| DE CONDICIONIBUS INSTITUTIONUM | |
| Ulpianus libro quinto ad Sabinum. Sub impossibili condicione uel alio mendo | 28.7.1.pr.1 |
| factam institutionem placet non uitiari. | |
| Idem libro sexto ad Sabinum. Si testamento comprehensum sit: 'ille seruus, | 2.pr.1 |
| si meus erit' (aut 'qui meus erit') 'cum moriar, heres esto', quatenus accipiatur 'meus', | |
| quaeritur. et si quidem alienauit in eo usum fructum, nihilo minus ipsius est: si uero par- | |
| tem in eo alienauit, an deficiat condicio institutionis, quaeritur. et uerius est non defecisse | |
| condicionem, nisi euidentissimis probationibus testatorem uoluisse apparuerit pro hac con- | 5 |
| dicione haec uerba inseruisse 'si totus seruus in dominio eius remanserit': tunc enim parte | |
| alienata condicio deficit. Sed si duo serui ita sint here<de>s instituti: 'Primus et Secundus, | 1.1 |
| si mei erunt cum moriar, liberi et heredes sunto' et alter ex his sit Alienatus, Celsus | |
| recte putat sic accipiendum, atque si singulos separatim sub eadem condicione heredes | |
| instituisset. | |
| Paulus libro primo ad Sabinum. Si ita heres institutus sim, si decem de- | 3.pr.1 |
| dero, et accipere nolit cui dare iussus sum, pro impleta condicione habetur. | |
| Ulpianus libro octauo ad Sabinum. Si qui ita sint instituti: 'si socii una | 4.pr.1 |
| bonorum meorum permanserint usque ad annos sedecim, heredes sunto', inutilem esse in- | |
| stitutionem secundum uerborum significationem Marcellus ait: Iulianus autem, quoniam et | |
| ante aditam hereditatem iniri societas potest quasi rei futurae, ualere institutionem, quod | |
| est uerum. Idem Iulianus scribi eum, qui ita heres institutus est, si seruum hereditarium | 1.1 |
| non alienauerit, cauentem coheredi implere condicionem: ceterum si solus heres scriptus | |
| sit, sub impossibili condicione heredem institutum uideri: quae sententia uera est. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Si heredi plures condiciones coniunctim | 5.pr.1 |
| datae sint, omnibus parendum est, quia unius loco habentur, si disiunctim sint, cuilibet. | |
| Ulpianus libro nono ad Sabinum. Si quis ita institutus sit, si monumentum | 6.pr.1 |
| post mortem testatoris in triduo proximo mortis eius fecisset: cum monumentum in triduo | |
| perfici non possit, dicendum erit condicionem euanescere quasi impossibilem. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si quis sub condicione heredes insti- | 7.pr.1 |
| tuisset, si inuicem cauissent se legata eo testamento relicta reddituros, placet remitti eis | |
| condicionem, quia ad fraudem legum respicer<e>t, quae uetarent quosdam legata capere: | |
| quamquam et si cautum esset, in ipsa actione exceptione tuendus esset promissor. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Quae sub condicione | 8.pr.1 |
| iurisiurandi relinquuntur, a praetore reprobantur: prouidit enim, ne is, qui sub iuris- | |
| iurandi condicione quid accepit, aut omittendo condicionem perderet hereditatem legatumue | |
| aut cogeretur turpiter accipiendi condicionem iurare. uoluit ergo eum, cui sub iuris- | |
| iurandi condicione quid relictum est, ita capere, ut capiunt hi, quibus nulla talis iurisiurandi | 5 |
| condicio inseritur, et recte: cum enim faciles sint nonnulli hominum ad iurandum con- | |
| temptu religionis, alii perquam timidi metu diuini numinis usque ad superstitionem, ne | |
| uel hi uel illi aut consequerentur aut perderent quod relictum est, praetor consultissime | |
| interuenit. etenim potuit is, qui uoluit factum, quod religionis condicione adstringit sub | |
| condicione faciendi reli<n>quere: ita enim homines aut facientes admitterentur aut non fa- | 10 |
| cientes deficerentur condicione. Hoc edictum etiam ad legata pertinet, non tantum ad | 1.1 |
| heredum institutionem. In fideicommissis quoque oportebit eos, qui de fideicommisso | 2.1 |
| cognoscunt, subsequi praetoris edictum eapropter, quia uice legatorum funguntur. Et in | 3.1 |
| mortis causa donationibus dicendum est edicto locum esse, si forte quis cauerit, nisi iu- | |
| rasset se aliquid facturum, restituturum quod accepit: oportebit itaque remitti cautionem. | |
| Si quis sub iurisiurandi condicione et praeterea sub alia sit institutus, huic uidendum est | 4.1 |
| an remittatur condicio: et magis est, ut remitti iurisiurandi condicio debeat, licet alii con- | |
| dicioni parendum habeat. Sed si sub iurisiurandi condicione sit institutus aut si decem | 5.1 |
| milia dederit, hoc est alternata condicione, ut aut pareat condicioni aut iuret aliud quid, | |
| uidendum, numquid remitti ei condicio non debet, quia potest alteri condicioni parendo | |
| esse securus. sed est uerius remittendam condicionem, ne alia ratione condicio alia eum | |
| urgueat ad iusiurandum. Quotiens heres iurare iubetur daturum se aliquid uel facturum: | 6.1 |
| quod non improbum est, actiones hereditarias non alias habebit, quam si dederit uel fecerit | |
| id, quod erat iussus iurare. Mortuo autem uel manumisso Sticho uiuo testatore qui ita | 7.1 |
| heres institutus est, si iurasset se Stichum manumissurum, non uidebitur defectus condi- | |
| cione heres, quamuis uerum sit compellendum eum manumittere, si uiueret. idem est et | |
| si ita heres institutus esset quis: 'Titius heres esto ita, ut Stichum manumittat' aut 'Titio | |
| centum ita lego, ut Stichum manumittat'. nam mortuo Sticho nemo dicet summouendum | 5 |
| eum: non uidetur enim defectus condicione, si p<ar>ere condicioni non possit: implenda est | |
| <enim> uoluntas, si potest. De hoc iureiurando remittendo non est necesse adire prae- | 8.1 |
| torem: semel enim in perpetuum a praetore remissum est nec per singulos remittendum. | |
| et idcirco ex quo dies legati cesserit, remissum uidetur etiam ignorante scripto herede. | |
| ideoque in herede legatarii recte probatur, ut post diem legati cedentem si decesserit | |
| legatarius, debeat heres eius actione de legato uti, quasi pure legato relicto ei cui heres | 5 |
| exstiterat. | |
| Paulus libro quadragesimo quinto ad edictum. Condiciones, quae contra | 9.pr.1 |
| bonos mores inseruntur, remittendae sunt, ueluti 'si ab hostibus patrem suum non rede- | |
| merit', 'si parentibus suis patronoue alimenta non praestiterit'. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Institutio talis: 'si codicillis Seium | 10.pr.1 |
| heredem scripsero, heres esto' non est inutilis in quouis herede instituto praeter filium: est | |
| enim condicionalis institutio. nec uidetur hereditas codicillis data, quod interdictum est, uerum | |
| condicionalis est haec institutio, quae testamento data esset. proinde et si ita scripserit: | |
| 'cuius nomen codicillis scripsero, ille mihi heres esto', pari ratione dicendum erit institu- | 5 |
| tionem ualere nullo iure impediente. Si quem ita institutum ponamus: 'ille, se eum codi- | 1.1 |
| cillis heredem scripsi, heres esto', ualet institutio etiam in filio qui in potestate est, cum | |
| nulla sit condicio, quae in praeteritum confertur uel quae in praesens, ueluti 'si rex Par- | |
| thorum uiuit', 'si nauis in portu stat'. | |
| Iulianus libro uicesimo nono digestorum. Si quis testamento hoc modo | 11.pr.1 |
| scripserit: 'filius meus si Titium adoptauerit, heres esto: si non adoptauerit, exheres esto' | |
| et filio parato adoptare Titius nolit se adrogandum dare, erit filius heres quasi expleta | |
| condicione. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Uerba haec: 'Publius Maeuius, | 12.pr.1 |
| si uolet, heres esto', in necessario condicionem faciunt, ut, si nolit, heres non existat: nam | |
| in uoluntaria heredis persona frustra adduntur, cum, etsi non fuerint addita, inuitus non | |
| efficitur heres. | |
| Iulianus libro trigesimo digestorum. Ei qui ita hereditatem uel legatum | 13.pr.1 |
| accepit 'si decem dederit' neque hereditas neque legatum aliter adquiri potest, quam si post | |
| impletam condicionem id egerit scriptus heres uel legatarius, per quod hereditas aut lega- | |
| tum adquiri solet. | |
| Marcianus libro quarto institutionum. Condiciones contra edicta impera- | 14.pr.1 |
| torum aut contra leges aut quae legis uicem optinent scriptae uel quae contra bonos | |
| mores uel derisoriae sunt aut huiusmodi quas praetores improbauerunt pro non scriptis | |
| habentur et perinde, ac si condicio hereditati siue legato adiecta non esset, capitur here- | |
| ditas legatumue. | 5 |
| Papinianus libro sexto decimo quaestionum. Filius, qui fuit in potestate, | 15.pr.1 |
| sub condicione scriptus heres, quam senatus aut princeps improbant, testamentum infirmet | |
| patris, ac si condicio non esset in eius potestate: nam quae facta laedunt pietatem existi- | |
| mationem uerecundiam nostram et, ut generaliter dixerim, contra bonos mores fiunt, nec | |
| facere nos posse credendum est. | 5 |
| Marcianus libro quarto institutionum. 'si Titius heres erit, Seius heres | 16.pr.1 |
| esto: si Seius heres erit, Titius heres esto'. Iulianus inutilem esse institutionem scribit, | |
| cum condicio existere non possit. | |
| Florentinus libro decimo institutionum. Si plures institutiones ex eadem | 17.pr.1 |
| parte sub diuersis condicionibus fuerint, condicio, quae prior exstiterit, occupabit institutionem. | |
| Marcianus libro septimo institutionum. Cum seruus pure liber et heres | 18.pr.1 |
| scriptus sub condicione sit et, si heres non exstiterit, legatum acceperit, in legato repetitam | |
| uideri condicionem diuus Pius rescripsit. Hac ratione et Papinianus | 1.1 |
| scribit, cum auia n<e>potem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituit et | |
| postea codicillis scriptis hoc amplius ei legauit quam quod heredem eum instituit, repetitam | |
| uideri condicionem emancipatonis etiam in legato, quamuis in legato nullam, ut in here- | |
| ditate, substitutionem fecisset. | 5 |
| Idem libro octauo institutionum. Si ita scriptum fuerit 'Titius heres esto: | 19.pr.1 |
| si Titius heres erit, Maeuius heres esto': si Titius suspectam adierit hereditatem, potest | |
| Maeuius suo arbitrio adire et quartam retinere. | |
| Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Mulier, quae | 20.pr.1 |
| uiro suo ex dote promissam pecuniam debebat, uirum heredem ita instituerat, si eam pe- | |
| cuniam, quam doti promisisset, neque petisset neque exegisset. puto, si uir denuntiasset | |
| ceteris heredibus per se non stare, quo minus acceptum faceret id quod ex dote sibi de- | |
| beretur, statim eum heredem futurum. quod si solus heres institutus esset in tali con- | 5 |
| dicione, nihilo minus puto statim eum heredem futurum, quia ἀδύνατοϲ condicio pro non | |
| scripta accipienda est. Si quis hereditarium seruum iussus est manumittere et heres esse, | 1.1 |
| quamuis, si manumiserit, nihil agat, tamen heres erit: uerum est enim eum manumississe: | |
| sed post aditionem libertas seruo data secundum uoluntatem testatoris conualescit. Si quis | 2.1 |
| te heredem ita instituit, si se heredem instituisses aut quid sibi legasses, nihil interest, | |
| quo gradu is a te heres institutus uel quid ei legatum sit, dummodo aliquo gradu id te | |
| fecisse probes. | |
| Celsus libro sexto decimo digestorum. Seruus alienus ita heres institui | 21.pr.1 |
| potest 'cum liber erit': proprius autem ita institui non potest, | |
| Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale. quia ratio suadet eum | 22.pr.1 |
| qui libertatem dare potest, ipsum debere aut praesenti die aut in diem aut sub condicione | |
| dare libertatem nec habere facultatem in casum a quolibet obuenientis libertatis heredem | |
| instituere. | |
| Marcellus libro duodecimo digestorum. 'Uter ex fratribus meis conso- | 23.pr.1 |
| brinam nostram duxerit uxorem, ex dodrante, qui non duxerit, ex quadrante heres esto.' | |
| aut nubi<t> alteri aut non uult nubere. consobrinam qui ex his duxit uxorem, habebit do- | |
| drantem, erit alterius quadrans. si neuter eam duxerit uxorem, non quia ipsi ducere no- | |
| luerunt, sed quia illa nubere noluerit, ambo in partes aequales admittuntur: plerumque | 5 |
| enim haec condicio: 'si uxorem duxerit', 'si dederit', 'si fecerit' ita accipi oportet, quod | |
| per eum non stet, quo minus ducat det aut faciat. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. 'Qui ex fratribus meis Titiam conso- | 24.pr.1 |
| brinam uxorem duxerit, ex besse heres esto: qui non duxerit, ex trient<e> heres esto.' uiuo | |
| testatore consobrina defuncta ambo ad hereditatem uenientes semisses habebunt, quia uerum | |
| est eos heredes institutos, sed emolumento portionum euentu nuptiarum discretos. | |
| Modestinus libro nono regularum. Sub condicione heres institutus seruus | 25.pr.1 |
| sine iussu domini condicioni par<e>re non potest. | |
| Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium. Si pupillus sub condicione | 26.pr.1 |
| heres institutus fuerit, condicioni etiam sine tutoris auctoritate parere potest. idemque est | |
| <e>t si legatum ei sub condicione relictum fuerit, quia condicione expleta pro eo est, quasi | |
| pure ei hereditas uel legatum relictum sit. | |
| Modestinus libro octauo responsorum. Quidam in suo testamento heredem | 27.pr.1 |
| scripsit sub tali condicione 'si reliquias eius in mare abiciat': quaerebatur, cum heres in- | |
| stitutus condicioni non paruisset, an expellendus est ab hereditate. Modestinus respondit: | |
| laudandus est magis quam accusandus heres, qui reliquias testatoris non in mare secundum | |
| ipsius uoluntatem abiecit, sed memoria humanae condicionis sepulturae tradidit. sed hoc | 5 |
| prius inspiciendum est, ne homo, qui talem condicionem posuit, neque compos mentis esset. | |
| igitur si perspicuis rationibus haec suspicio amoueri potest, nullo modo legitimus heres de | |
| hereditate controuersiam facit scripto heredi. Heredi, quem testamento pure instituit, co- | 1.1 |
| dicillis adscripsit condicionem: quaero, an ei parere necesse habeat. Modestinus respondit: | |
| hereditas codicillis neque adimi potest: porro in defectu condicionis de ademptione here- | |
| dita<ti>s cogitasse intellegitur. | |
| Papinianus libro tertio decimo quaestionum. Si filius sub con- | 28.pr.1 |
| dicione heres erit et nepotes ex eo substituantur, cum non sufficit sub qualibet condicione | |
| filium heredem institui, sed ita demum testamentum ratum est, si condicio fuit in filii | |
| potestate, consideremus, numquid intersit, quae condicio fuerit adscripta, utrum quae mo- | |
| riente filio impleri non potuit, ueluti 'si Alexandriam ierit, filius heres esto' isque Romae | 5 |
| decessit, an uero quae potuit etiam extremo uitae momento impleri, ueluti 'si Titio decem | |
| dederit, filius heres esto', quae condicio nomine filii per alium impleri potest. nam superior | |
| quidem species condicionis admittit uiuo filio nepotes ad hereditatem, qui si neminem sub- | |
| stitutum haberet, dum moritur, legitimus patri heres exstiterit, argumentoque est, quod | |
| apud Seruium quoque relatum est: quendam enim refer<t> ita heredem institutum, si in Ca- | 10 |
| pitolium ascenderit, quod si non ascendisset, legatum ei datum, eumque antequam ascen- | |
| deret mortem obisse: de quo respondit Seruius condicionem morte defecisse ideoque mo- | |
| riente eo legati diem cessisse. altera uero species condicionis uiuo filio non admittit nepotes | |
| ad hereditatem, qui substituti si non essent, intestato auo heredes existerent: neque enim | |
| filius uideretur obstitisse, post cuius mortem patris testamentum destituitur, quemadmodum | 15 |
| si exheredato eodem filio nepotes, cum filius moreretur, heredes fuissent instituti. |