| LIBER TRIGESIMUS SECUNDUS | |
| DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS | |
| Ulpianus libro primo fideicommissorum. Si incertus quis sit, captiuus sit an | 32.1.1.pr.1 |
| a latrunculis obsessus, testamentum facere non potest. sed et si sui iuris sit ignarus | |
| putetque se per errorem, quia a latronibus captus est, seruum esse uelut hostium, uel lega- | |
| tus qui nihil se a captiuo differre putat, non posse fideicommittere certum est, quia nec | |
| testari potest, qui, an liceat sibi testari, dubitat. Sed si filius familias uel seruus fidei- | 1.1 |
| commissum reliquerit, non ualet: si tamen manumissi decessisse proponantur, constanter | |
| dicemus fideicommissum relictum uideri, quasi nunc datum, cum mors contingit, uidelicet | |
| si durauerit uoluntas post manumissionem. haec utique nemo credet in testamentis no<s> | |
| esse probaturos, quia nihil in testamento ualet, quotiens ipsum testamentum non ualet, sed | 5 |
| si alias fideicommissum quis reliquerit. Hi, quibus aqua et igni interdictum est, item de- | 2.1 |
| portati fideicommissum relinquere non possunt, quia nec testamenti faciendi ius habent, | |
| cum sint ἀπόλιδεϲ. Deportatos autem eos accipere debemus, quibus princeps insulas adno- | 3.1 |
| tauit uel de quibus deportandis scripsit: ceterum prius quam factum praesidis comprobet, | |
| nondum amississe quis ciuitatem uidetur. proinde si ante decessisset, ciuis decessisse ui- | |
| detur et fideicommissum, quod ante reliquerat, quam sententiam pateretur, ualebit: sed et | |
| si post sententiam, antequam imperator comprobet, ualebit quod factum est, quia certum | 5 |
| statum usque adhuc habuit. A praefectis uero praetorio uel eo, qui uice praefectis ex man- | 4.1 |
| datis principis cognoscet, item a praefecto urbis deportatos (quia ei quoque epistula diui | |
| Seueri et imperatoris nostri ius deportandi datum est) statim amittere ciuitatem et ideo nec | |
| testamenti faciendi ius nec fideicommittendi constat habere. Si quis plane in insulam de- | 5.1 |
| portatus codicillos ibi fecerit et indulgentia imperatoris restitutus isdem codicillis duran- | |
| tibus decesserit, potest defendi fideicommissum ualere, si modo in eadem uoluntate durauit. | |
| Sciendum est autem eorum fidei committi quem posse, ad quos aliquid peruenturum est | 6.1 |
| morte eius, uel dum eis datur uel dum eis non adimitur. Nec tantum proximi bonorum | 7.1 |
| possessoris, uerum inferioris quoque fidei committere possumus. Sed et eius, qui nondum | 8.1 |
| natus est, fidei committi posse, si modo natus nobis successurus sit. Illud certe indubitate | 9.1 |
| dicitur, si quis intestatus decedens ab eo, qui primo gradu ei succedere potuit, fideicom- | |
| missum reliquerit, si illo repudiante ad sequentem gradum deuoluta sit successio, eum fidei- | |
| commissum non debere: et ita imperator noster rescripsit. Sed et si a patrono sit re- | 10.1 |
| lictum et aliquis ex liberis eius mortuo <eo> admissus sit ad bonorum possessionem, idem | |
| erit dicendum. | |
| Gaius libro primo fideicommissorum. Ex filio praeterito, licet suus heres erit, | 2.pr.1 |
| fideicommissum relinqui non potest. | |
| Ulpianus libro primo fideicommissorum. Si mulier dotem stipulata fuerit et | 3.pr.1 |
| accepto tulit marito in hoc dotem, ut fideicommissum det, dicendum est fideicommissum | |
| deberi: percepisse enim aliquid a muliere uidetur. haec ita, si mortis causa donatura mu- | |
| lier marito fecit acceptum. sed et si mortis causa auxerit marito dotem uel in matrimo- | |
| nium eius mortis causa redierit, potest dici fideicommissum ab eo deberi. Iulianus scribit, | 1.1 |
| si seruus mihi legatus sit eumque manumittere rogatus sim, fideicommissum a me relinqui | |
| non posse, scilicet si pure roget: nam si sub condicione uel in diem, propter fructum medii | |
| temporis posse me obligari nec Iulianus dubitaret. Si rem quis debeat ex stipulatu ei | 2.1 |
| <c>ui rem legauerit, fidei committere eius non poterit, licet ex legato commodum sentire | |
| uideatur, quod dominium nanciscitur statim nec exspectat ex stipulatu actionem: fortassis | |
| quis dicat et sumptum litis, quem sustineret, si ex stipulatione litigaret, eum lucrari. sed | |
| nequaquam dicendum est huius fidei committi posse. Sed si habenti tibi proprietatem usum | 3.1 |
| fructum mortis causa cessero, potest dici fideicommittere me posse. nec quemquam moueat, | |
| quod usus fructus solet morte exstingui: nam medii potius temporis, quo uiuat qui donauit, | |
| commodum cogitemus. Si autem pignus debitoris liberauero mortis causa et eius fidei | 4.1 |
| commissero, non potest ualere fideicommissum. | |
| Paulus libro quarto sent<ent>iarum. A patre uel domino relictum fideicommis- | 4.pr.1 |
| sum, si hereditas ei non quaeratur, ab emancipato filio uel seruo manumisso utilibus actio- | |
| nibus postulatur: penes eos enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet. | |
| Ulpianus libro primo fideicommissorum. Si fuerit municipio legatum relictum, | 5.pr.1 |
| ab his qui rem publicam gerunt fideicommissum dari potest. Si quis non ab herede uel | 1.1 |
| legatario, sed ab heredis uel legatarii herede fideicommissum reliquerit, hoc ualere be- | |
| nignum est. | |
| Paulus libro primo fideicommissorum. Sed et si sic fideicommissum dedero | 6.pr.1 |
| ab herede meo: 'te rogo, Luci Titi, ut ab herede tuo petas dari Maeuio decem aureos', | |
| utile erit fideicommissum, scilicet ut mortuo Titio ab herede eius peti possit: idque et Iu- | |
| lianus respondit. Sic autem fideicommissum dari non poterit: 'si Stichus Seii factus iussu | 1.1 |
| eius hereditatem adierit, rogo det', quoniam qui fortuito, non iudicio testatoris consequitur | |
| hereditatem uel legatum, non debet onerari, nec recipiendum est, ut, cui nihil dederis, eum | |
| rogando obliges. | |
| Ulpianus libro primo fideicommissorum. Si deportati seruo fideicommissum | 7.pr.1 |
| fuerit adscriptum, ad fiscum pertinere dicendum est, nisi si eum deportatus uiuo testatore | |
| alienauerit uel fuerit restitutus: tunc enim ad ipsum debebit pertinere. Si miles deportato | 1.1 |
| fideicommissum reliquerit, uerius est, quod et Marcellus probat, ca<p>ere eum posse. Si quis | 2.1 |
| creditori suo legauerit id quod debet, fidei committi eius non poterit, nisi commodum ali- | |
| quod ex legato consequatur, forte exceptionis timore uel si quod in diem debitum fuit uel | |
| sub condicion<e>. | |
| Paulus libro primo fideicommissorum. Si legatarius, a quo fideicommissum | 8.pr.1 |
| datum est, petierit legatum, id tantum, quod per iudicem exegerit, praestare fideicommis- | |
| sario cogetur uel, si non exegerit, actione cedere: ad eum enim litis periculum spectare | |
| iniquum est, si non culpa legatarii lis perierit. Seruo heredis fideicommissum utiliter non | 1.1 |
| relinquitur, nisi fidei <ei>us commiserit, ut seruum manumittat. Cum ita petisset testator, ut, | 2.1 |
| quidquid ex bonis eius ad patrem peruenisset, filiae suae ita restituere<t>, ut eo amplius ha- | |
| beret, quam ex bonis patris habitura esset, diuus Pius rescripsit manifestum esse de eo | |
| tempore sensisse testatorem, quod post mortem patris futurum esset. | |
| Maecianus libro primo fideicommissorum. Si ita fuerit fideicommissum re- | 9.pr.1 |
| lietum: 'ad quemcumque ex testamento meo uel ab intestato' uel ita: 'ad quemcumque | |
| quoquo iure bona mea perueniant': hac oratione et eius, qui postea natus erit inue fami- | |
| liam uenerit et eius, qui postea cognatus esse coeperit, fidei commissum uidetur: eius quo- | |
| que, quae nondum nupta erit, sed postea eo casu, quo ex edicto ad uxorem bona mariti | 5 |
| intestati solent pertinere. | |
| Ualens libro secundo fideicommissorum. Si tibi et ei, qui ex tribus liberis | 10.pr.1 |
| meis in funus meum uenerit, centum aureos legauero, non minuitur in tua persona lega- | |
| tum, si nemo uenit. | |
| Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Fideicommissa quocumque ser- | 11.pr.1 |
| mone relinqui possunt, non solum Latina uel Graeca, sed etiam Punica uel Gallicana uel | |
| alterius cuiuscumque gentis. Quotiens quis exemplum testamenti praeparat et prius decedat | 1.1 |
| quam testetur, non uale<n>t quasi ex codicillis quae in exemplo scripta sunt, licet uerba | |
| fideicommissi scriptura habeat: et ita diuum Pium decreuisse Maecianus scribit. Si ita qui<s> | 2.1 |
| scripserit: 'illum tibi commendo', diuus Pius rescripsit fideicommissum non deberi: aliud | |
| est enim personam commendare, aliud uoluntatem suam fideicommittentis heredibus insi- | |
| nuare. Cum esset quis rogatus restituere portionem accepta certa quantitate, responsum | 3.1 |
| est ultro petere ipsum fideicommissum ab herede posse. sed utrum, si uolet, praecipiet | |
| restituetque portionem, an uero et si noluerit, cogatur accepta quantitate portionem resti- | |
| tuere, propriae est deliberationis. et sane cum quis rogatur accepta certa quantitate por- | |
| tionem restituere, duplex est fideicommissum, unum, ut possit petere quantitatem paratus | 5 |
| portione cedere, aliud, ut et si non petet, tamen cogatur fideicommissario restituere parato | |
| praestare quantitatem. Si quis ita scripserit: 'sufficiunt tibi uineae uel fundus', fideicom- | 4.1 |
| missum est, quoniam et illud fideicommissum esse arbitramur: 'contentus esto illa re'. Sic | 5.1 |
| fideicommissum relictum: 'nisi heres meus noluerit, illi decem dari uolo' quasi condicionale | |
| fideicommissum est et primam uoluntatem exigit: ideoque post primam uoluntatem non | |
| erit arbitrium heredis dicendi noluisse. Hoc autem 'cum uoluerit' tractum habet, quamdiu | 6.1 |
| uiuat is, a quo fideicommissum relictum est: uerum si antequam dederit, decesserit, heres | |
| eius praestat. sed et si fideicommissarius, antequam heres constituat, decesserit, ad he- | |
| redem suum nihil transtulisse uidetur: condicionale enim esse legatum nemini dubium est | |
| et pendente condicione legati uideri decessisse fideicommissarium. Quamquam autem fidei- | 7.1 |
| commissum ita relictum non debeatur 'si uolueris', tamen si ita adscriptum fuerit: 'si fueris | |
| arbitratus' 'si putaueris' 'si aestimaueris' 'si utile tibi fuerit uisum' uel 'uidebitur', debebitur: | |
| non enim plenum arbitrium uoluntatis heredi dedit, sed quasi uiro bono commissum re- | |
| lictum. Proinde si ita sit fideicommissum relictum: 'illi, si te meruerit', omnimodo fidei- | 8.1 |
| commissum debebitur, si modo meritum quasi apud uirum bonum collocare fideicommissa- | |
| rius potuit: et si ita sit 'si te non offenderit', aeque debebitur: nec poterit heres causari | |
| non esse meritum, si alius uir bonus et non infestus meritum potuit admittere. Haec uerba: | 9.1 |
| 'te, fili, rogo, ut praedia, quae ad te peruenerint, pro tua diligentia diligas et curam eo- | |
| rum agas, ut possint ad filios tuos peruenire', licet non satis exprimunt fideicommissum, | |
| sed magis consilium quam necessitatem relinquendi, tamen ea praedia in nepotibus post | |
| mortem patris eorum uim fideicommissi uidentur continere. Si filio a patre herede instituto | 10.1 |
| fideicommissum relictum fuerit, etsi uerbis non sit ita relictum 'cum pater moreretur', sed | |
| intellegi hoc possit, puta quia sic relictum est 'ut relinquat filio' uel 'uolo eum habere' uel | |
| 'uolo ad eum pertinere', defendetur in id tempus fideicommissum relictum, quo sui iuris | |
| filius efficitur. Si cui ita fuerit fideicommissum relictum: 'si morte patris sui iuris fuerit | 11.1 |
| effectus' et emancipatione sui iuris factus sit, non uideri defecisse condicionem: sed et | |
| cum mors patri contingat, quasi exstante condicione ad fideicommissum admittetur. Si | 12.1 |
| rem suam testator legauerit eamque necessitate urguente alienauerit, fideicommissum peti | |
| posse, nisi probetur adimere ei testatorem uoluisse: probationem autem mutatae uoluntatis | |
| ab heredibus exigendam. Ergo et si nomen quis debitoris exegerit, quod per fideicommis- | 13.1 |
| sum reliquit, non tamen hoc animo, quasi uellet extinguere fideicommissum, poterit dici | |
| deberi: nisi forte inter haec interest: hic enim extinguitur ipsa constantia debiti, ibi res | |
| durat, tametsi alienata sit. cum tamen quidam nomen debitoris exegisset et pro deposito | |
| pecuniam habuisset, putaui fideicommissi petitionem superesse, maxime quia non ipse exe- | 5 |
| gerat, sed debitor ultro pecuniam optulerat, quam offerente ipso non potuit <non> accipere. | |
| paulatim igitur admittemus, etsi ex hac parte pecuniae rem comparauerit, quam non hoc | |
| animo exegit, ut fideicommissarium priuaret fideicommisso, posse adhuc fideicommissi peti- | |
| tionem superesse. Si quis illicite aedificasset, id est hoc quod dirui constitutiones iubent, | 14.1 |
| an fideicommissum relinquere ex eo quid possit, uideamus. et puto posse: cum enim dirui | |
| necesse sit, nulla dubitatio est, quin senatus consultum impedimento non sit. Si heres ro- | 15.1 |
| gatus sit certam summam usuris certis faenori dare, utile est fideicommissum: sed Mae- | |
| cianus putat non alias cogendum credere, quam idonee ei caueatur: sed ego procliuior | |
| sum, ut putem cautionem non exigendam. Si seruo alieno militia relinquatur, an domino | 16.1 |
| quaeratur legatum, quaeritur. et aut scit seruum esse, et dico aestimationem deberi: aut | |
| ignorauit, et denegari fideicommissi persecutio debet, quia, si scisset seruum, non rel<i-> | |
| quisset. Ex his apparet, cum per fideicommissum aliquid relinquitur, ipsum praestandum | 17.1 |
| quod relictum est: cum uero ipsum praestari non potest, aestimationem esse praestandam. | |
| Si quis decem alicui per fideicommissum reliquerit et, si perdidisset id quod testamento | 18.1 |
| relictum est, rursus ei reliquerit, quaerebatur, an sequens fideicommissum ualeat uel an | |
| exigere heres debeat cautionem salua fore decem, ne cogatur ad praestationem, et an, si | |
| saepius perdidisset, saepius ei sarciretur fideicommissum. diuus Pius re- | |
| scripsit neque cautionem exigendam et non amplius quam semel, postquam perdidisset, | 5 |
| praestandum: non enim onerandus est heres, ut in infinitum, quotiens perdiderit, restituere | |
| ei tantundem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata eius legata uideantur | |
| nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpserit exsoluto et | |
| posteriore fideicommisso. Item si quis certam quantitatem cui reliquerit et addiderit faci- | 19.1 |
| lius hanc summam posse compensari, cum debitor sit fideicommissarius ex causa heredi- | |
| tatis Gaii Seii, nec uelit ille hereditatem adire Gaii Seii, sed petat fideicommissum: impe- | |
| rator noster contra uoluntatem eum testantis petere fideicommissum rescripsit, cum in fidei- | |
| commissis praecipue spectanda seruandaque sit testatoris uoluntas. Plerumque euenit mul- | 20.1 |
| torum interesse id quod relinquitur, uerum testatorem uni uoluisse honorem habitum, et | |
| est haec sententia Marcelli uerissima. Sic euenit, ut interdum si pluribus testator honorem | 21.1 |
| habere uoluit et de pluribus sensit, quamuis unum legatum sit, tamen ad persecutionem | |
| eius plures admittantur. ut puta si decem fuerunt eiusdem rei stipulandi et heres uel fidei- | |
| commissarius rogatus est, ut eis solueret: hic enim si omnium interest et de omnibus sensit | |
| testator, fideicommissum relictum omnes petere potuerunt. sed utrum in partem agent an | 5 |
| in solidum, uideamus: et credo, prout cuiusque interest, consequentur: unus igitur qui | |
| occupat agendo totum consequitur ita, ut caueat defensu iri aduersus ceteros fideicommis- | |
| sarios eum qui soluit, siue socii sunt siue non. Interdum alterius nomen scribitur in testa- | 22.1 |
| mento, alteri uero fideicommissi petitio uel legati competit, ut puta si fidei heredis com- | |
| mittatur, ut ipse publicum pro Titio praestet, fideicommissum hoc uel legatum non publi- | |
| canus petit, licet ei sit adscriptum, sed ipse petere poterit, pro quo legatum relictum est. | |
| multum autem interesse arbitror, cui uoluit prospectum cuiusque contemplatione testator | 5 |
| fecerit. plerumque autem intellegendum est priuati causa hoc fecisse, licet emolumentum | |
| publicano quaeratur. Si in opere ciuitatis faciendo aliquid relictum sit, unumquemque he- | 23.1 |
| redem in solidum teneri diuus Marcus et Lucius Uerus Proculae rescrips<er>unt: tempus | |
| tamen coheredi praestituerunt, intra quod mittat ad opus faciendum, post quod solam Pro- | |
| culam uoluerunt facere imputaturam coheredi sumptum pro parte eius. Ergo et in statua | 24.1 |
| et in seruitute ceterisque, quae diuisionem non recipiunt, idem diuus Marcus rescripsit. Si | 25.1 |
| quis opus facere iussus paratus sit pecuniam dare rei publicae, ut ipsa faciat, cum testator | |
| per ipsum id fieri uoluerit, non audietur: et ita diuus Marcus rescripsit. | |
| Ualens libro primo fideicommissorum. 'Stichus liber esto: et ut eum heres | 12.pr.1 |
| artificium doceat, unde se tueri possit, peto.' Pegasus inutile fideicommissum esse ait, quia | |
| genus artificii adiectum non esset: sed praetor aut arbiter ex uoluntate defuncti et aetate | |
| et condicione et natura ingenioque eius, cui relictum erit, statuet, quod <po>tissimum arti- | |
| ficium heres docere eum sumptibus suis debeat. | 5 |
| Maecianus libro secundo fideicommissorum. Si sic locutus erit testator: | 13.pr.1 |
| 'heres meus illi fundum dato: Seio hoc amplius decem', non erit dubitandum, quin Seius | |
| et fundi partem et decem ex testamento percipere debeat. | |
| Gaius libro primo fideicommissorum. Non dubium est, quin, si uxori legatum sit 'si non | 14.pr.1 |
| nupserit' idque alii restituere rogata sit, cogenda est, si nupserit, restituere. Heres | 1.1 |
| quoque, cui iurisiurandi condicio remittitur, legatum et fideicommissum debet. Sed si cui | 2.1 |
| legatum relictum est, ut alienam rem redimat uel praestet, si redimere non possit, quod | |
| dominus non uendat uel immodico pretio uendat, iustam aestimationem inferat. | |
| Maecianus libro secundo fideicommissorum. Hae res testatoris legatae quae | 15.pr.1 |
| in profundo esse dicuntur, quandoque apparuerint, praestantur. | |
| Pomponius libro primo fideicommissorum. Saepe legatum plenius restitu<e>tur | 16.pr.1 |
| fideicommissario quam esset relictum, ueluti si alluuione ager auctus esset uel etiam in- | |
| sulae natae. | |
| Maecianus libro secundo fideicommissorum. Etiam ea quae futura sunt legari | 17.pr.1 |
| possunt, ut insula uel in mare uel in fluminibus enata: Seruitus quoque seruo praedium | 1.1 |
| habenti recte legatur. | |
| Pomponius libro primo fideicommissorum. Si iure testamento facto fidei- | 18.pr.1 |
| commissum tibi reliquero, deinde postea aliud fecero non iure, in quo fide<i>commissum re- | |
| lictum tibi uel aliud quam quod priore testamento uel omnino non sit relictum, uidendum | |
| est, mens mea haec fuerit facientis postea testamentum, ut nolim ratum tibi sit priore | |
| testamento relictum, quia nuda uoluntate fideicommissa infirmarentur. sed uix id optinere | 5 |
| potest, fortassis ideo, quod ita demum a priore testamento uelim recedi, si posterius | |
| ualiturum sit et nunc ex posteriore testamento fideicommissum ei non debetur, etiamsi | |
| idem heredes utroque testamento instituti ex priore exstiterunt. | |
| Ualens libro quinto fideicommissorum. Si tibi legatum est uel fideicommis- | 19.pr.1 |
| sum relictum, uti quid facias, etiamsi non interest heredis id fier<i>, negandam tibi actionem, | |
| si non caueas heredi futurum, quod defunctus uoluit, Nerua et Atilicinus recte putauerunt. | |
| Ulpianus libro sexto fideicommissorum. Si res mihi per fideicommissum | 20.pr.1 |
| relicta eadem tibi legata uel per fideicommissum relicta sit non communicandi animo, sed | |
| utrique in solidum, ambigendum non est, si alteri sit soluta, alterum nullum quidem ius | |
| in ipsam rem habere, sed actionem de pretio integram eum habere. | |
| Paulus libro quarto sententiarum. Nutu etiam relinquitur fideicommissum, | 21.pr.1 |
| dummodo is nutu relinquat, qui et loqui potest, nisi superueniens morbus ei impedimento | |
| sit. Fideicommissum relictum et apud eum, cui relictum est, ex causa lucratiua inuentum | 1.1 |
| extingui placuit, nisi defunctus aestimationem quoque eius praestari uoluit. Columnis aedium | 2.1 |
| uel tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus ordo praestari uoluit | |
| nulla aestimationis facta mentione, quae sine domus iniuria auferri possunt. | |
| Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum. Si quis in principio testa- | 22.pr.1 |
| menti adscripserit: 'cui bis legauero, semel deberi uolo', postea eodem testamento uel codi- | |
| cillis sciens saepe eidem legauerit, suprema uoluntas potior habetur: nemo enim eam sibi | |
| potest legem dicere, ut a priore ei rec<e>dere non liceat. sed hoc ita locum habebit, si spe- | |
| cialiter dixerit prioris uoluntatis sibi paenituisse et uoluisse, ut legatarius plura legata ac- | 5 |
| cipiat. Miles in eum ex militari delicto capitali dicta sententia, permittente eo in ipsa | 1.1 |
| sententia qui damnauit, sicut testamenti faciendi ita fideicommissi relinquendi potestatem | |
| consequitur. Mortis damnum per fideicommissum serui relicti, antequam mora fiat, fidei- | 2.1 |
| commissarius solus patitur, licet alienus relinquatur. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Ex imperfecto testamento legata uel fidei- | 23.pr.1 |
| commissa imperatorem uindicare inuerecundum est: decet enim tantae maiestati eas ser- | |
| uare leges, quibus ipse solutus esse uidetur. | |
| Neratius libro secundo responsorum. Creditori ita potest legari, ne inde- | 24.pr.1 |
| bitum ab eo repeteretur. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. 'Ille aut ille heres Seio centum dato': | 25.pr.1 |
| potest Seius ab utro uelit petere. Cum in uerbis nulla ambiguitas est, non debet a<d>mitti | 1.1 |
| uoluntatis quaestio. | |
| Idem libro secundo ad Neratium. Is qui fideicommissum debet post moram | 26.pr.1 |
| non tantum fructus, sed etiam omne damnum, quo adfectus est fideicommissarius, prae- | |
| stare cogitur. | |
| Idem libro secundo decretorum. Paula Callinico ex parte herede instituto | 27.pr.1 |
| filiae eiusdem Iuuentianae, cum in familia nupsisset, decem testamento legauit: deinde post | |
| tempus codicillis factis centum eidem Callinico reliquerat non adiecto 'hoc amplius'. pro- | |
| nuntiauit utramque summam deberi, maxime cum in codicillis filiae Callinici nihil legatum | |
| fuisset. Pompeius Hermippus filium Hermippum ex dodrante, filiam Titianam ex quadrante | 1.1 |
| heredes instituerat et praedia certa singulis praelegauerat: praeterea, si sine liberis Her- | |
| mippus moreretur, aliam possessionem filiae dari iusserat: post testamentum factis codi- | |
| cillis filiae certa praedia dederat eamque his contentam esse uoluit pro omni hereditate et | |
| his, quae in testamento reliquerat: Hermippi bona ad fiscum peruenerant: Titiana soror | 5 |
| fideicommissum petebat. quaerebatur, utrum pro hereditate tantum an et pro his, quae | |
| post mortem frater rogatus erat restituere, pater eam uoluisset accipere ea quae codicillis | |
| reliquerat. mihi ab omni uoluntate recessum uidebatur. placuit humanius interpretari ea | |
| sola, quae uiuente fratre acceptura erat, adempta uideri, non etiam quae post mortem eius | |
| reliquerat, si sine liberis deceder<e>t, et ita pronuntiauit. Iulianus Seuerus decedens insti- | 2.1 |
| tutis quibusdam heredibus alumno suo quinquaginta legauerat eaque <a> Iulio Mauro colono | |
| suo ex pensionibus fundi debitis ab eo praestari uoluerat eidemque Mauro quaedam lega- | |
| uerat: cum de hereditate fiscus quaestionem mouisset, iussu procuratoris Maurus pecuniam | |
| fisco soluerat: postea heres scriptus optinuerat fiscum: alumno autem mortuo heres eius | 5 |
| fideicommissum ab herede Mauri petebat. placuit imperatori non uideri eius fidei commis- | |
| sum, sed demonstratum, unde accipere posset: et ideo heres Seueri haec praestare debet. | |
| Idem libro singulari ad senatus consultum Tertullianum. Si fidei meae com- | 28.pr.1 |
| mittatur, ut, quod mihi relictum fuerit supra quod capere possum, alii restituam, posse me | |
| id capere constat. | |
| Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Qui concubi- | 29.pr.1 |
| nam habebat, ei uestem prioris concubinae utendam dederat, deinde ita legauit: 'uestem, | |
| quae eius causa empta parata esset'. Cascellius Trebatius negant ei deberi prioris con- | |
| cubinae causa parata, quia alia condicio esset in uxore. Labeo id non probat, quia in | |
| eiusmodi legato non ius uxorium sequendum, sed uerborum interpretatio esset facienda | 5 |
| idemque uel in filia uel in qualibet alia persona iuris esset. Labeonis sententia uera est. | |
| Cum ita legatum esse<t>, ut Titia uxor mea tantandem partem habeat quantulam unus heres, | 1.1 |
| si non aequales partes essent heredum, Quintus Mucius et Gallus putabant maximam par- | |
| tem legatam esse, quia in maiore minor quoque inesset, Seruius Ofilius minimam, quia cum | |
| heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, quam partem daret. Labeo hoc probat | |
| idque uerum est. Cum ita legatum esset: 'quanta pecunia ex hereditate Titii ad me per- | 2.1 |
| uenit, tantam pecuniam heres meus Seiae dato', id legatum putat Labeo, quod acceptum | |
| in tabulis suis ex ea hereditate testator rettulisset: ceterum negat cauendum heredi a lega- | |
| tario, si quid forte postea eius hereditatis nomine heres damnatus esset. ego contra puto, | |
| quia non potest uideri peruenisse ad heredem, quod eius hereditatis nomine praestaturus | 5 |
| esset: idem Alfenus Uarus Seruio placuisse scribit, quod et uerum est. Si heres tibi seruo | 3.1 |
| generaliter legato Stichum tradiderit isque a te euictus fuisset, posse te ex testamento | |
| agere Labeo scribit, quia non uidetur heres dedisse, quod ita dederat, ut habere non pos- | |
| sis: et hoc uerum puto. sed hoc amplius ait debere te, priusquam iudicium accipiatur, | |
| denuntiare heredi: nam si aliter feceris, agenti ex testamento opponetur tibi doli mali ex- | 5 |
| ceptio. 'Si Stichus et Dama serui mei in potestate mea erunt cum moriar, tum Stichus et | 4.1 |
| Dama liberi sunto et fundum illum sibi habento.' si alterum ex his post testamentum | |
| factum dominus alienasset uel manumississet, neutrum liberum futurum Labeo putat: sed | |
| Tubero eum, qui remansisset in potestate, liberum futurum et legatum habiturum putat. | |
| Tuberonis sententiam uoluntati defuncti magis puto conuenire. | 5 |
| Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Qui quattuor | 30.pr.1 |
| pocula oleaginea habebat, ita legauit: pocula oleagine<a> paria duo. respondi unum par | |
| legatum esse, quia non ita esset: bina paria neque ita: poculorum paria duo: idem et | |
| Trebatius. Qui hortos publicos a re publica conductos habebat, eorum hortorum fructus | 1.1 |
| usque ad lustrum, quo conducti essent, Aufidio legauerat et heredem eam conductionem | |
| eorum hortorum ei dare damnauerat sinereque uti eum et frui. respondi heredem teneri | |
| sinere frui: hoc amplius heredem mercedem quoque hortorum rei publicae praestaturum. | |
| Cum testamento scriptum esset: 'Sticho seruo meo heres quinque dato et, si Stichus he- | 2.1 |
| redi meo biennium seruierit, liber esto', post biennium legatum deberi existimo, quia in id | |
| tempus et libertas et legatum referri deberet: quod et Trebatius respondit. Si fundum | 3.1 |
| mihi uendere certo pretio damnatus es, nullum fructum eius rei ea uenditione excipere tibi | |
| liberum erit, quia id pretium ad totam causam fundi pertinet. Qui fundum mandatu meo | 4.1 |
| in societate mihi et <s>ibi emerat, deinde eum finibus diuiserat et priusquam mihi traderet, | |
| ita eum tibi legauerat 'fundum meum illi do'. negaui amplius partem deberi, quia ueri- | |
| simile non esset ita testatum esse patrem familias, ut mandati heres eius damnaretur. | |
| 'Uxori meae, dum cum filio meo Capuae erit, heres meus ducenta dato': filius a matre mi- | 5.1 |
| grauit. si ambo Capuae habitassent, legatum matri debitu iri putaui, quamuis una non | |
| habitassent: sin autem in aliud municipium transissent, unius anni tantummodo debitu iri, | |
| quo una habitassent quantolibet tempore: Trebatius ait. uideamus, an his uerbis 'dum | |
| cum filio Capuae erit' non condicio significetur, sed ea scriptura pro superuacuo debet | 5 |
| haberi: quod non probo. sin autem per mulierem mora non est, quo minus cum filio ha- | |
| bitet, legata ei deberi. Si aedes alienas ut dares damnatus sis neque eas ulla condicione | 6.1 |
| emere possis, aestimare iudicem oportere Ateius scribit, quanti aedes sint, ut pretio soluto | |
| heres liberetur. idemque iuris est et si potuisses emere, non emeres. | |
| Idem libro primo pithanorum a Paulo epitomatorum. Si cui aedes legatae | 31.pr.1 |
| sint, is omne habebit id aedificium, quod solum earum aedium erit. Paulus: hoc tunc | |
| demum falsum est, cum dominus aedium binarum aliquid conclaue, quod supra concama- | |
| rationem alterarum aedium esset, in usum alterarum conuertit atque ita his usus fuerit: | |
| namque eo modo alteris aedibus id accedet, alteris decedet. | 5 |
| Scaeuola libro quarto decimo digestorum. Sextiam filiam ex quadrante, ex | 32.pr.1 |
| reliquis Seium et Marcium sororis filios scripsit heredes: Sextiam substituit Marcio et Mar- | |
| cium Sextiae, dedit autem per praeceptionem Marcio certas species: Marcius partem here- | |
| ditatis, ex qua scriptus erat, omisit et eo intestato defuncto bona eius ad fratrem legiti- | |
| mum Seium deuoluta sunt. quaesitum est, an Sextia ex substitutione etiam haec, quae | 5 |
| praelegata Marcio erant, iure substitutionis a legitimo herede defuncti sibi uindicare possit. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur Sextiam in legatis, quae Marcio data sunt, sub- | |
| stitutam non esse. | |
| Idem libro quinto decimo digestorum. Uxori suae inter cetera ita legauit: | 33.pr.1 |
| 'et domus eam partem, in qua morari consueuimus'. quaesitum est, cum tam testamenti | |
| faciundi tempore quam mortis totam domum in usu habuerit nec quicquam ex ea locatum, | |
| an ea tantummodo uidetur legasse cubicula, in quibus dormire consueuerat. respondit | |
| eam omnem partem, in qua morari cum familia sua consueuisset. Uxori suae inter cetera | 1.1 |
| ita legauit: 'uxori meae quidquid uiuus dedi donaui usibusue eius conparaui, concedi uolo': | |
| quaero, an quod post testamentum factum ei donatum est, id quoque concessum uideatur. | |
| respondit uerba quae proponerentur nihil pro futuro tempore significare. Cum Seius pro | 2.1 |
| uxore centum aureos creditori soluerit et ornamentum pignori positum luerit, postea autem | |
| testamento facto uxori suae legauit, quidquid ad eum inue stipulatum eius concessit et | |
| hoc amplius uicenos aureos annuos: quaesitum est, an hos centum aureos heredes uiri ab | |
| uxore uel ab heredibus eius repetant. respondit, si donationis causa creditori soluisset, | 5 |
| teneri heredes ex causa fideicommissi, si repetant, atque etiam petentes | |
| exceptione summoueri: quod praesumptum esse debet, nisi contrarium ab herede approbetur. | |
| Idem libro sexto decimo digestorum. Nomen debitoris in haec uerba legauit: | 34.pr.1 |
| 'Titio hoc amplius dari uolo decem aureos, quos mihi heredes Gaii Seii debent, aduersus | |
| quos ei actionem mandari uolo eique eorundem pignora tradi'. quaero, utrum heredes tan- | |
| tum decem dare debeant an in omne debitum, hoc est in usuras debeant mandare. re- | |
| spondit uideri uniuersam eius nominis obligationem legatam. item quaero, cum ignorante | 5 |
| matre familias actores in prouincia adiectis sorti usuris decem stipulati sint, an ex causa | |
| fideicommissi supra scripti etiam incrementum huius debiti ad Titium pertineat. respondit | |
| pertinere. Filio ex parte hered<i> scripto praeceptionem dedit inter cetera his uerbis: 'Titio | 1.1 |
| filio meo nomina ex calendario, quae elegerit filius meus sibi, uiginti dare damnas sunto | |
| sine dolo malo': eidem filio uiuus omnium rerum suarum administrationem permisit: qui | |
| post testamentum factum ante mortem patris annis decem, quibus procurabat patri, contra | |
| ueterem consuetudinem patris, qua calendarium exercebatur, nouos debitores amplarum | 5 |
| pecuniarum fecit et in priores, quos pater exiguarum fortunarum habebat, maius creditum | |
| contulit ad hoc, ut uiginti nominibus prope omnis substantia kalendarii esset. quaesitum | |
| est, an huic filio eorum nominum, quae ipse fecit, praeceptio permittenda est. respondit | |
| ex his electionem habere, quae testamenti tempore testator in kalendario habuit. Uni ex | 2.1 |
| heredibus per praeceptionem reliquit ea, quae ex patrimonio iuri sui Arethonis ei super- | |
| erant, eiusque fidei commissit haec eadem restituere pronepoti, cum erit annis sedecim, in | |
| quibus haec uerba adiecit: 'item rogo, uti reliquum aes alienum, quod ex bonis Arethonis | |
| debetur, omnibus creditoribus ex reditibus eorum bonorum soluas reddas satisque facias'. | 5 |
| quaesitum est, an, si probauerit heres non sufficere reditum bonorum ad totius debiti ex- | |
| solutionem, nihilo minus tamen ipse debet adgnoscere onus aeris alieni. respondit mani- | |
| feste proponi ex reditibus bonorum eorum iussum aes alienum exsoluere, non de proprio. | |
| Pater filio et filia heredibus institutis cum singulis certa praedia et kalendaria praelegasset, | 3.1 |
| ita cauit: 'a te autem, fili carissime, peto, quaecumque legaui, praestari uolo, et si quid | |
| euenerit aeris alieni, si quod in tempus pro mutuo acceperam et debuero. a te solui | |
| uolo, ut quod sorori tuae reliqui, integrum ad eam pertineat'. quaesitum est, an quod ex | |
| quacumque causa debuit pater, a filio sit praestandum. respondit posse filiam ex fidei- | 5 |
| commisso consequi ut leuaretur, quo magis integrum, quod testator dedisset, ad eam per- | |
| uenisset. | |
| Idem libro septimo decimo digestorum. Patronus liberto statim tribum emi | 35.pr.1 |
| petierat: libertus diu moram ab herede patroni passus est et decedens heredem reliquit | |
| clarissimum uirum: quaesitum est, an tribus aestimatio heredi eius debeatur. respondit | |
| deberi. idem quaesiit, an et commoda et principales liberalitates, quas libertus ex eadem | |
| tribu usque in diem mortis suae consecuturus fuisset, si ei ea tribus secundum uoluntatem | 5 |
| patroni sui tunc comparata esset, an uero usurae aestimationis heredi eius debeantur. re- | |
| spondi, quidquid ipse consecuturus esset, id ad heredem suum transmittere. Sempronio ita | 1.1 |
| legauit: 'Sempronius sumito praedia <m>ea omnia, quae sunt usque ad praedium, quod uocatur | |
| Gaas, finibus Galatiae, sub cura uilici Primi, ita ut haec omnia instructa sunt'. quaesitum | |
| est, cum in eodem confinio praediorum unum sit praedium non Galatiae, sed Cappadociae | |
| finibus, sub cura tamen eiusdem uilici, an etiam id praedium cum ceteris ad Sempronium | 5 |
| pertineat. respondit et hoc deberi. Libertis, quos nominauerat, ita legauit: 'fundum Tre- | 2.1 |
| batianum, qui est in regione Atellata, item fundum Satrianum, qui est in regione Niphana, | |
| cum taberna dari uolo'. quaesitum est, cum inter fundos, quos <s>upra legauit, sit quidem | |
| fundus uocabulo Satrianus, in regione tamen Niphana non sit, an ex causa fideicommissi | |
| libertis debeatur. respondit, si nullus esset Satrianus in regione Niphana et de eo sensisse | 5 |
| testatorem certum sit, qui alibi esset, non idcirco minus deberi, quia in regione designanda | |
| lapsus esset. Codicillis confirmatis ita cauit: 'Tiburtibus municipibus meis amantissimisque | 3.1 |
| scitis balineum Iulianum iunctum domui meae, ita ut publice sumptu heredum meorum | |
| et diligentia decem mensibus totius anni praebeatur gratis'. quaesitum est, an et sumptus | |
| refectionibus necessarios heredes praestare debeant. respondit secundum ea quae propone- | |
| rentur uideri testatorem super calefactionis et praebitionis onus de his quoque sensisse, | 5 |
| qui ad cottidianam tutelam pertineant, quibus balineae aut instruuntur aut denique inter | |
| solitas cessationum uices parari purgarique, ut habiles ad lauandum fierent, sint solitae. | |
| Apud Scaeuolam libro octauo decimo digestorum Claudius notat. Nec fideicommissa | 36.pr.1 |
| ab intestato data debentur ab eo, cuius de inofficioso testamento constit<i>sset, quia crede- | |
| retur quasi furiosus testamentum facere non potuisse, ideoque nec aliud quid pertinens ad | |
| suprema eius iudicia ualet. | |
| Scaeuola libro octauo decimo digestorum. Cum quis decedens Seiae matri | 37.pr.1 |
| fundum, qui proprius matris erat, legauerat, ab ea petierat, ut eundem cum moreretur Fla- | |
| uiae Albinae coni<u>gi suae restitueret. post mortem testatoris mater apud magistratum pro- | |
| fessa est nihil se aduersus uoluntatem filii sui facturam paratamque se fundum Flauiae | |
| Albinae tradere, si sibi annua bina praestarentur redituum nomine: sed neque possessionem | 5 |
| tradidit neque annua bina accepit. quaesitum est, an iure fundum alii uendere possit. re- | |
| spondit, si de legati iure fideique commissi quaereretur, secundum ea quae proponerentur | |
| nec ualuisse, quod matri suum legabatur, neque onus fideicommissi processisse, si modo | |
| nihil praeterea mater cepisset. Qui testamento heredem scripserat, Maeuio ducenta | 1.1 |
| legauit et fidei eius commisit, ut centum daret Glauce, Tyche Elpidi autem quinquaginta: | |
| postea Maeuius uolente testatore litteras emisit ad eas secundum uoluntatem testatoris re- | |
| stituturum: postea testator fecit codicillos, quibus et hoc praecepit, ut praeter hos codicillos | |
| si quid aliud prolatum esset, non ualeat. quaesitum est, an Maeuius, qui ducenta accepit, | 5 |
| quia mutauit uoluntatem de ea epistula testator, a mulieribus conueniri ex causa fidei- | |
| commissi possit. respondit secundum ea quae proponuntur frustra Maeuium conueniri, siue | |
| ducenta siue praedium pro his accepit. Seiam et Maeuium libertos suos aequis partibus | 2.1 |
| heredes scripsit: Maeuio substituit Sempronium pupillum suum: deinde codicillos per fidei- | |
| commissum confirmauit, quibus ita cauit: 'Lucius Titius Seiae heredi suae, quam pro | |
| parte dimidia institui, salutem. Maeuium libertum meum, quem in testamento pro parte | |
| dimidia heredem institui, eam parte hereditatis ueto accipere, cuius in locum partemue | 5 |
| eius Publium Sempronium dominum meum heredem esse uolo', et Maeuio, ad quem he- | |
| reditatis portionem noluit peruenire, cum hoc elogio fideicommissum reliquit: 'Maeuio liberto | |
| meo de me nihil merito dari uolo lagynos uini uetusti centum quinquaginta'. quaesitum | |
| est, cum uoluntas testatoris haec fuerit, ut omnimodo perueniat portio hereditatis ad Sem- | |
| pronium pupillum, an fideicommissum ex uerbis supra scriptis ualere intellegatur et a quo | 10 |
| Sempronius petere possit, cum ad certam personam codicillos scripserit. respondit posse | |
| fideicommissum a Maeuio peti. Pater emancipato filio bona sua uniuersa exceptis duobus | 3.1 |
| seruis non mortis causa donauit et stipulatus est a filio in haec uerba: 'quae tibi mancipia | |
| quaeque praedia donationis causa tradidi cessi, per te non fieri doloue malo neque per | |
| eum ad quem ea res pertinebit, quo minus ea mancipia quaeque ex his adgnata erunt | |
| eaque praedia cum instrumento, cum ego uolam uel cum morieris, quaequae eorum exsta- | 5 |
| bunt neque dolo malo aut fraude factoue tuo eiusque ad quem ea res pertinebit <in re>rum | |
| natura aut in potestate esse desissent, si uiuam mihi aut cui ego uolam reddantur resti- | |
| tuantur, stipulatus est Lucius Titius pater, spopondit Lucius Titius filius'. idem pater de- | |
| cedens epistulam fideicommissariam ad filium suum scripsit in haec uerba: 'Lucio Titio | |
| filio suo salutem. certus de tua pietate fidei tuae committo, uti des praestes illi et illi cer- | 10 |
| tam pecuniam: et Lucrionem seruum meum liberum esse uolo'. quaesitum est, cum filius | |
| patris nec bonorum possessionem acceperit nec ei heres exstiterit, an ex epistula fidei- | |
| commissa et libertatem praestare debeat. respondit, etsi neque hereditatem adisset neque | |
| bonorum possessionem petisset et nihil ex hereditate possideret, tamen nihilo minus et ex | |
| stipulatu ab heredibus patris et fideicommisso ab his quorum interest quasi debitorem | 15 |
| conueniri posse, maxime post constitutionem diui Pii, quae hoc induxit. Nuptura duobus | 4.1 |
| filiis suis, quos ex priore marito habebat, mandauit, ut uiginti, quae doti dabat, stipula- | |
| rentur in omnem casum, quo solui posset matrimonium, ut etiam alterutri ex his tota dos | |
| soluatur: constante matrimonio uno ex filiis mortuo uxor per epistulam petit a superstite | |
| filio, uti quandoque partem dimidiam dumtaxat dotis exigeret et ea contentus erit, alte- | 5 |
| ram autem partem apud maritum eius remanere concedat. quaesitum est postea in matri- | |
| monio muliere defuncta, an maritus, si de tota dote conueniatur a filio, doli mali exceptione | |
| se tueri possit et an ultro ex causa fideicommissi actio ei competit, ut de parte obliga- | |
| tionis accepto ei feratur. respondit et exceptionem utilem fore et ultro ex fideicommisso | |
| peti posse. idem quaerit, an de reliqua dimidia parte mandati actio utilis sit heredibus | 10 |
| mulieris aduersus filium eius. respondit secundum ea quae proponerentur, maxime post | |
| litteras ad filium scriptas non fore utilem. Claudius: quoniam in his expressit, ut con- | |
| tentus esset partis dimidiae dotis. quibus uerbis satis fideicommissum filio relinqui placuit. | |
| Codicillis ita scripsit: 'Βούλομαι πάντα τὰ ὑποτεταγμένα κύρια εἶναι. Μαξίμῳ τῷ κυρίῳ μου | 5.1 |
| δηνάρια μύρια πεντακιϲχίλια, ἅτινα ἔλαβον παρακαταθήκην παρὰ τοῦ θείου αὐτοῦ Ἰουλίου Μαξί- | |
| μου, ἵνα αὐτῷ ἀνδρωθέντι ἀποδώϲω, ἃ γίνονται ϲὺν τόκῳ τρὶϲ μύρια, ἀποδοθῆναι αὐτῷ βού- | |
| λομαι· οὕτω γὰρ τῷ θείῳ αὐτοῦ ὤμοϲα'. quaesitum est, an ad depositam pecuniam peten- | |
| dam sufficiant uerba codicillorum, cum hanc solam nec aliam ullam probationem habeat. | 5 |
| respondi: ex his quae proponerentur, scilicet cum iusiurandum dedisse super hoc testator | |
| adfirmauit, credenda est scriptura. Titia honestissima femina cum negotiis suis opera Cal- | 6.1 |
| limachi semper uteretur, qui ex testamento capere non poterat, testamento facto manu sua | |
| ita cauit: 'Τιτία διεθέμην καὶ βούλομαι δοθῆναι Καλλιμάχῳ μιϲθοῦ χάριν δηνάρια μύρια': quaero, | |
| an haec pecunia ex causa mercedis ab heredibus Titiae exigi possit. respondi non idcirco | |
| quod scriptum est exigi posse in fraudem legis relictum. Ex his uerbis testamenti: 'omni- | 7.1 |
| bus, quos quasue manumisi manumiser<oue> siue his tabulis siue quibuscumque aliis, filios | |
| filiasue suos omnes concedi uolo' quaesitum est, an his, quos uiuus manumississet, de- | |
| beantur filii. respondit his quoque, quos quasue ante testamentum factum manumississet, | |
| filios filiasue ex causa fideicommissi praestari oportere. | 5 |
| Idem libro nono decimo digestorum. Pater filium heredem praedia alienare | 38.pr.1 |
| seu pignori ponere prohibuerat, sed conseruari liberis ex iustis nuptiis et ceteris cognatis | |
| fideicommiserat: filius praedia, quae pater obligata reliquerat, dimisso hereditario creditore | |
| nummis noui creditoris, a priore in sequentem creditorem pignoris hypothecaeue nomine | |
| transtulit: quaesitum est, an pignus recte contractum esset. respondit secundum ea quae | 5 |
| proponerentur recte contractum. idem quaesiit, cum filius praedia hereditaria, ut dimitteret | |
| hereditarios creditores, distraxisset, an emptores, qui fideicommissum ignorauerunt, bene | |
| emerint. respondi secundum ea quae proponerentur recte contractum, si non erat aliud in | |
| hereditate, unde debitum exsoluisset. Duobus libertis Sticho et Erote heredibus institutis | 1.1 |
| ita cauit: 'fundum Cornelianum de nomine meorum exire ueto': unus ex heredibus Stichus | |
| ancillam Arescusam testamento liberam esse iussit eique partem suam fundi legauit: quaero, | |
| an Eros et ceteri conliberti Stichi ex causa fideicommissi eius fundi partem ab herede Stichi | |
| petere possint. respondit non contineri. Filiam suam heredem scripserat et ita cauerat: | 2.1 |
| 'ueto autem aedificium de nomine meo exire, sed ad uernas meos, quos hoc testamento | |
| nominaui, pertinere uolo': quaesitum est, defuncta herede et legatariis uernis an ad unum | |
| libertum qui remansit totum fideicommissum pertineret. respondit ad eum, qui ex uernis | |
| superesset, secundum ea quae proponerentur uirilem partem pertinere. Fundum a filio, | 3.1 |
| quoad uixerit, uetuit uenundari donari pignerari et haec uerba adiecit: 'quod si aduersus | |
| uoluntatem meam facere uoluerit, fundum Titianum ad fiscum pertinere: ita enim fiet, ut | |
| fundus Titianus de nomine uestro numquam exeat'. quaesitum est, cum uiuus filius eum | |
| fundum secundum uoluntatem patris retinuerit, an defuncto eo non ad heredes scriptos | 5 |
| a filio, sed ad eos, qui de familia sunt, pertineat. respondit hoc ex uoluntate defuncti col- | |
| ligi posse filium qu<oa>d <u>iueret alienare uel pignerare non posse, testamenti autem factio- | |
| nem et in eo fundo in extraneos etiam heredes habiturum. Iulius | 4.1 |
| Agrippa primipilaris testamento suo cauit, ne ullo modo reliquias eius et praedium subur- | |
| banum aut domum maiorem heres eius pigneraret aut ullo modo alienaret: filia eius heres | |
| scripta heredem reliquit filiam suam neptem primipilaris, quae easdem res diu possedit et | |
| decedens extraneos instituit heredes. quaesitum est, an ea praedia extraneus heres haberet | 5 |
| an uero ad Iuliam Domnam, quae habuit patruum maiorem Iulium Agrippam, pertinere<n>t. | |
| respondi, cum hoc nudum praeceptum est, nihil proponi contra uoluntatem defuncti factum, | |
| quo minus ad heredes pertinerent. Quindecim libertis, quos nominauerat, prae- | 5.1 |
| diolum cum taberna legauerat et adiecerat haec uerba: 'sibique eos habere possidere uolo | |
| ea lege et condicione, ne quis eorum partem suam uendere donareue aliudue quid facere | |
| alii uelit: quod si aduersus ea quid factum erit, tunc eas portiones praediumue cum ta- | |
| berna ad rem publicam Tusculanorum pertinere uolo'. quidam ex his libertis uendiderunt | 5 |
| partes suas duobus conlibertis suis ex eodem corpore, emptores autem defuncti Gaium | |
| Seium extraneum heredem reliquerunt: quaesitum est, partes quae uenierunt utrum ad | |
| Gaium Seium an ad superstites collibertos suos, qui partes suas non uendiderunt, pertine- | |
| rent. respondit secundum ea quae proponerentur ad Gaium Seium pertinere. idem quae- | |
| siit, an partes uenditae ad rem publicam Tusculanorum pertinerent. respondi non pertinere. | 10 |
| Claudius: quia non possidentis persona, qui nunc extraneus est, respicienda est, sed | |
| emptorum, qui secundum uoluntatem defunctae ex illis fuerunt, quibus permiserat testatrix | |
| uenundari, nec condicio exstitit dati fideicommissi Tusculanis. Fidei commissit eius, cui | 6.1 |
| duo milia legauit, in haec uerba: 'a te, Petroni, peto, uti ea duo milia solidorum reddas | |
| collegio cuiusdam templi'. quaesitum est, cum id collegium postea dissolutum sit, utrum | |
| legatum ad Petronium pertineat an uero apud heredem remanere debeat. respondit Petro- | |
| nium iure petere, utique si per eum non stetit parere defuncti uoluntati. Mater filios he- | 7.1 |
| redes scripserat et adiecit: 'praedia, quae ad eos ex bonis meis peruentura sunt, nulla ex | |
| causa abalienent, sed conseruent successioni suae deque ea re inuicem sibi cauerent': ex | |
| his uerbis quaesitum est, an praedia per fideicommissum relicta uideantur. respondit nihil | |
| de fideicommisso proponi. Ex parte dimidia heredi instituto per prae- | 8.1 |
| ceptionem fundum legauit et ab eo ita petit: 'peto, uti uelis coheredem tibi recipere in | |
| fundo Iuliano meo, quem hoc amplius te praecipere iussi, Clodium Uerum nepotem meum, | |
| cognatum tuum': quaesitum est, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti debeatur. | |
| respondit deberi. | 5 |
| Idem libro uicesimo digestorum. 'Pamphilo liberto hoc amplius, quam codi- | 39.pr.1 |
| cillis reliqui, dari uolo centum. scio omnia, quae tibi, Pamphile, relinquo, ad filios meos | |
| peruentura, cum affectionem tuam circa eos bene perspectam habeo.' quaero, an uerbis | |
| supra scriptis Pamphili fidei commissit, ut post mortem filiis defuncti centum restituat. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur non uideri quidem, quantum ad uerba testa- | 5 |
| toris pertinet, fidei commissum Pamphili, ut centum restitueret: sed cum sententiam de- | |
| functi a liberto decipi satis inhumanum est, centum ei relictos filiis testatoris debere re- | |
| stitui, quia in simili specie et imperator noster diuus Marcus hoc constituit. Propositum | 1.1 |
| est non habentem liberos nec cognatos in discrimine uitae constitutum per infirmitatem | |
| arcessitis amicis Gaio Seio contubernali dixisse, quod uellet ei relinquere praedia quae no- | |
| minasset, eaque dicta in testationem Gaium Seium red<e>g<i>sse etiam ipso testatore inter- | |
| rogato, an ea dixisset, et responso eius tali μάλιϲτα inserto: quaesitum est, an praedia, | 5 |
| quae destinata essent, ex causa fideicommissi ad Gaium Seium pertinerent. respondit | |
| super hoc nec dubitandum esse, quin fideicommissum ualet. Duas filias aequis ex par- | 2.1 |
| tibus heredes fecerat: alteri fundum praelegauerat et ab ea petierat, ut sorori suae uiginti | |
| daret: ab eadem filia petit, ut partem dimidiam fundi eidem sorori restitueret: quaesitum | |
| est, an uiginti praestari non deberent. respondi non esse praestanda. | |
| Idem libro uicesimo primo digestorum. Post emancipationem patris suscepta a patruo | 40.pr.1 |
| ut legitimo herede petierat, ut partem hereditatis auunculo suo daret et agros duos: ad | |
| utrumque autem ut proximum cognatum successio eius pertinuit per bonorum possessionem. | |
| quaesitum est, cum in parte hereditatis fideicommissum non constiterit, quam suo iure | |
| per bonorum possessionem auunculus habiturus est, an nihilo minus in partem agrorum | 5 |
| consistat, ut Titius partes agrorum duas, id est unam, quam suo iure per bonorum pos- | |
| sessionem habeat, alteram uero partem ex causa fideicommissi petere debeat. respondit | |
| posse petere. idem quaesiit, si ab eodem patruo fideicommissum aliis quoque dederit, | |
| utrum in solidum, an uero pro parte ab eo praestanda sint. respondit in solidum praestari. | |
| Seiam ex dodrante, Maeuium ex quadrante instituit heredes, fidei Seiae com- | 1.1 |
| misit in haec uerba: 'a te peto tuaeque fidei committo, quidquid ex hereditate mea ad te | |
| peruenerit, restituas filio tuo retentis tibi hortis meis'. quaesitum est, cum generali capite | |
| fideicommississet 'quisquis heres esset' de omnibus, ut praestarent quod cuique legasset | |
| praestari fieriue iussisset, an, cum dodrante<m> hereditatis restituerit, hortos in assem uin- | 5 |
| dicare Seia debet. respondit etiam coheredis fidei commissum uideri, ut quandrantem, quem | |
| in his hortis haberet, Seia<e> redderet. | |
| Idem libro uicesimo secundo digestorum. Uxorem et filium communem he- | 41.pr.1 |
| redes instituit et uxoris fidei commisit in haec uerba: 'peto a te, domina uxor, ne ex | |
| fundo Titiano partem tibi uindices, cum scias me uniuersam emptionem eius fundi fecisse, | |
| sed beneficio affectionis et pietatis, quam tibi debui, eandem emptionem, cum nummis | |
| meis comparassem, tecum communicass<e>': quaesitum est, an eum fundum in solidum filii | 5 |
| esse uoluerit. respondit eum, de quo quaereretur, perinde rationem in fundo haberi uo- | |
| luisse ac si uniuersus hereditarius esset, ut pro dimidia parte et uxor et filius agrum ut | |
| hereditarium habeant. In testamento ita scriptum fuit: 'domum meam cum horto ap- | 1.1 |
| plicito libertis meis concedi uolo' et alio capite: 'Fortunio liberto meo ex domu mea, | |
| quam libertis dedi, diaetam, in qua habitabam, item cellarium iunctum eidem diaetae ab | |
| herede meo concedi uolo'. quaesitum est, an heres testatoris oneratus uideatur in prae- | |
| stando legato Fortunio, quamuis domus uniuersa libertis sit praelegata. respondit non | 5 |
| esse oneratum. Codicillis confirmatis ita cauit: 'omnibus autem libertis meis et quos uiuus | 2.1 |
| et quos his codicillis manumissi uel postea manumisero, contubernales suas, item filios | |
| filias lego, nisi si quos quasue ad uxorem meam testamento pertinere uolui uel ei nomi- | |
| natim legaui legauero'. idem postea petiit ab heredibus suis, ut regionem Umbriae Tusciae | |
| Piceno coheredes uxori suae restituerent cum omnibus, quae ibi erunt, et mancipiis ru- | 5 |
| sticis uel urbanis et actoribus exceptis manumissis. quaesitum est, cum Eros et Stichus | |
| serui in diem uitae testatoris in Umbria in Piceno actum administrauerint, sint autem | |
| Damae, quem testator uiuus manumiserat, filii naturales, utrum eidem Damae ex uerbis | |
| codicilli ab heredibus praestandi sint, an uero ad Seiam uxorem ex uerbis epistulae per- | |
| tineant. respondit ex codicillis ad patrem eos naturalem pietatis intuitu pertinere. Feli- | 3.1 |
| cissimo et Felicissimae, quibus libertatem dederat, fundum Gargilianum legauit cum casa, | |
| et alio capite Titio filio, quem ex parte quarta heredem scripserat, praelegauerat in haec | |
| uerba: 'Titi fili, hoc amplius de medio sumito legata mea, quae mihi tam pater tuus | |
| Praesens quam Coelius Iustus frater patris reliquerunt'. quaesitum est, cum fundus Gargi- | 5 |
| lianus testatrici a marito eius, id est a patre Titii filii legatu<s> sit, cui fundus ex causa | |
| fideicommissi debeatur, utrum Titio filio tantum an Felicissimo et Felicissimae an tribus. | |
| respondit non esse uerisimile eam, quae nihil aliud Felicissimo et Felicissimae nisi haec | |
| quae specialiter legauit, ad filium, cui et hereditatis suae partem reliquit, legatum generali | |
| sermone transferre uoluisse. Testamento pueros ita legauerat: 'Publio | 4.1 |
| Maeuio dominulo meo ab heredibus meis dari uolo pueros quinque ex meis dumtaxat intra | |
| annos septem': post annos complures, quam fecit testamentum, moritur. quaesitum | |
| est, cuius aetatis Maeuio mancipia debeantur, utrumne quae testamenti facti tempore intra | |
| septem annos fuerunt an quae mortis tempore intra eam aetatem inueniantur. respondit | 5 |
| eam uideri aetatem designatam, quae esset, cum a testatore relinquerentur. Concubinae | 5.1 |
| inter cetera his uerbis legauerat: 'fundum in Appia cum uilico suo et contubernali eius et | |
| filiis dari uolo': quaesitum est, an nepotes quoque uilici et contubernalis eius testator ad | |
| concubinam pertinere uoluit. respondit nihil proponi, cur non deberentur. Legauerat per | 6.1 |
| fideicommissum Maeuiis ita: 'et quidquid in patria Gadibus possideo': quaesitum est, an, | |
| si quam suburbanam adiacentem possessionem haberet, haec quoque ex causa fidei- | |
| commissi Maeuiis debeatur. respondit posse ad hanc quoque uerborum significationem ex- | |
| tendi. item quaesitum est, an, si calendarii, quod in patria sua uel intra fines eius de- | 5 |
| functus exercuit, instrumenta in domo, quam in patria sua habebat, reliquit, an id quoque | |
| kalendarium propter uerba supra scripta Maeuiis ex causa fideicommissi deberetur. respon- | |
| dit non deberi. item quaesitum est, an pecunia, quae in arca domi Gadibus inuenta esset, | |
| uel ex diuersis nominibus exacta et ibi deposita, ex fideicommisso debeatur. respondit | |
| supra responsum. Testamento, quo filium et uxorem heredes instituerat, filiae per fidei- | 7.1 |
| commissum centum, cum in familia nuberet, legauit et adiecit ita: 'fidei tuae, filia, com- | |
| mitto, ut, cum in familia nubas et quotienscumque nubes, patiaris ex dote tua, quam | |
| dabis, partem dimidiam stipulari fratrem tuum et Seiam matrem tuam pro partibus dimi- | |
| diis dari sibi, si in matrimonio eius cui nubes siue diuortio facto, priusquam dos tua | 5 |
| reddatur eoue nomine satisfactum erit, morieris nullo filio filiaue ex eo relicto'. pater uir- | |
| ginem filiam nuptum collocauit eiusque nomine dotem dedit et post diuortium eandem | |
| recepit et alii in matrimonium cum dote dedit et stipulatus est eam dotem sibi aut filiae | |
| suae reddi: manente filia in matrimonio secundo mortuus est eodem testamento relicto | |
| eique heredes exstiterunt filius et uxor: postea marito defuncto puella dote recepta nupsit | 10 |
| alii praesentibus et consentientibus fratre et matre, quae etiam dotem eius auxit, et neuter | |
| eorum stipulati sunt dotem: mox matri filius et filia heredes exstiterunt: deinde in matri- | |
| monio filia decessit marito herede relicto. quaesitum est, cum puella non ex causa legati | |
| pecuniam in dotem ab heredibus patris acceperat, sed mortuo secundo marito mater fami- | |
| lias facta dotem reciperauerat, an heres eius ex causa fideicommissi fratri defunctae tenea- | 15 |
| tur in eam pecuniam, quam percipere posset, si dotem stipulatus esset. respondit secundum | |
| ea quae proponerentur non teneri. Eius heres uel legatarius rogatus est, ut quendam | 8.1 |
| adoptet, his uerbis adiectis: 'si alias fecerit, exheres esto' uel 'perdat legatum'. quaesitum | |
| est, si non adoptauerit, an ei qui adoptatus non est actio quaedam ex fideicommisso com- | |
| petit. respondit fideicommissum, quo quis rogatur ut adoptet, ratum non esse. 'Agri pla- | 9.1 |
| gam, quae est in regione illa, Maeuiis Publio et Gaio transcribi uolo, pretio facto uiri | |
| boni arbitratu et hereditati illato, duplae euictione expromissa reliquis heredibus, ita ut | |
| sub poena centum promittant eam agri plagam partemue eius ad Sei<u>m posterosue eius | |
| non peruenturam quaqua ratione.' quaesitum est, an legatum ualeat, cum Publius emere | 5 |
| uelit, Gaius nolit. respondit eum, qui fideicommissum praestari sibi uelit, posse partem | |
| dimidiam eius agri qui legatus est petere, quamuis alter persequi nolit. item quaesitum | |
| est, cautio, quae interponi debeat secundum uoluntatem, pro quota parte cuique heredum | |
| praestanda sit. respondit pro ea portione, quae ex fideicommisso praestatur. Sorori le- | 10.1 |
| gauit homines quos nominauit testamento eiusque fidei commissit, ut eadem mancipia filiis | |
| suis cum obiret restitueret. quaesitum est, adgnata ex his an defuncti filii heredibus re- | |
| stituenda sint post mortem legatariae an remaneant apud heredes eius. respondit ea, quae | |
| postea adgnata essent, uerbis fideicommissi non contineri. Pater naturalis filiae suae ex | 11.1 |
| testamento mariti eius fideicommissi debitor, cum ea mulier alii nuberet, non mandatu | |
| mulieris dotem marito eius dedit et sibi reddi eam stipulatus est, si sine liberis filia mo- | |
| reretur: mulier filiam suscepit: quaesitum est, an fideicommissum a patre exigere possit. | |
| respondit, si nec ratam habuisset dotem datam, superesse fideicommissi petitionem. idem | 5 |
| quaesiit, an, si pater accepto facere stipulationem uelit, mulieri persecutio fideicommisso- | |
| rum deneganda sit. respondit supra responsum, eumque patrem, de quo quaereretur, si | |
| ita dedisset, ut mulier ratum haberet, posse condicere. Seium maritum scripsit heredem | 12.1 |
| eique substituit Appiam alumnam fideique heredis commisit, ut post mortem suam heredi- | |
| tatem eidem alumnae restitueret aut, si quid ante contigisset alumnae, tunc Ualeriano | |
| fratris filio restitueret eandem hereditatem. quaesitum est, si Seius uiuus, quidquid ad | |
| eum ex hereditate peruenisset, alumnae restituisset, an secundum uoluntatem defunctae id | 5 |
| fecisse uideretur: praesertim cum haec idem substituta esset. respondit, si uiuo Seio Appia | |
| decessisset, non esse liberatum a fideicommisso Ualeriano relicto. Scaeuola respondit: | 13.1 |
| cum heres scriptus rogatus esset, cum uolet, alii restituere hereditatem, interim non est | |
| compellendus ad fideicommissum. Claudius: post mortem enim utique creditur datum. | |
| Heredis scripti fidei commisserat, ut Seiae uxori uniuersam restitueret hereditatem et uxoris | 14.1 |
| fidei commisit in haec uerba: 'a te, Seia, peto, ut quidquid ad te ex hereditate mea per- | |
| uenerit, exceptis his, si qua tibi supra legaui, reliquum omne reddas restituas Maeuiae | |
| infanti dulcissimae. a qua Seia satis exigi ueto, cum sciam eam potius rem aucturam | |
| quam detrimento futuram'. quaesitum est, an statim Maeuia fideicommissum a Seia petere | 5 |
| possit. respondit nihil proponi, cur non possit. | |
| Idem libro trigesimo tertio digestorum. Titius heredes instituit Seiam uxo- | 42.pr.1 |
| rem ex parte duodecima, Maeuiam ex reliquis partibus et de monumento quod sibi ex- | |
| strui uolebat, ita cauit: 'corpus meum uxori meae uolo tradi sepeliendum in fundo illo et | |
| monumentum exstrui usque ad quadri<n>gentos aureos'. quaero, cum in duodecima parte | |
| non amplius quam centum quinquaginta aurei ex bonis mariti ad uxorem perueniant, an | 5 |
| hac scriptura ab ea sola monumentum sibi testator exstrui uoluerit. respondi ab utraque | |
| herede monumentum pro hereditariis portionibus instruendum. | |
| Celsus libro quinto decimo digestorum. Si filiae pater dotem arbitratu tu- | 43.pr.1 |
| torum dari iussisset, Tubero perinde hoc habendum ait ac si uiri boni arbitratu legatum | |
| sit. Labeo quaerit, quemadmodum apparet, quantam dotem cuiusque filiae boni uiri | |
| arbitratu constitui oportet: ait id non esse difficile ex dignitate, ex facultatibus, ex nu- | |
| mero liberorum testamentum facientis aestimare. | 5 |
| Pomponius libro secundo ad Sabinum. Si fundus legatus sit cum his quae | 44.pr.1 |
| ibi erunt, quae ad tempus ibi sunt non uidentur legata: et ideo pecuniae, quae faenerandi | |
| causa ibi fuerunt, non sunt legatae. | |
| Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum. Hoc legatum 'uxoris causa | 45.pr.1 |
| parata' generale est et continet tam uestem quam argentum aurum ornamenta ceteraque, | |
| quae uxoris gratia parantur. sed quae uideantur uxoris causa parari? Sabinus libris ad | |
| Uitellium ita scripsit: quod in usu frequentissime uersatur, ut in legatis uxoris adiciatur | |
| 'quod eius causa parata sint', hanc interpretationem optinuit, quod magis uxoris causa | 5 |
| quam communis promiscuique usus causa paratum foret. neque interesse uisum est, ante | |
| ductam uxorem id pater familias parauisset an postea an etiam ex his rebus quibus ipse | |
| uti soleret uxori aliquid adsignauisset, dum id mulieris usibus proprie adtributum esset. | |
| Paulus libro secundo ad Uitellium. Ea tamen adiectio legatum alias exi- | 46.pr.1 |
| guius, alias plenius efficit. augetur, cum sic scriptum est: 'quaeque eius causa parata sunt': | |
| id enim significat et si quid praeter ea quae dicta sunt eius causa paratum est: minuitur | |
| detrac<ta> coniunctione, quia ex omnibus supra comprehensis ea sola definiuntur, quae eius | |
| causa parata sunt. | 5 |
| Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum. Si quid earum rerum ante | 47.pr.1 |
| comparauit quam uxorem duxit, si id ei ut uteretur tradidit, perinde est, quasi postea pa- | |
| rauisset. ex eo autem legato ea pertinent ad uxorem, quae eius causa empta comparata | |
| quaeque retenta sunt: in quibus etiam quae prioris uxoris quaeque filiae neptis uel nurus | |
| fuerunt continentur. Inter emptum et paratum quid interest, quaeritur: et responsum est | 1.1 |
| in empto paratum inesse, in parato non continuo emptum contineri: ueluti si quis quae | |
| prioris uxoris causa emisset, posteriori uxori tradidisset, eas res eum posterioris uxoris | |
| causa parauisse, non emisse constat. ideoque quamuis maritus posterioris uxoris causa | |
| nihil emerit, tamen tradendo quae prior habuerit, eius causa parata sunt. etsi ei adsignata | 5 |
| non sunt, legato cedunt: at quae prioris uxoris causa parata sunt, ita posteriori debentur, | |
| si ei adsignata sint, quia non est ita de posteriore uxore cogitatum, cum compararentur. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Nam ne id quidem quod traditum est, si postea | 48.pr.1 |
| ademptum sit, legato cedet. | |
| Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum. Item legato continentur man- | 49.pr.1 |
| cipia, puta lecticarii, qui solam matrem familias portabant. item iumenta uel lectica uel | |
| sella uel burdones. item mancipia alia, puellae fortassis, quas sibi comatas mulieres | |
| exornant. Sed et si forte uirilia ei quaedam donauerit, quodammodo eius causa parata | 1.1 |
| uidebuntur. Proinde et si quaedam promiscui usus sint, solitus tamen fuerit ab ea quasi | 2.1 |
| usum mutuari, dicendum erit ipsius causa uideri parata. Item interest, ipsius causa pa- | 3.1 |
| rata sint ei legata an ipsius causa empta: paratis enim omnia continentur, quae ipsius | |
| usibus fuerunt destinata, empta uero ea sola, quae propter eam empta fecit maritus. | |
| unde non continebuntur emptis solis legatis, quae alia ratione pater familias adquisita ei | |
| destinauit: utroque autem legato continebuntur et quae maritus emi mandauerat uel quae | 5 |
| emerat, necdum autem ei adsignauerat, adsignaturus si ui<x>isset. Parui autem | 4.1 |
| refert, uxori an concubinae quis leget, quae eius causa empta parata sunt: sane enim nisi | |
| dignitate nihil interest. Si uxori aurum, quod eius causa paratum est, legatum sit | 5.1 |
| et postea sit conflatum, materia tamen maneat, ea ei debetur. Sed ut legatum ualeat, | 6.1 |
| mortis tempore uxorem esse debere Proculus scribsit et uerum est: separatio enim dis- | |
| soluit legatum. Hoc legatum et filio et filiae relinqui potest: 'quae eius gratia parata sunt', | 7.1 |
| et seruo seruaeque: et continebuntur quae ipsi sunt adtributa uel destinata. | |
| Idem libro uicesimo tertio ad Sabinum. Cum filio familias ita legatur: 'cum | 50.pr.1 |
| is in tutelam suam peruenerit', pubertatis tempus significatur. et sane si impuberi filio | |
| familias legatum sit, plerumque sentiendum est, quod Sabinus ait, ut non et pater familias | |
| fiat, sed ut pubes. ceterum si mater, quae suspectam habuit mariti a quo diuorterat ui- | |
| tam, filio suo quamuis impuberi leget, non uidetur sensisse de eo tempore, quo pubes | 5 |
| est, sed eo, quo et pubes et pater familias est (nam et si pubes fuit, multo magis di- | |
| cemus de patre familias eam sensisse), ac si dixisset 'in suam tutelam et in suam po- | |
| testatem'. Quod si quis patri familias impuberi leget, cum suae tutelae sit, de puber- | 1.1 |
| tate sensit, interdum et de uiginti quinque annis, si mens testantis appareat. nam si iam | |
| puberi, minori tamen uiginti quinque annis legauit, procul dubio anni uiginti quinque erunt | |
| praestituti. Item si furioso uel prodigo uel ei, cui praetor ex causa curatorem dedit, ita | 2.1 |
| sit legatum, puto et de eo sensum casu, quo curae et tutelae liberetur. Ex his et huius- | 3.1 |
| modi apparet uoluntatis quaestionem Sabinum interpretatum: et utique non dubitaret, si | |
| puberi et multo magis maiori uiginti quinque annis ita sit legatum, de sua potestate testa- | |
| torem sensisse. Sic autem haec scriptura uaria est et uoluntatis habet quaestionem, ut | 4.1 |
| illa quoque, si quis ita scripserit 'cum sui iuris fuerit factus' nam aliter alias accipiatur: | |
| et plerumque potestatis liberationem continet, plerumque pubertatem uel uicesimum quin- | |
| tum annum. Ego quidem et si quis iam puberi, minori tamen uiginti quinque annis sic | 5.1 |
| legauerit 'cum ad pubertatem peruenerit', puto de aetate eum sensisse, quae caret in in- | |
| tegrum restitutione. Idem et si quis 'cum suae aetatis fuerit factus', utrum de pubertate | 6.1 |
| an de uiginti quinque annis sensum sit, disputari de uoluntate potest, non minus quam | |
| si ita adscripserit 'cum iustae aetatis sit factus' uel 'cum maturae aetatis' uel 'cum ado- | |
| leuerit'. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Si filiae familias ita legatum sit 'cum in | 51.pr.1 |
| tutelam suam peruenerit', tunc debebitur, cum uiripotens facta fuerit. | |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum. Librorum appellatione conti- | 52.pr.1 |
| nentur omnia uolumina, siue in charta siue in membrana sint siue in quauis alia materia: | |
| sed et si in philyra aut in tilia (ut nonnulli conficiunt) aut in quo alio corio, idem erit | |
| dicendum. quod si in codicibus sint membraneis uel chartaceis uel etiam eboreis uel alte- | |
| rius materiae uel in ceratis codicillis, an debeantur, uideamus. et Gaius Cassius scribit | 5 |
| deberi et membranas libris legatis: consequenter igitur cetera quoque debebuntur, si non | |
| aduersetur uoluntas testatoris. Si cui centum libri sint legati, centum uolumina ei dabi- | 1.1 |
| mus, non centum, quae quis ingenio suo metitus est, qui ad libri scripturam sufficerent: | |
| ut puta cum haberet Homerum totum in uno uolumine, non quadraginta octo libros com- | |
| putamus, sed unum Homeri uolumen pro libro accipiendum est. Si Homeri corpus sit le- | 2.1 |
| gatum et non sit plenum, quantaecumquae rha<p>sodiae inueniantur, debentur. Libris autem | 3.1 |
| legatis bibliothecas non contineri Sabinus scribit: idem et Cassius: ait enim membranas | |
| quae scriptae sint contineri, deinde adiecit neque armaria neque scrinia neque cetera, | |
| in quibus libri conduntur, deberi. Quod tamen Cassius de membranis puris scripsit, ue- | 4.1 |
| rum est: nam nec chartae purae debentur libris legatis nec chartis legatis libri debebuntur, | |
| nisi forte et hic nos urserit uoluntas: ut puta si quis forte chartas sic reliquerit 'chartas | |
| meas uniuersas', qui nihil aliud quam libros habebat, studiosus studioso: nemo enim du- | |
| bitabit libros deberi: nam et in usu plerique libros chartas appellant. quid ergo, si quis | 5 |
| chartas legauerit puras? membranae non continebuntur neque ceterae ad scribendum ma- | |
| teriae, sed nec coept<i> scribi libri. Unde non male quaeritur, si libri legati sint, an con- | 5.1 |
| tineantur nondum perscripti. et non puto contineri, non magis quam uestis appellatione | |
| nondum detexta continetur. sed perscripti libri nondum malleati uel ornati continebuntur: | |
| proinde et nondum conglutinati uel emendati continebuntur: sed et membranae nondum | |
| consutae continebuntur. Chartis legatis neque papyrum ad chartas paratum neque chartae | 6.1 |
| nondum perfectae continebuntur. Sed si bibliothecam legauerit, utrum armarium solum | 7.1 |
| uel armaria continebuntur an uero libri quoque contineantur, quaeritur. et eleganter Nerua | |
| ait interesse id, quod testator senserit: nam et locum significari bibliothecam eo: alias | |
| armarium, sicuti dicimus 'eboream bibliothecam emit': alias libros, sicuti dicimus 'biblio- | |
| thecam emisse'. Quod igitur scribit Sabinus libros bibliothecam non sequi, non per omnia | 7a.1 |
| uerum est: nam interdum armaria quoque debentur, quae plerique bibliothecas appellant. | |
| plane si mihi proponas adhaerentia esse membro armaria uel adfixa, sine dubio non de- | |
| bebuntur, cum aedificii portio sint. Quod in bibliotheca tractauimus, idem Pomponius | 8.1 |
| libro sexto ex Sabino in da<c>tyliotheca legata tractat: et ait anulos quoque contineri, non | |
| solum thecam, quae anulorum causa parata sit: hoc autem ex eo coniectat, quod ita pro- | |
| ponitur quis legasse: 'dactyliothecam <m>eam et si quos praeterea anulos habeo' et ita La- | |
| beonem quoque existimasse ait. Sunt tamen quaedam, quae omnimodo legatum sequuntur: | 9.1 |
| ut lectum legatum contineat et fulctra et armariis et l<o>culis claustra et claues cedunt. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Argento legato constat arculas ad lega- | 53.pr.1 |
| tarium non pertinere. Item anulis legatis dactyliothecae non cedunt. | 1.1 |
| Pomponius libro septimo ad Sabinum. Si pure tibi legauero, deinde postea | 54.pr.1 |
| scripsero ita: 'hoc amplius si nauis ex Asia uenerit, heres meus ei fundum dato', uerius | |
| est eo uerbo 'amplius' superiora repeti, sicuti dicimus 'Lucius Titius plebi quina milia | |
| dedit, hoc amplius Seius uiscerationem', quina quoque milia Seium dedisse intellegimus | |
| et 'Titius accepit quinque, Seius hoc amplius fundum', Seium quinque quoque accepisse | 5 |
| intellegimus. | |
| Ulpianus libro uicesimo quinto ad Sabinum. Ligni appellatio nomen ge- | 55.pr.1 |
| nerale est, sed sic separatur, ut sit aliquid materia, aliquid lignum. materia est, quae | |
| ad aedificandum fulciendum necessaria est, lignum, quidquid conburendi causa paratum | |
| est. sed utrum ita demum, si concisum sit an et si non sit? et Quintus Mucius libro se- | |
| cundo refert, si cui ligna legata essent, quae in fundo erant, arbores quidem materiae causa | 5 |
| succisas non deberi: nec adiecit, si non comburendi gratia succisae sunt, ad eum per- | |
| tinere, sed sic intellegi consequens est. Ofilius quoque libro quinto iuris partiti ita scripsit, | 1.1 |
| cui ligna legata sunt, ad eum omnia ligna pertinere, quae alio nomine non appellantur, | |
| ueluti uirgae carbones nuclei oliuarum, quibus ad nullam aliam rem nisi ad | |
| comburendum possit uti: sed et balani uel si qui alii nuclei. Idem libro secundo | 2.1 |
| negat arbores nondum concisas, nisi quae minutatim conciduntur, uideri ei legatas, cui | |
| ligna legata sunt. ego autem arbitror hoc quoque ligni appellatione contineri, quod non- | |
| dum minutatim fuit concisum, si iam concidendo fuit destinatum. proinde si siluam huic | |
| rei habebat destinatam, silua quidem non cedet, deiectae autem arbores lignorum appella- | 5 |
| tione continebuntur, nisi aliud testator sensit. Lignis autem legatis quod comburendi causa | 3.1 |
| paratum est continetur, siue ad balnei calefactionem siue diaetarum hypocaustarum siue | |
| ad calcem uel ad aliam rem coquendam solebat uti. Ofilius libro quinto iuris partiti | 4.1 |
| scripsit nec sarmenta ligni appellatione contineri: sed si uoluntas non refragatur, et uir- | |
| gulae et gremia et sarmenta et superamenta materiarum et uitium stirpes atque radices | |
| continebuntur. Lignorum appellatione in quibusdam regionibus, ut in Aegypto, ubi harun- | 5.1 |
| dine pro ligno utuntur, et harundines et papyrum comburitur et herbulae quaedam uel | |
| spinae uel uepres continebuntur. quid mirum? cum ξύλον hoc et naues ξυληγὰϲ appellant, | |
| quae haec ἀπὸ τῶν ἑλῶν deducunt. In quibusdam prouinciis et editu bubum ad hanc rem | 6.1 |
| utuntur. Si lignum sit paratum ad carbones coquendas atque conficiendas, ait Ofilius libro | 7.1 |
| quinto iuris partiti carbonum appellatione huiusmodi materiam non contineri: | |
| sed an lignorum? et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia haec | |
| testator habuit. sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an car- | |
| boni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habeatur. Sulpurata | 8.1 |
| quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem. Ad faces quoque parata non erunt | 9.1 |
| lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit uoluntas. De pinu autem integri strobili | 10.1 |
| ligni appellatione continebuntur. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Pali et perticae in numero | 56.pr.1 |
| materiae redigendi sunt, et ideo lignorum appellatione non continentur. | |
| Pomponius libro trigesimo ad Sabinum. Seruius respondit, cui omnis materia | 57.pr.1 |
| legata sit, ei nec arcam nec armarium legatum esse. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Cum uxori suae quis ea, quae eius | 58.pr.1 |
| causa parata sunt, legasset, dehinc uiuus purpuras comparasset in prouincia necdum tamen | |
| aduexisset, rescriptum est ad mulierem purpuras pertinere. | |
| Iulianus libro trigesimo quarto digestorum. Qui chirographum legat, non | 59.pr.1 |
| tantum de tabulis cogitat, sed etiam de actionibus, quarum probatio tabulis continetur: | |
| appellatione enim chirographi uti nos pro ipsis actionibus palam est, cum uenditis chiro- | |
| graphis intellegimus nomen uenisse. quin etiam si nomen quis legauerit, id quod in actio- | |
| nibus est legatum intellegitur. | 5 |
| Alfenus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. Cum quaere- | 60.pr.1 |
| r<e>tur, agni legati quatenus uiderentur, quidam aiebant agnum dumtaxat sex mensum | |
| esse: sed uerius est eos legatos esse, qui minores anniculi<s> essent. Seruis et ancillis ur- | 1.1 |
| banis legatis agasonem mulionem legato non contineri respondi: eos enim solos in eo | |
| numero haberi, quos pater familias circum se ipse sui cultus causa haberet. Lana lino | 2.1 |
| purpura uxori legatis, quae eius causa parata essent, cum multam lanam et omnis generis | |
| reliquisset, quaerebatur, an omnis deberetur. respondit, si nihil ex ea destinasset ad usum | |
| uxoris, sed omnis commixta esset, non dissimilem esse deliberationem, cum penus legata | |
| esset et multas res quae penus essent reliquisset, ex quibus pater familias uendere solitus | 5 |
| esset. nam si uina diffudisset habiturus usioni ipse et heres eius, tamen omne in penu | |
| existimari. sed cum probaretur eum qui testamentum fecisset partem penus uendere so- | |
| litum esse, constitutum esse, ut ex eo, quod ad annum opus esset, heredes legatario darent. | |
| sic mihi placet et in lana fieri, ut ex ea quod ad usum annuum mulieri satis esset, ea | |
| sumeret: non enim deducto eo, quod ad uiri usum opus esset, reliquum uxori legatum | 10 |
| ess<e>, sed quod uxoris causa paratum esset. Praediis legatis et quae eorum praediorum | 3.1 |
| colendorum causa empta parataque essent, neque topiarium neque saltuarium legatum ui- | |
| deri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium autem tuendi et custodiendi fundi magis quam | |
| colendi paratum esse: asinum machinarium legatum uideri: item oues, quae stercorandi | |
| fundi causa pararentur: item opilionem, si eius generis oues curaret. | 5 |
| Idem libro octauo digestorum a Paulo epitomatorum. Textoribus omnibus, | 61.pr.1 |
| qui sui essent cum moreretur, legatis quaesitum est, an et is, quem postea ex his ostia- | |
| rium fecisset, legato contineretur. respondit contineri: non enim ad aliu<d> artificium, sed | |
| ad alium usum transductum esse. | |
| Iulianus libro singulari de ambiguitatibus. Qui duos mulos habebat ita le- | 62.pr.1 |
| gauit: 'mulos duos, qui mei erunt cum moriar, heres dato': idem nullos mulos, sed duas | |
| mulas reliquerat. respondit Seruius deberi legatum, quia mulorum appellatione etiam mulae | |
| continentur, quemadmodum appellatione seruorum etiam seruae plerumque continentur. id | |
| autem eo ueniet, quod semper sexus masculinus etiam femininum sexum continet. | 5 |
| Idem libro primo ad Urseium Ferocem. In repetendis legatis haec uerba | 63.pr.1 |
| quae adici solent 'item dare damnas esto' et ad condiciones et ad dies legatorum easdem | |
| repetendas referri Sabinus respondit. | |
| Africanus libro sexto quaestionum. Qui filium et nepotem heredem insti- | 64.pr.1 |
| tuerat, certa praedia quaeque in his mortis tempore sua essent nepoti per fideicommissum | |
| dederat excepto kalendario: mortis tempore in ea arca, in qua instrumenta et cautiones | |
| debitorum erant, pecunia numerata inuenta est. plerisque uidebatur uix uerosimile esse, | |
| ut testator de pecunia numerata sensisset. ego autem illud dignum animaduersione existi- | 5 |
| mabam, cum quis kalendarium praestari alicui uoluerit, utrumne nomina dumtaxat debi- | |
| torum praestari uoluisse intellegendus est an uero etiam pecuniam, si qua ab his exacta, | |
| eidem tamen kalendario destinata fuerit. et magis puto, quemadmodum, si exactae pecu- | |
| niae et rursus collocatae essent, permutatio nominum non peremeret uel minueret fidei- | |
| commissum, ita ipsae quoque pecuniae, si adhuc kalendario, id est nominibus faciendis | 10 |
| destinatae essent, eidem fideicommisso cedere debeant. quin etiam illud quoque putem | |
| defendi posse, ut non modo a debitoribus exactae pecuniae, sed quacumque de causa re- | |
| dactae, eidem tamen rationi fuerint destinatae fideicommisso cedant. | |
| Marcianus libro septimo institutionum. Legatis seruis exceptis negotiato- | 65.pr.1 |
| ribus Labeo scripsit eos legato exceptos uideri, qui praepositi essent negotii exercendi | |
| causa, ueluti qui ad emendum locandum conducendum praepositi essent: cubicularios autem | |
| uel obsonatores uel eos, qui piscatoribus praepositi sunt, non uideri negotiationis appella- | |
| tione contineri: et puto ueram esse Labeonis sententiam. Si ex officio quis ad artificium | 1.1 |
| transierit, quidam recte putant legatum exstingui, quia officium artificio mutatur: non idem | |
| e contrario cum lecticarius cocus postea factus est. Si unus seruus plura artificia sciat | 2.1 |
| et alii coci legati fuerunt, alii textores, alii lecticarii, ei cedere seruum dicendum est, cui | |
| legati sunt in quo artificio plerumque uersabatur. Ornatricibus legatis Celsus scribsit | 3.1 |
| eas, quae duos tantum menses apud magistrum fuerunt, legato non cedere, alii et has | |
| cedere, ne necesse sit nullam cedere, cum omnes adhuc discere possint et omne artificium | |
| incrementum recipit: quod magis optinere debet, quia humanae naturae congruum est. Peco- | 4.1 |
| ribus legatis Cassius scripsit quadrupedes contineri, quae gregatim pascuntur. et | |
| sues autem pecorum appellatione continentur, quia et hi gregatim pascuntur: sic denique | |
| et Homerus in Odyssia ait, | |
| δήειϲ τόν γε ϲύεϲϲι παρήμενον· αἳ δὲ νέμονται | 5 |
| πὰρ Κόρακοϲ πέτρῃ ἐπί τε κρήνῃ Ἀρεθούϲῃ. | |
| Iumentis legatis boues non continentur nec contra. | 5.1 |
| Equis autem legatis et equae conti- | 6.1 |
| nentur. Ouibus legatis agni non continentur: quamdiu autem agnorum loco sunt, ex usu | 7.1 |
| cuiusque loci sumendum est: nam in quibusdam locis ouium numero esse uidentur, cum | |
| ad tonsuram uenerint. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. Auibus legatis anseres pha- | 66.pr.1 |
| siani et gallinae et auiaria debebuntur: phasianarii autem et pastores anserum non con- | |
| tinentur, nisi id testator expressit. | |
| Marcianus libro septimo institutionum. Qui saltum aestiuum legauit et hoc | 67.pr.1 |
| amplius etiam eas res legauerit, quae ibi esse solent, non uidetur de illis pecoribus sen- | |
| sisse, quae hieme in hibernis aut aestate in aestiuis esse solent, sed de illis sensit, quae | |
| perpetuo ibi sunt. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Iunianio respondit testatorem adiciendo | 68.pr.1 |
| 'praedium Seianum omne' eam quoque partem fundi supra scripti quasi ad se pertinentem | |
| uideri per fideicommissum reliquisse, quam ex causa pignoris nactus est, saluo scilicet | |
| iure debitoris. Ex his uerbi<s>: 'curate agros attendere, et ita fiet, ut filius meus filios | 1.1 |
| uestros uobis condonet', fideicommissum peti non posse. Seruos communes a Seia ita re- | 2.1 |
| lictos 'si mei erunt cum moriar' non deberi, si modo hoc sensit testatrix, ut ita deberentur, | |
| si in solidum eius fuissent. Praediis cum his enthecis, quae in ea possessione sunt, relictis | 3.1 |
| mancipia quoque praediorum, cum illic testamenti facti tempore fuerunt, cedent: sed et | |
| quae postea accesserunt, si modo hoc testator manifeste expressit. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Non aliter a significatione uerbo- | 69.pr.1 |
| rum recedi oportet, quam cum manifestum est aliud sensisse testatorem. Titius codicillis | 1.1 |
| suis ita cauit: 'Publio Maeuio omnes iuuenes, quos in ministerio habeo, dari uolo': quaero, | |
| a qua aetate iuuenes et in quam intellegi debeant. Marcellus respondit, quos uerbis quae | |
| proponerentur demonstrare uoluerit testator, ad notionem eius, qui de ea re cogniturus | |
| esset, pertinere: non enim in causa testamentorum ad definitionem utique descendendum | 5 |
| est, cum plerumque abusiue loquantur nec propriis nominibus ac uocabulis semper utantur. | |
| ceterum existimari posset iuuenis is, qui adulescentis excessit aetatem, | |
| quoad incipiat inter seniores numerari. | |
| Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum. Si cui lana legetur, id lega- | 70.pr.1 |
| tum uidetur quod tinctum non est, sed αὐτοφυέϲ: Siue autem facta est siue infecta, lanae | 1.1 |
| appellatione continetur. Quaesitum est, utrum lanae appellatione ea sola contineatur quae | 2.1 |
| neta non est an et ea quae neta est, ut puta stamen et subtemen: et Sabinus et netam | |
| contineri putat, cuius sententia utimur. Lanae appellationem eatenus extendi placet, quoad | 3.1 |
| ad telam peruenisset. Et sciendum sucidam quoque contineri et lotam, si modo tincta non | 4.1 |
| sit. | |
| Lanae appellatione tomentum non continebitur. | 5.1 |
| Sed nec ea lana, ex qua quis quasi | 6.1 |
| uestimentum fecerit ualetudinis uel deliciarum gratia, continebitur. Ne ea quidem, quae | 7.1 |
| fomentationis gratia parata sunt uel medicinae, lanarum appellatione continentur. Sed et | 8.1 |
| pelles lanatae contineantur? et hoc lanae cedere manifestum est. Lana legata etiam lepo- | 9.1 |
| rinam lanam et anserinam et caprinam credo contineri et de ligno, quam ἐριόξυλον appel- | |
| lant. | |
| Linum autem lana legata utique non continebitur. | 10.1 |
| Lino autem legato tam factum | 11.1 |
| quam infectum continetur quodque netum quodque in tela est, quod est nondum detextum. | |
| ergo aliud in lino quam in lana est. et quidem si tinctum linum sit, credo lino contine- | |
| bitur. Uersicoloribus uidendum est. et constabat apud ueteres lanae appellatione uersico- | 12.1 |
| loria non contineri, sed ea omnia uideri legata, quae tincta sunt, et neta, quae neque | |
| detexta neque contexta sunt. proinde quaeritur, an purpura appellatione uersicolorum con- | |
| tineatur. et ego arbitror ea, quae tincta non sunt, uersicoloribus non adnumerari et ideo | |
| neque album neque naturaliter nigrum contineri nec alterius coloris naturalis: purpuram | 5 |
| autem et coccum, quoniam nihil natiui coloris sunt, contineri arbitror, nisi aliud sensit | |
| testator. Purpurae autem appellatione omnis generis purpuram contineri puto: sed coccum | 13.1 |
| non continebitur, fucinum et ianthinum continebitur. purpurae appellatione etiam subtemen | |
| factum contineri nemo dubitat: lana tinguendae purpurae causa destinata non continebitur. | |
| Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum. Cum suae ancillae siue serui in testa- | 71.pr.1 |
| mento scribuntur, hi designari uidentur, quos pater familias suorum numero habuit. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Eadem in omnibus rebus, quas suas quis | 72.pr.1 |
| legauerit, dicenda sunt. | |
| Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum. Suos autem seruos uel ancillas eos | 73.pr.1 |
| accipimus, qui sunt pleno iure testantis: inter quos fructuarii non continebuntur. Sed qui | 1.1 |
| bona fide testatori seruiunt, suorum appellatione magis est ut contineantur, si modo suo- | |
| rum appellatione eos quos suorum numero habuit uoluit contineri. Eos uero, qu<o>s quis | 2.1 |
| pignori hypothecaeue dedit, sine dubio inter suos legasse uidebitur debitor: creditor ne- | |
| quaquam. Proinde si quis seruos habuit proprios, sed quorum operas locabat uel pistorias | 3.1 |
| uel histrionicas uel alias similes, an seruorum appellatione etiam hos legasse uideatur? | |
| quod et praesumi oportet, nisi contraria uoluntas testatoris appareat. Eum, qui uenalicia- | 4.1 |
| riam uitam exercebat, puto suorum numero non facile contineri uelle eiusmodi mancipia, | |
| nisi euidens uoluntas fuit etiam de his sentientis: nam quos quis ideo comparauit, ut ilico | |
| distraheret, mercis magis loco quam suorum habuisse credendus est. Uicarios autem ser- | 5.1 |
| uorum suorum numero non contineri Pomponius libro quinto scribit. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Si quis suos seruos legauit, communes quoque con- | 74.pr.1 |
| tinentur et in quibus usus fructus alienus fuit. | |
| Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum. Nummis indistincte legatis hoc receptum est, ut | 75.pr.1 |
| exiguiores legati uideantur, si neque ex consuetudine patris familiae neque ex regionis, | |
| unde fuit, neque ex contextu testamenti possit apparere. | |
| Idem libro secundo ad edictum. Chartis legatis nemo dicet scriptas et libros | 76.pr.1 |
| iam factos legato cedere. hoc idem et in tabulis est. | |
| Iauolenus libro primo ex Plautio. Cum in subst<it>utione legata repetuntur, | 77.pr.1 |
| libertates etiam continentur. | |
| Paulus libro secundo ad Uitellium. quaesitum est | 78.pr.1 |
| Stichum seruum ex eo fundo ante annum mortis testatoris abductum et disciplinae tradi- | |
| tum, postea in eum fundum non reuersum an deberetur. responsum est, si studendi causa | |
| mississet, non quo de fundo eum aliorsum transferret, deberi. 'Maeui fili, quod | 1.1 |
| iam tibi maximam partem facultatium dederim, contentus esse debes fundo Semproniano | |
| cum suis inhabitantibus, id est familia, et quae ibi erunt.' quaesitum est de nominibus | |
| debitorum et nummis. eadem epistulam talem emisit: 'argentum omne et supellectilem, | |
| quodcumque habeo, tibi dono et quidquid in praedio Semproniano habeo'. an supellex, | 5 |
| quae in aliis praediis uel domibus esset, ad Maeuium pertineret? et an serui, quos ex eo | |
| fundo aliis legauit? responsum est nomina et nummos non uideri deberi, nisi manifeste | |
| de his quoque legandis uoluntas defunctae adprobaretur. seruos ex isdem fundis aliis | |
| datos deminuisse filii legatum. de argento et suppellectili quae alibi esset eum cuius notio | |
| est aestimaturum, ut id optineat, quod testatori placuisse a legatario adprobabitur. Prae- | 2.1 |
| dia quidam reliquit adiectis uerbis: 'uti a me possessa sunt et quaecum- | |
| que ibi erunt cum moriar': quaesitum est de mancipiis, quae in his praediis morata fuerunt | |
| uel operis rustici causa uel alterius officii, ceterisque rebus, quae ibi fuerunt in diem mortis, | |
| an ad legatarium pertinerent. respondit ea omnia, de quibus quaereretur, legata uideri. | 5 |
| 'Peto, ut fundum meum Campanianum Genesiae alumnae meae adscribatis | 3.1 |
| ducentorum aureorum ita uti est.' quaeritur, an fundo et reliqua colonorum et mancipia, | |
| si qua mortis tempore in eo fuerint, debeantur. respondit reliqua quidem colonorum non | |
| legata: cetera uero uideri illis uerbis 'ita uti est' data. Illud fortasse quaesiturus | 4.1 |
| sit aliquis, cur argenti appellatione etiam factum argentum comprehendetur, cum, si mar- | |
| mor legatum esset, nihil praeter rudem materiam demonstratum uideri posse<t>. cuius haec | |
| ratio traditur, quippe ea, quae talis naturae sint, ut saepius in sua redigi possint initia, ea | |
| materiae potentia uicta numquam uires eius effugiant. Coccum quod proprio nomine ap- | 5.1 |
| pellatur quin uersicoloribus cederet, nemo dubitauit. quin minus porto coracinum aut hys- | |
| ginum aut melinum suo nomine quam coccum purpuraue designatur? Cum uir ita legasset: | 6.1 |
| 'quae uxoris causa parata sunt, ei do lego', ego apud praetorem fideicommissarium pete- | |
| bam etiam res aestimatas, quarum pretium in dotem er<a>t, nec optinui, quasi testator non | |
| sensisset de his rebus. atquin si in usum eius datae sint, nihil interest, ab ipsa an ab alio | |
| comparatae sunt. postea apud Aburnium Ualentem inueni ita relatum: mulier res aesti- | 5 |
| matas in dotem dederat ac deinde maritus ei legauerat his uerbis: 'quae eius causa com- | |
| parata emptaque essent'. dixit emptorum paratorumque appellatione non contineri ea, quae | |
| in dotem data essent, nisi si maritus eas res, posteaquam ipsius factae essent, in uxoris | |
| usum conuertisset. Rebus quae in fundo sunt legatis accedunt etiam ea, quae tunc non | 7.1 |
| sunt, si esse solent: nec quae casu ibi fuerunt, legata existimantur. | |
| Celsus libro nono digestorum. Si chorus aut familia legetur, perinde est | 79.pr.1 |
| quasi singuli homines legati sint. His uerbis: 'quae ibi mobilia mea erunt, do lego' num- | 1.1 |
| mos ibi repositos, ut mutui darentur, non esse legatos Proculus ait: at eos quos praesidii | |
| causa repositos habet, ut quidam bellis ciuilibus factitassent, eos legato contineri. et audisse | |
| se rusticos senes ita dicentes pecuniam sine peculio fragilem esse, peculium appellantes, | |
| quod praesidii causa seponeretur. Area legata si inaedificata medio tempore fuerit ac | 2.1 |
| rursus area sit, quamquam tunc peti non poterat, nunc tamen debetur. Seruus quoque | 3.1 |
| legatus si interim manumittatur et postea seruus factus sit, peti potest. | |
| Idem libro trigesimo quinto digestorum. Coniunctim heredes institui aut | 80.pr.1 |
| coniunctim legari hoc est: totam hereditatem et tota legata singulis data esse, partes autem | |
| concursu fieri. | |
| Modestinus libro nono differentiarum. Seruis legatis etiam ancillas quidam | 81.pr.1 |
| deberi recte putant, quasi commune nomen utrumque sexum contineat: ancillis uero legatis | |
| masculos non deberi nemo dubitat. sed pueris legatis etiam puellae debentur: id non | |
| aeque in puellis pueros contineri dicendum est. Mulieribus uero legatis etiam uirgines de- | 1.1 |
| bentur, sicuti uiris legatis etiam pueros deberi respondetur. Pecudibus autem legatis et | 2.1 |
| boues et cetera iumenta continentur. Armento autem legato etiam boues contineri con- | 3.1 |
| uenit, non etiam greges ouium et caprarum. Ouibus legatis neque agnos neque arietes | 4.1 |
| contineri quidam recte existimant. Ouium uero grege legato et arietes et agnos deberi | 5.1 |
| nemo dubitat. | |
| Idem libro nono regularum. Seruus, qui in fundo morari solitus erat, si fu- | 82.pr.1 |
| gerit, licet post mortem testatoris adprehendatur, fundo legato, ut instructus est, etiam ipse | |
| legato cedit. | |
| Idem libro decimo responsorum. Quod his uerbis relictum est: 'quidquid ex | 83.pr.1 |
| hereditate bonisue meis ad te peruenerit, cum morieris, restituas', fructus, quos heres uiuus | |
| percepit, item quae fructuum uice sunt non uenire placuisse: nec enim quicquam proponi, | |
| ex quo de his quoque restituendis testatricem rogasse probari potest. Idem. Testator, qui | 1.1 |
| libertis fideicommissum relinquebat, substitutione inter eos facta expressit, ut post mortem | |
| extremi ad posteros eorum pertineret: quaero, cum nemo alius sit nisi libertus eius qui | |
| extremo mortuus est, an is ad fideicommissum admitti debeat. respondit: posterorum ap- | |
| pellatione liberos tantummodo, non etiam libertos eorum, quibus fideicommissum relictum | 5 |
| est, fideicommisso contineri nequaquam incertum est. | |
| Iauolenus libro secundo ex Cassio. Cui quae Romae essent legata sunt, | 84.pr.1 |
| ei etiam quae custodi<ae> causa in horreis extra urbem reposita sunt, debentur. | |
| Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium. Nuper constitutum est a | 85.pr.1 |
| principe, ut et non adiecto hoc 'meum' si quis corpus alicui leget et ita sentiat, ut ita de- | |
| mum praestetur, si suum sit, ita ualere legatum, ut appareat magis sententiam legantis, | |
| non hoc uerbum 'meum' respiciendum esse. et ideo elegans est illa distinctio, ut, quotiens | |
| certum corpus legatur, ad praesens tempus adiectum hoc uerbum '<m>eum' non faciat con- | 5 |
| dicionem, si uero incertum corpus legetur, ueluti ita 'uina mea' 'uestem meam', uideatur | |
| pro condicione hoc uerbum esse 'mea', ut ea demum, quae illius sint, uideantur legata. quod | |
| non puto fortiter posse defendi, sed potius et hic uestem uel uinum, quod suorum numero | |
| habuerit, hoc legatum esse: sic enim responsum est etiam quod coa<c>uerit uinum legato | |
| cedere, si id uini numero testator habuisset. plane in mortis tempore collatum hunc ser- | 10 |
| monem 'uestem, quae mea erit' sine dubio pro condicione accipiendum puto: sed et | |
| 'Stichum qui meus erit' puto pro condicione accipiendum nec interesse, utrum ita 'qui meus | |
| erit' an ita 'si meus erit': utrubique condicionem eam esse. Labeo tamen scribit etiam in | |
| futurum tempus collatum hunc sermonem 'qui meus erit' pro demonstratione accipiendum, | |
| sed alio iure utimur. | 15 |
| Proculus libro quinto epistularum. Si ita legatum est 'domum quaeque mea | 86.pr.1 |
| ibi erunt, cum moriar', nummos ad diem exactos a debitoribus, ut aliis nominibus colloca- | |
| rentur, non puto legatos esse et Labeonis distinctionem ualde probo, qui scripsit nec quod | |
| casu abesset, minus esse legatum nec quod casu ibi sit, magis esse legatum. | |
| Paulus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Et fideicommissum et | 87.pr.1 |
| mortis causa donatio appellatione legati continetur. | |
| Idem libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Lana legata uestem, quae | 88.pr.1 |
| ex ea facta sit, deberi non placet. Sed et materia legata nauis armariumue ex ea factum | 1.1 |
| non uindicetur. | |
| Naue autem legata dissoluta neque materia neque nauis debetur. | 2.1 |
| Massa | 3.1 |
| autem legata scyphi ex ea facti exigi possunt. | |
| Idem libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Re coniuncti uidentur, non | 89.pr.1 |
| etiam uerbis, cum duobus separatim eadem res legatur. item uerbis, non etiam re: 'Titio | |
| et Seio fundum aequis partibus do lego', quoniam semper partes habent legatarii. prae- | |
| fertur igitur omnimodo ceteris, qui et re et uerbis coniunctus est. quod si re tantum con- | |
| iunctus sit, constat non esse potiorem. si uero uerbis quidem coniunctus sit, re autem non, | 5 |
| quaestionis est, an coniunctus potior sit: et magis est, ut et ipse praeferatur. | |
| Idem libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Nominatim legatum acci- | 90.pr.1 |
| piendum est, quod a quo legatum sit intellegitur, licet nomen pronuntiatum non sit. | |
| Papinianus libro septimo responsorum. Praediis per praeceptionem filiae | 91.pr.1 |
| datis cum reliquis actorum et colonorum ea reliqua uidentur legata, quae de reditu prae- | |
| diorum in eadem causa manserunt: alioquin pecuniam a colonis exactam et in kalendarium | |
| in eadem regione uersam reliquis non contineri neque colonorum neque actorum facile con- | |
| stabit, tametsi nominatim actores ad filiam pertinere uoluit. Ex his uerbis: 'Lucio Titio | 1.1 |
| praedia mea illa cum praetorio, sicut a me in diem mortis meae possessa sunt, do' instru- | |
| mentum rusticum et omnia, quae ibi fuerunt, quo dominus fuisset instructior, deberi con- | |
| uenit: colonorum reliqua non debentur. Pater filio tabernam purpurariam cum seruis in- | 2.1 |
| st<it>oribus et purpuris, quae in diem mortis eius <i>bi fuerunt, legauit. neque pretia purpurae | |
| condita neque debita neque reliqua legato contineri placuit. 'Titio Seiana praedia, sicuti | 3.1 |
| comparata sunt, do lego.' cum essent Gabiniana quoque simul uno pretio comparata, non | |
| sufficere solum argumentum emptionis respondi, sed inspiciendum, an litteris et rationibus | |
| appellatione Seianorum Gabiniana quoque continentur et utriusque possessionis confusi re- | |
| ditus titulo Seianorum accepto lati essent. Balneas legatae domus esse portionem consta- | 4.1 |
| bat: quod si eas publice praebuit, ita domus esse portionem balneas, si per domum quoque | |
| intrinsecus adirentur et in usu patris familiae uel uxoris nonnumquam fuerunt et mercedes | |
| eius inter ceteras meritoriorum domus rationibus accepto ferebantur et uno pretio com- | |
| paratae uel instructae communi coniunctu fuissent. Qui domum possidebat, hortum ui- | 5.1 |
| cinum aedibus comparauit ac postea domum legauit. si hortum domus causa comparauit, | |
| ut amoeniorem domum ac salubriorem possideret, aditumque in eum per domum habuit et | |
| aedium hort<u>s additamentum fuit, domus legato continebitur. Appellatione domus insulam | 6.1 |
| quoque iniunctam domui uideri, si uno pretio cum domu fuisset comparata et utriusque | |
| pensiones similiter accepto latas rationibus ostenderetur. | |
| Paulus libro tertio decimo responsorum. 'Si mihi Maeuia et Negidia filiae | 92.pr.1 |
| meae heredes erunt, tunc Maeuia e medio sumito praec<i>pito sibique habeto fundos meos | |
| illum et illum cum casulis et custodibus omnium horum fundorum et cum his omnibus agris, | |
| qui ad coniunctionem cuiusque eorum fundorum emption<e> uel quolibet alio casu optigerint, | |
| item cum omnibus mancipiis pecoribus iumentis ceterisque uniuersis speciebus, quae in | 5 |
| isdem fundis quoue eorum cum moriar erunt, uti optimi maximique sunt utique eos in | |
| diem mortis meae possedi et, ut plenius dicam, ita uti cluduntur.' in fundo autem uno ex | |
| his, qui praelegati sunt, tabularium est, in quo sunt et complurium mancipiorum emptiones, | |
| sed et fundorum et uariorum contractuum instrumenta, praeterea et nomin<a> debitorum: | |
| quaero, an instrumenta communia sint. respondi secundum ea quae proponuntur instru- | 10 |
| menta emptionum, item debitorum, quae in fundo praelegato remanserunt, non uideri legato | |
| contineri. His uerbis domibus legatis: 'fidei heredum meorum committo, uti sinant eum | 1.1 |
| habere domus meas, in quibus habito, nullo omnino excepto cum omni instrumento et re- | |
| positis omnibus' non uideri testatorem de pecunia numerata aut instrumentis debitorum | |
| sensisse. | |
| S<c>aeuola libro tertio responsorum. Lucius Titius testa | 93.pr.1 |
| mento suo cauit, n<e> ullo modo praedium suburbanum aut domum heres alienaret: filia eius | |
| heres scripta heredem reliquit filiam suam, quae easdem res diu possedit et decedens extra- | |
| neos heredes instituit: quaesitum est, an praedia pertinerent ad Iuliam, quae Lucium Titium | |
| testatorem patruum maiorem habuit. respondit nihil proponi contra uoluntatem defuncti | 5 |
| factum, quo minus ad heredem pertinere<n>t, cum hoc nudum praeceptum est. 'Semproniae | 1.1 |
| mulieri meae reddi iubeo ab heredibus meis centum aureos, quos | |
| mutuos acceperam.' quaesitum est, si hanc pecuniam ut debitam Sempronia petens uicta | |
| sit, an fideicommissum peti possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse ex | |
| causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum. Quidam praedia | 2.1 |
| legauit libertis adiectis his uerbis: 'uti a me possessa sunt et quaecumque | |
| ibi erunt, cum moriar': quaesitum est, an mancipia, quae in his praediis morata in diem | |
| mortis patris familias fuerunt operis rustici causa uel alterius officii, ceteraeque res, quae | |
| ibi fuerunt, ad legatarios pertineant. respondit pertinere. Quaesitum est, an, quod | 3.1 |
| heredes fratribus rogati essent restituere, etiam ad sorores pertineret. respondit pertinere, | |
| nisi aliud sensisse testatorem probetur. Collegio fabrorum fundum cum siluis, quae ei ce- | 4.1 |
| dere solent, uti optimus maximusque esset, legauit. quaero, an ea quoque, quae in diem | |
| mortis ibi fuissent, id est faenum pabulum pale<a>, item machina, uasa uinaria, id est cuppae | |
| et dolia, quae in cella defixa sunt, item granaria legata essent. respondit non recte peti, | |
| quod legatum non esset. Ex parte dimidia hered<i> instituto per prae- | 5.1 |
| ceptionem fundum legauit et ab eo ita petit: 'peto, uti uelis coheredem tibi recipere in | |
| fundo Iuliano meo, quem amplius te recipere iussi, Clodium Uerum nepotem meum, cogna- | |
| tum tuum'. quaero, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti deberetur. respondit deberi. | |
| Ualens libro secundo fideicommissorum. Is, qui complures libertos relin- | 94.pr.1 |
| quebat, tribus ex his fundum legauerat et petierat, ut curarent, ne de nomine suo exiret. | |
| quaerebatur, ex tribus qui primus moriebatur utrum utrique uel alteri ex his, qui sibi in | |
| legato coniuncti essent, relinquere partem suam deberet, an possit uel alii conliberto suo | |
| eam relinquere. placuit, etsi uoluntatis quaestio esset, satis illum facturum, etsi alii reli- | 5 |
| quisset. quod si nulli dedisset, occupantis an omnium conlibertorum et num eorum tantum, | |
| quibus pariter legatum esset, petitio fideicommissi esset, dubitabatur. et Iulianus recte | |
| omnibus debere putauit. | |
| Maecianus libro secundo fideicommissorum. 'Quisquis mihi heres erit, | 95.pr.1 |
| damnas esto dare fideique eius committo, uti det, quantas summas dictauero dedero.' | |
| Aristo res quoque corporales contineri ait, ut praedia mancipia uestem argentum, quia et | |
| hoc uerbum 'quantas' non ad numeratam dumtaxat pecuniam referri ex dotis relegatione | |
| et stipulationibus emptae hereditatis apparet et 'summae' appellatio similiter accipi deberet, | 5 |
| ut in his argumentis quae relata essent ostenditur. uoluntatem praeterea defuncti, quae | |
| maxime in fideicommissis ualeret, ei sententiae suffragari: neque enim post eam praefa- | |
| tionem adiecturum testatorem fuisse res corporales, si dumtaxat pecuniam numeratam prae- | |
| stari uoluisset. | |
| Gaius libro secundo fideicommissorum. Si Titius ex parte heres rogatus | 96.pr.1 |
| sit Maeuio hereditatem restituere et rursus Titio coheres eius rogatus sit partem suam | |
| aut partis partem restituere, an hanc quoque partem, quam a coherede ex fideicommisso | |
| recipit, Titius restituere Maeuio debeat, diuus Antoninus consultus rescribit non debere | |
| restituere, quia hereditatis appellatione neque legata neque fideicommissa continentur. | 5 |
| Paulus libro secundo decretorum. Hosidius quidam instituta filia Ualeriana | 97.pr.1 |
| herede actori suo Antiocho data libertate praedia certa et peculium et reliqua relegauerat | |
| tam sua quam colonorum: legatarius proferebat manu patris familiae reliquatum et tam | |
| suo quam colonorum nomine: item in eadem scriptura adiectum in hunc modum: 'item | |
| quorum rationem reddere debeat', scilicet quae in condito habuerat pater familias fru- | 5 |
| menti uini et ceterarum rerum: quae et ipsa libertus petebat et ex reliquis esse dicebat: | |
| et apud praesidem optinuerat. ex diuerso cum diceretur reliqua colonorum ab eo non peti | |
| nec propria, diuersam autem causam esse eorum, quae in conditio essent, imperator inter- | |
| rogauit partem legatarii: 'quaerendi causa pone', inquit, 'in condito centiens aureorum esse, | |
| quae in usum sumi solerent: diceres totum, quod esset relictum in arca, deberi?' et pla- | 10 |
| cuit recte appellasse. a parte legatarii suggestum est quaedam a colonis post mortem | |
| patris familias exacta. respondit hoc, quod post mortem exactum fuisset, reddendum esse | |
| legatario. | |
| Idem libro singulari de forma testamenti. Si plures gradus sint heredum | 98.pr.1 |
| et scriptum sit 'heres meus dato', ad omnes gradus hic sermo pertinet, sicuti haec uerba | |
| 'quisquis mihi heres erit'. itaque si quis uelit non omnes heredes legatorum praestatione | |
| onerare, sed aliquos ex his, nominatim damnare debet. | |
| Idem libro singulari de instrumenti significatione. Seruis urbanis legatis | 99.pr.1 |
| quidam urbana mancipia non loco, sed opere separant, ut, licet in praediis rusticis sint, | |
| tamen si opus rusticum non faciant, urbani uidentur. didendum <au>tem est, quod urbani | |
| intellegendi sunt, quos pater familias inter urbanos adnumerare solitus sit: quod maxime | |
| ex libellis familiae, item cibariis deprehendi poterit. Uenatores et aucupes utrum in ur- | 1.1 |
| banis an in rusticis contineantur, potest dubitari: sed dicendum est, ubi pater familias | |
| moraretur et hos alebat, ibi eos numerari. Muliones de urbano ministerio sunt, nisi propter | 2.1 |
| opus rurestre testator eos destinatos habebat. Eum, qui natus est ex ancilla urbana et | 3.1 |
| missus in uillam nutriendus, interim in neutris esse quidam putant: uideamus, ne in urbanis | |
| esse intellegatur, quod magis placet. Seruis lecticariis legatis si idem lecticarius sit et | 4.1 |
| cocus, accedet legato. Si alii uernae, alii cursores legati sunt, si quidam et uernae <e>t cur- | 5.1 |
| sores sint, cursoribus cedent: semper enim species generi derogat. si in specie aut in | |
| genere utrique sint, plerumque communicabuntur. | |
| Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. 'Heres meus damnas | 100.pr.1 |
| esto Lucio Titio Stichum seruum meum reddere' uel ita: 'illum seruum meum illi reddito'. | |
| Cascellius ait deberi neque id Labeo improbat, quia qui reddere iubetur, simul et dare | |
| iubetur. Duae statuae marmoreae cuidam nominatim, item omne marmor erat legatum: | 1.1 |
| nullam statuam marmoream praeter duas Cascellius putat deberi: Ofilius Trebatius contra. | |
| Labeo Cascellii sententiam probat, quod uerum puto, quia duas statuas legando potest | |
| uideri non putasse in marmore se statuas legare. 'Uxori meae uestem, mundum muliebrem, | 2.1 |
| ornamenta omnia, aurum argentum quod eius causa factum paratumque esset omne do | |
| lego.' Trebatius haec uerba 'quod eius causa factum paratumque est', ad aurum et ar- | |
| gentum dumtaxat referri putat, Proculus ad omnia, quod et uerum est. Cui Corinthia | 3.1 |
| uasa legata essent, ἐν βάϲειϲ quoque eorum uasorum collocandorum causa paratas deberi | |
| Trebatius respondit. Labeo autem id non probat, si eas βάϲειϲ testator numero uasorum | |
| habuit. Proculus uero recte ait, si aeneae quidem sint, non autem Corinthiae, non deberi. | |
| Cui testudinea legata essent, ei lectos testudineos pedibus inargentatos deberi Labeo Tre- | 4.1 |
| batius responderunt, quod uerum est. | |
| Scaeuola libro sexto decimo digestorum. Qui habebat in prouincia, ex qua | 101.pr.1 |
| oriundus erat, propria praedia et alia pignori sibi data ob debita, codicillis ita scripsit: | |
| 'τῇ γλυκυτάτῃ μου πατρίδι βούλομαι εἰϲ τὰ μέρη αὐτῆϲ δοθῆναι ἀφορίζω αὐτῇ χωρία πάντα, | |
| ὅϲα ἐν Ϲυρίᾳ κέκτημαι, ϲὺν πᾶϲιν τοῖϲ ἐνοῦϲιν βοϲκήμαϲιν δούλοιϲ καρποῖϲ ἀποθέτοιϲ κα- | |
| ταϲκευαῖϲ πάϲαιϲ'. quaesitum est, an etiam praedia, quae pignori habuit testator, patriae | 5 |
| suae reliquisse uideatur. respondit secundum ea quae proponerentur | |
| non uideri relicta, | |
| si modo in proprium patrimonium (quod fere cessante debitore fit) non sint redacta. | |
| 'Peto fundum meum ita, uti est, alumnae meae dari.' quaesitum est, an | 1.1 |
| fundo et reliqua colonorum et mancipia, si qua mortis tempore in eo fundo fuerint, de- | |
| beantur. respondit reliqua quidem colonorum non esse legata, cetera uero uideri illis uerbis | |
| 'ita uti est' data. | |
| Idem libro septimo decimo digestorum. His uerbis legauit: 'uxori meae late- | 102.pr.1 |
| ra<l>ia mea uiatoria et quidquid in his conditum erit, quae membranulis mea manu scriptis | |
| continebuntur nec ea sint exacta cum moriar, licet in rationes meas translata sint et | |
| cautiones ad actorem meum transtulerim'. hic chirographa debitorum et pecuniam, cum | |
| esset profecturus in urbem, in lateralibus condidit et chirographis exactis quam pecunia | 5 |
| erogata reuersus in patriam post biennium alia chirographa praediorum, quae postea com- | |
| parauerat, et pecuniam in lateralia condidit. quaesitum est, an ea tantum uideatur nomina | |
| ei legasse, quae postea reuersus in hisdem lateralibus condidit. respondit secundum ea | |
| quae proponerentur non deberi quae mortis tempore in his lateralibus essent et mem- | |
| branis manu eius scriptis continerentur. idem quaesiit, an, cum emptiones praediorum in | 10 |
| hisdem lateralibus condiderat, praedia quoque legato cedant. respondit non quidem mani- | |
| feste apparere, quid de praediis sensisset, uerum si ea mente emptiones ibi haberet, ut | |
| his legatariae datis proprietas praediorum praestaretur, posse defendi praedia quoque deberi. | |
| Pater familias ita legauit: 'lances numero duas leues, quas de sigillaribus emi, dari uolo': | 1.1 |
| is de sigillaribus leues quidem non emerat, lances autem emptas habebat, et dictauerat | |
| testamentum ante triduum quam moreretur: quaesitum est, an hae lances, quas emptas | |
| de sigillaribus habuit, legato cederent, cum nullas alias de sigillaribus emerit nec legauerit. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur deberi eas, quas de sigillaribus emisset. Alumno | 2.1 |
| praecepit militiam his uerbis: 'Sempronio alumno meo illud et illud: et, cum per aetatem | |
| licebit, militiam illam cum introitu comparari uolo: huic quoque omnia integra'. quaesitum | |
| est, si Sempronius eam militiam sibi comparauerit, an pretium eius, sed et id, quod pro | |
| introitu erogari solet, ex causa fideicommissi ab heredibus consequi possit. respondit se- | 5 |
| cundum ea quae proponerentur posse. Idem testator liberto militiam his uerbis legauit: | 3.1 |
| 'Seio liberto meo militiam do lego illam', quam militiam et testator habuit: quaesitum est, | |
| an onera omnia et introitus militiae ab herede sint danda. respondit danda. | |
| Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum. Si pater exhe- | 103.pr.1 |
| redato filio substituit heredem extraneum, deinde ille extraneus hunc filium heredem in- | |
| stituit et heres factus intra pubertatem decedat, puto a substituto ei filio omnino legata | |
| praestar<i> non debere, quia non directo, sed per successionem ad filium hereditas patris | |
| peruenit. Plus ego in fratre, qui, cum heres exstitisset patri, exheredatum fratrem here- | 1.1 |
| dem instituit, accepi substitutum eius legatum non debere ac ne quidem si intestato fratr<i> | |
| successerit, quia non principaliter, sed per successionem bona fratris ad eum peruenerunt. | |
| Si filius ex uncia heres institutus sit et <a>b eo legata data sint, habeat et substitutum, | 2.1 |
| deinde commisso edicto per alium filium accepit partis dimidiae bonorum possessionem: | |
| substitutus eius utrum ex uncia legata praestat an uero ex semisse? et uerius est ex se- | |
| misse sed ex uncia omnibus ex reliquis liberis et parentibus. Contra quoque si ex | 3.1 |
| dodrante institutus commisso edicto semissem acceperit bonorum possessionem, ex semisse | |
| tantum legata substitutus debebit: quo modo enim augentur, ubi amplius est in bonorum | |
| possessione, sic <e>t ubi minus est, deducitur. |