| LIBER TRIGESIMUS QUARTUS | |
| DE ALIMENTIS UEL CIBARIIS LEGATIS | |
| Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus. Si alimenta fuerint legata, | 34.1.1.pr.1 |
| dici potest etiam aquam legato inesse, si in ea regione fuerint legata, ubi uenumdari aqua | |
| solet. | |
| Marcianus libro octauo institutionum. Si quis libertis alimenta reliquerit, et | 2.pr.1 |
| si legati fuerint serui et rogati legatarii manumittere, ad fideicommissum admittuntur, ut | |
| et diui quoque Seuerus et Antoninus rescripserunt. Et licet ad fiscum bona fuerint de- | 1.1 |
| uoluta, ex quibus alimenta debeantur, praestanda sunt, sicuti si ad quemlibet successorem | |
| transissent. | |
| Ulpianus libro secundo de officio consulis. Solent iudices ex causa alimen- | 3.pr.1 |
| torum libertos diuidere, quotiens plures sunt heredes, ne a singulis heredibus minutatim | |
| alimenta petentes distringantur: quam diuisionem perinde tueri oportet atque si pater fa- | |
| milias ipse libertos diuisisset. solent et unum eligere, per quem alimenta praestentur, aut | |
| ex uoluntate defuncti aut arbitrio suo, ut rescripta subiecta ostendunt: 'exemplum libelli | 5 |
| dati mihi a libertis Silii misi uobis, sciens ad exemplum istam rem pertinere, quia multi | |
| testamentis suis praestari libertis iubent necessaria, quae quia minimi aeris sunt, ad nihi- | |
| lum perducuntur, cum plures heredes coeperunt per successiones existere. qua de causa | |
| puto uos recte facturos, si conuocatis Fauillae heredibus procuratoribusue eorum consti- | |
| tueritis, cui a ceteris dari debeat pecunia, ex cuius usuris alimenta praestentur. debebit | 10 |
| autem is qui accipiet cauere eis qui dabunt redditurum se, ut quisque ex libertis deces- | |
| serit alioue quo modo in ciuitate esse desierit, tantum ex sorte, quantum efficiet pro por- | |
| tione computatio'. Diuus Pius Rubrio cuidam Telesphoro rescripsit: 'Consules uocatis his, | |
| a quibus uobis alimenta deberi ex causa fideicommissi constiterit, uel omnes ab uno uel | |
| facta pro <ra>ta distributione quis et a quibus percipiatis, decernent. fiscus enim, si eo | 15 |
| nomine quid ab eo uobis deberetur, exemplum sequetur. iam nunc sciatis partes eorum, | |
| qui soluendo esse desierint, non pertinere ad onus reliquorum heredum'. | |
| Modestinus libro decimo responsorum. Τοῖϲ τε ἀπελευθέροιϲ ταῖϲ τε ἀπελευ- | 4.pr.1 |
| θέραιϲ μου, οὓϲ ζῶϲα ἔν τε τῇ διαθήκῃ ἔν τε τῷ κωδικίλλῳ ἠλευθέρωϲα ἢ ἐλευθερώϲω, δο- | |
| θῆναι βούλομαι τὰ ἐν Χίοιϲ μου χωρία, ἐπὶ τῷ καὶ ὅϲα ζώϲηϲ μου ἐλάμβανον ϲτοιχεῖϲθαι αὐτοῖϲ | |
| κιβαρίου καὶ βεϲτιαρίου ὀνόματι. quaero, quam habeant significationem, utrum ut ex praediis | |
| alimenta ipsi capiant an uero ut praeter praedia et cibaria et uestiaria ab herede percipiant? | 5 |
| et utrum proprietas an usus fructus relictus est? et si proprietas relicta sit, aliquid tamen | |
| superfluum inueniatur in reditibus, quam est in quantitate cibariorum et uestiariorum, an | |
| ad heredem patronae pertinet? et si mortui aliqui ex libertis sint, an pars eorum ad fidei- | |
| commissarios superstites pertinet? et an die cedente fideicommissi morientium libertorum | |
| portiones ad heredes eorum an testatoris decurrant? Modestinus respondit: uidentur mihi | 10 |
| ipsa praedia esse libertis relicta, ut pleno dominio haec habeant et non per solum usum | |
| fructum et ideo et si quid superfluum in reditibus quam in cibariis erit, hoc ad libertos | |
| pertineat. sed et si decesserit fideicommissarius ante diem fideicommissi cedentem, pars | |
| eius ad ceteros fideicommissarios pertinet: post diem autem cedentem si qui mortui sint, | |
| ad suos heredes haec transmittent. Lucius Titius testamento suo libertis libertabusque | 1.1 |
| cibaria et uestiaria a liberis suis eisdemque heredibus praestari iussit nulla condicione ad- | |
| dita: quaero, an, si sine patroni liberis idem liberti agant, cibaria et uestiaria accipere | |
| possint. Modestinus respondit nihil proponi, propter quod petitio eorum, quae testamento | |
| pure legata sunt, non competat. | 5 |
| Idem libro undecimo responsorum. Uerba testamenti: 'omnibus libertis nostris | 5.pr.1 |
| cibaria praestabitis pro arbitrio uestro, non ignorantes, quot ex his caros habuerim'. item | |
| alio loco: 'Prothymum Polychronium Hypatium commendo: ut et uobiscum sint et cibaria | |
| praestetis, peto'. quaero, an omnibus cibaria debent dari an his quos commendauit et cum | |
| heredibus esse iussit? Modestinus respondit omnibus libertis cibaria relicta proponi, quo- | 5 |
| rum modum uiri boni arbitrio statuendum esse. | |
| Iauolenus libro secundo ex Cassio. Legatis alimentis cibaria et uestitus et | 6.pr.1 |
| habitatio debebitur, quia sine his ali corpus non potest: cetera quae ad disciplinam per- | |
| tinent legato non continentur, | |
| Paulus libro quarto decimo responsorum. nisi aliud testatorem sensisse | 7.pr.1 |
| probetur. | |
| Papinianus libro septimo responsorum. Pecuniae sortem alimentis liberto- | 8.pr.1 |
| rum destinatam unum ex heredibus secundum uoluntatem defuncti praecipientem cauere | |
| non esse cogendum ex persona deficientium partes coheredibus restitui placuit: ob eam | |
| igitur speciem post mortem omnium libertorum indebiti non competit actio nec utilis da- | |
| bitur. diuersa causa est eius, cui legatorum diuisio mandatur: nam ea res praesentem a<c> | 5 |
| momentariam curam iniungit, alimentorum uero praebendorum necessitas oneribus men- | |
| struis atque annuis uerecundiam quoque pulsantibus adstringitur. | |
| Idem libro octauo responsorum. Alio herede instituto ita scripsit: 'a te peto, | 9.pr.1 |
| Gai Sei, quidquid ex hereditate mea redegeris, illis alumnis meis des singulis denos aureos | |
| eandemque summam penes te esse uolo, cuius ex incremento eos alere te uolo: reliquum | |
| restitues Numerio conliberto nostro'. respondi, quamuis distrahere bona Gaius Seius alio | |
| scripto herede non possit, tamen eum, alumnis relictam pecuniam et seruet ac restituat, | 5 |
| intra Falcidiam recte petiturum: quod de superfluo probari non potest. Eum quoque liber- | 1.1 |
| tum inter eos, quibus cibaria, item uestiarium patrona, quae uiua praestabat, reliquit, recte | |
| fideicommissum petiturum existimaui, qui annuos uiginti aureos et menstruum frumentum | |
| atque uinum acceptauit. | |
| Idem libro nono responsorum. Cum unus ex heredibus certam pecuniam | 10.pr.1 |
| praecipere iussus esset, de cuius sorte libertis alimenta praestaret, heredem quoque heredis | |
| ad praeceptionem admitti placuit. si tamen plures heredes heres haberet, intentionem qui- | |
| dem defuncti prima facie refragari, sed aliud probari non oportere: quid enim, si ceteros | |
| heredes suos euitauit et quietam ac uerecundam atque etiam idoneam, libertis consulens, | 5 |
| domum sequi maluit? et ideo ab omnibus heredibus heredis alimenta praestabuntur. | |
| Uerbis fideicommissi pure manumisso praeteriti quoque temporis alimen- ta reddenda sunt, | 1.1 |
| quamuis tardius libertatem reciperauerit nec heres moram libertati fecerit: tunc enim ex- | |
| plorari moram oportet, cum de usuris fideicommissi quaeritur, non de ipsis fideicommissis. | |
| Alimentis uiri boni arbitratu filiae relictis ab herede filio pro modo legatae dotis, quam | 2.1 |
| solam pater exheredatae filiae nubenti dari uoluit, atque pro incrementis aetatis eam ex- | |
| hibendam esse respondi, non pro uiribus hereditatis. | |
| Paulus libro decimo quaestionum. Is, cui annua alimenta relicta fuerant, | 11.pr.1 |
| in metallum damnatus indulgentia principis restitutus est. respondi eum et praecedentium | |
| annorum recte cepisse alimenta et sequentium deberi ei. | |
| Idem libro quarto decimo responsorum. Lucius Titius libertis suis cibaria | 12.pr.1 |
| et uestiaria annua certorum nummorum reliquit et posteriore parte testamenti ita cauit: | |
| 'obligatos eis ob causam fideicommissi fundos meos illum et illum, ut ex reditu eorum | |
| alimenta supra scripta percipiant'. quaesitum est, an, si quan<d>o minores reditus peruene- | |
| rint, quam est quantitas cibariorum et uestiariorum, heredes ad supplendam eam onerari | 5 |
| non debeant, uel, si alio anno excesserint, an supplendum sit, quod superiore anno minus | |
| perceperint. Paulus respondit cibaria et uestiaria libertis defuncti integra deberi, neque ex | |
| eo, quod postea, praedia his pignoris iure testator obligare uoluit, ut ex reditu eorum ali- | |
| menta perciperent, minuisse eum uel auxisse ea quae reliquerat uideri. | |
| Scaeuola libro quarto responsorum. Gaio Seio trecentos aureos legauit, | 13.pr.1 |
| ut ex usuris eius summae libertis cibaria et uestiaria praestaret, quae statuerat: codicillis | |
| autem eandem summam uetuit dari Gaio Seio, sed dari Publio Maeuio uoluit: quaero, an | |
| libertis fideicommissum debeat Maeuius. respondi Maeuium, nisi aliud, de quo non delibe- | |
| raretur, doceat sibi a testatore iniunctum, uideri secundum uoluntatem testatoris re- | 5 |
| cepisse ea onera, quae adscripta erant ei summae, quae in eum codicillis transferebatur. | |
| Imperator Antoninus Pius libertis Sextiae Basiliae. 'Quamuis uerba testamenti ita | 1.1 |
| se habeant, ut, quoad cum Claudio Iusto morati essetis, alimenta et uestiarium legata sint, | |
| tamen hanc fuisse defunctae cogitationem interpretor, ut et post mortem Iusti eadem uobis | |
| praestari uoluerit.' respondit eiusmodi scripturam ita accipi, ut necessitas alimentis prae- | |
| standis perpetuo maneat. Item consultus de tali scriptura 'et tecum sint semper uolo': | 2.1 |
| quaero, cum manumissi ab herede cum eo morati diu sint, sed ob grauiorem seruitutem | |
| ab eo discesserint, an alimenta his debeantur, quae negat se praestare, nisi uice seruitutis | |
| is uteretur. respondit secundum ea quae proponerentur deberi. | |
| Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Mela ait, si puero uel puellae | 14.pr.1 |
| alimenta relinquantur, usque ad pubertatem deberi. sed hoc uerum non est: tamdiu enim | |
| debebitur, donec testator uoluit, aut, si non paret quid sentiat, per totum tempus uitae | |
| debebuntur. Certe si usque ad pubertatem alimenta relinquantur, si quis | 1.1 |
| exemplum alimentorum, quae dudum pueris et puellis dabantur, uelit sequi, sciat Hadria- | |
| num constituisse, ut pueri usque ad decimum octauum, puellae usque ad quartum decimum | |
| annum alantur, et hanc formam ab Hadriano datam obseruandam esse imperator noster | |
| rescripsit. sed etsi generaliter pubertas non sic definitur, tamen pietatis intuitu in sola | 5 |
| specie alimentorum hoc tempus aetatis esse obseruandum non est inciuile. Sed si alimenta, | 2.1 |
| quae uiuus praestabat, reliquerit, ea demum praestabuntur, quae mortis tempore praestare | |
| solitus erat: quare si forte uarie praestiterit, eius tamen temporis praestatio spectabitur, | |
| quod proximum mortis eius fuit. quid ergo, si, cum testaretur, minus praestabat, plus | |
| mortis tempore, uel contra? adhuc erit dicendum eam praestationem sequendam, quae | 5 |
| nouissima fuit. Quidam libertis suis ut alimenta, ita aquam quoque per fideicommissum | 3.1 |
| rel<i>querat: consul<e>bar de fideicommisso. cum in ea regione Africae uel forte Aegypti res | |
| agi proponebatur, ubi aqua uenalis est, dicebam igitur esse emolumentum fideicommissi, | |
| siue quis habens cisternas id relinquerit siue non, ut sit in fideicommisso, quanto quis | |
| aquam sibi esset comparaturus. nec uideri inutile esse fideicommissum quasi seruitute | 5 |
| praedii non possessori uicinae possessionis relicta: nam et haustus aquae ut pecoris ad | |
| aquam adpulsus est seruitus personae, tamen ei, qui uicinus non est, inutiliter relinquitur: | |
| in eadem causa erunt gestandi uel in tuo uuas premendi uel areae tuae ad frumenta ce- | |
| teraque legumina exprimenda utendi. haec enim aqua personae relinquitur. | |
| S<c>aeuola libro septimo decimo digestorum. A filio herede codicillis Seiae | 15.pr.1 |
| decem reliquit et alumno his uerbis: 'Maeuio infanti alumno meo quadringenta dari uolo, | |
| quae peto a te, Seia, suscipias et usuras ei quincunces in annum usque uicesimum aetatis | |
| praestes eumque suscipias et tuearis'. quaesitum est, an Seia, postquam legatum suum | |
| acceperit, si nolit pecuniam alumno relictam suscipere uel in suscipienda ea cessauerit, | 5 |
| onus alimentorum ex die mortis testatoris compellenda sit adgnoscere. respondit secundum | |
| ea quae proponerentur compellendam praestare, cum fideicommissum sit. idem quaesiit, | |
| an heres quoque Seiae in annos uiginti alimenta praestare debeat. respondit debere. Te- | 1.1 |
| stator concubinae mancipia rustica numero octo legauit et his cibaria praestari iussit in | |
| haec uerba: 'eisque mancipiis, quae supra legaui, cibarii nomine ab heredibus meis prae- | |
| stari uolo, quae me uiuo accipiebant'. quaesitum est, cum uiuo testatore semper mancipia | |
| rustica tempore messium et arearum delegata fuerint, et eo tempore cibaria ex ratione | 5 |
| domini sui numquam acceperint excepto custode praedii, an heres eius quoque temporis, | |
| id est messis et arearum, et cibaria concubinae pro mancipiis rusticis praestare deber<e>t. | |
| respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. Claudius: merito: nam si eodem modo, | |
| quo apud testatorem fuerunt, et apud concubinam futura legauit, non debebantur eius | |
| temporis, de quo quaesitum est, cibaria: uerum si uelut in ministerium urbanum ab his | 10 |
| transferentur, debebuntur. Titia decedens testamento ita cauit: 'omnibus libertis libertabus- | 2.1 |
| que meis cibaria et uest<i>aria, quae uiua praestabam, dari praestarique uolo': quaesitum | |
| est, cum tribus solis eo tempore, quo ea uixit, sicut rationibus continebatur, cibaria et | |
| uestiaria praestiterit, an heres eius a ceteris quoque libertis conueniri possit, an uero tri- | |
| bus tantum sit obnoxius, qui rationibus ipsius cibaria et uestiaria accepisse reperiuntur? | 5 |
| respondit ab omnibus. | |
| Idem libro octauo decimo digestorum. Alimenta et uestiaria libertis suis | 16.pr.1 |
| dedit: quaesitum est, an, quia nominatim a Moderato uno ex heredibus dari iussit testator, | |
| solus Moderatus debeat, non etiam post mortem Moderati heredes eius. respondit et he- | |
| redes teneri. Libertis libertabusque, item quos quasque testamento codicillisue manumiserat, | 1.1 |
| alimenta commoda, quae uiua praestabat, dari iusserat: item omnibus libertis libertabus- | |
| que fundos: quaesitum est, an ad ea legata admitteretur liberti paterni libertus, cui scri- | |
| bere solebat ita: ἀπὸ Ῥουφίνηϲ ἡμετέρῳ ἀπελευθέρῳ· epistula etiam emissa ad ordinem ciui- | |
| tatis, unde oriunda erat, petierat, uti publice (quod medicus erat) salaria ei praestarentur, | 5 |
| manifestando litteris suis eum suum esse libertum. respondit eum, cuius notio est, aesti- | |
| maturum, ut, si quidem uiua ea et ei praestabat, nihilo minus ad fideicommissum admitte- | |
| retur, aliter uero non. Basilice libertae decem dedit, quam apud Epictetum et Callistum | 2.1 |
| libertos esse uoluit, ut, cum fuerit Basilice annorum uiginti quinque, cum usuris quincun- | |
| cibus restituerentur ita, ut ex usuris aleretur, prout aetatem ampliauerit: quaesitum est, | |
| an ex alio capite, quo generaliter libertis libertabusque cibaria et uestiaria et habitationem | |
| reliquit, etiam Basilice debere<n>tur. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi, | 5 |
| nisi hoc quoque ei datum probaretur. Claudius: quia destinauerat alimentis eius usuras | |
| pecuniae, quas specialiter ei praelegauerat. Qui societatem omnium bonorum suorum cum | 3.1 |
| uxore sua per annos amplius quadraginta habuit, testamento eandem uxorem et nepotem | |
| ex filio aequis partibus heredes reliquit et ita cauit: 'item libertis meis, quos uiuus manu- | |
| misi, ea quae praestabam'. quaesitum est, an et qui eo tempore, quo societas inter eos | |
| permansit, manumissi ab utrisque et communes liberti facti sunt, ea quae a uiuente per- | 5 |
| cipiebant solida ex fideicommisso petere possint. respondit non amplius, quam quod uir | |
| pro sua parte praestabat, deberi. | |
| Idem libro nono decimo digestorum. Seruos ad custodiam templi relique- | 17.pr.1 |
| rat et his ab herede legauerat his uerbis: 'peto fideique tuae committo, ut des praestes | |
| in memoriam meam pedisequis meis, quos ad curam templi reliqui, singulis menstrua | |
| cibaria et annua uestiaria certa'. quaesitum est, cum templum nondum esset extructum, | |
| ex die mortis an uero ex eo tempore, quo templum explicitum fuerit, percipere serui de- | 5 |
| beant legatum. respondit officio iudicis heredem compellendum seruis relicta praestare, | |
| donec templum exstrueretur. | |
| Idem libro uicesimo digestorum. Libertis, quos testamento manumiserat, | 18.pr.1 |
| alimentorum nomine menstruos decem legauerat, deinde codicillis generaliter omnibus | |
| libertis menstruos septem et annuos uestiarii nomine denos legauit: quaesitum est, an et | |
| ex testamento et ex codicillis libertis fideicommissum heredes praestare debeant. respondit | |
| nihil proponi, cur non ea, quae codicillis data proponerentur, praestari deberent: nam ab | 5 |
| his, quae testamento cibariorum nomine legata essent, recessum est propter ea, quae co- | |
| dicillis relicta sunt. Manumissis testamento cibaria annua, si cum matre mora- | 1.1 |
| buntur, per fideicommissum dedit: mater filio triennio superuixit neque cibaria neque | |
| uestiaria eis praestitit, cum in petitione fideicommissi liberti cessarent: sed et filia postea- | |
| quam matri heres exstitit, quoad uixit annis quattuordecim interpellata de isdem soluendis | |
| non est. quaesitum est, an post mortem filiae a nouissimo herede petere possint et tam | 5 |
| praeteriti temporis quam futuri id, quod cibariorum nomine et uestiarii relictum est. | |
| respondit, si condicio exstitisset, nihil proponi, cur non possent. Ab heredibus | 2.1 |
| Stichum manumitti uoluit eique, si cum Seio mor<a>retur, cibaria et uestiaria praestari a | |
| Seio: deinde haec uerba adiecit: 'te autem, Sei, peto, ut, cum ad annum uicesimum quin- | |
| tum perueneris, militiam ei compares, si tamen te ante non reliquerit'. quaesitum est, | |
| Sticho statim libertatem consecuto, prius autem defuncto Seio quam ad annum uicesimum | 5 |
| quintum perueniret, an ab his, ad quos bona Seii peruenerunt, militia Sticho comparari | |
| debet? et si placet deberi, utrum statim militia comparanda sit an eo tempore, quo Seius | |
| annum uicesimum quintum expleturus fuisset, si superuixisset? respondit, cum placeat | |
| comparandam, non ante deberi, quam id tempus cessisset. Postumis heredibus institutis | 3.1 |
| et patre et matre, et substitutione facta actores manumisit et peculia eis legauit et annua | |
| et certis libertis suis legata et aliis exteris plura: deinde post testamentum factum nata | |
| filia codicillis ita cauit: 'si quid testamento, quod ante hoc tempus feci, legaui cui dari | |
| uolui, peto ab his, uti tertiam partem Petinae filiae meae reddant': secundis autem tabulis | 5 |
| facta pupillari substitutione impuberibus libertis, quibus a parentibus libertates dedit, eo | |
| amplius alterum tantum, quantum in nummo praeter cibaria et uestiaria dari uoluit. quae- | |
| situm est, cum superuixisset filia testamento aperto et codicillis, postea autem decesserit | |
| et fideicommissum datum ei de restituenda parte tertia ad heredes suos transmiserat, an | |
| etiam cibariorum et uestiariorum tertiae partes ei per fideicommissum datae esse uideantur. | 10 |
| respondit non uideri. Idem quaesiit, an eorum, quae codicillis per fideicommissum relicta | 4.1 |
| sunt, tertiae partes ad filiam pertinere deberent. respondit non deberi. idem quaesiit, an | |
| alterum tantum a substitutione legatum deducta tertia parte quantitatis legatorum testa- | |
| mento datorum computari debeat, ut duae partes quantitatis debeantur, praeter codicillos, | |
| quibus tertiam partem codicillis legatorum ad filiam suam pertinere uoluit. respondit in- | 5 |
| tegrum ex tabulis substitutionis deberi. Cibaria et uestiaria per fideicommissum dederat | 5.1 |
| et ita adiecerat: 'quos libertos meos, ubi corpus meum positum fuerit, ibi eos morari | |
| iubeo, ut per absentiam filiarum mearum ad sarcofagum meum memoriam meam quot- | |
| annis celebrent'. quaesitum est, uni ex libertis, qui a die mortis neque ad heredes acces- | |
| serit neque ad sepulchrum morari uoluerit, an alimenta praestanda sint. respondit non | 5 |
| praestanda. | |
| Idem libro uicesimo secundo digestorum. Testamento ita cautum fuit: | 19.pr.1 |
| 'libertis meis cibaria quaeque alia praestabam ab heredibus meis praestari uolo': unus ex | |
| libertis ex uoluntate patroni negotii sui gratia quadriennio ante diem mortis afuit: ex hac | |
| causa cibaria, quae ante acceperat, mortis tempore non accepit: cui tamen liberto eodem | |
| testamento patronus, sicut et aliis, quos uiuus manumiserat, legatum quinque dederat. | 5 |
| quaesitum est, an isti quoque cibaria et reliqua, quae ceteris libertis legata sunt, debeantur. | |
| respondit: cur non? | |
| Idem libro tertio responsorum. 'Stichus nutricis meae nepos liber esto: | 20.pr.1 |
| cui decem aureos annuos dari uolo.' qui deinde interpositis nominibus eidem Sticho con- | |
| tubernalem eius et liberos legauit hisque, quae uiuus praestabat: deinde alio capite libertis | |
| omnibus quae uiuus praestabat dari iussit. quaero, an Stichus praeter suum legatum et | |
| alimenta percipere possit. respondit secundum ea quae proponerentur non posse. Item | 1.1 |
| cum alimenta libertis utriusque sexus reliquerit a re publica et ex praediis, quae ei lega- | |
| uit, dari uoluisset, quaero, Stichi contubernali et libertis utrum ab herede instituto an a re | |
| publica diaria et uestiaria, quae uiuus dabat, praestari deberent. respondit posse benigna | |
| uoluntatis interpretatione dici his quoque a re publica praestanda. Titia usum fructum | 2.1 |
| fundi legauit Maeuio eiusque fidei commisit, ut ex reditu fundi praestaret Pamphilae et | |
| Sticho annuos centenos nummos quoad uiuent: quaero, an mortuo Maeuio heres alimenta | |
| debeat. respondit nihil proponi, cur debea<n>t praestari ab herede Titiae: sed nec ab herede | |
| legatarii, nisi id testator manifeste probetur uoluisse etiam finito usu fructu praestari, si | 5 |
| modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei praestandae sufficeret. Mater filio | 3.1 |
| herede instituto per fideicommissum libertatem Pamphilo seruo dedit: eidem cibariorum | |
| nomine legauit quinos aureos et uestiarii in singulos annos quinquagenos, si cum filio eius | |
| moretur: quaero, filio defuncto an alimenta debentur. respondit, si condicioni paruisset, | |
| deberi et post mortem. | 5 |
| Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Diariis uel cibariis relictis neque | 21.pr.1 |
| habitationem neque uestiarium neque calciarium deberi palam est, quoniam de cibo tantum | |
| testator sensit. | |
| Ualens libro primo fideicommissorum. Cum alimenta per fideicommissum | 22.pr.1 |
| relicta sunt non adiecta quantitate, ante omnia inspiciendum est, quae defunctus solitus | |
| fuerat ei praestare, deinde quid ceteris eiusdem ordinis reliquerit: si neutrum apparuerit, | |
| tum ex facultatibus defuncti et caritate eius, cui fideicommissum datum erit, modus statui | |
| debebit. Qui fratris sui libertis alimenta debebat, his testamento uineas cum hac ad- | 1.1 |
| iectione reliquerat 'ut habeant, unde se pascant'. si pro alimentis uineas reliquisset, non | |
| aliter eis ex fideicommissi causa eas praestari debere, quam si testamenti obligatione he- | |
| redes liberassent: aut, si id omissum fuisset et postea ex testamento agerent, doli mali | |
| exceptione tutum heredem futurum, scilicet si non minus ualent uineae quam alimentorum | 5 |
| aestimatio. illam autem adiectionem 'ut habeant unde se pascant' magis ad causam prae- | |
| legandi quam ad usum fructum constituendum pertinere. | |
| Paulus libro quarto ad Neratium. Rogatus es, ut quendam educes: ad | 23.pr.1 |
| uictum necessaria ei praestare cogendus es. Paulus: cur plenius est alimentorum legatum, | |
| ubi dictum est et uestiarium et habitationem contineri? immo ambo exaequanda sunt. |