporibus uita decedant, in here- | |
| ditate nouissimi pueri eius fratris, qui ante mortuus est, hereditatem substitutus inueniet: | |
| sed in ratione Falcidiae pueri prioris hereditas non ueniet nec substitutus amplius quam | 5 |
| sescunciam iure testamenti desiderabit: legata quoque, quae a substituto eius filii data | |
| sunt, qui prior intestato decessit, ad irritum reccidunt. | |
| Paulus libro nono quaestionum. Ex facto quaeritur: qui filium habebat | 43.pr.1 |
| mutum puberem, impetrauit a principe, ut muto substituere ei liceret, et substituit Titium: | |
| mutus duxit uxorem post mortem patris et nascitur ei filius: quaero, an rumpatur testa- | |
| mentum. respondi: beneficia quidem principalia ipsi principes solent interpretari: uerum | |
| uoluntatem principis inspicientibus potest dici eatenus id eum tribuere uoluisse, quatenus | 5 |
| filius eius in eadem ualetudine perseuerasset, ut, quemadmodum iure ciuili pubertate finitur | |
| pupillare testamentum, ita princeps imitatus sit ius in eo, qui propter infirmitatem non | |
| potest testari. nam et si furioso filio substituisset, diceremus desinere ualere testamentum, | |
| cum resip<u>isset, quia iam posset sibi testamentum facere: etenim iniquum incipit fieri bene- | |
| ficium principis, si adhuc id ualere dicamus: a<u>ferret enim testamenti factionem homini | 10 |
| sanae mentis. igitur etiam adgnatione sui heredis dicendum est rumpi substitutionem, quia | |
| nihil interest, alium heredem institueret ipse filius postea an iure habere coepit suum he- | |
| redem: nec enim aut patrem aut principem de hoc casu cogitasse uerisimile est, ut eum, | |
| qui postea nasceretur, exheredaret. nec interest, quemadmodum beneficium principale inter- | |
| cedat circa testamenti factionem, utrum in personam unius an complurium. Item quaero, | 1.1 |
| si ita facta proponatur substitutio: 'filius meus si intra decem annos decesserit, Titius heres | |
| esto, si intra quattuordecim, Maeuius' filiusqu<e> octo annorum decesserit, utrum Titius solus | |
| ex substitutione ei heres erit an et Maeuius, quia certum est et intra decem et intra quat- | |
| tuordecim annos filium decessisse. respondi omne quidem spatium, quod est intra puber- | 5 |
| tatem, liberum esse patri ad substituendum filio, sed finis huius pubertas est: magis autem | |
| est in utroque eorum tempus suum separatim seruari, nisi contraria uoluntas testatoris | |
| aperte ostendatur. Lucius Titius cum haberet filios in potestate, uxorem heredem scripsit | 2.1 |
| et ei substituit filios: quaesitum est, an institutio uxoris nullius momenti sit eo, quod ab | |
| eo gradu filii non essent exheredati. respondi eum gradum, a quo filii praeteriti sint, | |
| nullius ess<e> momenti et ideo, cum idem substituti proponantur, ex testamento eos heredes | |
| exstitisse uideri, scilicet quia non totum testamentum infirmant filii, sed tantum eum gra- | 5 |
| dum, qui ab initio non ualuit, sicut responsum est, si a primo sit filius praeteritus, a se- | |
| cundo exheredatus: nihil autem interest, qua ratione secundi heredis institutio ualeat, utrum | |
| quia ab eo filius exheredatus est an quia ipse filius substitutus est. Iulius Longinus pater | 3.1 |
| eos, quos sibi heredes instituerat, filio ita substituit 'quisquis sibi heres esset': unus ex | |
| heredibus institutis, qui tacitam fidem accommodauerat, ut non capienti partem ex eo quod | |
| acceperat daret, ad substitutionem impuberis admissus utrum pro ea parte, pro qua scriptus | |
| fuit, ueniat, an uero pro ea quam cepit, ita ut augeatur eius pars in substitutione? re- | 5 |
| spondi: qui in fraudem legum fidem accommodat, adeundo heres efficitur nec desinet heres | |
| esse, licet res quae relictae sunt auferuntur. unde et ex secundis tabulis in tantum heres | |
| esse potest, in quantum scriptus esset: satis enim punitus est in eo, in quo fecit contra | |
| leges. quin immo etsi desineret heres esse, idem dicerem: quemadmodum intellegendum | |
| est in eo qui, cum scriptus esset heres, postquam adisset hereditatem in seruitutem redactus | 10 |
| est et postea libertat<e> donatus. cui permissum est ad substitutionem uenire, quae ei in | |
| testamento fuerat relicta: licet enim hereditatem ex institutione amisit, tamen ex substi- | |
| tutione istam portionem, quantum amisit, percepturum. | |
| Idem libro decimo quaestionum. Ex pupillari testamento superius principale neque ex | 44.pr.1 |
| parte neque in totum confirmari posse Maecianus scripsit. | |
| Idem libro duodecimo responsorum. Lucius Titius legitimum filium et alte- | 45.pr.1 |
| rum naturalem heredes instituit eosque inuicem substituit: Titianus legitimus filius, quem | |
| pater anniculum reliquit, post patris mortem impubes decessit superstite matre et fratre | |
| naturali, quem etiam coheredem habebat: quaero an hereditas eius ad Titium naturalem | |
| fratrem ex causa substitutionis pertineat an uero ad matrem. respondi ad primum casum | 5 |
| non existentium heredum substitutionem de qua quaeritur pertinere, non ad sequentem, si | |
| quis eorum postea decessisset intra pubertatem, cum in naturalis filii persona duplex sub- | |
| stitutio locum habere non poterit: et ideo ad matrem legitimi filii hereditas ab intestato | |
| pertinet. Paulus respondit, si omnes instituti heredes omnibus inuicem substituti essent, | 1.1 |
| eius portionem, qui quibusdam defunctis postea portionem suam repudiauit, ad eum solum, | |
| qui eo tempore superuixit, ex substitutione pertinere. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Pater familias primis tabulis postumo | 46.pr.1 |
| herede instituto secundis sibi uel filio, si intra pubertatem decessisset, Gaium Seium fratrem | |
| suum substituit, deinde Titium Gaio Seio, et postea sic dixit: 'quod si Gaius Seius frater | |
| meus primo loco substitutus heres mihi esset, tunc Titio fideicommissum relinquo'. quaero, | |
| cum filius patri heres exstiterit eoque intra pubertatem mortuo frater testatoris ex sub- | 5 |
| stitutione heres sit, an fideicommissum debeatur, cum ita relictum sit, si Gaius Seius frater | |
| suus sibi heres extitisset. respondi fratrem defuncti, qui in utrumque casum institutus uel | |
| substitutus est, filio impubere defuncto ea quae testator reliquit praestare debere: nec | |
| aduersari haec uerba 'quod si Gaius Seius mihi heres erit, tunc dari uolo', cum uerum | |
| sit eum et testatori heredem exstitisse. | 10 |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Qui habebat filium et filiam im- | 47.pr.1 |
| puberes, instituto filio hered<e> filiam exheredauit et, si filius intra pubertatem decessisset, | |
| filiam eidem substituit: sed filiae, si antequam nuberet decessisset, uxorem suam, item | |
| sororem suam substituit. quaero, cum filia impubes prior decesserit, deinde frater eius | |
| impubes, an filii hereditas ad uxorem et sororem testatoris iure substitutionis pertineat. | 5 |
| respondi secundum ea quae proponerentur non pertinere. | |
| Idem libro singulari quaestionum publice tracta<ta>rum. Seruum communem | 48.pr.1 |
| habemus: hic heres scriptus est et, si heres non sit, Maeuius illi subtitutus est: alterius | |
| iussu dominorum adiit hereditatem, alterius non: quaeritur, an substituto locus sit an non. | |
| et uerius est substituto locum esse. 'Titius heres esto. Stichum Maeuio do lego: Stichus | 1.1 |
| heres esto. si Stichus heres non erit, Stichus liber heresque esto.' in hac quaestione in | |
| primis quaerendum est, utrum unus gradus sit an duo, et an causa mutata sit substitu- | |
| tionis an eadem permaneat, et quidem in plerisque quaeritur, an ipse sibi substitui possit, | |
| et respondetur causa institutionis mutata substitui posse. igitur si Titius heres scriptus sit | 5 |
| et, si heres non sit, idem heres iussus sit, substitutio nullius momenti erit. sed si sub | |
| condicione quis heres scriptus sit, pure autem substitutus est, causa immutatur, quoniam | |
| potest ex institutione defici condicio et substitutio aliquid adferre: sed si exs<ti>terit con- | |
| dicio, duae purae sunt et ideo nullius momenti erit substitutio. contra si pur<e> quis in- | |
| stituatur, deinde sub condicione sibi substituatur, nihil facit substitutio condicionalis nec | 10 |
| mutata intellegatur, quippe cum et si exstiterit condicio, duae purae sunt institutiones. | |
| secundum haec proposita quaestio manifestetur: 'Titius heres esto. Stichum Maeuio do lego: | |
| Stichus heres esto. si Stichus heres non erit. Stichus liber heresque esto'. nos didicimus, | |
| quoniam eodem testamento et legatus sit Stichus et libertatem accepit, praeualere liber- | |
| tatem et, si praeualet libertas, non deberi legatum et ideo iussu legatarii non posse adire | 15 |
| hereditatem, ac per hoc uerum esse Stichum heredem non esse et ex sequentibus uerbis | |
| libertatem illi competere: cum unus gradus uidetur. quid ergo, si non adierit Titius? | |
| incipiet substitutione Stichus liber et heres esse. porro quamdiu non adit iussu lega<ta>rii, | |
| nec ex causa legati intellegitur legat<a>rii esse effectus, et ideo certum est illum heredem | |
| non esse, ac per hoc ex his uerbis: 'si heres non erit, Stichus liber heresque esto', liber | 20 |
| et heres existet. hoc autem, quod sentimus, Iulianus quoque in libris suis | |
| probat. Si pupillus substitutum sibi seruum alienauerit eumque emptor liberum heredem- | 2.1 |
| que instituerit, numquid iste in substitutione habeat substitutum uniuersum? ut, si quidem | |
| pupillus ad pubertatem peruenerit, necessarius ex testamento emptoris heres exstitit, sin | |
| uero intra pubertatem decesserit, ex substitutione quidem liber et heres sit et necessarius | |
| patri pupilli, emptori autem uoluntarius heres exstitit. | 5 |