| DE PECULIO LEGATO | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Seruo legato cum peculio et alienato uel | 33.8.1.pr.1 |
| manumisso uel mortuo legatum etiam peculii exstinguitur. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Nam quae accessionum | 2.pr.1 |
| locum optinent exstinguuntur, cum principales res peremptae fuerint. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. At si ancilla cum suis natis legata sit, | 3.pr.1 |
| etiam mortua ea uel alienata uel manumissa nati ad legatarium pertinebunt, quia duo | |
| legata sunt separata. | |
| Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Sed et si cum uicariis | 4.pr.1 |
| suis legatus sit seruus, durat uicariorum legatum et mortuo eo aut alienato aut manumisso. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Peculio legato constat heredem nomina | 5.pr.1 |
| peculiaria persequi posse, et insuper ipsum si quid debeat seruo, reddere legatario debere. | |
| Ulpianus libro uicesimo quinto ad Sabinum. Si peculium legetur et sit in | 6.pr.1 |
| corporibus, puta fundi uel aedes, si quidem nihil sit, quod seruus domino uel conseruis | |
| liberisue domini debeat, integra corpora uindicabuntur: sin uero sit, quod domino uel | |
| supra scriptis personis debeatur, deminui singula corpora pro rata debebunt. et ita et | |
| Iulianus et Celsus putant. Et si fuerit legatum peculium non deducto aere alieno, ueren- | 1.1 |
| dum, ne inutile legatum sit, quia quod adicitur contra naturam legati <s>it. sed puto uerum | |
| <hanc> adiectionem non uitiare legatum, sed nihil ei adicere: nec enim potest crescere uin- | |
| dicatio peculii per hanc adiectionem. plane si proponas legatarium nactum possessionem | |
| rerum, exceptione doli aduersus heredem uindicantem uti potest: habet enim in solidis | 5 |
| rebus uoluntatem aeris alieni non deducendi. sed et si dominus remittere se seruo quod | |
| debet uel nihil sibi seruum debere significauerit, ualet haec adiectio, quia nuda | |
| uoluntate potest dominus seruo remittere quod ei debet. Uicario autem meo mihi | 2.1 |
| legato an et uicarii mei peculium ad me pertineat, quaeritur. et putamus contineri legato | |
| uicarii eius peculium, nisi aduersa sit uoluntas testatoris. Si seruus et uicarius eius liberi | 3.1 |
| esse iussi sint eisque peculia sua legata sint, uerba secundum uoluntatem testatoris | |
| exaudienda, tamquam de duobus separatisque peculiis testatore locuto: et secundum haec | |
| uicarius uicarii non communicabitur, nisi haec mens fuit testantis. Sicut autem aes alie- | 4.1 |
| num, hoc est quod debetur domino, minuit legatum peculium, ita per contrarium id quod | |
| dominus debet seruo augere debet. sed huic sententiae aduersatur rescriptum | |
| imperatoris nostri et patris eius, quod ita est: 'Cum peculium seruo legatur, non etiam | |
| id conceditur, ut petitionem habeat pecuniae, quam se in rationem domini impendisse | 5 |
| dicit'. quid tamen si haec uoluntas fuit testatoris? cur non possit consequi? certe com- | |
| pensari debet hoc quod impendit cum eo quod domino debetur. an et quod dominus | |
| scripsisset se seruo debere, peculio legato cederet? Pegasus negat: idem Nerua: et cum | |
| Gnaeus Domitius filiae suae peculium quod eius esset legasset, et annuum, quod ei solitus | |
| erat dare, biennio non dedisset, sed in rationibus suis rettulisset filiae se debere quinqua- | 10 |
| ginta, Atilicinus existimauit legato non cedere, quod uerum est, quia consonat rescripto. | |
| Non solum autem quod domino debetur peculio legato deducitur, sed et si quid heredi | 5.1 |
| debitum fuit. | |
| Pomponius libro septimo ad Sabinum. Si quis creditori suo adrogandum | 7.pr.1 |
| se dederit et agetur de peculio cum adrogatore, idem puto dicendum, quod de herede | |
| dicitur. | |
| Ulpianus libro uicesimo quinto ad Sabinum. Denique Pegasus respondit, | 8.pr.1 |
| si statulibero, cui peculium legatum sit, heres interim crediderit, id ipso iure detrahi et | |
| corpora singula etiam per hoc aes alienum deminui. Proinde si pure libertatem accipiet | 1.1 |
| et heres uel uiuo domino uel ante aditam hereditatem seruo crediderit, legatum peculii | |
| minuetur secundum Iuliani sententiam, licet dominus serui numquam fuerit. Qui Stichum | 2.1 |
| et Pamphilum seruos habebat, testamento eos manumisit et unicuique peculium suum le- | |
| gauit. placet, quod <alter> alteri debet, de peculio eius decedere et alterius accedere legato. | |
| Item quaeritur, si seruo libertas data sit, si decem dedisset heredi, peculiumque ei legatum | 3.1 |
| sit, an decem, quae dedisset heredi, debeant de peculio decedere. et est uerum quod | |
| Sabino placuit, hoc minus esse in peculio legato. Plus ait Sabinus, si statuliber seruum | 4.1 |
| heredi uendiderit, perinde desinere eum in peculio esse, atque si extraneo uendidisset. | |
| His consequenter quaeritur, si seruus cum domino de libertate pactus fuerit et partem | 5.1 |
| pecuniae dederit et ante quam residuum dederit dominus decesserit liberumque esse testa- | |
| mento iusserit cum peculio legato, an quod domino dederit in peculio sit imputandum. | |
| et ait Labeo de peculio decedere. plane si nondum dederat, sed, donec totum traderet, | |
| pro deposito apud eum fuerit, id in peculio esse placuit. Item si seruo peculium sit le- | 6.1 |
| gatum et a debitore eius peculiari heres uetitus sit petere, uerum est hoc minus esse in | |
| legato peculio, hoc est detrahendum id quod debitori legatum est. Interdum etsi non | 7.1 |
| sit legatum peculium, uelut legatum sic accipitur, id est in huiusmodi Specie: quidam | |
| seruo libertatem, si rationes reddidisset, dederat, et si heredibus cen- | |
| tum intulisset. imperator igitur noster cum patre rescripsit, peculium qui- | |
| dem non nisi legatum deberi: 'uerum', inquit, 'si condicionibus praescriptis paruit seruus, | 5 |
| testatorem uoluisse eum retinere peculium interpretamur': uidelicet ex eo, quod ex peculio | |
| eum iusserat centum inferre. Utrum autem id demum peculium accipimus, quod | 8.1 |
| mortis tempore fuit, an uero et quod postea accessit applicamus uel quod decessit de- | |
| trahimus? et Iulianus alias accipiendum legatum peculii ait, si ipsi seruo | |
| legetur, alias, si alii: nam si ipsi, id tempus in legato spectandum, quo dies legati cedit: | |
| si uero extraneo, mortis tempus, sic tamen, ut incrementa ex rebus peculiaribus ad eum | 5 |
| perueniant, ut puta partus ancillarum uel fetus pecorum: quod autem ex operis suis uel | |
| ex alia re accedit, id, si alii quam ipsi legetur peculium, non debebitur. hoc utrumque | |
| Iulianus secundum uoluntate<m> testatoris scribit: cum enim ipsi suum peculium legatur, | |
| uerisimile est eum omne augmentum ad ipsum pertinere uoluisse, cui patrimonium manu- | |
| misso futurum est, cum alii, non: sic tamen, ut, si in alterius persona hoc eum sensisse | 10 |
| appareat, idem dicas. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Id quod seruo, qui in ipsius peculio est, | 9.pr.1 |
| debetur, non deducitur ex legato peculio, quamuis conseruus eius sit. Si conseruum suum | 1.1 |
| uulnerauerit seruus et uiliorem fecerit, Marcellus non esse dubitandum deduci ex peculio, | |
| quod domino interesset (nam quid interest, conseruum uulneret an scindat aliquid uel | |
| frangat an subripiat? quo casu sine dubio minuitur peculium), sed non ultra simplum. | |
| Sed si se uulnerauit uel etiam occidit, nihil est deducendum hoc nomine: alioquin dicemus | 2.1 |
| et si fugerit, deducendum id, quanto uilior sit factus propter fugam. | |
| Pomponius libro septimo ad Sabinum. Si peculium seruo uel filio praele- | 10.pr.1 |
| gare uelis, ne deducatur id quod tibi debebitur, specialiter ea quae in peculio erunt | |
| leganda sunt. | |
| Ulpianus libro uicesimo nono ad edictum. Ei quoque, qui nihil in peculio | 11.pr.1 |
| habet, potest peculium legari: non enim tantum praesens, sed etiam futurum peculium | |
| legari potest. | |
| Iulianus libro trigesimo septimo digestorum. Tunc inutile legatum peculii | 12.pr.1 |
| fit, cum seruus uiuo testatore decedit: ceterum si mortis tempore seruus uixerit, peculium | |
| legato cedet: | |
| Celsus libro nono decimo digestorum. aliter atque si seruus uestitus | 13.pr.1 |
| legatus foret. | |
| Alfenus Uarus libro quinto digestorum. Quidam in testamento ita scripserat: 'Pam- | 14.pr.1 |
| philus seruus meus peculium suum cum moriar sibi habeto liberque esto'. consulebatur, | |
| rectene Pamphilo peculium legatum uideretur, quod prius quam liber esset peculium sibi | |
| habere iussus esset. respondit in coniunctionibus ordinem nullum esse neque quicquam | |
| interesse, utrum eorum primum diceretur aut scriberetur: quare recte peculium legatum | 5 |
| uideri, ac si prius liber esse, deinde peculium sibi habere iussus est. | |
| Idem libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. Seruo manumisso | 15.pr.1 |
| peculium legatum erat: alio capite omnes ancillas suas uxori legauerat: in peculio serui | |
| ancilla fuit. serui eam esse respondit neque referre, utri prius legatum esset. | |
| Africanus libro quinto quaestionum. Stichus habet in peculio Pamphilum: | 16.pr.1 |
| hunc dominus noxali iudicio defendit et damnatus litis aestimationem soluit: deinde Stichum | |
| testamento manumisit eique peculium legauit: quaesitum est, an quod Pamphili nomine | |
| praestitum sit, ex peculio uel ipsius Pamphili uel Stichi deducendum sit. respondit Pam- | |
| phili quidem de peculio utique deducendum, quantacumque ea summa esse<t>, id est etiam | 5 |
| si eum noxae dedere expedisset: quidquid enim pro capite serui praestitum sit, in eo debi- | |
| torem eum domini constitui. quod si Pamphili peculium non sufficiat, tunc ex peculio | |
| Stichi non ultra pretium Pamphili deduci debere. Quaesitum est, si ex alia qua causa | 1.1 |
| Pamphilus pecuniam domino debuisset nec ea ex peculio eius seruari posset, an usque ad | |
| pretium eius ex peculio Stichi possit deducere. negauit: neque enim simile id superiori | |
| esse. ibi enim propterea pretium uicarii deducendum, quod eo nomine ipse Stichus ob de- | |
| fensionem uicarii sui domino debitor constituatur, at in proposito quia Stichus nihil debeat, | 5 |
| ex eius peculio nihil esse deducendum, sed ex Pamphili dumtaxat, qui certe ipse in suo | |
| peculio esse intellegi non potest. | |
| Iauolenus libro secundo ex Cassio. Qui peculium serui legauerat, iudicium | 17.pr.1 |
| eo nomine acceperat, deinde decesserat. placuit non aliter peculium ex causa legati prae- | |
| stari, quam si de accepto iudicio heredi caueretur. | |
| Marcianus libro sexto institutionum. Si seruo manumisso peculium legatum | 18.pr.1 |
| fuerit, in eum sine dubio creditoribus peculiariis actiones non competunt: sed non alias | |
| heres peculium praestare debet, nisi ei caueatur defensu iri aduersus creditores peculiarios. | |
| Papinianus libro septimo responsorum. Cum dominus | 19.pr.1 |
| seruum uellet manumittere, professionem edi sibi peculii iussit atque ita seruus libertatem | |
| accepit. res peculii professioni subtractas non uideri manumisso tacite concessas apparuit. | |
| Testamento data libertate peculium legauerat eundemque postea manumiserat: libertus, ut | 1.1 |
| et nominum peculii actiones ei praestarentur, ex testamento consequetur. Filius fa- | 2.1 |
| milias, cui pater peculium legauit, seruum peculii uiuo patre manumisit: seruus communis | |
| omnium heredum est exemptus peculio propter filii destinationem, quia id peculium ad | |
| legatarium pertinet, quod in ea causa moriente patre inueniatur: | |
| Marcianus libro septimo institutionum. nihilque interest, ante legatus, deinde inutiliter | 20.pr.1 |
| manumissus sit an contra. | |
| Scaeuola libro octauo quaestionum. Si Sticho manumisso peculium lega- | 21.pr.1 |
| tum sit et Titio seruus peculiaris, quantum peculio detractum erit ob id quod domino de- | |
| betur, tantum ei accedere, cui uicarius legatus est, Iulianus ait. | |
| Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Dominus ser- | 22.pr.1 |
| uum testamento manumiserat et ei peculium legauerat: is seruus mille nummos domino | |
| debuerat et eos heredi soluit. respondi omnes eas res deberi orcino, si pecuniam orcinus | |
| quam debuerat soluisset. Dominus seruum, qui cum eo uicarium communem habebat, testa- | 1.1 |
| mento manumiserat et peculium ei legauerat, deinde ipsum uicarium, qui communis erat, | |
| nominatim et ipsi et libertae suae legauerat. respondi partem quartam libertae, reliquam | |
| partem quartam liberti futuram: quod et Trebatius. | |
| Scaeuola libro quinto decimo digestorum. Dominus Sticho seruo suo, qui | 23.pr.1 |
| bona liberti eius gessit, cui pro parte dimidia testamento heres exstiterat, in quibus nego- | |
| tiis gestis et kalendaria fuerunt, testamento suo libertatem dederat, si rationem reddidisset, | |
| eique peculium suum per fideicommissum dedit: Stichus summas, quibus reliquatus erat | |
| tam ex kalendario quam ex uariis causis, reddidit manentibus debitoribus, pro quibus ipse | 5 |
| pecuniam heredibus patroni refuderat, libertatemque adeptus decessit. quaesitum est, an | |
| heredibus Stichi aduersus nomina debitorum, pro quibus Stichus pecuniam heredibus pa- | |
| troni intulit, heredes patroni ex causa fideicommissi compellendi sint actiones praestare, | |
| cum nihil aliud a Sticho patrono debitum fuerit. respondit praestandum. Testamento co- | 1.1 |
| dicillisue serus manumisit et peculia legauit et de Sticho ita cauit: 'Stichum seruum | |
| meum liberum esse uolo eique uolo dari decem aureos et quidquid ex ratione loculorum | |
| meorum habet: rationes autem heredibus meis dari uolo. his omnibus, quos hoc testa- | |
| mento manumisi, peculia sua concedi uolo'. quaesitum est, an, quod amplius rationi locu- | 5 |
| lorum in diem mortis erogauit Stichus ex peculio suo, ab heredibus recipere debeat, cum | |
| ex consuetudine domus esset, ut quidquid amplius ex suo in ratione loculorum erogasset, | |
| dominica ratio ei deberet atque exsolueret. respondit secundum ea, quae propter consue- | |
| tudinem proponerentur, id quoque peculio legato contineri, quod et dominica ratio deberet | |
| et solita erat reddere. Seruis libertates legataque dederat et condicionem ita scripserat: | 2.1 |
| 'ὅϲουϲ κατέλιπον ἐλευθέρουϲ καὶ τὰ ληγάτα αὐτοῖϲ, τούτουϲ βούλομαι εἶναι ἀνεξετάϲτουϲ'. quae- | |
| situm est, an peculia quoque legata his uidebuntur. respondit secundum ea quae propone- | |
| rentur non uideri legata. Item quaesitum est, an ex isdem uerbis reliqua rationum quasi | 3.1 |
| legata retinere possint, aut si res dominicas apud se habuerint, aut, si qui eorum coloni | |
| praediorum fuerunt, pensiones. respondit supra responsum. | |
| Ulpianus libro quadragesimo tertio ad Sabinum. Si legatus fuerit seruus, | 24.pr.1 |
| peculium excipere non est necesse, quia non sequitur, nisi legetur. | |
| Celsus libro nono decimo digestorum. Si seruus liber esse iussus sit eique | 25.pr.1 |
| peculium legatum sit, uicariorum eius uicarii legato continentur. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. 'Titi fili, e medio praecipito sumito | 26.pr.1 |
| tibique habeto domum illam, item aureos centum': alio deinde capite peculia filiis prae- | |
| legauit. quaesitum est, an peculio praelegato et centum aurei et usurae eorum debentur, | |
| cum rationibus breuiariis in aere alieno et sortem et usuras inter ceteros creditores com- | |
| plexus sit. respondit, si id faenus nomine filii exercuisset et usuras ita, ut proponeretur, | 5 |
| filio adscripsisset, id quoque peculio legato deberi. |