| LIBER UICESIMUS NONUS | |
| DE TESTAMENTO MILITIS | |
| Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Militibus liberam testa- | 29.1.1.pr.1 |
| menti factionem primus quidem diuus Iulius Caesar concessit: sed ea concessio temporalis | |
| erat. postea uero primus diuus Titus ded<i>t: post hoc Domitianus: postea diuus Nerua | |
| plenissimam indulgentiam in milites contulit: eamque et Traianus secutus est et exinde | |
| mandatis inseri coepit caput tale. Caput ex mandatis: 'Cum in notitiam meam prolatum | 5 |
| sit subinde testamenta a commilitonibus relicta proferri, quae possint in controuersiam de- | |
| duci, si ad diligentiam legum reuocentur et obseruantiam: secutus animi mei integritudi- | |
| nem erga optimos fidelissimosque commilitones simplicitati eorum consulendum existimaui, | |
| ut quoquomodo testati fuissent, rata esset eorum uoluntas. faciant igitur testamenta quo | |
| modo uolent, faciant quo modo poterint sufficiatque ad bonorum suorum diuisionem fa- | 10 |
| ciendam nuda uoluntas testatoris'. Miles autem appellatur uel a militia, id est duritia, | 1.1 |
| quam pro nobis sustinent, aut a multitudine, aut a malo, quod arcere milites solent, aut | |
| a numero mille hominum, ductum a Graeco uerbo, tractum a tagmate: nam Graeci mille | |
| hominum multitudinem τάγμα appellant, quasi millensimum quemque dictum: unde ipsum | |
| ducem χιλίαρχον appellant. exercitus autem nomen ab exercitatione traxit. | 5 |
| Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. De militis testamento | 2.pr.1 |
| ideo separatim proconsul edicit, quod optime nouit ex constitutionibus principalibus propria | |
| atque singularia iura in testamenta eorum obseruari. | |
| Ulpianus libro secundo ad Sabinum. Si miles, qui destinauerat communi | 3.pr.1 |
| iure testari, ante defecerit quam testaretur? Pomponius dubitat. sed cur non in milite | |
| diuersum probet? neque enim qui uoluit iure communi testari, stati<m> beneficio militari | |
| renuntiauit, nec credendus est quisquam genus testandi eligere ad impugnanda sua iudicia, | |
| sed magis utroque genere uoluisse propter fortuitos casus: quemadmodum plerique pagani | 5 |
| solent, cum testament<um> faciunt per scripturam, adicere uelle hoc etiam uice codicillorum | |
| ualere. quicquam dixerit, si imperfectum sit testamentum, codicillos non esse, nam se- | |
| cundum nostram sententiam etiam diuus Marcus rescripsit. | |
| Idem libro primo ad Sabinum. Iure militari surdum et mutum testamentum | 4.pr.1 |
| facere posse ante causariam missionem in numeris manentem placet. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. Milites etiam his, qui heredes exstiterunt, | 5.pr.1 |
| possunt substituere in his dumtaxat, quae sunt ex testamento eorum consecuti. | |
| Idem libro quinto ad Sabinum. Si miles unum ex fundo heredem scripserit, | 6.pr.1 |
| creditum quantum ad residuum patrimonium intestatus decessisset: miles enim pro parte | |
| testatus potest decedere, pro parte intestatus. | |
| Idem libro nono ad Sabinum. Qui iure militari testatur etsi ignorauerit praegnatem | 7.pr.1 |
| uxorem uel non fuit praegnas, hoc tamen animo fuit, ut uellet quisquis sibi nascetur ex- | |
| heredem esse, testamentum non rumpitur. | |
| Marcellus libro decimo digestorum. Idem est et si adrogauerit filium neposue suc- | 8.pr.1 |
| cesserit in locum filii. | |
| Ulpianus libro nono ad Sabinum. Idemque erit dicendum et si nato filio uiuo se | 9.pr.1 |
| maluit eodem testamento durante decedere: nam uidetur iure militari refecisse testamentum: | |
| ut est rescriptum a diuo Pio in eo qui cum esset paganus, fecit testamentum, mox militare | 1.1 |
| coepit: nam hoc quoque iure militari incipiet ualere, si hoc maluit miles. | |
| Idem libro undecimo ad Sabinum. Facere testamentum hostium potitus nec iure militari | 10.pr.1 |
| potest. | |
| Idem libro quadragensimo quinto ad edictum. Ex militari delicto capite | 11.pr.1 |
| damnatis testamentum facere licet super bonis dumtaxat castrensibus: sed utrum iure mi- | |
| litari an iure communi, quaeritur. magis autem est, ut iure militari eis testandum sit: | |
| nam cum ei quasi militi tribuatur ius testandi, consequens erit dicere iure militari <e>i testan- | |
| dum. quod ita intellegi oportet, si non sacramenti fides rupta sit. Si miles incertus, an | 1.1 |
| sui iuris sit, testamentum fecerit, in ea condicione est testamentum eius, ut ualeat: nam | |
| et si incertus, an pater suus uiuat, testamentum fecerit, testamentum eius ualebit. Si | 2.1 |
| filius familias ignorans patrem suum decessisse de castrensi peculio in militia testatus sit, | |
| non pertinebunt ad heredem eius patris bona, sed sola castrensia: | |
| Papinianus libro sexto responsorum. milites enim ea dumtaxat, quae habe- | 12.pr.1 |
| rent scriptis, reli<n>quunt. | |
| Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Idem est, etsi de testa- | 13.pr.1 |
| mento mutando cogitauit, non quia adimere uolebat castrensia bona heredi scripto, sed | |
| quia de paternis testari uolebat et alium heredem scribere. Sed si iam ueteranus decessit, | 1.1 |
| uniuersa bona etiam paterna ad heredem pertinere castrensium Marcellus libro decimo di- | |
| gestorum scribit: neque enim iam potuit de parte bonorum testari. Et deportati et fere | 2.1 |
| omnes, qui testamenti factionem non habent, a milite heredes institui possunt. sed si ser- | |
| uum poenae heredem scribat, institutio non ualebit: sed si mortis tempore in ciuitate in- | |
| ueniatur, institutio incipit conualescere quasi nunc data hereditate. et generaliter in | |
| omnibus id poterit dici quos miles scribit heredes, ut institutio incipiat uires habere, si | 5 |
| mortis tempore talis inueniatur, ut a milite institui pot<u>erit. Si seruum proprium, quem | 3.1 |
| liberum esse credidisset, miles heredem sine libertate instituit, in ea condicione est, ut | |
| institutio non ualeat. Cum miles in testamento suo seruo libertatem dederit eidemque et | 4.1 |
| a primo et a secundo herede per fideicommissum hereditatem <rel>iquerit, qaumuis et primus | |
| heres et substitutus, priusquam adierint hereditatem, mortem obierunt, non debere intestati | |
| exitum facere imperator noster cum diuo Seuero rescripsit: sed perinde habendum est, ac | |
| si eidem seruo libertas simul et hereditas directo data esset, quae utraque ad eum perue- | 5 |
| nire testatorem uoluisse negari non potest. | |
| Maecianus libro quarto fideicommissorum. Tractabatur, an tale aliquid et | 14.pr.1 |
| in paganorum testamentis indulgendum esset: et placet non sine distinctione hoc fieri, sed, | |
| si quidem uiuo testatore et sciente decessissent, nihil noui statuendum, si autem ignorante | |
| aut post mortem eius, omnimodo subueniendum. | |
| Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. In fraudem plane creditorum nec | 15.pr.1 |
| miles amplius quam unum necessarium facere poterit. Sicut autem heredi- | 1.1 |
| tatem miles nuda uoluntate dare potest, ita et adimere potest. denique si cancellauerit | |
| testamentum suum uel inciderit, nullius erit momenti: si tamen testamentum cancellauerit | |
| et mox ualere uoluerit, ualebit ex supr<em>a uoluntate. et ideo cum miles induxisset testa- | |
| mentum suum, mox anulo suo signasset, qui super ea re cogniturus erit considerabit, quo | 5 |
| proposito id fecerit: nam si mutatae uoluntatis eum paenitu<i>sse probabitur, renouatum | |
| testamentum intellegetur: quod si ideo, ne ea quae scripta fuerant legi possint, causa | |
| irriti facti iudicii potior existimabitur. Testamentum ante militiam factum a milite, si in | 2.1 |
| militia decesserit, iure militari ualere, si militis uoluntas contraria non sit, diuus Pius | |
| rescripsit. Si quis se scribat heredem in testamento militis, non remittitur ei senatus con- | 3.1 |
| sulti poena. Miles et ad tempus heredem facere potest et alium post tempus uel ex | 4.1 |
| condicione uel in condicionem. Item tam sibi quam filio iure militari testamentum facere | 5.1 |
| potest: et soli filio, tametsi sibi non fecerit: quod testamentum ualebit, si forte pater uel | |
| in militia uel intra annum militiae decessit. Bonorum possessionem ultra tempora edicto | 6.1 |
| determinata nec militis posse adgnosci Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit, | |
| quia generalis est ista determinatio. | |
| Paulus libro quadragesimo tertio ad edictum. Dotalem fundum si lega- | 16.pr.1 |
| uerit miles, non erit ratum legatum propter legem Iuliam. | |
| Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Si certarum rerum he- | 17.pr.1 |
| redes instituerit miles, ueluti alium urbanorum praediorum, alium rusticorum, alium cete- | |
| rarum rerum, ualebit institutio perindeque habebitur, atque si sine partibus heredes eos | |
| instituisset resque omnes suas per praeceptionem cuique legando distribuisset. Iulianus | 1.1 |
| etiam ait, si quis alium castrensium rerum, alium ceterarum scripsisset, quasi duorum | |
| hominum duas hereditates intellegi, ut etiam in aes alienum, quod in castris contractum | |
| esset, solus is teneatur, qui castrensium rerum heres institutus esset, extra castra contracto | |
| aere alieno is solus obligetur, qui ceterarum rerum heres scriptus esset. cui scilicet con- | 5 |
| ueniens uidetur respondisse, ut ex quaqua causa debeatur militi, uel huic heredi uel illi | |
| ipso iure debeatur. quod si alterutra pars bonorum aer<i> alieno, quod ex ea causa pen- | |
| debit, non sufficiat et propter hoc is qui ex ea parte heres institutus est non adierit, alte- | |
| rum qui adisset compellendum esse aut defendere totam hereditatem aut totam credito- | |
| ribus soluere. Si eodem testamento miles eundem heredem, deinde exheredem scripserit, | 2.1 |
| adempta uidetur hereditas, cum in paganorum testamento sola hereditas exheredatione | |
| adimi non possit. Si pater a filio familias milite ex castrensi peculio heres institutus omissa | 3.1 |
| causa testamenti aliquid ex peculio possidebit doloue malo fecerit, quo minus possideret, | |
| datur in eum legatorum actio. Si miles testamentum in militia fecerit, codicillos post mili- | 4.1 |
| tiam et intra annum missionis moriatur, plerisque placet in codicillis iuris ciuilis regulam | |
| spectari debere, quia non sunt a milite facti, nec ad rem pertinere, quod testamento con- | |
| firmati sunt. ideoque in his legatis, quae testamento data sunt, legi Falcidiae locum non | |
| esse, at in his, quae codicillis scripta sunt, locum esse. | 5 |
| Tryphoninus libro octauo decimo disputationum. Si uero composita utra- | 18.pr.1 |
| que legata, tam quae testamento quam quae codicillis data sunt, ultra dodrantem sint, quae- | |
| ritur, quatenus minuantur ea, in quibus Falcidia locum habet. commodissime autem id | |
| statuetur, ut ex uniuersitate bonorum in solidum sol<u>t<i>s legatis quae testamento miles de- | |
| derat id quod supererit pro dodrante et quadrante diuidatur inter heredes et eos, quibus | 5 |
| codicillis legata data sunt. Quid ergo si consumant uniuersorum bonorum quantitatem | 1.1 |
| legata quae testamento data sunt, utrum nihil ferent hi, quibus codicillis legatum est, an | |
| aliquid? et quoniam, si adhuc miles haec quoque legasset, contribuebantur omnia et pro | |
| rata ex omnibus decedebat ea portio, quam amplius legauerat quam in bonis habuerat, | |
| nunc quoque idem fiet: deinde constituta quantitate legatorum quae codicillis data sunt | 5 |
| ex summa, quae efficiebatur debita, si aequo iure omnia deberentur, quartam deducet his | |
| solis, quibus codicillis legata sunt. Quod si post utraque legata solida computata depre- | 2.1 |
| henderetur, quod remaneat apud heredem, non tamen sufficiens quartae eorundem legato- | |
| rum: quod ei deest, detrahatur his solis, quibus codicillis legata data sunt. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Quaerebatur, si miles, qui ha- | 19.pr.1 |
| bebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisse<t se> fidei heredis | |
| committere, ut priores tabulae ualerent, quid iuris esset. dicebam: militi licet plura testa- | |
| menta facere, sed siue sim<u>l fecerit siue separatim, utique ualebunt, si hoc specialiter ex- | |
| presserit, nec superius per inferius rumpetur, cum et ex parte heredem instituere possit, | 5 |
| hoc est ex parte testato, ex parte intestato decedere. quin immo et si codicillos ante fecerat, | |
| poterit eos per testamentum sequens cauendo in potestatem institutionis redigere et effi- | |
| cere directam institutionem, quae erat precaria. secundum haec in proposito referebam, | |
| si hoc animo fuerit miles, ut ualeret prius factum testamentum, id quod cauit ualere opor- | |
| tere ac per hoc effici, ut duo testamenta sint. sed in proposito cum fide<i> heredis com- | 10 |
| mittatur, ut ualeat prius testamentum, apparet eum non ipso iure ualere uoluisse, sed | |
| magis per fideicommissum, id est in causam fideicommissi et codicillorum uim prioris | |
| testamenti conuertisse. Utrum autem totum testamentum in eam causam conuersum sit, | 1.1 |
| hoc est et heredis institutio, an uero legata tantum et fideicommissa et libertates, quae- | |
| ritur. sed mihi uidetur non solum cetera praeter institutionem heredis, sed et ipsam in- | |
| stitutionem in causam fideicommissi uertisse, nisi aliud testatorem scripsisse probetur. | |
| Si quis a milite heres ad tempus scriptus esset et alius ex tempore, quaeritur, an posterior | 2.1 |
| heres a priore relicta legata debet. et arbitror hunc non debere, nisi alia uoluntas militis | |
| probetur. | |
| Iulianus libro uicesimo septimo digestorum. Tribunus militum si intra | 20.pr.1 |
| dies certos, quam successor eius in castra uenerat, manens in castris codicillos fecerit et | |
| ibi decesserit, quoniam desinit militis loco haberi, postquam successor eius in castra uenit, | |
| ideo communi iure ciuium Romanorum codicilli eius aestimandi sunt. Cum aliquis facto | 1.1 |
| testamento militare coeperit, id quoque testamentum, quod ante quam militare coeperit | |
| fecerat, aliquo casu intellegitur militiae tempore factum, ueluti si tabulas inciderit et legerit | |
| testamentum ac rursus suo signo signauerit, amplius si et aliquid interleuerit perduxerit | |
| adiecerit emendauerit: quod si nihil bonorum inciderit, testamentum eius ad priuilegia | 5 |
| militum non pertinebit. | |
| Africanus libro quarto quaestionum. Quod constitutum est, ut testamen- | 21.pr.1 |
| tum militiae tempore factum etiam intra annum post missionem ualeret, quantum ad uerba | |
| eius ad eos dumtaxat qui mitti solent id beneficium pertinere existimauit: secundum quod | |
| neque praefectos neque tribunos aut ceteros, qui successoribus acceptis militare desinunt, | |
| hoc priuilegium habituros. | 5 |
| Marcianus libro quarto institutionum. Miles filius familias si | 22.pr.1 |
| capite minutus fuerit, uel emancipatus uel in adoptionem datus a patre suo, testamentum | |
| eius ualet quasi ex noua uoluntate. | |
| Tertullianus libro singulari de castrensi peculio. Idem et si pater familias miles de | 23.pr.1 |
| castrensibus rebus dumtaxat testatus adrogandum se dederit: si uero missus iam hoc fece- | |
| rat, non ualet testamentum. | |
| Florentinus libro decimo institutionum. Diuus Traianus Statilio | 24.pr.1 |
| Seuero ita rescripsit: 'Id priuilegium, quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta | |
| ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamen- | |
| tum factum esse, quod et sine scriptura et a non militantibus fieri potest. si ergo miles, | |
| de cuius bonis apud te quaeritur, conuocatis ad hoc hominibus, ut uoluntatem suam testa- | 5 |
| retur, ita locutus est, ut declararet, quem uellet sibi esse heredem et cui libertatem tri- | |
| buere: potest uideri sine scripto hoc modo esse testatus et uoluntas eius rata habenda | |
| est. Ceterum si, ut plerumque sermonibus fieri solet, dixit alicui: "ego te heredem facio", | |
| aut "tibi bona mea relinquo", non oportet hoc pro testamento obseruari. nec ullorum magis | |
| interest, quam ipsorum, quibus id priuilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti: | 10 |
| alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui adfirmarent se | |
| audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui uisum sit, et per hoc iudicia uera sub- | |
| uertuntur'. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Titius priusquam tribunus legionis | 25.pr.1 |
| factus esset, testamentum fecit et postea cinctus manente eodem defunctus est: quaero, | |
| an militis testamentum uideatur esse. Marcellus respondit: testamentum quod ante tribu- | |
| natum fecisset, nisi postea ab eo factum dictum esse probaretur quod ualere uellet, ad | |
| commune ius pertinet: constitutionibus enim principum non militum testamenta, sed quae | 5 |
| a militibus facta sunt confirmantur: sed plane fecisse testamentum eum interpretandum | |
| est, qui se uelle testamentum quod ante fecerat ualere aliquo modo declarauit. | |
| Macer libro secundo militarium. Testamenta eorum, qui ignominiae causa | 26.pr.1 |
| missi sunt, statim desin<u>nt militari iure ualere, quod anni spatium testamentis eorum, qui | |
| honestam uel causariam missionem meruerunt, tribuitur. ius testandi de castrensi, quod | |
| filiis familias militantibus concessum est, ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non per- | |
| tinet, quod hoc praemii loco merentibus tributum est. | 5 |
| Papinianus libro sexto responsorum. Centurio secundo testamento postumos | 27.pr.1 |
| heredes instituit neque substitutos dedit: quibus non <e>ditis ad superius testamentum se | |
| redire testatus est. cetera, quae secundo testamento scripsit, esse irrita placuit, nisi no- | |
| minatim ea confirmasset ad priorem uoluntatem reuersus. | |
| Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum. Cum filius familias miles | 28.pr.1 |
| decessisset filio impubere herede instituto eique substituisset in aui potestate manenti | |
| tutoresque dedisset, diui fratres rescripserunt substitutionem quidem ualere, tutoris autem | |
| dationem non ualere, quia hereditati quidem suae miles qualem uellet substitutionem facere | |
| potest, uerum tamen alienum ius minuere non potest. | 5 |
| Marcellus libro decimo digestorum. Si a milite scriptus heres sua sponte | 29.pr.1 |
| adierit hereditatem et rogatus totam hereditatem restituerit, ex Trebelliano transeunt | |
| actiones. Miles testamento suo manumittendo nihil efficit in eo, cuius libertas lege Aelia | 1.1 |
| Sentia uel ali<a> qua impeditur. Edictum praetoris, quo iu<s>iurandum heredibus institutis | 2.1 |
| legatariisque remittitur, locum habet etiam in militum testamentis, sicut etiam in fidei- | |
| commissis: idemque si turpis esset condicio. Patri eius, qui in emancipatione ipse | 3.1 |
| manumissor exstitisset, contra tabulas testamenti dandam bonorum possessionem partis | |
| debitae placet exceptis his rebus, quas in castris adquisisset, quarum liberam testamenti | |
| factionem habet: | |
| Paulus libro septimo quaestionum. nam in bona castrensia non esse danda<m> contra | 30.pr.1 |
| tabulas filii militis bo<no>rum possessionem diuus Pius Antoninus rescripsit. | |
| Marcellus libro tertio decimo digestorum. Si miles Titio et | 31.pr.1 |
| Seio seruum legauerit et eum Titius manumisisset deliberante Seio moxque is legatum | |
| omisisset, liberandum fore dico, quia et si heres seruum alicui legatum interim manu- | |
| misisset, deinde legatarius repudiasset, liber esset. | |
| Modestinus libro nono regularum. Si secundum probabilem uoluntatem | 32.pr.1 |
| militis hereditas eius non adeatur, nec res castrenses heredibus competunt. | |
| Tertullianus libro singulari de castrensi peculio. Si filius familias miles fecisset | 33.pr.1 |
| testamentum more militiae, deinde post mortem patris postumus ei nasceretur, utique rum- | |
| pitur eius testamentum. uerum si perseuerasset in ea uoluntate, ut uellet adhuc illud | |
| testamentum ualere, ualiturum illud, quasi rursum aliud factum, si modo militaret adhuc | |
| eo tempore quo nasceretur illi postumus. Sed si filius familias miles fecisset testamentum, | 1.1 |
| deinde postea uiuo eo et adhuc auo quoque superstite nasceretur ei postumus, non rum- | |
| pitur eius testamentum, quia cum id quod nasceretur in potestate eius non perueniret, non | |
| uidetur suus heres adgn<a>sci: ac ne auo quidem suo hunc nepotem postumum, cum uiuo | |
| filio nasceretur, suum heredem protinus adgnasci et ideo nec aui testamentum rumpi, quo- | 5 |
| niam, licet in potestate aui protinus esse inciperet, tamen antecederet eum filius. Secun- | 2.1 |
| dum quae si filius familias miles testamentum fecerit et omiserit postumum per errorem, | |
| non quod uolebat exheredatum, deinde postumus post mortem aui uiuo adhuc filio, id est | |
| patre suo natus fuerit, omnimodo rumpet illius testamentum. sed si quidem pagano iam | |
| illo facto natus sit, nec conualescet ruptum: si uero militante adhuc natus fuerit, rumpetur, | 5 |
| deinde, si uoluerit ratum illud esse pater, conualescet sic quasi denuo factum. Sed et si | 3.1 |
| uiuo auo nascatur postumus, hic non rumpet continuo patris testamentum: si superuixerit | |
| post mortem aui uiuo adhuc patre, rumpet, quod nouus illi nunc primum heres adgnascitur: | |
| ita tamen, ut numquam possit duorum simul testamenta rumpere et aui et patris. | |
| Papi<ni>anus libro quarto decimo quaestionum. Eius militis, qui doloris in- | 34.pr.1 |
| patientia uel taedio uitae mori maluit, testamentum ualere uel intestati bona ab his qui | |
| lege uocantur uindicari diuus Hadrianus rescripsit. Militia missus intra annum testamentum | 1.1 |
| facere coepit neque perficere potuit: potest dici solutum ita esse testamentum quod in | |
| militia fecit, si iure militiae fuit scriptum: alioquin si ualuit iure communi, non esse iure | |
| rescissum. Nec tamen circa militem eadem adhibebitur distinctio: nam quocumque modo | 2.1 |
| testament<um> fecerit, nouissima uoluntate rescindetur, quoniam uoluntas quoque militis | |
| testament<um> est. | |
| Idem libro non decimo quaestionum. Miles si testamentum inperfectum | 35.pr.1 |
| relinquat, scriptura quae profertur perfecti testamenti potestatem optinet: nam militis testa- | |
| mentum sola perficitur uoluntate: quique plura per dies uarios scribit, saepe facere testa- | |
| mentum uidetur. | |
| Idem libro sexto responsorum. Militis codicillis ad testamentum factis etiam | 36.pr.1 |
| hereditas iure uidetur dari. quare si partem dimidiam hereditatis codicillis dederit, testa- | |
| mento scriptus ex asse heres partem dimidiam habebit, legata autem testamento data com- | |
| muniter debentur. Miles castrensium bonorum et non castrensium diuersis heredibus in- | 1.1 |
| stitutis postea castrensium bonorum alios heredes instituit. prioribus tabulis tantum ab- | |
| stulisse uidetur, quantum in posteriores contulerit: nec uidetur mutare, etsi prioribus tabulis | |
| unus heres scriptus fuisset. Miles in supremis ordinandis ignarus uxorem esse praegnatem | 2.1 |
| uentris non habuit mentionem. post mortem patris filia nata ruptum esse testamentum | |
| apparuit neque legata deberi. si qua uero medio tempore scriptus heres legata soluisset, | |
| utilibus actionibus filiae d<a>tis ob impro<u>isum casum esse reuocanda nec institutum, cum | |
| bonae fidei possessor fuerit, quod inde seruari non potuisset, praestar<e>. Ueteranus moriens | 3.1 |
| testamentum iure communi tempore militiae factum irritum esse uoluit et intestatus ess<e> | |
| maluit. heredum institutiones ac substitutiones in eodem statu mansisse placuit, legata | |
| uero petentes exceptione doli mali secundum ius commune summoueri, cuius exceptionis | |
| uires ex persona petentis aestimantur: et alioquin potior est in re pari causa possessoris. | 5 |
| Miles iure communi testatus postea testamento iure militiae super bonis omnibus facto | 4.1 |
| post annum militiae uita decesserat: prioris testamenti, quod ruptum esse constabat, non | |
| redintegrari uires constitit. | |
| Paulus libro septimo quaestionum. Si duobus a milite liberto scriptis he- | 37.pr.1 |
| redibus alter omiserit hereditatem, pro ea partem intestatus uidebitur defunctus decessisse, | |
| quia miles et pro parte testari potest, et competit patrono ab intestato bonorum possessio, | |
| nisi si haec uoluntas defuncti probata fuerit, ut omittente altero ad alterum uellet totam | |
| redire hereditatem. | 5 |
| Idem libro octauo quaestionum. Quod dicitur, si miles intra annum quam | 38.pr.1 |
| missus est decesserit, ualere eius testamentum quod iure militari fecerat, uerum est, | |
| etiamsi post annum condicio institutionis exstiterit, mortuo eo intra annum. et ideo si | |
| heredi filio substituerit, nihil interest, quando filius moriatur: sufficit enim patrem intra | |
| annum obisse. Miles testamentum fecerat, deinde non ignominiae causa missus rursum | 1.1 |
| cinctus est in alia militia: quaerebatur, an testament<um> eius, quod in militia fecerat, ualeret. | |
| quaesiui, utrum iure militari an communi iure testatus est. et si quidem communi iure | |
| testatus est, nulla dubitatio est, quin ualeat. sed si ut miles fecisset testamentum, agitare | |
| coepi, quando adsumptus fuisset, postquam desiit in numeris esse, utrum intra annum an | 5 |
| post annum: cognoui intra annum eum adsumptum. ergo si, cum adhuc iure militari ua- | |
| leret, rursus eodem iure posset testari, numquid etiam post annum eo mortuo ualeat testa- | |
| mentum? me mouebat, quod alia militia est posterior: sed humanius est dicere ualere | |
| testamentum, quasi coniuncto munere militiae. non loquor de eo, qui uoluit ualere testa- | |
| mentum etiam adsumptus: hic enim quasi in militia sequenti fecit testamentum exemplo | 10 |
| eius, qui paganus fecit, deinde militare coepit. | |
| Idem libro nono quaestionum. Si filius familias miles captus apud hostes | 39.pr.1 |
| decesserit, dicemus legem Corneliam etiam ad eius testamentum pertinere. sed quaeramus, | |
| si pater eius prius in ciuitate decesserit relicto nepote ex filio, an similiter testamentum | |
| patris rumpatur. et dicendum est non rumpi testamentum, quia ex eo tempore, quo captus | |
| est, uidetur decessisse. | 5 |
| Idem libro undecimo responsorum. Lucius Titius miles notario suo testa- | 40.pr.1 |
| mentum scribendum notis dictauit et antequam litteris praescriberetur, uita defunctus est: | |
| quaero, an haec dictatio ualere possit. respondi militibus, quoquo modo uelint et quo modo | |
| possunt, testamentum facere concessum esse, ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legi- | |
| timis probationibus ostendatur. Idem respondit ex testamento eius, qui iure militari | 1.1 |
| testatus esset, seruum, qui licet sub condicione legatum meruit, etiam libertatem posse | |
| sibi uindicare. Idem respondit: Lucius Titius miles testamentum ita fecit: 'Pamphila serua | 2.1 |
| mea ex asse mihi heres esto': alio deinde capite Sempronio commilitoni suo eandem Pam- | |
| philam reliquit, cuius fidei commisit, ut ea<m> manumitteret: quaero, an heres esset Pamphila | |
| atque si directo accepisset libertatem. respondi intellegendum militem, qui ancillam suam | |
| heredem instituerat, ignorasse posse ex ea institutione etiam libertatem ei competere | 5 |
| et ideo sine causa postea a commilitone petisse, ut eandem manumitteret: cum ex priore | |
| scriptura libera et heres effecta est, postea nullo praeiudicio uoluntati facto frustra | |
| legata est. | |
| Tryphoninus libro octauo decimo disputationum. Miles ita heredem scri- | 41.pr.1 |
| bere potest: 'quoad uiuit, Titius heres esto, post mortem eius Septicius'. sed si ita scrip- | |
| serit: 'Titius usque ad annos decem heres esto' nemine substituto, intestati causa post | |
| decem annos locum habebit, et quia diximus ex certo tempore et usque ad certum tempus | |
| milites posse instituere heredem, his consequens est, ut, antequam dies ueniat, quo ad- | 5 |
| mittatur institutus, intestati hereditas deferatur et quod in bonorum portione ei licet, hoc | |
| etiam in temporis spatio, licet non modicum sit, ex eodem priuilegio competat. Mulier, in | 1.1 |
| qua turpis suspicio cadere potest, nec ex testamento militis aliquid capere potest, ut diuus | |
| Hadrianus rescripsit. | |
| Nec tutorem ei, qui in aliena est potestate, miles dare potest. | 2.1 |
| Si | 3.1 |
| miles exheredauerit filium uel sciens eum filium suum esse silentio praeterierit, an legatum | |
| a substituto eius dare possit, quaesitum est. dixi non posse, licet ampla legata reliquerit | |
| exheredato. Miles et emancipato filio substituere potest: uerum hoc ius in his exercebitur, | 4.1 |
| quae ab ipso ad eum cui substituit peruenerint, non etiam in his, si quae habuerit uel | |
| postea adqu<i>sierit. nam et si filio suo uiuo adhuc auo substituit, post adquisitam ei aui | |
| hereditatem nemo diceret ad substitutum pertinere. Si militis adita non fuerit hereditas, | 5.1 |
| an substitutio quam pupillo fecit ualeat, quaeritur. et consequens erit hoc dicere, quia | |
| permittitur militem filio facere testamentum, quamuis sibi non fecerit. | |
| Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Ex eo tempore quis iure | 42.pr.1 |
| militari incipit posse testari, ex quo in numeros relatus est, ante non: proinde qui non- | |
| dum in numeris sunt, licet etiam lecti tirones sint et publicis expensis iter faciunt, non- | |
| dum milites sunt: debent enim in numeros referri. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Filius familias equestri militia exor- | 43.pr.1 |
| natus et in comitatu principum retentus cingi confestim iussus testamentum de castrensi | |
| facere potest. | |
| Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Rescripta | 44.pr.1 |
| principum ostendunt omnes omnino, qui eius sunt gradus, ut iure militari testari non | |
| possint, si in hostico deprehendantur et illic decedant, quomodo uelint et quomodo possint, | |
| testari, siue praeses sit prouinciae siue quis alius, qui iure militari testari non potest. |