| DE IURE DELIBERANDI | |
| Ulpianus libro sexagesimo ad edictum. Si seruus fuerit heres institutus, | 28.8.1.pr.1 |
| utique non ipsi praestituimus tempus ad deliberandum, sed ei cuius seruus est, quia pro | |
| nullo isti habentur apud praetorem. itemque si plurium seruus sit, utique omnibus dominis | |
| praestituemus. | |
| Ait praetor: 'si tempus ad deliberandum petet, dabo'. | 1.1 |
| Cum dicit tempus | 2.1 |
| nec adicit diem, sine dubio ostendit esse in ius dicentis potestate, quem diem praestituat: | |
| Paulus libro quinquagesimo septimo ad edictum. itaque pauciores centum | 2.pr.1 |
| dierum non sunt dandi. | |
| Ulpianus libro sexagesimo ad edictum. Nec non illud sciendum nonnum- | 3.pr.1 |
| quam semel, nonnumquam saepius diem ad deliberandum datum esse, dum praetori sua- | |
| detur tempus, quod primum aditus praestituerat, non suffecisse: | |
| Idem libro sexagesimo primo ad edictum. sed hoc impetrari non debet nisi | 4.pr.1 |
| ex magna causa. | |
| Idem libro septuagesimo ad edictum. Aristo scribit non solum creditoribus, | 5.pr.1 |
| sed et heredi instituto praetorem subuenire debere hisque copiam instrumentorum inspi- | |
| ciendorum facere, ut perinde instruere se possint, expediet nec ne agnoscere hereditatem. | |
| Si maior sit hereditas et deliberat heres et res sunt in hereditate, quae ex tractu temporis | 1.1 |
| deteriores fiunt, adito praetore potest is qui deliberat sine praeiudicio eas iustis pretiis | |
| uendere: qui possit etiam ea, quae nimium sumptuosa sint, ueluti iumenta aut uenalicia, | |
| item ea quae mora deteriora fiant, uendere, quique praeterea curaturus sit, ut aes alienum | |
| quod sub poena uel sub pretiosis pignoribus debeatur, soluatur. | 5 |
| Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. Igitur si quidem in | 6.pr.1 |
| hereditate sit uinum oleum frumentum numerata pecunia, inde fieri debebunt impendia: | |
| si minus, a debitoribus hereditariis exigenda pecunia. quod si nulli sunt debitores aut | |
| iudicem prouocent, uenire debent res superuacuae. | |
| Ulpianus libro sexagesimo ad edictum. Ait praetor: 'Si pupilli pupillae no- | 7.pr.1 |
| mine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc | |
| datum sit: si iusta causa esse uidebitur, bona interea deminui nisi si causa cognita boni | |
| uiri arbitratu uetabo'. Merito praetor impedit interim deminutionem, quamdiu nomine pu- | 1.1 |
| pilli petitur tempus ad deliberandum. Quid sit autem 'deminui uetabo' uideamus. his uerbis | 2.1 |
| praetor non tantum alienationem impedit, uerum etiam actiones exerceri non patitur: est | |
| enim absurdum ei, cui alienatio interdicitur, permitti actiones exercere, et ita Labeo | |
| scribit. In causa<e> autem cognitione hoc uertetur, an iusta causa sit, ut deminuere | 3.1 |
| praetor permittat. ergo et funeris causa deminui permittet, item eorum quae sine piaculo | |
| non possunt praeteriri. uescendi gratia aeque deminui permittet. sed et ubi urguet, ex | |
| aliis quoque causis permittere eum oportet, ut aedificia sarciantur, ne agri inculti sint, si | |
| qua pecunia sub poena debetur ut restituatur, ne pignora distrahantur. ex aliis quoque | 5 |
| iustis causis praetor aditus deminutionem permittet: neque enim sine permissu eius debet | |
| deminutio fieri. | |
| Idem libro sexagesimo primo ad edictum. Si quis suus heres, posteaquam | 8.pr.1 |
| se abstinuerit, tunc petat tempus ad deliberandum, uideamus, an impetrare debeat: magis- | |
| que est, ut ex causa debeat impetrare, cum nondum bona uenierint. | |
| Paulus libro quinquagesimo octauo ad edictum. Filius dum deliberat, ali- | 9.pr.1 |
| menta habere debet ex hereditate. | |
| Marcellus libro uicesimo octauo digestorum. Si plures gradus sint heredum | 10.pr.1 |
| institutorum, per singulos obseruaturum se ait praetor id quod praefiniendo tempore de- | |
| liberationis edicit, uidelicet ut a primo quoque ad sequentem translat<a> hereditate quam | |
| primum inueniat successorem, qui possit defuncti creditoribus respondere. | |
| Iauolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis. Qui filium libertinum | 11.pr.1 |
| habebat, heredem eum instituerat, deinde ita scripserat: 'si mihi filius nullus erit, qui in | |
| su<a>m tutelam ueniat, tum Dama seruus liber esto': is filius pupillus libertinus erat: quae- | |
| rebatur, si Dama liber esset. Trebatius negat, quia filii appellatione libertinus quoque con- | |
| tineretur: Labeo contra, quia eo loco uerum filium accipi oportet. Trebatii sententiam probo, | 5 |
| si tamen testatorem de hoc filio locutum esse apparet. |