| DE DOTE PRAELEGATA | |
| Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum. Cum dos relegatur, uerum est id | 33.4.1.pr.1 |
| dotis legato inesse, quod actione de dote inerat. Et ideo si inter uirum et uxorem con- | 1.1 |
| uenerat, ut morte uiri soluto matrimonio filio communi interueniente dos apud mariti he- | |
| redem remaneret, et maritus decedens dotem relegauerit, stari pacto non debet ob hoc | |
| quod dos relegata est. uerum et citra relegationem hoc probari debet: nam quod est ad- | |
| missum posse deteriorem condicionem dotis fieri interuenientibus liberis, totiens locum habet, | 5 |
| quotiens ipsa in matrimonio decedit uel diuortium interuenit. Et uerum est commodum | 2.1 |
| in dote relegata esse repraesentationis, quamuis annua die dos praestaretur: Est et illud, | 3.1 |
| quod ob res donatas hodie post senatus consultum nulla fit exactio, si modo uoluntatem | |
| non mutauit testator. Impensae autem ipso iure dotem minuunt. sed quod diximus ipso | 4.1 |
| iure dotem impensis minui, non ad singula corpora, sed ad uniuersitatem erit referendum. | |
| Adeo autem dotis actionem continet dotis relegatio, ut, si uiuus eam uxori (scilicet quibus | 5.1 |
| licet casibus) soluerit, cesset legatum. Sed et si mancipia fuerint in dote non aestimata | 6.1 |
| et haec demortua sint, legatum dotis in his euanescit. Sed et si dotem promiserit mulier | 7.1 |
| neque dederit et decedens maritus uxori dotem praelegauerit, mulier nihil amplius quam | |
| liberationem habebit: nam et si quis ita legauerit 'centum quae in arca habeo' aut 'quae | |
| ille apud me deposuit', si nulla sint, nihil deberi constat, quia nulla corpora sint. Si quis | 8.1 |
| uxori fundum Titianum his uerbis legasset: 'is enim fundus propter illam ad me peruenit', | |
| omnimodo debetur fundus: nam quidquid demonstratae rei additur satis demonstratae, | |
| frustra est. Celsus libro uicesimo digestorum scribit, si socer nurui | 9.1 |
| dotem relegauit, si quidem ius actionis de dote uoluit relegare, nullius momenti esse lega- | |
| tum, quippe nupta est: sed si uoluit eam recipere dotalem pecuniam, inquit, utile erit lega- | |
| tum. si tamen haec dotem receperit, nihilo minus maritus dotis persecutionem habebit, | |
| siue heres institutus esset, familiae herciscundae iudicio, siue non, utili actione. ego puto, | 5 |
| quoniam non hoc uoluit socer, ut bis dotem heres praestet, mulierem agentem ex testa- | |
| mento cauere debere defensu iri heredem aduersus maritum. ergo et maritus idem debebit | |
| cauere aduersus mulierem defensu iri, si prior agat. Per contrarium apud Iulia- | 10.1 |
| num libro trigesimo septimo quaeritur, si socer filio suo exheredato dotem nurus legasset: | |
| et ait agi quidem cum marito exheredato de dote non posse, uerumtamen ipsum dotem | |
| persecuturum ex causa legati: sed non alias eum legatum consecuturum, quam si cauerit | |
| heredes aduersus mulierem defensu iri. et differentiam facit inter eum, cui dos relegata | 5 |
| est, et orcinum libertum, cui peculium legatum est: namque eum de peculio posse con- | |
| ueniri ait, heredem non posse, quia peculium desiit penes se habere: at dotis actio nihilo | |
| minus competit, etsi dotem desierit habere. Idem Iulianus quaerit, si dotem marito re- | 11.1 |
| legauerit socer, an dote soluta mulieri legatum mariti extinguatur. et dicit extingui, quia | |
| nihil esset iam, quod marito posset praestari. Idem quaerit, si dos alii legata esset eam- | 12.1 |
| que rogatus sit mulieri restituere, an lex Falcidia in legato locum haberet. et dicit habere: | |
| sed quod minus est in fideicommisso, mulierem dotis action<e> consecuturam. ego quaero, | |
| an commoda repraesentationis in hoc legato sic obseruentur atque si dos ipsi mulieri fuisset | |
| relegata. et puto habere. Idem Iulianus quaerit, si mulieri dos sit relegata eaque rogata | 13.1 |
| dotem restituere, an Falcidia locum habeat. et negat habere, quoniam fideicommissum | |
| quoque negat ualere. quod si praeterea quid uxori legatum sit, putat e<x> residuo fideicom- | |
| missum praestari: quod utique habita ratione Falcidiae mulieri praestabitur. sed et marito | |
| ex parte hered<i> instituto a socero dote praelegata legatum dotis Falcidiam passurum, uide- | 5 |
| licet quia adhuc constante matrimonio indebita dos uidetur relegata, uerum quod Falcidia | |
| reccidit, in familiae herciscundae iudicio maritum praecepturum, quemadmodum totam dotem | |
| praeciperet, si non esset relegata. Mela scripsit, si fundus in dote sit et specialiter sit | 14.1 |
| legatus, mox generaliter dos relegata, non bis, sed semel deberi fundum. Ibidem Mela | 15.1 |
| coniungit, si fundus in dote fuit locatus a marito ad certum tempus, uxorem non alias | |
| fundum ex relegatione consequi, quam si cauerit se passuram colonum frui, dummodo ipsa | |
| pensiones percipiat. | |
| Ulpianus libro quinto disputationum. Cum quis uxori suae dotem relegat | 2.pr.1 |
| fideique commissum ab ea relinquit, hoc fideicommissum ex commodo, quod ex relegatione | |
| mulier sentit, aestimabitur, et ita Celsus quoque libro uicesimo digestorum scripsit. quod | |
| si necessariae fuerunt impensae, quae ipso iure dotem minuunt, amplius dici potest, si tanta | |
| quantitas dotis, quam maritus accepit, ei relegata est, oportere dici etiam eam quantitatem | 5 |
| posse fideicommissum erogare, quae ipso iure dotem minuit: esse enim mulierem lega- | |
| tariam nemo est qui dubitet. sed et si non dos, sed pro dote aliquid uxori fuerit legatum, | |
| adhuc quasi dos relegata accipitur. hoc amplius Iulianus scribsit, etsi non fuerit adiectum | |
| pro dote esse legatum, hoc tamen animo relictum, adhuc eius esse condicionis. uxor igitur | |
| si rogetur uel dotem uel quod pro dote legatum est uel quod in uicem dotis <e>i adscriptum | 10 |
| est restituere, non cogetur nisi eatenus, quatenus diximus, restituere: et ideo heres insti- | |
| tuta rogataque quantitatem hereditatis restituere id demum restituet, quod quantitatem | |
| dotis excedit idque quod ex repraesentationis commodo sentit. nam et si quis, cum a nuru | |
| dotem accepisset, filium suum heredem instituerit eumque rogauerit, quidquid ad eum ex | |
| hereditate peruenisset, restituere, mox morte uxoris dotem fuerit lucratus, id non restit<ue>t | 15 |
| quod ex dote percepit, quia matrimonii causa id lucratus est, non ex patris iudicio. Mulier | 1.1 |
| dotem promisit quadri<n>gentorum et dedit fundos duos in ducenta, praeterea nomina debi- | |
| torum in residua ducenta: mox maritus eius decedens pro dote fundos ei duos non eos, | |
| quos in dotem acceperat, reliquit et praeterea duos illos dotales, quos aestimatos acceperat, | |
| reliquit fideique eius commisit, ut, quidquid ad se ex hereditate eius peruenisset, id re- | 5 |
| stitueret Seio cum moreretur: quaerebatur, quantum esset in fideicommisso muliere de- | |
| functa. dicebam uxorem hanc, quae rogata est, quidquid ad se peruenerit ex testamento, | |
| restituere, in ea esse condicione, ut id demum restituere rogetur, quod deducta dotis quan- | |
| titate ad eam peruenit: dotem enim recepisse eam magis quam accepisse, saluo eo, quod | |
| ex commodo repraesentationis ab ea fideicommitti potuit. proinde id quidem, quod pro | 10 |
| dote maritus ei reliquit, non cogetur restituere, nisi plus fuit in eo quam in quantitate | |
| dotis: residuum uero, quod praeterea illi relictum est, cum fructibus cogetur restituere. | |
| habebit igitur praecipuam dotem cum suis fructibus: id uero, quod extrinsecus ei relictum | |
| est, cum fructibus, qui ad eam peruenerint, restituet. | |
| Iulianus libro trigesimo quarto digestorum. Qui ita legat uxori suae: 'Titiae | 3.pr.1 |
| amplius quam dotem aureos tot heres meus damnas esto dare', manifestus est dotem quo- | |
| que relegasse. | |
| Africanus libro quinto quaestionum. Cum uolgari modo dies legatorum pro- | 4.pr.1 |
| fertur, nihil eam rem ad dotis relegationem pertinere ait, quia suum diem habeat. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Dote relegata non est heres audiendus, | 5.pr.1 |
| si uelit ob donationes in mulierem factas solutionem differre uel ob impensas alias, quam | |
| quae ipso iure dotem minuunt: aliud est enim minorem esse factam dotem, quod per ne- | |
| cessarias impensas accidit, aliud pignoris nomine retineri dotem ob ea, quae mulierem in- | |
| uicem praestare aequum est. | 5 |
| Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Cum scriptum | 6.pr.1 |
| esset: 'quae pecunia propter uxorem meam ad me uenit quinquaginta, tantundem pro ea | |
| dote heres meus dato', quamuis quadraginta dotis fuissent, tamen quinquaginta debere | |
| Alfenus Uarus Seruium respondisse scribit, quia proposita summa quinquaginta adiecta sit. | |
| Item ei, quae dotem nullam habebat, uir sic legauerat: 'quanta pecunia dotis nomine' et | 1.1 |
| reliqua, 'pro ea quinquaginta heres dato'. deberi ei legatum Ofilius Cascellius, item et Seruii | |
| auditores rettulerunt: perinde habendum esse ac si seruus alicui mortuus aut pro eo cen- | |
| tum legata essent. quod uerum est, quia his uerbis non dos ipsa, sed pro dote pecunia | |
| legata uidetur. | 5 |
| Papinianus libro octauo decimo quaestionum. Pater dotem a nuru acceptam | 7.pr.1 |
| filio exheredato legauit: heres patris opposita doli exceptione non ante soluere legatum | |
| cogendus est, quam ei cautum fuerit de indemnitate soluto matrimonio. Sed si, priusquam | 1.1 |
| legatum filio solueretur, mulier dotem suam reciperauit, frustra filius de legato aget. Sed | 2.1 |
| si lex Falcidia locum in legato dotis aduersus filium exheredatum habuerit et mulier solu- | |
| tionem ratam fecerit, propter eam quantitatem, quam heres retinuerit, utilis actio dotis ei | |
| dabitur. quod si ratum non habeat, defendi quidem debebit heres a uiro, qui se defensu- | |
| rum promisit: sed si totam litem uir solus subierit, actio iudicati, si cautum non erit, pro | 5 |
| ea quantitate, quae iure Falcidiae petenda est, aduersus heredem dabitur Sed si, prius- | 3.1 |
| quam legatum filio solueretur, mulier diuertit, quamquam ipsa nondum praecipere dotem | |
| possit, non ideo tamen actio filii differtur: quia tunc isdem diebus filio solui dotem re- | |
| sponsum est, cum patri pro parte heres exstitit et ad praeceptionem dotis soluto matri- | |
| monio, postquam heres exstitit, admissus est. Si forte per errorem cautio defensionis omissa | 4.1 |
| sit et ex causa fideicommissi filius dotem acceperit, ut indebitum fideicommissum non re- | |
| peteretur: cautionis enim praestandae necessitas solutionem moratur, non indebitum facit | |
| quod fuit debitum: sed non erit iniquum heredi subueniri. Quid ergo si patris heres sol- | 5.1 |
| uendo non sit? nonne iuste mulieri dabitur aduersus uirum utilis actio dotis? cui dos perire | |
| non debet, quia non interposuit per errorem heres cautionem. | |
| Idem libro septimo responsorum. Uir uxori, quae dotem in mancipiis habebat, | 8.pr.1 |
| pecuniam pro dote legauerat: uiuo uiro mancipiis mortuis uxor post uirum uita decessit. | |
| ad heredem eius actio legati recte transmittitur, quoniam mariti uoluntas seruanda est. | |
| Idem libro octauo responsorum. 'Uxori meae fundum Cornelianum et quae | 9.pr.1 |
| nuptura optulit aestimata in speciebus restitui uolo.' respondi non aestimatum praedium | |
| in dotem datum exceptum non uideri, sed uniuersa dote praelegata rerum aestimatarum | |
| pretium non relictum, uerum ipsas res, quales inuenirentur. | |
| Scaeuola libro octauo quaestionum. Si Seiae pro dote centum fundus legatus | 10.pr.1 |
| sit idemque Maeuio: quod Maeuio Falcidia aufert, pro eo quasi concursus non fuerit, mu- | |
| lier plus uindicet, quia amplius sit in dote mulieris. | |
| Paulus libro septimo responsorum. Seia cum nuberet Lucio Titio, dedit | 11.pr.1 |
| dotis nomine centum aureos et adhibuit Quintum Mucium, qui nihil numerauit, sed dotem | |
| stipulatus est, si morte mulieris solutum fuerit matrimonium. Seia moriens testamento suo | |
| ita cauit: 'Lucio Titio marito meo, cui maximas gratias ago, dari uolo super dotem, quam | |
| ei dedi, tot aureos'. quaero, cum instituit Lucium Titium conuenire Quintus Mucius ex | 5 |
| stipulatu action<e>, an repellere eum maritus possit ex uerbis testamenti. respondit, si Quintus | |
| Mucius mandante Seia non donationis causa stipulatus est, heredibus mulieris eum teneri | |
| et ideo Quintum Mucium exceptione repellendum esse. quod si donationis causa Seia stipu- | |
| lari permisisset, uideri eum in eum casum, qui morte mulieris exstitit mortis causa stipu- | |
| latum: et ideo fidei eius committi potuisse in eum casum dicendum fore. | 10 |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Qui dotem in pecunia numerata et aesti- | 12.pr.1 |
| matis rebus acceperat, uxori ita legauit: 'Seiae uxori meae, si omnes res, quae tabulis do- | |
| talibus contineantur, heredi meo exhibuerit et tradiderit, summam dotis, quam mihi pro | |
| ea pater eius intulit, dari uolo: hoc amplius denarios decem'. quaesitum est, cum res in | |
| dotem datae plures ipso usu finitae essent nec moriente marito fuerant, an quasi sub im- | 5 |
| possibili condicione legatum datum debeatur. respondi uideri condicioni paritum, si quod | |
| ex rebus in dotem datis supererat, in potestatem heredis peruenit. | |
| Labeo libro primo pithanorum a Paulo epitomatorum. Paulus: si filius fa- | 13.pr.1 |
| milias, uxorem cum haberet, dotem ab ea acceperat, deinde pater familias factus dotem ei | |
| ut solet legauit: quamuis patri heres non erit, tamen id legatum debebitur. | |
| Scaeuola libro quinto decimo digestorum. Theopompus testamento facto | 14.pr.1 |
| duas filias et filium aequis partibus instituit heredes et codicillis ita cauit: 'τὴν θυγατέρα | |
| μου Κριϲπίναν, ἣν ηὐχόμην ἐκδοῦναι, ᾧ ἂν οἱ φίλοι μου καὶ οἱ ϲυγγενεῖϲ δοκιμάϲωϲι, προνοήϲει | |
| ἐκδοθῆναι Πολλιανὸϲ εἰδώϲ μου τὴν γνώμην ἐπὶ τοῖϲ ἴϲοιϲ, ἐφ’ οἷϲ καὶ τὴν ἀδελφὴν αὐτῆϲ ἐξέ- | |
| δωκα'. Pollianus a marito puellae iuratus scripsit uoluisse patrem eandem quantitatem in | 5 |
| dotem accipere etiam minorem filiam, quam maior accepisset. quaero, an eandem summam | |
| dotis nomine coheredes extra partem hereditatis minori filiae praestare debeant. respondit | |
| eum cuius notio est aestimaturum, ut eadem quantitas ex communi praecipua minori filiae | |
| dotis nomine detur. | |
| Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris. Licet placeat pigne- | 15.pr.1 |
| ratas res uel in publicum obligatas heredem, qui dare iussus est, liberare debere, tamen | |
| si is qui tales res in dotem accepit dotem praelegauerit, non cogetur heres liberare eas, | |
| nisi aliud specialiter testator dixerit. | |
| Paulus libro secundo ad Uitellium. Qui dotem a matre uxoris acceperat et | 16.pr.1 |
| stipulanti ei promiserat, testamento uxori dotem legauit. cum quaesitum esset, an uxor | |
| dotis summam consequi posset, respondit Scaeuola non uideri dari uxori, quod necesse sit | |
| matri reddi. alias sic respondit non uideri, nisi manifeste uxor docuisset eam testantis | |
| uoluntatem fuisse, ut onerare heredes duplici praestatione dotis uellet. | 5 |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Uxori ita legauit: 'uxor mea quidquid | 17.pr.1 |
| ei comparaui et quod mihi dedit e medio sibi sumat': quaero, an dos praelegata uideatur. | |
| respondit uerbis quae proponerentur uideri et de dote legata loqui, nisi aliud testatorem | |
| uoluisse probaretur. 'Titiae uxori meae, quanta pecunia ad me inue stipulationem dotis | 1.1 |
| eius nomine peruenit, quae dos est dotalibus duobus consignatis instrumentis centum | |
| aureorum.' quaesitum est, an utramque summam consequi possit. respondit nihil proponi, | |
| cur non possit. |