| DE PENU LEGATA | |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum. Uxori suae in annos singulos | 33.9.1.pr.1 |
| penoris aliquid heres dare iussus est, si non dedisset, nummos dare damnatus est: quae- | |
| ritur, an penus legata peti possit an uero solummodo sit in praestatione et, si non prae- | |
| stetur, tunc quantitas petatur. et si quidem semel penus sit legata, non per singulos an- | |
| nos, certo iure utimur, ut et Marcellus libro trigesimo non digestorum apud Iulianum | 5 |
| notat, in praestatione esse dumtaxat penum, quantitatem uero et peti posse. habebit igitur | |
| heres oblationem tamdiu, quamdiu lis cum eo de pecunia contestetur, nisi forte aliud tem- | |
| pus uel mente uel uerbis testator praestituit. quod si in annos singulos penus legata sit, | |
| per singulos annos penus adhuc poterit praestari, si minus, summae per singulos annos | |
| petentur. quid ergo, si una summa legata sit et primo penus non sit praestita? utrum | 10 |
| tota summa debeatur, quasi toto penoris legato transfuso, an uero quantitas primi anni | |
| aestimationis sola sit translata, dubitari potest. puto tamen sic uoluntatem sequendam testa- | |
| toris, ut tota summa ilico, postquam cessauerit heres dare penum uxori, praestetur, heredis | |
| indeuotione coercenda. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Penu certa cum uasis certis legata et | 2.pr.1 |
| consumpta ne uasa quidem cedunt legato exemplo peculii. | |
| Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum. Qui penum legat quid legato | 3.pr.1 |
| complectatur, uideamus. et Quintus Mucius scribit libro secundo iuris ciuilis penu legata | |
| contineri, quae esui potuique sunt. idem Sabinus libris ad | |
| Uitellium scribit: quae harum, inquit, patris familiae uxoris liberorumue eius uel familiae, | |
| quae circa eos esse solet, item iumentorum, quae dominici usus causa pa- | 5 |
| rata sunt. Sed Aristo notat etiam quae esui potuique non sunt contineri legato, ut puta | 1.1 |
| ea, in quibus esse solemus, oleum forte, garum muria<m> mel ceteraque his similia. Plane, | 2.1 |
| inquit, si penus esculenta legetur, Labeo libro nono posteriorum scribit nihil eorum cedere, | |
| quia non haec esse, sed per ea solemus. Trebatius in melle contra scribit, merito, quia | |
| mel esse solemus. sed Proculus omnia haec contineri recte scribit, nisi contraria mens | |
| testatoris appareat. Esculenta, utrum ea quae esse, an et ea per quae esse solemus, lega- | 3.1 |
| uerit? et ea quoque legato contineri credendum, nisi contraria mens patris familias do- | |
| ceatur. mella certe semper esculentae penui cedere, lacertas quoque cum muria sua con- | |
| tineri nec Labeo negauit. Poculenta penu ea, quae uini loco pater familias habuit, con- | 4.1 |
| tinebuntur, supra scripta uero non continebuntur. Penori acetum quoque cedere nemo | 5.1 |
| dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum: tunc enim esui potuique non fuit: et | |
| ita Ofilius libro sexto decimo actionum scribit. Sed quod diximus 'usus sui gratia paratum' | 6.1 |
| accipiendum erit et amicorum eius et clientium et uniuersorum, quos circa se habet, non | |
| etiam eius familiae, quam neque circa se neque circa suos habet: puta si qui sunt in uillis | |
| deputati. quos Quintus Mucius sic definiebat, ut eorum cibaria contineri | |
| putet, qui opus non facerent: sed materiam praebuit Seruio notandi, ut textorum et tex- | 5 |
| tricum cibaria diceret contineri: sed Mucius eos uoluit significare, qui circa patrem fami- | |
| lias sunt. Simili modo et iumentorum cibaria penui continentur, sed eorum iumentorum, | 7.1 |
| quae usibus ipsius et amicorum deseruiunt: ceterum si qua iumenta agris deseruiebant uel | |
| locabantur, legato non cedere cibaria eorum. Siue autem frumentum siue quid leguminis | 8.1 |
| in cella penuaria habuit, penori legato continebitur, sed et hordeum siue familiae siue iu- | |
| mentorum gratia: et Ofilius scribit libro sexto decimo actionum. Ligna et | 9.1 |
| carbones ceteraque, per quae penus conficeretur, an penori legato contineantur, quaeritur. | |
| et Quintus Mucius et Ofilius negauerunt: non magis quam molae, inquiunt, continentur. | |
| idem et tus et ceras contineri negauerunt. sed Rutilius et ligna et carbones, quae non | |
| uendendi causa parata sunt, contineri ait. Sextus autem Caecilius etiam tus et cereos in | 5 |
| domesticum usum paratos contineri legato scribit. Seruius apud Melam et unguentum et | 10.1 |
| chartas epistulares penoris esse scribit et est uerius haec omnia, odores quoque contineri: | |
| sed et chartas ad ratiunculam uel ad logarium paratas contineri. Uasa quoque penuaria | 11.1 |
| quin contineantur, nulla dubitatio est. Aristo autem scribit dolia non contineri, et est uerum | |
| secundum illam distinctionem, quam supra in uino fecimus. nec frumenti nec leguminum | |
| thecae (ar<c>ulae forte uel sportae) uel si qua alia sunt, quae horrei penuarii uel cellae pe- | |
| nuariae instruendae gratia habentur, non continebuntur, sed ea sola continentur, sine quibus | 5 |
| penus haberi non recte potest. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Nam quod liquidae materiae sit quia per se esse | 4.pr.1 |
| non potest, rapit secum in accessionis locum id sine quo esse non potest: uasa autem ac- | |
| cessio legatae penus, non legata sunt: denique penu consumpta uasa non debentur. sed | |
| et si penum cum uasis specialiter sit legatum, uasa non debebuntur uel consumpta penu | |
| uel adempta. Si cui quae in promptuario sint legata fuerint, non omnis penus | 1.1 |
| legata est. Item si quis solitus fructus suos uendere penum legauerit, non omnia, quae | 2.1 |
| et promercii causa habuit, legasse uidetur, sed ea sola, quae in penum sibi separabat. | |
| quod si promiscue uti solebat, tunc quantum ad annuum usum | |
| ei sufficeret familiaeque eius ceterorumque, qui circa eum sunt, legato cedet: quod fere, | |
| inquit Sabinus, euenit in personis mercat<o>rum aut quotiens cella est olei et uini, quae ue- | 5 |
| nire solebant, in hereditate relicta. Nomen autem penus mihi traditum est omnibus gene- | 3.1 |
| ribus dictum. Si ita legetur 'penum, quae Romae sit', utrum quae est intra continentia, | 4.1 |
| legata uidetur an uero ea sola, quae est intra murum? et quidem urbes fere omnes muro | |
| tenus finiri, Romam continentibus, et urbem Romam aeque continentibus. Quod si urbana | 5.1 |
| penus sit legata, omnem, quae ubique est, legatam uideri Labeo ait, etiam si in <uillis agrisue | |
| sit, si> illa sit urbico usui destinata, sicuti urbica ministeria dicimus et quae extra urbem | |
| nobis ministrare consueuerunt. si autem extra urbem, Romae tamen sit, sed et si in hortis | |
| sit urbi iunctis, idem erit dicendum. Si cui penus legata sit praeter uinum, omnis penus | 6.1 |
| legata uidetur excepto uino: sed si ita scriptum sit 'omnem penum praeter uinum quod | |
| Romae erit', sola penus quae Romae est legata uidetur: et ita et Pomponius libro sexto | |
| ad Sabinum scribit. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Non omne quod bibetur in penu habetur: | 5.pr.1 |
| alioqui necesse est, ut omnia medicamenta quae biberentur contineantur. itaque ea demum | |
| penoris esse, quae alendi causa biberentur, quo in numero antidotum non est. et sane uere | |
| Cassius sensit. Sed quod quidam negauerunt piper et ligusticum et careum et laser et | 1.1 |
| cetera huiusmodi in penu non esse, improbatum est. | |
| Idem libro decimo ad Sabinum. Instrumentum pistrini, item uniuersa uasa | 6.pr.1 |
| cocitatoria penu non continentur. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. 'Penum meam omnem ad matrem libe- | 7.pr.1 |
| rosque meos, qui cum matre sunt, pertinere uolo.' quaero, si tutores pupilli eam solum- | |
| modo penum deberi, quae in caenaculo esse<t>, dicant, sint autem et in horreis anphorae, | |
| an hae quoque deberentur. respondit, quidquid penoris usus causa ubicumque habuisset, | |
| deberi. | 5 |