| DE TRITICO UINO UEL OLEO LEGATO | |
| Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum. Uino legato acetum quoque continetur, | 33.6.1.pr.1 |
| quod pater familias uini numero habuit. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Cum alii penum, alii uinum legatum | 2.pr.1 |
| esset, excepto uino omne penum ad alium legatarium pertinebit. Si centum amphorae | 1.1 |
| quas uelles tibi legatae sint, ex testamento agendo consequi potes, ut degustare tibi liceat: | |
| aut, quanti interfuerit licere tibi degustare, ad exhibendum agere potes. | |
| Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si cui uinum sit legatum cen- | 3.pr.1 |
| tum amphorarum, cum nullum uinum reli<q>uisset, uinum heredem empturum et praesta- | |
| turum, non acetum, quod uini numero fuit. Si uinum legatum sit, uideamus, an cum | 1.1 |
| uasis debeatur. et Celsus inquit uino legato, etiamsi non sit legatum cum uasis, uasa | |
| quoque legata uideri, non quia pars sunt uini uasa, quemadmodum emblemata argenti | |
| (scyphorum forte uel speculi), sed quia credibile est mentem testantis eam esse, ut uo- | |
| luerit accessioni esse uino amphoras: et sic, inquit, loquimur habere nos amphoras mille, | 5 |
| ad mensuram uini referentes. in doliis non puto uerum, ut uino legato et dolia debeantur, | |
| maxime si depressa in cella uinaria fuerint aut ea sunt, quae per magnitudinem difficile | |
| mouentur. in cuppis autem siue cuppulis puto admittendum et ea deberi, nisi pari modo | |
| immobiles in agro uelut instrumentum agri erant. uino legato utres non debebuntur: nec | |
| culleos quidem deberi dico. | 10 |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Cum certum pondus olei non adiecta qua- | 4.pr.1 |
| litate legatur, non solet quaeri, cuius generis oleo uti solitus fuerit testator aut cuius ge- | |
| neris oleum istius regionis homines in usu habeant: et ideo liberum est heredi, cuius | |
| uellet generis oleum legatario soluere. | |
| Iulianus libro quinto decimo digestorum. Cum certus numerus amphorarum | 5.pr.1 |
| uini legatus esset ex eo, quod in fundo Semproniano natum esset, et minus natum esset, | |
| non amplius deberi placuit et quasi taxationis uicem optinere haec uerba 'quod natum erit'. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Cui uinum heres dare damnatus est, | 6.pr.1 |
| quod in amphoris et cadis diffusum est dari debet, etiamsi uasorum mentio facta non est. | |
| item quamuis cum uasis cadis legatum est, tamen id quoque, quod in doliis, legatum esse | |
| uidetur, sicuti, si seruos omnes cum peculio cuiusque eorum legasset, etiam eos, quibus | |
| peculii nihil esset, legasse uideretur. | 5 |
| Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Quidam heredem damna- | 7.pr.1 |
| uerat dare uxori suae uinum oleum frumentum acetum mella salsamenta. Trebatius aiebat | |
| ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare uoluisset, quoniam | |
| non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur. Ofilius Cascellius Tubero omne, quan- | |
| tum pater familias reliquisset, legatum putant: Labeo id probat idque uerum est. 'Lucio | 1.1 |
| Titio tritici modios centum, qui singuli pondo centum pendeant, heres dato.' Ofilius nihil | |
| legatum esse, quod et Labeo probat, quoniam eiusmodi triticum in rerum natura non esset: | |
| quod uerum puto. | |
| Pomponius libro sexto epistularum. Si heres da<mna>tus sit dare uinum, quod | 8.pr.1 |
| in doliis esset, et per legatarium stetit, quo minus accipiat, periculose heredem facturum, | |
| si id uinum effundet: sed legatarium petentem uinum ab herede doli mali exceptione pla- | |
| cuit summoueri, si non praestet id, quod propter moram eius damnum passus sit heres. | |
| Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si quis uinum legauerit, omne | 9.pr.1 |
| continetur, quod ex uinea natum uinum permansit. sed si mul<s>um sit factum, uini appel- | |
| latione non continebitur proprie, nisi forte pater familias etiam de hoc sensit. certe zythum, | |
| quod in quibusdam prouinciis ex tritico uel ex hordeo uel ex pane conficitur, non conti- | |
| nebitur: simili modo nec camum nec ceruesia continebitur nec hydromeli. quid conditum? | 5 |
| nec hoc puto, nisi alia mens testantis fuit. oenomeli plane id est dulcissimum uinum con- | |
| tinebitur: et passum, nisi contraria sit mens, continebitur: defrutum non continebitur, | |
| quod potius conditurae loco fuit. acinaticium plane uino continebitur. cydoneum et si | |
| qua alia sunt, quae non ex uinea fiunt, uini appellatione non continebuntur. item acetum | |
| uini appellatione non continebitur. haec omnia ita demum uini nomine non continentur, | 10 |
| si modo uini numero a testatore non sunt habita: alioquin Sabinus scribit omnia uini ap- | |
| pellatione contineri, quae uini numero pater familias habuit: igitur et acetum, quod uini | |
| numero pater familias habuit, et zythum et camum et cetera, quae pro hominum affectione | |
| atque usu uini numero habebuntur. quod si totum uinum, quod pater familias habuit, | |
| coacuit, non exstinguitur legatum. Si acetum quis legauerit, non continebitur legato ace- | 1.1 |
| tum quod uini numero testator habuit: embamma autem continebitur, quia aceti numero | |
| fuit. Item si quis uinum quod habuit legauit, deinde hoc coacuit, licet postea in aceti | 2.1 |
| locum translatum sit a patre familias, uino legato continebitur, quia id, quod testamenti | |
| facti tempore uinum fuit, demonstratum est: et est hoc uerum, nisi uoluntas aduersetur. | |
| Uino autem paterno legato id demum legatum uidetur, quod testator uini numero habuit, | 3.1 |
| non quod pater. item si peculiare uinum legatum sit, id continebitur, quod serui habue- | |
| runt. cur tam diuerse? quod paternum uinum iam coepit usus ipsius testatoris esse, at | |
| peculiare in usu seruorum remansit. Item si uinum uetus sit legatum, | 4.1 |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. ex usu testatoris legatum aestima- | 10.pr.1 |
| bitur, id est quot annorum uino pro uetere utebatur. quod si non appareat, | |
| Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum. uetus accipietur, quod non est nouum: id | 11.pr.1 |
| est et anni prioris uinum appellatione ueteris continebitur: | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. nam aliter obseruantibus quis finis aut quod initium | 12.pr.1 |
| ueteris uini sumeretur? | |
| Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum. 'Ex eo uino quod in illo fundo | 13.pr.1 |
| nascetur, heres meus amphoras decem quotannis in annos singulos dato.' quo anno natum | |
| non fuisset, ex superiore anno eius fundi eum numerum amphorarum heredem daturum | |
| Sabinus existimat. quae sententia, si uoluntas non aduersetur, mihi quoque placet. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Uino legato ea demum uasa sequun- | 14.pr.1 |
| tur, quae ita diffusa sunt, ut non ad perpetuum usum uasa reseruarentur, ueluti amphorae | |
| et cadi. | |
| Proculus libro secundo epistularum. Uinum cum uasis legauit. negat | 15.pr.1 |
| Trebatius quod in doliis sit deberi et sensum testatoris alium putat esse, uerborum alium: | |
| ceterum dolia in uasis uinariis non essent. ego et si dolia in uasis uinariis non sunt, | |
| tamen non concederem Trebatio uinum quod in doliis esset, id est quod in uasis non | |
| esset, non esse legatum. illud uerum esse puto, cui uinum cum uasis legatum erit, ei | 5 |
| amphoras cados, in quibus uina diffusa seruamus, legatos esse: uinum enim in amphoras | |
| et cados hac mente diffundimus, ut in his sit, donec usus causa probetur, et scilicet id | |
| uendimus cum his amphoris et cadis: in dolia autem alia mente coicimus, scilicet ut ex | |
| his postea uel in amphoras et cados diffu<n>damus uel sine ipsis doliis ueneat. | |
| Idem libro tertio ex posterioribus Labeonis. Qui uinum Surrentinum in urnalibus ha- | 16.pr.1 |
| bebat diffusum, is tibi uinum legauerat in amphoris omne. illud quoque uinum, quod in | |
| urnalibus fuisset, legatum esse Labeo et Trebatius responderunt. Cui dulcia | 1.1 |
| legata essent, si nihil aliud testamento significetur, omnia haec esse legata: mulsum pas- | |
| sum defr<u>tum et similes potiones, item uuas ficos palmas caricas. Quod si ita esset lega- | 2.1 |
| tum: 'uinum amphorarium Aminaeum Graecum et dulcia omnia', nihil inter dulcia, nisi quod | |
| potionis fuisset, legatum putat Labeo ex collatione uini amphorarii: quod non improbo. |