| DE SUPPELLECTILE LEGATA | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Supellex est domesticum patris familiae | 33.10.1.pr.1 |
| instrumentum, quod neque argento auroue facto uel uesti adnumeretur, | |
| Florentinus libro undecimo institutionum. id est res mouentes non ani- | 2.pr.1 |
| males. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Suppellectili legata haec continentur: | 3.pr.1 |
| mensae, trapezophora, delficae, su<b>sellia, scamna, lecti etiam inargentati, culcitae, toralia, | |
| imperia, uasa aquaria, pelues, aquiminalia, candelabra, lucernae, trulla, Item uasa aenea | 1.1 |
| uulgaria, id est quae non proprie essent loco adtributa: Praeterea capsae, armaria. sed | 2.1 |
| sunt qui recte putant capsas et armaria, si librorum aut uestium aut armamentorum gratia | |
| parata sint, non esse in suppellectili, quia ne hae quidem ipsae res, quibus adtributae es- | |
| sent, suppellectilis instrumento cederent. Uitrea escaria et potoria in supellectili sunt sic | 3.1 |
| ut fictilia, nec solum uulgaria, sed etiam quae in pretio magno sunt: nam et pelues ar- | |
| genteas et aquiminalia argentea et mensas et lectos inargentatos uel inauratos atque gem- | |
| matos in supellectili esse non dubitatur, usque adeo, ut idem iuris sit et si tota argentea | |
| uel aurea sint. De murrinis et crystallinis dubitari potest an debeant adnumerari su- | 4.1 |
| pellectili propter eximium usum et pretium: sed et de his idem dicendum est, Nec inter- | 5.1 |
| est, cuius materiae sunt res, quae sunt in suppellectili. sed craterem argenteum non esse | |
| in supellectili nec ullum uas argenteum secundum saeculi seueritatem nondum admittentis | |
| supellectilem argenteam hodie, propter usum imperitorum si in argento relatum sit can- | |
| delabrum argenteum, argenti esse uidetur, et error ius facit. | 5 |
| Idem libro singulari de instrumenti significatione. Redae et sedularia suppellectili ad- | 4.pr.1 |
| numerari solent. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. De tapetis quaeri potest, subsellia cathedraria quibus | 5.pr.1 |
| insterni solent utrum in ueste sint, sicut stragula, an in suppellectili, sicut toralia, quae | |
| propria stragulorum non sunt. et hoc magis placuit ea supellectili contineri. De | 1.1 |
| tapetis autem uel linteis, quibus insternuntur uehicula, dubitari potest, an sint in suppel- | |
| lectili. sed dicendum est potius instrumenti uiatorii ea esse, sicut pelles, quibus inuoluuntur | |
| uestimenta, lora quoque, quibus hae pelles constringi solent. | |
| Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Supellectilis eas | 6.pr.1 |
| esse res puto, quae ad usum communem patris familias paratae essent, quae nomen sui | |
| generis separatim non haberent: quare quae ad artificii genus aliquod pertinerent neque | |
| ad communem usum patris familias accommodatae essent, supellectilis non esse. Sed nec | 1.1 |
| pugillares et codices in supellectili sunt. | |
| Celsus libro non decimo digestorum. Labeo ait originem fuisse supellectilis, | 7.pr.1 |
| quod olim his, qui in legationem proficiscerentur, locari solerent, quae sub pellibus usui | |
| forent. Tubero hoc modo demonstrare supellectilem temptat: instrumentum quoddam patris | 1.1 |
| familiae rerum ad cottidianum usum paratarum, quod in aliam speciem non caderet, ut | |
| uerbi gratia penum argentum uestem ornamenta instrumenta agri aut domus. nec mirum | |
| est moribus ciuitatis et usu rerum appellationem eius mutatam esse: nam fictil<i> aut lignea | |
| aut uitrea aut aerea denique supellectili utebantur, nunc ex ebore atque testudine et ar- | 5 |
| gento, iam ex auro etiam atque gemmis supellectili utuntur. quare speciem potius rerum, | |
| quam materiam intueri oportet, suppellectilis potius an argenti, an uestis sint. Seruius | 2.1 |
| fatetur sententiam eius qui legauerit aspici oportere, in quam rationem ea solitus sit re- | |
| ferre: uerum si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno genere essent, ut puta esca- | |
| rium argentum aut paenulas et togas, supellectili quis adscribere solitus sit, non idcirco | |
| existimari oportere supellectili legata ea quoque contineri: non enim ex opinionibus singu- | 5 |
| lorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere. id Tubero parum sibi liquere ait: | |
| nam quorsum nomina, inquit, nisi ut demonstrarent uoluntatem dicentis? equidem non | |
| arbitror quemquam dicere, quod non sentiret, ut maxime nomine usus sit, quo id appellari | |
| solet: nam uocis ministerio utimur: ceterum nemo existimandus est dixisse, quod non mente | |
| agitauerit. sed etsi magnopere me Tuberonis et ratio et auctoritas mouet, non tamen a | 10 |
| Seruio dissentio non uideri quemquam dixisse, cuius non suo nomine usus sit. nam etsi | |
| prior atque potentior est quam uox mens dicentis, tamen nemo sine uoce dixisse existi- | |
| matur: nisi forte et eos, qui loqui non possunt, conato ipso et sono quodam καὶ τῇ ἀνάρθρῳ | |
| φωνῇ dicere existimamus. | |
| Modestinus libro non responsorum. Cum quidam uxori suae legauerat | 8.pr.1 |
| domum cum iure suo omni et instrumento et supellectili, quaerebatur, an uideretur et ar- | |
| gentum escale et potorium legato contineri. respondit, si quid in supellectili argentum est, | |
| deberi, escale autem uel potorium argentum non deberi, nisi hoc quoque testatorem sen- | |
| sisse legatarius doceat. | 5 |
| Papinianus libro septimo responsorum. Legata supellectili cum species ex | 9.pr.1 |
| abundanti per imperitiam enumerentur, generali legato non derogatur: si tamen species | |
| certi numeri demonstratae fuerint, modus generi datus in his speciebus intellegitur. idem | |
| seruabitur instructo praedio legato, si quaedam species numerum certum acceperint. Su- | 1.1 |
| pellectilis mensas esse cuiuscumque materiae, scilicet uel argenteas uel argento inclusas | |
| placet: nam et argenteos lectos, item argentea candelabra supellectili cedere posterior aetas | |
| recepit: cum et Ulixem ex auro et argento lectum uiuentis arboris truncis aedificatum | |
| ornasse, quem Penelopa recognoscendi uiri signum accepit, ut uoluit Homerus. Supel- | 2.1 |
| lectili sua omni legata acceptum argentum pignori non continebitur, quia supellectilem suam | |
| legauit, utique si non in usu creditoris id argentum uoluntate debitoris fuit, sed proposi- | |
| tum propter contractus fidem ac restituendae rei uinculum. | |
| Iauolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis. Qui uestem omnem et | 10.pr.1 |
| res plurium generum supellectilis expenso ferre solitus erat, is uxori supellectilem legauerat. | |
| recte negabant uestem legato cessuram Labeo Ofilius Cascellius, quia non posset uideri | |
| uestis appellatione supellectilis contineri. | |
| Idem libro decimo ex posterioribus Labeonis. Uasa aenea salientis aquae | 11.pr.1 |
| posita, item si quid aliud magis deliciarum quam usus causa paratum esset, non esse su- | |
| pellectilis Labeo Trebatius putant. murrea autem uasa et uitrea, quae ad usum, edendi | |
| et bibendi causa, parata essent, in supellectili dicuntur esse. | |
| Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum. Quemadmodum urba- | 12.pr.1 |
| nus seruus et rusticus distinguitur non loco, sed genere usus, ita urbana penus et supellex | |
| ad usum urbanum, non ad locum urbanum aut peregrinum dirigenda est, multumque inter- | |
| est, penus et supellex ea quae in urbe sit an urbana legetur uel promittatur. | |
| Modestinus libro nono responsorum. Respondit: numquam ex eo, quod | 13.pr.1 |
| supellectilem legauit maritus testamento, habitationem, in qua supellex fuit, legasse uidetur. | |
| quare contra defuncti uoluntatem habitationem sibi mulierem uindicare procul dubio est. | |
| Callistratus libro tertio de cognitionibus. Fundo legato instrumentum | 14.pr.1 |
| eius non aliter legato cedit, nisi specialiter id expressum sit: nam et domo legata neque | |
| instrumentum eius neque supellex aliter legato cedit, quam si <i>d ipsum nominatim ex- | |
| pressum a testatore fuerit. |