| DE OPTIONE UEL ELECTIONE LEGATA | |
| Ulpianus libro secundo ad Sabinum. Diuus Pius Caecilio Proculo rescripsit | 33.5.1.pr.1 |
| eum, cui seruorum legata sit electio, tres posse eligere. | |
| Idem libro uicesimo ad Sabinum. Quotiens serui electio uel optio datur, lega- | 2.pr.1 |
| tarius optabit quem uelit: Sed et homine generaliter legato arbitrium eligendi quem acci- | 1.1 |
| peret ad legatarium pertinet. Data igitur optione si quis optauerit alienum seruum uel | 2.1 |
| hominem liberum, uidendum est, an consumpserit optionem: et puto non consumi. Eum, | 3.1 |
| cui centum amphorarum electio data sit, acetum eligentem non consumere optionem, si id | |
| acetum elegerit, quod uini numero pater familias non habuit: | |
| Idem libro uicesimo tertio ad Sabinum. scilicet si ante exhibitionem, hoc est | 3.pr.1 |
| ante degustationem acetum elegerit. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Scyphi electione data si non omnibus scy- | 4.pr.1 |
| phis exhibitis legatarius elegisset, integram ei optionem manere placet (nisi ex his dum- | |
| taxat eligere uoluisset, cum sciret et alios esse): | |
| Africanus libro quinto quaestionum. nec solum si fraude heredis, sed etiam | 5.pr.1 |
| si alia qualibet causa id euenerit. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Mancipiorum electio legata est. ne uen- | 6.pr.1 |
| ditio, quandoque eligente legatario, interpelletur, decernere debet praetor, nisi intra tempus | |
| ab ipso praefinitum elegisset, actionem legatorum ei non competere. quid ergo si die prae- | |
| terito, sed antequam uenderet heres, uindicare legatarius uelit? quia non est damnum | |
| subiturus heres, propter quod decernere praetor id solet. et quid si die praeterito, quem | 5 |
| finierit praetor, heres aliquos ex seruis uel omnes manumiserit? nonne praetor eorum tue- | |
| bitur libertatem? ergo totiens actio deneganda non est, si omnia in integro sint. idem est | |
| et si pignori aliquos ex his seruis heres dederit post diem uel uendiderit. | |
| Paulus libro decimo quaestionum. Immo et si quosdam seruos distraxit, quosdam | 7.pr.1 |
| retinuit, non est audiendus legatarius, si uelit optare ex retentis ab herede, cum iam dis- | |
| posuerit familiam heres. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Si tibi electio serui et mihi reliqui legati | 8.pr.1 |
| sunt, decernendum est a praetore, nisi intra certum tempus optaueris. petitionem tibi non | |
| datu iri. Si ex quattuor uiriolis duae, quas elegissem, mihi legatae sint, siue duae solae | 1.1 |
| relictae sint siue ab initio duae solae fuerint, ualet legatum. Unius hominis mihi et tibi | 2.1 |
| optio data est: cum ego optassem, si non mutassem uoluntatem, deinde tu eundem opta- | |
| ueris, utriusque nostrum seruum futurum: quod si ante decessissem uel furiosus factus | |
| essem, non futurum communem, quia non uideor consentire, qui sentire non possim: hu- | |
| manius autem erit, ut et in hoc casu quasi semel electione facta fiat communis. Si rerum | 3.1 |
| depositarum electio mihi relicta sit, et ad exhibendum cum eo, apud quem depositae sint, | |
| agere potero et cum herede agere, ut is depositi agendo facultatem mihi eligendi praestet. | |
| Iulianus libro trigesimo secundo digestorum. Cum ita legatur: 'Titio Stichum | 9.pr.1 |
| do lego, si Pamphilum non elegerit: <eidem Titio Pamphilum, si Stichum non elegerit>', simile | |
| est, atque si ita legatum fuisset: 'Titio Stichum aut Pamphilum, utrum eorum uolet, do | |
| lego'. Quaesitum est, si Stichus sub condicione liber esse iussus sit et mihi optio serui | 1.1 |
| data esset uel seruus generaliter legatus esset, quid iuris esset. dixi commodius constitui | |
| eum, qui sub condicione libertatem Sticho det et optionem seruorum, non cogitare de | |
| Sticho, sicuti constat non cogitare eum de eo, cui praesentem libertatem dederit: secun- | |
| dum quod si Stichum optauero uel elegero, nihil agam et ex ceteris nihilo minus optabo. | 5 |
| In eodem casu quaesitum est, si optione seruorum data, antequam optarem, condicio sta- | 2.1 |
| tutae libertatis defecisset, an Stichum optare possim. puto Mucianae sententiae adsentien- | |
| dum, qua placet ipsa libertate legatum peremi, non datione statutae libertatis: quare siue | |
| uiuo testatore siue post mortem eius et ante aditam hereditatem condicio statutae liber- | |
| tatis defecerit, legatum erit utile: nam sicut pura libertas, ita statuta libertas aditae here- | 5 |
| ditatis tempore uires accipit. ideoque Stichum optare possum. | |
| Idem libro trigesimo quarto digestorum. Si Pamphilo seruo Lucii Titii seruus | 10.pr.1 |
| generaliter legatus sit, deinde dominus Pamphili, postquam dies legati cesserit, eum manu- | |
| mississet: si quidem Titius seruum uindicauerit, exstinguitur Pamphili legatum, quia non | |
| esset in hereditate qui possit optari. si uero Titius legatum a se repudiasset, Pamphilum | |
| optare posse legatum constat: licet enim manumissione Pamphili duae personae constitue- | 5 |
| rentur Titii et Pamphili, unius tamen rei legatum inter eas uertitur et Titio uindicante | |
| optio exstinguitur, repudiante Pamphilus optare potest. | |
| Idem libro trigesimo sexto Digestorum. Si Eros Seio legatus sit et Eroti | 11.pr.1 |
| fundus, deinde optio serui Maeuio data fuerit isque Erotem optauerit, fundus ad solum | |
| Seium pertinebit, quoniam aditae hereditatis tempore is solus erit, ad quem posset lega- | |
| tum pertinere. nam et cum seruo communi alter ex sociis legat, idcirco ad solum socium | |
| totum legatum pertinet, quoniam die legati cedente solus est, <q>ui per eum seruum possit | 5 |
| adquirere. | |
| Idem libro primo ex Minicio. Seruo generaliter legato uerius est omnes he- | 12.pr.1 |
| redes, si eis electio data est, eundem dare debere: si non consentiant heredes, ex testa- | |
| mento eos teneri. | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Si optio serui data mihi fuerit et Sticho | 13.pr.1 |
| aliquid testator sine libertate legasset, tunc sequens legatum consistit, cum tota familia ad | |
| unum, id est Stichum recciderit, ut quasi pure legato utiliter sit legatum. nec aduersatur | |
| Catoniana, si uoluntarius heres institutus sit, quia potest ante aditam hereditatem, etiamsi | |
| statim decesserit, familia minui: quod si necessarius heres institutus sit, sequens legatum | 5 |
| propter Catonianam inutile est. Pomponius scribit emptore hereditatis postulante, ut is, cui | 1.1 |
| serui optio legata sit, optet, uidendum esse, an praetor ut id faciat cogere debeat legata- | |
| rium, quemadmodum si heres institutus id postularet, quia potest per heredem id <emptor> | |
| consequi: et quare non possit, non uideo. | |
| Iauolenus libro secundo ex Cassio. Si, cum optio serui ex uniuersa familia | 14.pr.1 |
| legata esset, heres aliquem priusquam optaretur manumisit, ad libertatem eum interim non | |
| perducit, seruum tamen quem ita manumiserit amittit, quia is aut electus legato cedit aut | |
| relictus tunc liber ostenditur. | |
| Idem libro secundo epistularum. Seruo sine libertate legaui, deinde optionem | 15.pr.1 |
| seruorum Maeuio dedi: <i>s eundem seruum optauit: quaero, an id quoque quod legatum | |
| est ei deberetur. respondit: non puto legatum huius serui nomine ad dominum pertinere. | |
| Terentius Clemens libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Optione | 16.pr.1 |
| legata placet non posse ante aditam hereditatem optari et nihil agi, si optaretur. | |
| Idem libro septimo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Cum optio duorum | 17.pr.1 |
| seruorum Titio data sit, reliqui Maeuio legati sint, cessante primo in electione 'reliquorum' | |
| appellatione omnes ad Maeuium pertinent. | |
| Scaeuola libro tertio decimo quaestionum. Homine legato Neratius ait nihil | 18.pr.1 |
| agi repudiato Pamphilo itaque eum ipsum eligi posse. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. 'Illud aut illud, utrum elegerit legatarius': | 19.pr.1 |
| nullo a legatario electo decedente eo post diem legati cedentem ad heredem transmitti | |
| placuit. | |
| Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Apud Aufidium | 20.pr.1 |
| libro primo rescriptum est, cum ita legatum est: 'uestimenta quae uolet triclinaria sumito | |
| sibique habeto', si is dixisset quae uellet, deinde, antequam ea sumeret, alia se uelle | |
| dixisset, mutare uoluntatem eum non posse, ut alia sumeret, quia omne ius legati prima | |
| testatione, qua sumere se dixisset, consumpsit, quoniam res continuo eius fit, simul ac si | 5 |
| dixerit eam sumere. | |
| Scaeuola libro uicesimo secundo digestorum. Filium et uxorem heredes | 21.pr.1 |
| scripsit, filiam exheredauit et ei legatum dedit, cum in familia nuberet, centum et, cum | |
| in familia nupserit, his uerbis: 'insuper arbitratu Semproniae matris eius mancipia decem, | |
| quae confestim post aditam hereditatem meam a Sempronia uxore mea eligi uolo: quae | |
| mancipia, cum in familiam nupserit, <dari uolo. et si antequam nupserit>, aliquod ex mancipiis | 5 |
| decesserit, tunc in locum eius arbitratu Semproniae matris eius dari uolo, dum ad eam | |
| plenus numerus perueniat. quod si Sempronia mater eius non elegerit, tunc ipsa sibi quae | |
| uolet eligat'. quaesitum est, cum mater elegerit, an ea, quae ex his mancipiis ante nuptias | |
| adgnata sunt, ad puellam supra numerum decem mancipiorum pertineant. respondit, cum | |
| mancipiorum legatum in tempus nuptiarum testator transtulit, id quod medio tempore | 10 |
| ancillae enixae sunt ad filiam non pertinere. idem quaesiit, ante nuptias eorundem man- | |
| cipiorum fructus et usus an ad Semproniam matrem pertineant. respondit nihil proponi, | |
| cur ad matrem pro solido pertineant. | |
| Scaeuola libro septimo decimo digestorum. Maritus uxori suae codicillis | 22.pr.1 |
| per fideicommissum dedit praedia, item lances quas elegerit quattuor: quaesitum est, an | |
| ex his lancibus, quae mortis tempore sint, eligere possit. respondit posse. |