| DE SENATUS CONSULTO SILANIANO ET CLAUDIANO: | |
| QUORUM TESTAMENTA NE APERIANTUR | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Cum aliter nulla domus tuta esse possit, | 29.5.1.pr.1 |
| nisi periculo capitis sui custodiam dominis tam ab domesticis quam ab extraneis praestare | |
| serui cogantur, ideo senatus consulta introducta sunt de publica quaestione a f<a>milia ne- | |
| catorum habenda. Domini appellatione continetur qui habet proprietatem, etsi | 1.1 |
| usus fructus alienus sit. Qui seruum bona fide possedit, domini appellatione non contine- | 2.1 |
| bitur, nec qui usum fructum solum habuit. Seruus pignori datus, quod attinet ad debitoris | 3.1 |
| necem, per omnia perinde habetur atque si pignori datus non esset. Serui appellatione | 4.1 |
| etiam hi continentur, qui sub condicione legati sunt: nam medio tempore heredis sunt, nec | |
| quod condicio existens efficit, ut desinant esse heredis, facit ne uideantur interim eius. | |
| idemque erit dicendum in statulibero. Sed in eo, cui fideicommissa libertas pure debetur, | 5.1 |
| exstat rescriptum diui Pii ad Iuuentium Sabinum, quo ostenditur non esse festinandum ad | |
| tormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur: et magis est, ne puniatur ob hoc quod | |
| sub eodem tecto fuit, nisi particeps sceleris fuerit. Domini appellatione etiam pro parte | 6.1 |
| dominum contineri dicendum est. Domini appellatione et filius familias ceterique liberi, | 7.1 |
| qui in potestate sunt, continentur: senatus consultum enim Silanianum non solum ad | |
| patres familias, uerum ad liberos quoque pertinet. Quid deinde dicemus, si liberi non sint | 8.1 |
| in potestate? Marcellus libro duodecimo digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum, | |
| ut etiam ad eos liberos pertineat, qui in potestate non sunt. In eo, qui est in adoptionem | 9.1 |
| datus, non putamus locum habere senatus consultum, quamuis in adoptato locum habet. | |
| Sed nec in alumno occiso locus est senatus consulto. | 10.1 |
| De matris seruis filio filiaue occisis | 11.1 |
| quaestio non habebitur. Si pater ab hostibus captus sit, quaestionem de seruis habendam | 12.1 |
| et supplicium filio occiso eleganter Scaeuola ait: quod etiam post mortem patris probat, | |
| si ante, quam ei suus heres existat, occisus fuerit. Idem Scaeuola ait constantius defen- | 13.1 |
| dendum herede instituto filio de his quaestionem habendam et supplicium, qui pure legati | |
| uel manumissi sunt, ante aditam hereditatem filio occiso: quamuis enim, si uiueret, herede | |
| eo existente ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum et | |
| libertas est, senatus consulto fore locum dicit. Si pater necatus sit, an de seruis filii | 14.1 |
| quaestio habeatur, si forte castrensi peculio seruos habuit? et magis est quaestionem de | |
| seruis filii habendam suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius. Si uir | 15.1 |
| aut uxor occisi esse proponantur, de seruis eorum quaestio habetur, quamquam neque uiri | |
| serui proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie uiri: sed quia commixta familia est et | |
| una domus est, ita uindicandum atque in propriis seruis senatus censuit. Sed neque uxore | 16.1 |
| occisa neque marito de seruis soceri quaestionem habendam senatus censuit: Marcellus | |
| autem libro duodecimo digestorum etiam in soceri seruis idem quod in mariti recte dixit. | |
| Occisorum appellatione eos contineri Labeo scribit, qui per uim aut caedem sunt interfecti, | 17.1 |
| ut puta iugulatum strangulatum praecipitatum uel saxo uel fuste uel lapide percussum uel | |
| quo alio telo necatum. Quod si quis puta ueneno uel etiam quo alio quod clam necare | 18.1 |
| soleat interemptus sit, ad hoc senatus consultum uindicta mortis eius non pertinebit: hoc | |
| idcirco, quia totiens puniendi sunt serui, quia auxilium domino non tulerunt, quotiens po- | |
| tuerunt ei aduersus uim opem ferre et non tulerunt: ceterum quid potuerunt facere ad- | |
| uersus eos, qui ueneno uel quo alio more insidiantur: Plane si uenenum per uim infusum | 19.1 |
| sit, senatus consultum locum habet. Ubicumque igitur uis adhibita est quae interemere | 20.1 |
| solet, ibi dicendum est locum senatus consulto fore. Quid ergo, si dominus ueneno non | 21.1 |
| per uim necatus esse proponatur? impunitum erit factum? nullo modo: licet enim cessat | |
| senatus consultum Silanianum nec quaestio suppliciumque de his qui sub eodem tecto | |
| fuerunt habeatur, tamen si qui conscii uel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio | |
| adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulae etiam ante quaestionem habitam possunt. | 5 |
| Si sibi manus quis intulit, senatus consulto quidem Silaniano locus non est, sed mors eius | 22.1 |
| uindicatur, scilicet ut, si in conspectu seruorum hoc fecit potueruntque eum in se saeuien- | |
| tem prohibere, poena adficiantur, si uero non potuerunt, liberentur. Si quis non metu | 23.1 |
| criminis inminentis, sed taedio uitae uel inpatientia doloris sibi manus intulit, eius testa- | |
| mentum aperiri et recitari mortis casus non impedit. Item illud sciendum est, nisi con- | 24.1 |
| stet aliquem esse occisum, non haberi de familia quaestionem: liquere igitur debet scelere | |
| interemptum, ut senatus consulto locus sit. Quaestionem autem sic accipimus non tor- | 25.1 |
| menta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem mortis. Hoc autem senatus con- | 26.1 |
| sultum eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos uero, qui non sub | |
| eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii fuissent. 'Eodem' autem 'tecto' | 27.1 |
| qualiter accipiatur, uideamus, utrum intra eosdem parietes an et ultra intra eandem diaetam | |
| uel cubiculum uel eandem domum uel eosdem hortos uel totam uillam. et ait Sextus sic | |
| esse saepe iudicatum, ut quicumque eo loci fuerunt, unde uocem exaudire potuerunt, hi | |
| puniantur, quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii ualidioris uocis, alii exiguioris sunt nec | 5 |
| omnes undique exaudiri possunt. Iuxta hoc tamen uidetur et diuus Hadrianus rescripsisse | 28.1 |
| in haec uerba: 'Serui quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum | |
| suam anteponere: potuisse autem ancillam, quae in eodem conclaui cum domina sua fuerat, | |
| auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe uoce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant | |
| aut uicini audirent, hoc ips<o> manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem mi- | 5 |
| natum, si proclamasset. ultimum itaque supplicium pati debet uel hoc, ne ceteri serui | |
| credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere'. Hoc rescriptum multa | 29.1 |
| continet: nam ei non parcit, qui eodem conclaui fuit: et ei, qui timuit mori, non ignoscit: | |
| et quod uel uoce oporteat seruos dominis auxilium ferre, ostendit. Si quis in uilla agens | 30.1 |
| occisus sit, plus quam iniquum est, si forte diffusa late praedia habeat, de omnibus qui in | |
| ea regione fuerint seruis et quaestionem haberi et supplicium sumi: sufficit ergo eos, qui | |
| cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et qui suspicione caedis aut conscientia attingi uide- | |
| buntur, de his quaestionem haberi. Cum dominus in itinere esset occisus, de his, qui una | 31.1 |
| cum eo fuerunt cum occideretur uel, cum una fuissent, profugerunt, supplicium sumen- | |
| dum est. quod si cum domino nemo fuit cum occideretur, cessant ista senatus consulta. | |
| Impubes seruus uel ancilla nondum uiripotens non in eadem causa | 32.1 |
| erunt: aetas enim excusationem meretur. Impuberi autem utrum in supplicio tantum par- | 33.1 |
| ci<m>us an uero etiam in quaestione? et magis est, ut de impubere nec quaestio habeatur: | |
| et alias solet hoc in usu obseruari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent | |
| et habena uel ferula caedi. Excusantur autem serui, qui auxilium tulerunt sine | 34.1 |
| dolo malo: nam si finxit s<e> quis auxilium ferre uel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum | |
| ei proderit. Tulisse autem auxilium non tantum is uidetur qui seruauit dominum, hoc est | 35.1 |
| qui potuit ita opem ferre, ut saluus esset dominus, uerum is quoque, qui quidquid potuit | |
| fecit, tametsi dominus interfectus est: ueluti si quis clamauit, ut ad auxilium conueniretur, | |
| aut terruit adgressores atque si quis turbam conuocauit aut si corpus suum obiecit uel | |
| alias corpore suo auxilium tulit. Non tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse | 36.1 |
| uidetur: quid enim, si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem | |
| elegit? plectendus utique erit. Quid si uulnerati sint serui, cum protegerent dominum? | 37.1 |
| dicendum est parci eis debere, nisi si aut ipsi sibi uulnera ista fecerunt data opera, ne | |
| punirentur, aut <t>alia uulnera isti acceperunt, ut possent nihilo minus opem ferre, si uoluis- | |
| sent. Si dominus mortifere uulneratus superuixerit nec de quoquam seruorum | 38.1 |
| suorum conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis erit. | |
| Callistratus libro quinto de cognitionibus. Diuus Marcus Commodus | 2.pr.1 |
| Pisoni rescripsit in haec uerba: 'Cum constiterit apud te, Piso carissime, Iulium Donatum, | |
| posteaquam conterritus aduentu latronum profugerat uillam suam, uulneratum esse, mox | |
| testamento facto purgasse officium seruorum suorum, nec pietas pro seruis nec sollicitudo | |
| heredis optinere debet, ut ad poenam uocentur, quos absoluit dominus ipse'. | 5 |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Si quis in graui ualetudine | 3.pr.1 |
| adfectus opem domino ferre non potuerit, subueniendum est ei. Si quis moriens dixisset | 1.1 |
| a seruo uim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens | |
| hoc dixit, nisi potuerit et probari. Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cu- | 2.1 |
| bantem necauerit uel uxor maritum, serui poena senatus consulti liberabuntur. sed si ex- | |
| audissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed | |
| etiam si mariti. Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei, | 3.1 |
| dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris seruos liberandos, si iustum dolorem | |
| exsequenti domino non restiterunt. Si cum omnes domini adgressuram paterentur, uni | 4.1 |
| seruus opem tulit, an sit excusandus, an uero quia omnibus non tulit plectendus? et | |
| magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamuis quibusdam tulit, supplicio adficien- | |
| dum: si uero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit. nam | |
| illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio, | 5 |
| electione crimen eum contraxisse. Quare et si seruus mulieris marito dominae magis | 5.1 |
| auxilio fuit quam dominae uel contra, dicendum est ignosci ei debere. Subuenitur eis, qui | 6.1 |
| eo tempore quo dominus dominaue occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erum- | |
| pere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui caedem fecerint, non potuerint: nec inter- | |
| est, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera uoluerint se ita includi, ne | |
| opem ferre possint. clusos accipere debemus et si sunt uincti, si tamen ita uincti, ut | 5 |
| omnin<o> rumpere uincula et auxilio esse non potuer<i>nt. Ignoscitur etiam his qui aetate | 7.1 |
| defecti sunt. Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem | 8.1 |
| tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit. Caecus quoque | 9.1 |
| ueniam mereri debet. Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi uocis tantum auxilium | 10.1 |
| superfuit. | |
| Furiosos excipi nequaquam dubium est. | 11.1 |
| Si quis quem eorum seruum seruamue | 12.1 |
| ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit uel celauerit sciens dolo malo, in ea | |
| causa est, ac si lege quae de sicariis lata est facinoris noxius fuerit. Si ex stipulatu ser- | 13.1 |
| uus debeatur et caedem domini arguerit et pro hoc praemio liber esse iussus sit, ex | |
| stipulatu actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur. | |
| quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in aestimatione serui utilis erit cre- | |
| ditori. Utrum autem is solus uideatur indicasse uel arguisse, qui ad hoc pro- | 14.1 |
| silit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? et magis est, | |
| ut ille hoc praemio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit. Hi quoque, qui non | 15.1 |
| potuerunt alias ad libertatem peruenire, ut puta si h<a>c lege distractus erat quis, ne manu- | |
| mitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem peruenire. De | 16.1 |
| his quoque seruis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque seruis supplicium sumen- | |
| dum est. De his, qui antequam testamentum occisi occisaeue aperiretur profugissent | 17.1 |
| posteaque aperto testamento liberi scripti inuenirentur, perinde ac si de seruis quaestio | |
| habenda suppliciumque sumendum est: nam est aequissimum ultioni dominorum non ob- | |
| stare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo grauiorem sce- | |
| leri suo poenam merebitur. Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui | 18.1 |
| occisus esse dicetur, id ne qui<s> sciens dolo malo a<p>eriendum recitandum describendumque | |
| curet, edicto cauetur, priusquam de ea familia quaestio ex senatus consulto habita sup- | |
| pliciumque de noxiis sumptum fuerit. Aperire autem hic ille uidetur qui naturaliter aperit, | 19.1 |
| siue sint signatae siue non sint legatae, sed tantum naturaliter clausae. Aperire accipere | 20.1 |
| debemus prohibitos nos uel palam publice uel secreto: omnis enim apertura prohibita est. | |
| Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri. | 21.1 |
| Et si sciens, | 22.1 |
| non tamen dolo aperuit, aeque non tenebitur, si forte per imperitiam uel per rusticitatem | |
| ignarus edicti praetoris uel senatus consulti aperuit. Si quis tabulas quidem non | 23.1 |
| aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas | |
| non aperuit. Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est | 24.1 |
| in edictum incidisse eum qui aperuit: parui enim refert, utrum totum an pars aperiatur. | |
| Si quis codicillos aperuerit, testamentum non aperuerit, in edictum incidit: nam et codi- | 25.1 |
| cilli ad causam testamenti pertinent. Item siue iure ualeat id quod apertum est siue non | 26.1 |
| ualeat, attamen edicto locus est. Eadem seruantur et de his, quae ad causam substitu- | 27.1 |
| tionis pertinent, si pupillus pupillaue occisus occisaue esse dicetur. Si alius aperuit, alius | 28.1 |
| recitauit, alius descripserit, omnes in edictum incident, qui singula eorum fecerunt. Non | 29.1 |
| tantum ex testamento, sed etiam ab intestato hereditas ad hoc edictum pertinet, ut ne | |
| quis adeat bonorumue possessionem petat, antequam quaestio de familia habeatur, ne heres | |
| propter compendium suum familiae facinus occultaret. Eleganter Scaeuola ait, ut quis ad | 30.1 |
| heredem suum utiles actiones transmittat, si forte ante aditionem decessit, exploratum esse | |
| debere idcirco eum non adire, quod senatus consulto edictoque terreatur. Si condicioni | 31.1 |
| intra diem ex die mortis praestitutum parere iussi ignorantia non paruerunt, si idcirco | |
| ignoratum est, quia metu senatus consulti aperiri tabulae non potuerunt, succurritur eis | |
| ad implendam condicionem. Si et aliud impedimentum sit de non adeunda he- | 32.1 |
| reditate uel aperiendarum tabularum, sit et senatus consulti, nihil prodesse impedimentum | |
| senatus consulti, si et aliud fuit: ueluti si praegnas uxor occisi fuit uel etiam putabatur | |
| et propterea adire hereditatem institutus non potuerit. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Qui postumos heredes instituerat, non | 4.pr.1 |
| natis postumis uxorem secundo loco scripsit heredem: cum a familia necatus diceretur, | |
| uxor diem suum obierat: heredes mulieris actiones ex constitutione sibi dari postulabant. | |
| eos ita demum audiendos esse respondi, si mulier, quam in utero nihil gestare constabat, | |
| propter senatus consultum hereditatem adire noluit: alioquin praegnate ea defuncta nullam | 5 |
| iniuriae querellam interuenisse. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Necessarios heredes puto edicto | 5.pr.1 |
| comprehendi, si se misceant hereditati. Nec bonorum possessionem peti praetor permittit: | 1.1 |
| et ego puto ad omnes bonorum possessiones hoc edictum pertinere. Non alias bona publi- | 2.1 |
| cantur, quam si constabit esse occisum patrem familias et heredem ante quaestionem de | |
| familia habitam suppliciumque sumptum adisse hereditatem. Ubi quis incuria necatus est | 3.1 |
| uel medici insidiis, adiri quidem hereditas potest, sed heredi defensio mortis incumbit. | |
| Paulus libro quadragensimo sexto ad edictum. Etsi percussor certus sit, | 6.pr.1 |
| tamen habenda quaestio est, ut caedis mandator inueniatur: utique autem ipse maxime | |
| quaestioni dabitur, quamuis et ceteri puniantur. Quamuis alias in caput domini serui non | 1.1 |
| torqueantur, recte tamen fiet quaestio, etiamsi heredem accuse<n>t, siue extraneus heres siue | |
| ex suis sit. Si unus ex dominis non compareat, quaerendum est de casu eius per seruos, | 2.1 |
| quos communes habuerunt: magis enim de salute aut ultione domini non comparentis | |
| quam in caput praesentis torquebuntur. Si appetitus sit nec occisus dominus, nihil senatus | 3.1 |
| consulto cauetur: ipse enim in familiam suam potest animaduertere | |
| Idem libro singulari ad senatus consultum Silanianum. et <in> libertos extra- | 7.pr.1 |
| ordinarium auxilium habebit. | |
| Idem libro quadragensimo sexto ad edictum. Senatus consulto Pisoniano ca- | 8.pr.1 |
| uetur, ut, si poenae obnoxius seruus uenisset, quandoque animaduersum in eum esset, ut | |
| uenditor pretium praestaret, ne emptori iniuriam fecisse uideatur senatus. Si filius familias, | 1.1 |
| qui in castrensi peculio testatus est, occisus sit, omnimodo id defendendum est, ut, ex | |
| quibus casibus ad fiscum patris familias bona pertinent, his casibus et huius peculium, | |
| potius quam ad heredes, qui del<i>querunt in adeundo et similibus ultiue non sunt. | |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Cum fisco caduca bona | 9.pr.1 |
| defuncti addicantur propter inultam mortem, in eum legatorum actio datur: et libertates | |
| ratae sunt eorum scilicet, qui senatus consulto excipiuntur. | |
| Paulus libro singulari ad senatus consultum Silanianum. Si exheredatus | 10.pr.1 |
| filius, antequam adiretur patris hereditas, occisus sit, ex euentu inspicietur, ut, si adita | |
| fuerit hereditas, quasi alieni fuisse uideantur: si uero irritum testamentum factum sit, quia | |
| ipsius essent si uiuer<e>t, omnia perinde aguntur ac si dominus esset. Sub diuo Traiano | 1.1 |
| constitutum est de his libertis, quos uiuus manumiserat, quaestionem haberi | |
| Tryphoninus libro secundo disputationum. idemque erit et de his, qui ius anulorum | 11.pr.1 |
| petierant. | |
| Paulus libro singulari ad senatus consultum Sil<a>nianum. Si seruus a testa- | 12.pr.1 |
| tore occiso legatus sit et praetor pro praemio statuerit liberum eum esse, dicendum est | |
| non impediri libertatem. | |
| Uenuleius Saturninus libro secundo de publicis iudiciis. In cognitione | 13.pr.1 |
| aperti aduersus senatus consultum testamenti eius, qui a familia sua occisus dicatur, quin- | |
| quennii tempus constitutum est senatus consulto Tauro et Lepido consulibus: quod tamen | |
| ad extraneos pertinet. namque eos, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusare | |
| permittitur eodem senatus consulto. | 5 |
| Maecianus libro undecimo de publicis iudiciis. Excipiuntur senatus con- | 14.pr.1 |
| sulto Silaniano impuberes serui. Trebius autem Germanus legatus etiam de impubere | |
| sumi iussit supplicium et tamen non sine ratione: nam is puer nec multum a puberi aetate | |
| aberat et ad pedes domini cubuerat cum occideretur nec postea caedem eius prodiderat. | |
| ut enim opem ferre eum non potuisse constabat, ita silentium praestitisse etiam postea | 5 |
| certum erat, et his dumtaxat impuberibus senatus consulto parci credebat, qui tantum sub | |
| eodem tecto fuissent: qui uero ministri uel participes caedis fuissent et eius aetatis, quam- | |
| quam nondum puberis, ut rei intellectum capere possent, his non magis in caede domini | |
| quam in ulla alia causa parci oportere. | |
| Marcianus libro singulari de delatoribus. Si sequens gradus ultus fuerit | 15.pr.1 |
| necem testatoris, an priore hereditas ad illum transferatur? et ait Papinianus non esse | |
| hoc: nam poena illius huius praemium esse non debet. Cum ex parte heredi instituto | 1.1 |
| legatum quoque erat et in ulciscenda morte cessauerat, diui Seuerus et Antoninus rescripse- | |
| runt tam hereditatis portionem quam legatum ei auferendum. Heredibus autem, qui in | 2.1 |
| ulciscenda morte defuncti cessauerant, tam testamento quam ab intestato auferuntur bona: | |
| forte et si quasi patronus uenit, quamuis hi suo iure admittantur. | |
| Marcellus libro duodecimo digestorum. Domino a familia occiso seruus | 16.pr.1 |
| communis necem eius detexit: fauore libertatis liber quidem fieri debet, pretii autem partem | |
| sibi contingentem socium consequi oportet. | |
| Modestinus libro octauo regularum. Prius de se familia torquenda est et, | 17.pr.1 |
| si confiteatur, tunc interrogetur, quo mandante flagitium admissum sit. | |
| Idem libro nono regularum. Et inofficioso testamento queri idem et mor- | 18.pr.1 |
| tem uindicare defuncti non prohibetur, idque Paulus respondit. | |
| Idem libro octauo pandectarum. Cum dominus occiditur, auxilium ei familia | 19.pr.1 |
| ferre debet et armis et manu et clamoribus et obiectu corporis: quod si, cum posset, non | |
| tulerit, merito de ea supplicium sumitur. | |
| Papinianus libro secundo responsorum. Heres, qui ueneri causam per- | 20.pr.1 |
| sequitur, res hereditarias urguentes ordinare saluis probationum indiciis non prohibetur. | |
| Idem libro sexto responsorum. Propter ueneni quaestionem tempus petendae | 21.pr.1 |
| possessionis non profertur, cum eo quoque suspenso crimine recte petatur. aliud senatui | |
| placuit, cum a familia dominus necatus dicitur, seruorum uidelicet causa, quorum libertatem | |
| quaestionis habendae gratia neglegi necesse est. Neptis, quae possessionem auiae petierat, | 1.1 |
| mortem eius interfectam sciens non defenderat. fideicommissum, quod auia ex alio testa- | |
| mento nepti debuit, in restituendis fisco bonis non esse deducendum placuit: dolus enim | |
| heredis punitus est. si autem neglegentia mulier emolumentum bonorum amiserit, fidei- | |
| commissum esse retinendum integrato iure debiti rationis est. Praesidis iniquitate reis | 2.1 |
| illatae caedis absolutis heredibus, qui non defunctorie debitum officium impleuerant, quam- | |
| uis non prouocassent, hereditatem auferri non oportere uisum est. | |
| Paulus libro sexto decimo responsorum. Gaius Seius cum languesceret, | 22.pr.1 |
| questus est se ueneno occidi a seruo suo et sic exspirauit: cui heres exstitit Lucia Titia | |
| soror et mortem eius exsequi neglexit et ipsa post annum decimum decessit: exstitit qui | |
| bona nuntiaret Gaii Seii: quaero, an morte Titiae extinctum sit crimen. Paulus respondit | |
| causam, de qua quaeritur, cum sit pecuniaria, morte ingratae heredis extinctam non | 5 |
| uideri. | |
| Maecianus libro tertio decimo fideicommissorum. Si antequam patefieret | 23.pr.1 |
| testatorem occisum, tabulae testamenti apertae essent, deinde innotuisset id admissum esse, | |
| causa cognita puto compellendum institutum adire hereditatem, quam suspectam diceret, | |
| et ex Trebelliano senatus consulto restituere. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum. Si quis quasi suspectam hereditatem coactus | 24.pr.1 |
| adit, non tenetur edicto. | |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Lege Cornelia cauetur | 25.pr.1 |
| de praemio accusatoris, qui requisiuit et renuntiauit eos seruos, qui ex ea familia ante | |
| quaestionem fugerint, ut in singulos seruos quos conuicerit quinque aureos ex bonis occisi | |
| aut, si inde redigi ea quantitas non possit, ex publico accipiat. quod praemium non in | |
| omnes seruos, qui sub eodem tecto locoue fuerint, sed in eos solos, qui caedem admisis- | 5 |
| sent, accusatori tribuitur. Praeterea cauetur, ut de his, qui ante quaestionem habitam | 1.1 |
| fugerint, si aperto testamento liberi scripti inueniantur, lege de sicariis iudicium fiat ita, | |
| ut ex uinculis causam dicant et conuicti perinde ac serui puniantur et ei qui conuicerit | |
| deni aurei praemii nomine darentur ex bonis damnati. Ex hoc edicto actio proficiscitur | 2.1 |
| contra eum, qui aduersus edictum praetoris tabulas testamenti aperuisse dicetur uel si quid | |
| aliud fecisse dicetur: nam ut ex supra dictis apparet, plura sunt, propter quae poena edicti | |
| constituta est. palam est autem popularem actionem esse, cuius poena in centum aureos | |
| ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius opera conuictus erit, | 5 |
| praemii nomine se daturum praetor pollicetur, partem in publicum redacturum. | |
| Scaeuola libro trigesimo quarto digestorum. Fideicommissum, quod ex | 26.pr.1 |
| testamento fratris patruelis Gaius Seius Titio debebat, ab heredibus Seii Titius accepit: | |
| quaesitum est, cum necem Gaii Seii heredes eius non uindicauerint, an Titius nihilo minus | |
| eos heredes ut indignos accusare possit ob id, quod necem eius non uindicauerint, nec | |
| obsit ei, quod ab isdem fideicommissum ex testamento fratris patruelis consecutus sit. | 5 |
| respondit nihil proponi, cur obstaret. | |
| Callistratus libro primo de iure fisci. Si de pluribus heredibus quibus- | 27.pr.1 |
| dam inuitis aut ignorantibus apertum erit testamentum, non amittunt portiones suas qui | |
| culpa carent. |