| LIBER UICESIMUS OCTAUUS | |
| QUI TESTAMENTA FACERE POSSUNT ET QUEMADMODUM | |
| TESTAMENTA FIANT | |
| Modestinus libro secundo pandectarum. Testamentum est uoluntatis nost<rae> | 28.1.1.pr.1 |
| iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri uelit. | |
| Labeo libro primo posteriorum <a> Iauoleno epitomatorum. In eo qui testatur | 2.pr.1 |
| eius temporis, quo testamentum facit, integritas mentis, non corporis sanitas exigenda est. | |
| Papinianus libro quarto decimo quaestionum. Testamenti factio non priuati, | 3.pr.1 |
| sed publici iuris est. | |
| Gaius libro secundo institutionum. Si quaeramus, an ualeat testa- | 4.pr.1 |
| mentum, in primis animaduertere debemus, an is qui fecerit testamentum habuerit testa- | |
| menti factionem, deinde, si habuerit, requiremus, an secundum regulas iuris ciuilis | |
| testatus sit. | |
| Ulpianus libro sexto ad Sabinum. A qua aetate testa- | 5.pr.1 |
| mentum uel masculi uel feminae facere possunt, uideamus. uerius est in masculis quidem | |
| quartum decimum annum spectandum, in feminis uero duodecimum completum. utrum | |
| autem excessisse debeat quis quartum decimum annum, ut testamentum facere possit, an | |
| sufficit complesse? propone aliquem kalendis Ianuariis natum testamentum ipso natali suo | 5 |
| fecisse quarto decimo anno: an ualeat testamentum? dico ualere. plus arbitror, etiamsi | |
| pridie kalendarum fecerit post sextam horam noctis, ualere testamentum: iam enim com- | |
| plesse uidetur annum quartum decimum, ut Marciano uidetur. | |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum pro<uin>ciale. Qui in potestate parentis | 6.pr.1 |
| est, testamenti faciendi ius non habet. a<d>eo ut, quamuis pater ei permittat, nihilo magis | |
| tamen iure testari possit. Surdus mutus testamentum facere non possunt: sed si quis post | 1.1 |
| testamentum factum ualetudine aut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperit, ra- | |
| tum nihilo minus permanet testamentum. | |
| Aemilius Macer libro primo ad legem uicensimam hereditatium. Si mutus | 7.pr.1 |
| aut surdus, ut liceret sibi testamentum facere, a principe impetrauerit, ualet testamentum. | |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Eius qui apud hostes | 8.pr.1 |
| est testamentum quod ibi fecit non ualet, quamuis redierit. Si cui aqua et igni interdictum | 1.1 |
| sit, eius nec illud testamentum ualet quod ante fecit nec id quod postea fecerit: bona quo- | |
| que, quae tunc habuit cum damnaretur, publicabuntur aut, si non uideantur lucrosa, credi- | |
| toribus concedentur. | |
| In insulam deportati in eadem causa sunt: | 2.1 |
| Sed relegati in insulam | 3.1 |
| et quibus terra Italica et sua prouincia interdicitur testamenti faciendi ius retinent. Hi | 4.1 |
| uero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertatem perdunt bona- | |
| que eorum publicantur: unde apparet amittere eos testamenti factionem. | |
| Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Si quis post accusationem | 9.pr.1 |
| in custodia fuerit defunctus indemnatus, testamentum eius ualebit. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. Qui manus amisit testamentum facere | 10.pr.1 |
| potest, quamuis scribere non possit. | |
| Ulpianus libro decimo ad Sabinu<m>. Obsides testari non possunt, nisi eis | 11.pr.1 |
| permittitur. | |
| Iulianus libro quadragesimo secundo digestorum. Lege Cornelia testamenta | 12.pr.1 |
| eorum, qui in hostium potestate decesserint, perinde confirmantur, ac si hi qui ea fecissent | |
| in hostium potestate<m> non peruenissent, et hereditas ex his eodem modo a<d> unumquem- | |
| que pertinet. quare seruus heres scriptus ab eo, qui in hostium potestate decesserit, liber | |
| et heres erit seu uelit se<u> nolit, licet minus proprie necessarius heres dicatur: nam et filius | 5 |
| eius, qui in hostium potestate decessit, inuitus hereditati obligatur, quamuis suus heres | |
| dici non possit, qui in potestate morientis non fuit. | |
| Marcianus libro quarto institutionum. Qui a latronibus capti sunt, cum liberi | 13.pr.1 |
| manent, possunt facere testamentum. Item qui apud externos legatione funguntur, possunt | 1.1 |
| facere testamentum. Si quis in capitali crimine damnatus appellauerit et medio tempore | 2.1 |
| pendente appellatione fecerit testamentum et ita decesserit, ualet eius testamentum. | |
| Paulus libro secundo regularum. Qui in testamento domini manumissus est, | 14.pr.1 |
| si ignorat dominum decessisse aditamque eius esse hereditatem, testamentum facere non | |
| potest, licet iam pater familias et sui iuris est: nam qui incertus de statu suo est, certam | |
| legem testamento dicere non potest. | |
| Ulpianus libro duodecimo ad edictum. De statu suo dubitantes uel errantes | 15.pr.1 |
| testamentum facere non possunt, ut diuus Pius rescripsit. | |
| Pomponius libro singulari regularum. Filius familias et seruus alienus et | 16.pr.1 |
| postumus et surdus testamenti factionem habere dicuntur: licet enim testamentum facere | |
| non possunt, attamen ex testamento uel sibi uel aliis adquirere possunt. Marcellus notat: | 1.1 |
| furiosus quoque testamenti factionem habet, licet testamentum facere non potest: ideo autem | |
| habet testamenti factionem, quia potest sibi adquirere legatum uel fideicommissum: nam | |
| etiam compotibus mentis personales actiones etiam ignorantibus adquiruntur. | |
| Paulus libro tertio sent<ent>iarum. In aduersa corporis ualetu- | 17.pr.1 |
| dine mente captus eo tempore testamentum facere non potest. | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Is cui lege bonis interdictum est testa- | 18.pr.1 |
| mentum facere non potest et, si fecerit, ipso iure non ualet: quod tamen interdictione ue- | |
| tustius habuerit testamentum, hoc ualebit. merito ergo nec testis ad testamentum adhiberi | |
| poterit, cum neque testamenti factionem habeat. Si quis ob carmen famosum damnetur, | 1.1 |
| senatus consulto expressum est, ut intestabilis sit: ergo nec testamentum facere poterit nec | |
| ad testamentum adhiberi. | |
| Modestinus libro quinto pandectarum. Si filius familias aut pupillus aut | 19.pr.1 |
| seruus tabulas testamenti fecerit signauerit, secundum eas bonorum possessio dari non potest, | |
| licet filius familia<s> sui iuris aut pupillus pubes aut seruus liber factus decesserit, quia nullae | |
| sunt tabulae testamenti, quas is fec<it>, qui testamenti faciendi facultatem non habuerit. | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Qui testamento heres instituitur, in eo- | 20.pr.1 |
| dem testamento testis esse non potest. quod in legatario et in eo qui tutor scriptus est | |
| contra habetur: hi enim testes possunt adhiberi, si aliud eos nihil impediat, ut puta si in- | |
| pubes, si in potestate sit testatoris. Potestatis autem uerbum non solum ad liberos qui | 1.1 |
| sunt in potestate referendum est, uerum etiam ad eum quem redemit ab hostibus, quamuis | |
| placeat hunc seruum non esse, sed uinculo quodam retineri, donec pretium soluat. Per | 2.1 |
| contrarium quaeri potest, an pater eius, qui de castrensi peculio potest testari, adhiberi ab | |
| eo ad testamentum testis possit. et Marcellus libro decimo digestorum scribit posse: et | |
| frater ergo poterit. Quae autem in testamento diximus super p<ro>hibendis testimoniis eorum | 3.1 |
| qui in potestate sunt, in omnibus testimoniis accipias, ubi aliquid negotii geritur, per quod | |
| adquiratur. Ne furiosus quidem testis adhiberi potest, cum compos mentis non sit: sed si | 4.1 |
| habet intermissionem, eo tempore adhiberi potest: testamentum quoque, quod ante furorem | |
| consummauit, ualebit et bonorum possessio ex eo testamento competit. Eum qui lege re- | 5.1 |
| petundarum damnatus est ad testamentum adhiberi posse existimo, quoniam in iudicium | |
| testis esse uetatur. Mulier testimonium dicere in testamento quidem non poterit, alias | 6.1 |
| autem posse testem esse mulierem argumento est lex Iulia de adulteriis, quae adulterii | |
| damnatam testem produci uel dicere testimonium uetat. Seruus quoque merito ad sollemnia | 7.1 |
| adhiberi non potest, cum iuris ciuilis communionem non habeat in totum, ne praetoris | |
| quidem edicti. Et ueteres putauerunt eos, qui propter sollemnia testamenti adhibentur, | 8.1 |
| durare debere, donec suprema contestatio peragatur. Non tamen intellegentiam sermonis | 9.1 |
| exigimus: hoc enim diuus Marcus Didio Iuliano in teste, qui Latine non nouerat, rescripsit: | |
| nam si uel sensu percipiat quis, cui rei adhibitus sit, sufficere, Sed si detenti sint inuiti | 10.1 |
| ibi testes, putant non ualere testamentum. | |
| Idem libro secundo ad Sabinum. Heredes palam ita, ut exaudiri possunt, | 21.pr.1 |
| nuncupandi sint: licebit ergo testanti uel nuncupare heredes uel scribere: sed si nuncupat, | |
| palam debet. quid est palam? non utique in publicum, sed ut exaudiri possit: exaudiri | |
| autem non ab omnibus, sed a testibus: et si plures fuerint testes adhibiti, sufficit sollemnem | |
| numerum exaudire. Si quid post factum testamentum mutari placuit, omnia ex integro | 1.1 |
| facienda sunt. quod uero quis obscurius in testamento uel nuncupat uel scribit, an post | |
| sollemnia explanare possit, quaeritur: ut puta Stichum legauerat, cum plures haberet, nec | |
| declarauit de quo sentiret: Titio legauit, cum multos Titios amicos haberet: errauerat in | |
| nomine uel praenomine uel cognomine, cum in corpore non errasset: poteritne postea de- | 5 |
| clarare, de quo senserit? et puto posse: nihil enim nunc dat, sed datum significat. sed | |
| et si notam postea adiecerit legato uel sua uoce uel litteris uel summam uel nomen lega- | |
| tarii quod non scripserat uel nummorum qualitatem, an recte fecerit? et puto etiam quali- | |
| tatem nummorum posse postea addi: nam etsi adiecta non fuisset, utique placeret con- | |
| iectionem fieri eius quod reliquit uel ex uicinis scripturis uel ex consuetudine patris familias | 10 |
| uel regionis. In testamentis, in quibus testes rogati adesse debent, ut testamentum fiat, | 2.1 |
| alterius rei causa forte rogatos ad testandum non esse idoneos placet. quod sic accipien- | |
| dum est, ut, licet ad aliam rem sint rogati uel collecti, si tamen ante testimonium certio- | |
| rentur ad testamentum se adhibitos, posse eos testimonium suum recte perhibere. | |
| Uno contextu actus testari oportet. est autem uno contextu nullum actum alienum | 3.1 |
| testamento intermiscere: quod <si> aliquid pertinens ad testamentum faciat, testamentum | |
| non uitiatur. | |
| Idem libro trigesimo nono ad edictum. Ad testium numerum simul adhiberi | 22.pr.1 |
| possumus ut ego et pater et plures, qui fuimus in eiusdem potestate. Condicione<m> | 1.1 |
| testium tunc inspicere debemus, cum signarent, non mortis tempore: si igitur cum signa- | |
| rent, tales fuerint, ut adhiberi possint, nihil nocet, si quid postea eis contigerit. Si | 2.1 |
| ab ipso testatore anulum accepero et signauero, testamentum ualet, quasi alieno signa- | |
| uerim. | |
| Si signa turbata sint ab ipso testatore, non uidetur signatum. | 3.1 |
| Si quis ex testibus | 4.1 |
| nomen suum non adscripserit, uerumtamen signauerit, pro eo est atque si adhibitus non | |
| esset: et si, ut multi faciunt, adscripserit se, non tamen signauerit, adhuc idem | |
| dicemus. Signum autem utrum anulo tantum inpressum adhibemus, an uero et si non | 5.1 |
| anulo, uerum alio quodam inpresso? uarie enim homines signant. et magis est, ut tan- | |
| tum anul<o> quis possit signare, dum tamen habeat χαρακτῆρα. Posse et nocte signari | 6.1 |
| testamentum nulla dubitatio est. Signatas tabulas accipi oportet et si linteo, quo tabulae | 7.1 |
| inuolutae sunt, signa inpressa fuerint. | |
| Idem libro quarto disputationum. Si testamentum, quod resignauerit testator, | 23.pr.1 |
| iterum signatum fuerit septem testium signis, non erit inperfectum, sed utroque iure ualebit | |
| tam ciuili quam praetorio. | |
| Florentinus libro decimo institutionum. Unum testamentum pluribus ex- | 24.pr.1 |
| emplis consignare quis potest idque interdum necessarium est, forte si nauigaturus et secum | |
| ferre et reli<n>quere iudiciorum suorum testationem uelit. | |
| Iauolenus libro quinto posteriorum Labeonis. Si is, qui testamentum faceret, | 25.pr.1 |
| heredibus primis nuncupatis, priusquam secundos exprimeret heredes, obmutuisset, magis | |
| coepisse eum testamentum facere quam fecisse Uarus digestorum libro primo Seruium re- | |
| spondisse scripsit: itaque primos heredes ex eo testamento non futuros. Labeo tum hoc | |
| uerum esse existimat, si constaret uoluisse plures eum, qui testamentum fecisset, heredes | 5 |
| pronuntiare: ego nec Seruium puto aliud sensisse. | |
| Gaius libro uicesimo secundo ad edictum prouinciale. Cum lege quis in- | 26.pr.1 |
| testabilis iubetur esse, eo pertinet, ne eius testimonium recipiatur et eo amplius, ut quidam | |
| putant, neue ipsi dicatur testimonium. | |
| Celsus libro quinto decimo digestorum. Domitius Labeo Celso suo | 27.pr.1 |
| salutem. Quaero, an testium numero habendus sit is, qui, cum rogatus est ad testamentum | |
| scribendum, idem quoque cum tabulas scripsisset, signauerit. Iuuentius Celsus Labeoni | |
| suo salutem. Non intellego quid sit, de quo me consul<u>eris, aut ualide stulta est consultatio | |
| tua: plus enim quam ridiculum est dubitare, an aliquis iure testis adhibitus sit, quoniam | 5 |
| idem et tabulas testamenti scripserit. | |
| Modestinus libro nono regularum. Seruus licet alienus iussu testatoris | 28.pr.1 |
| testamentum scribere non prohibetur. | |
| Paulus libro quarto decimo responsorum. Ex ea scriptura, quae ad testa- | 29.pr.1 |
| mentum faciendum parabatur, si nullo iure testamentum perfectum esset, nec ea, quae | |
| fideicommissorum uerba habent peti posse. Ex his uerbis, quae scriptura pater familias | 1.1 |
| addidit: ταύτην τὴν διαθήκην βούλομαι εἶναι κυρίαν ἐπὶ πάϲηϲ ἐξουϲίαϲ, uideri eum uoluisse | |
| omnimodo ualere ea quae reliquit, etiamsi intestatus decessisset. | |
| Idem libro tertio sententiarum. Singulos testes, qui in testamento adhibentur, | 30.pr.1 |
| proprio chirographo adnotare conuenit, quis et cuius testamentum signauerit. | |
| Idem libro quinto sententiarum. Eius bona, qui se imperatorem | 31.pr.1 |
| facturum heredem esse iactauerat, a fisco occupari non possunt. |