| DE AURO ARGENTO MUNDO ORNAMENTIS UNGUENTIS | |
| UESTE UEL UESTIMENTIS ET STATUIS LEGATIS | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Si alii uestimenta, alii uestis muliebris | 34.2.1.pr.1 |
| separatim legata sit, detractis muliebribus et ei adsignatis, cui specialiter legata sunt, re- | |
| liquum alteri debetur. idem est, cum alteri mundus muliebris, alteri argentum omne lega- | |
| tum esset, de argento quod in mundo esset. item si duae statuae marmoreae tibi et | |
| deinde omne marmor legatum esset, praeter duas nulla statua marmorea legata est tibi. | 5 |
| idem urbanis seruis tibi legatis, si mihi dispensator legatus sit. Cui certum pondus argenti | 1.1 |
| dare heres iussus sit, ei pecuniam numeratam dando iure ipso liberatur, si in ea pecunia | |
| eadem aestimatio fuerit: quod ita uerum est, si non certum genus argenti legatum sit. | |
| Africanus libro secundo quaestionum. Qui tibi mandauerat, ut ornamenta | 2.pr.1 |
| in usum uxoris suae emeres, eidem uxori uti adsolet legauit quae eius causa parata erunt: | |
| tu deinde post mortem mandatoris ignorans eum decessisse emisti. non debebuntur mulieri, | |
| quoniam ea uerba ad mortis tempus referuntur. at si uiuente testatore, muliere autem | |
| mortua emeris, non ineleganter dicetur inefficax hoc legatum esse, quando non possit uere | 5 |
| dici eius causa paratum uideri, quae prius decessit. eadem dicenda erunt et si uiuat qui- | |
| dem mulier, sed diuerterit et quaeratur, an post empta ei debeantur, quasi non uideantur | |
| uxoris causa parata. | |
| Celsus libro nono decimo digestorum. Uxori legauit quae eius causa parata | 3.pr.1 |
| sunt et ante mortem diuortit. non deberi, quia adempta uideantur, Proculus ait. nimirum | |
| facti quaestio est: nam potest nec repudiatae adimere uoluisse. | |
| Paulus libro quinquagesimo quarto ad edictum. Cum quidam libertum | 4.pr.1 |
| suum in Asiam misisset ad purpuras emendas et testamento uxori suae lanam pur- | |
| puream legasset, pertinere ad eam, si quam purpuram uiuo eo libertus emisset, Seruius | |
| respondit. | |
| Africanus libro secundo quaestionum. Apud Fufidium quaestionum libro | 5.pr.1 |
| secundo ita scriptum est: si mulier mandauerit tibi, ut sibi uniones usus sui causa emeres, | |
| si tu post mortem eius, cum putares eam uiuere, emeris, Atilicinus negat esse legatos ei, | |
| cui mulier ita legauerit: 'ornamenta, quae mea causa parata sunt eruntue': non enim eius | |
| causa uideri parata esse, quae iam mortua ea empta fuerint. | 5 |
| Marcellus libro singulari responsorum. Seia ab herede Publio Maeuio ita | 6.pr.1 |
| legauit: 'Antoniae Tertullae lego auri pondo tot et unionem cum hyacinthis': postea unio- | |
| nem soluit neque ullum mortis tempore inter ornamenta sua unionem reliquit. quaero, an | |
| heres ex causa fideicommissi aestimationem rei, quae in hereditate non est, praestare de- | |
| beat. Marcellus respondit non debere. Item quaero, si probari possit Seiam uniones et | 1.1 |
| hyacinthos quosdam in aliam speciem ornamenti, quod postea pretiosius fecit additis aliis | |
| gemmis et margaritis, conuertisse, an hos uniones uel hyacinthos petere possit et heres | |
| compellatur ornamento posteriori eximere et praestare. Marcellus respondit petere non | |
| posse: nam quid fieri potest, ut legatum uel fideicommissum durare existimetur, cum id, | 5 |
| quod testamento dabatur, in sua specie non permanserit, nam quodammodo extinctum | |
| sit? ut interim omittam, quod etiam dissolutione ac permutatione tali uoluntas quoque ui- | |
| deatur mutata. Lucius Titius testamento scripsit: 'heredem meum uolo fideique eius | 2.1 |
| committo, ut in patriam meam faciat porticum publicam, in qua poni uolo imagines argen- | |
| teas, item marmoreas': quaero, an legatum ualeat. Marcellus respondit ualere et operis | |
| ceterorumque, quae ibi testator poni uoluerit, legatum ad patriam pertinere intellegi: enim | |
| potuit aliquod ciuitati accedere ornamentum. | 5 |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Si ita esset legatum: 'uestem meam', | 7.pr.1 |
| 'argentum meum damnas esto dare', id legatum uidetur, quod testamenti tempore fuisset, | |
| quia praesens tempus semper intellegeretur, si aliud comprehensum non esset: nam cum | |
| dicit 'uestem meam', 'argentum meum', hac demonstratione 'meum' praesens, non futurum | |
| tempus ostendit. idem est et si quis ita legauerit 'seruos meos'. | 5 |
| Idem libro nono ad Plautium. Plautius. Mulier ita legauit: 'quisquis mihi | 8.pr.1 |
| heres erit, Titiae uestem meam mundum ornamentaque muliebria damnas esto dare'. | |
| Cassius ait, si non appareret quid sensisset, omnem uestem secundum uerba testamenti | |
| legatam uideri. Paulus. Idem Iauolenus scribit, quia uerisimile est, inquit, testatricem | |
| tantum ornamentorum uniuersitati derogasse, quibus significationem muliebrium accommo- | 5 |
| dasset: accedere eo, quod illa demonstratio 'muliebria' neque uesti neque mundo applicari | |
| salua ratione recti sermonis potest. | |
| Modestinus libro nono regularum. Cum certum auri uel argenti pondus | 9.pr.1 |
| legatum est, si non species designata sit, non materia, sed pretium praesentis temporis | |
| praestari debet. | |
| Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium. Quintus Mucius ait: si pater | 10.pr.1 |
| familias uxori uas aut uestimentum aut quippiam aliud ita legauit 'quod eius causa emptum | |
| paratumue esset', id uidetur legasse, quod magis illius quam communis usus causa para- | |
| tum esset. Pomponius: sed hoc uerum est non solum, si ipsius uiri et uxoris communis | |
| usus, sed etiam si liberorum eius aut alterius alicuius communis usus fuerit: id enim ui- | 5 |
| detur demonstrasse, quod proprio usui uxoris comparatum sit. sed quod Quintus Mucius | |
| demonstrat 'uas aut uestimentum aut quid aliud', efficit, ut falsa sint quae subiecimus: | |
| multum enim interest, generaliter an specialiter legentur haec. nam si generaliter, ueluti | |
| ita 'quae uxoris causa comparata sunt', uera est illius definitio: si uero ita scriptum fuerit | |
| 'uestem illam purpuram', ut certa demonstraret, licet adiectum sit 'quae eius causa empta | 10 |
| parataue essent', licet neque empta neque parata neque in usum ei data sint, legatum | |
| omnimodo ualet, quia certo corpore legato demonstratio falsa posita non peremit legatum. | |
| ueluti si ita sit scriptum: 'Stichum, quem ex uenditione Titii emi': nam si neque emit aut | |
| ex alia uenditione emit, legatum nihilo minus ualet. plane si ita legatum fuerit 'uas, aut | |
| uestimenta, aut quae uxoris causa parata sunt', tunc aeque erit uera Quinti Muci sen- | 15 |
| tentia: quo casu sciendum est, etiam si alienae res hae fuerint, quas putauit testator suas | |
| esse, heredem teneri, ut eas det. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Si quis legauerit aurum gemmas mar- | 11.pr.1 |
| garitas quae in eo auro essent, etiam id aurum, cui neque gemmae neque margaritae in- | |
| essent, legasse uidetur. | |
| Papinianus libro septimo decimo quaestionum. Si imagi- | 12.pr.1 |
| nem legatam heres derasit et tabulam soluit, potest dici actionem ex testamento durare, | |
| quia legatum imaginis, non tabulae fuit. | |
| Scaeuola libro quinto decimo digestorum. Uxori quis legauit his uerbis: | 13.pr.1 |
| 'mundum muliebrem omnem, ornamenta et quidquid uiuus dedi donaui eius causa compa- | |
| raui confeci, id omne dari uolo': quaesitum est, an carrucha dormitoria cum mulis, cum | |
| semper uxor usa sit, ei debeatur. respondit, si eius usus causa habita esset, deberi. idem | |
| quaesiit, an ex eadem clausula uestis, quam ancillis uel lecticariis eiusdem uxoris suae | 5 |
| comparauerat uel fecerat, praestanda esset. respondit praestandam. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si statuam legauero et postea ex | 14.pr.1 |
| alia statua bracchium ei adiecero, omnimodo statua a legatario uindicari potest. | |
| Scaeuola libro quinto decimo digestorum. Species auri et argenti Seiae | 15.pr.1 |
| legauit et ab ea petit in haec uerba: 'a te, Seia, peto, ut quidquid tibi specialiter in auro | |
| argento legaui, id cum morieris reddas restituas illi et illi uernis meis: quarum rerum | |
| usus fructus dum uiues tibi sufficiet': quaesitum est, an usus fructus auri et argenti solus | |
| legatariae debeatur. respondit uerbis quae proponerentur proprietatem legatam addito onere | 5 |
| fideicommissi. | |
| Idem libro octauo decimo digestorum. Filiam in potestate patris manentem | 16.pr.1 |
| mater scripsit heredem eique patrem Maeuium substituit et ita scripsit: 'quisquis mihi | |
| heres erit, fidei eius committo, uti ornamenta mea omnia aurum argentum uestimenta, | |
| quibus ego usa sum, ne ueneant et filiae meae reseruentur': quaesitum est, cum filia re- | |
| cusante pater ex substitutione heres exstitisset et intestato decessisset, filia autem bonis | 5 |
| eius abstinuerat, an fideicommissum petere possit. respondit secundum ea quae propone- | |
| rentur uideri patris utiliter fidei commissum. Claudius: quoniam uerbo seruandi, quod | |
| scriptum est, uideri in id tempus dilatum fideicommissum, quo sui iuris futurus esset is | |
| cui dabatur. | |
| Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum. Si gemma ex anulo legetur | 17.pr.1 |
| uel aliae materiae iunctae uel emblemata, recte legantur et separantur et praestanda sunt. | |
| Scaeuola libro uicesimo secundo digestorum. Qui uxori suae legauerat | 18.pr.1 |
| bonorum suorum decimam et mancipia et species argenti quas expresserat, eidem anulos | |
| et uestem reddi ab heredibus petit, quasi propria uxoris fuissent: quaesitum est, si uxoris | |
| non fuerint, an praestari ex causa legati deberent. respondit legandi animo dedisse ea | |
| uideri, nisi contrarium ab herede approbetur. Idem testator fidei commissit uxoris, ut | 1.1 |
| quidquid an eam ex testamento eius peruenisset, alumno communi restitueret: quaesitum | |
| est, an etiam eas res, quas propria<s> uxoris suae fuisse testator sciat eique reddi praecepit, | |
| alumno praestare debeat. respondit, si propriae fuissent, non debere, si legato adquire- | |
| rentur, debere. Mulier testamento et postea codicillis multas species uestis argenti, quas | 2.1 |
| uel ipsa se confecisse uel habere significauit, specialiter per fideicommissum reliquit: quae- | |
| situm est, an non aliae legatariis cederent, quam quae in hereditate inuentae essent. | |
| respondit eas cedere, quae inuentae essent. | |
| Ulpianus libro uicensimo ad Sabinum. Cum aurum uel argentum legatum | 19.pr.1 |
| est, quidquid auri argentique relictum sit, legato continetur siue factum siue infectum: | |
| pecuniam autem signatam placet eo legato non contineri. Proinde si certum pondus auri | 1.1 |
| sit legatum uel argenti, magis quantitas legata uidetur, nec ex uasis tanget. Sed si ar- | 2.1 |
| genti facti pondo centum sint legata, ex facto argento debebitur legatum. unde est quae- | |
| situm apud Celsum, an et uascula possit separare: et scripsit uascula non separaturum, | |
| licet ei optio fuerit relicta. Idem Celsus libro nono decimo quaestionum quaerit, si cen- | 3.1 |
| tum pondo argenti fuerint relicta, an replumbari debeant, ut sic appendantur. et Proculus | |
| et Celsus aiunt exempto plumbo appendi debere: nam et emptoribus replumbatae ad- | |
| signantur et in rationes argenti pondus sic defertur: quae sententia habet rationem. Plane | 4.1 |
| si cui uascula argentea, ut puta lances quadratae sint legatae, etiam plumbum, quo con- | |
| tinentur, eum sequetur. Simili modo quaeritur, si cui argentum legetur, an emblemata | 5.1 |
| aurea quae in eo sunt eum sequantur. et Pomponius libro quinto ex Sabino distinguit | |
| multum interesse, certum pondus ei argenti facti legetur an uero argentum factum: si | |
| pondus, non contineri, si argentum factum, contineri, quoniam argento cedit, quod ad spe- | |
| ciem argenti iunctum est, quemadmodum claui aurei et purpurae pars sunt uestimentorum. | 5 |
| idem Pomponius libris epistularum, etsi non sunt claui uestimentis consuti, tamen ueste | |
| legata contineri. Idem Celsus libro nono decimo digestorum, commentariorum septimo | 6.1 |
| scribit auro legato ea, quae inaurata sunt, non deberi, nec aurea emblemata, quae in ab- | |
| sidibus argenteis sint. An autem auri appellatione anuli aurei contineantur, quaeritur: et | 7.1 |
| Quintus Saturninus libro decimo ad edictum scribit contineri. Lectum plane argenteum | 8.1 |
| uel si qua alia supellex argentea fuit, argenti appellatione non continetur, si numero ar- | |
| genti habita non est, ut in iunctura argentea scio me dixisse, quod non in argentario | |
| pater familias reponebat. sed nec candelabra nec lucernae argenteae uel sigilla, quae in | |
| domo reposita sunt, uel imagines argenteae argenti appellatione continebuntur, nec spe- | 5 |
| culum uel parieti adfixum uel etiam quod mulier mundi causa habuit, si modo non in | |
| argenti numero habita sunt. Argento facto legato Quintus Mucius ait uasa argentea con- | 9.1 |
| tineri, ueluti parapsidas acetabula trullas pelues et his similia, non tamen quae supellectilis | |
| sunt. Sed cui uasa sint legata, non solum ea continentur, quae aliquid in se recipiant | 10.1 |
| edendi bibendique causa paratum, sed et quae aliquid sustinea<n>t: et ideo scutellas uel pro- | |
| mulsidaria contineri. repositoria quoque continebuntur: nam uasorum appellatio generalis | |
| est, dicimus uasa uinaria et naualia. Infecti autem argenti appellatio rudem mate- | 11.1 |
| riam continet, id est non factam. quid ergo si coeptum sit argentum fabricari? nondum | |
| perfectum utrum facti an infecti appellatione contineatur, dubitari potest: sed puto magis | |
| facti. certe si iam erat factum, sed caelabatur, facti appellatione continebitur. an et cae- | |
| lati continebitur, quod caelari coepit? et puto contineri, si cui forte caelatum sit argentum | 5 |
| legatum. Si cui escarium argentum legatum sit, id solum debebitur, quod ad epulandum | 12.1 |
| in ministerio habuit, id est ad esum et potum. unde de aquiminario dubitatum est: et | |
| puto contineri, nam et hoc propter escam paratur. certe si caccabos argenteos habebat | |
| uel miliarium argenteum uel sartaginem uel aliud uas ad coquendum, dubitari poterit, | |
| an escario contineatur. et haec magis cocinatorii instrumenti sunt. Perueniamus et ad | 13.1 |
| gemmas inclusas argento auroque. et ait Sabinus auro argentoue cedere: ei enim cedit, | |
| cuius maior est species. quod recte expressi<t>: semper enim cum quaerimus, quid cui cedat, | |
| illud spectamus, quid cuius rei ornandae causa adhibetur, ut accessio cedat principali. | |
| cedent igitur gemmae, fialis uel lancibus inclusae, auro argentoue. Sed et in coronis men- | 14.1 |
| sarum gemmae coronis cedent et hae mensis. In margaritis quoque et auro idem est: | 15.1 |
| nam si margaritae auri ornandi gratia adhibitae sunt, auro cedunt, si contra, aurum mar- | |
| garitis cedet. | |
| Idem et in gemmis anulis inclusis. | 16.1 |
| Gemmae autem sunt perlucidae, mate- | 17.1 |
| riae, quas, ut refert Sabinus libris ad Uitellium, Seruius a lapillis eo distinguebat, quod | |
| gemmae essent perlucidae materiae, uelut smaragdi chrysolithi amethysti, lapilli autem | |
| contrariae superioribus naturae, ut obsi<di>ani, ue<i>entani. Margaritas autem nec gemmis nec | 18.1 |
| lapillis contineri satis constitisse ibidem Sabinus ait, quia concha apud rubrum mare et | |
| crescit et coalescit. | |
| Murrina autem uasa in gemmis non esse Cassius scribit. | 19.1 |
| Auro le- | 20.1 |
| gato uasa aurea continentur et gemmis gemmea uasa. secundum haec siue gemmae sint | |
| in aureis uasis siue in argenteis, auro argentoue cedent, quoniam hoc spectamus, quae | |
| res cuius rei ornandae causa fuerit adhibita, non quae sit pretiosior. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Si ut habiliter gemmae geri possint, inclusae auro | 20.pr.1 |
| fuerint, tum aurum gemmis dicimus cedere. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. In argento potorio utrum id dumtaxat | 21.pr.1 |
| sit, in quo bibi possit, an etiam id, quod ad praeparationem bibendi comparatum est, ueluti | |
| colum niuarium et urceoli, dubitari potest. sed propius est, ut haec quoque insint. Un- | 1.1 |
| guentis legatis non tantum ea legata uidentur, quibus unguimur uoluptatis causa, sed et | |
| ualetudinis, qualia sunt commagena glaucina crina rosa muracolum nardum purum: hoc | |
| quidem etiam quo elegantiores sint et mundiores, unguuntur feminae. Sed de aquiminario | 2.1 |
| Cassius ait consultum se respondisse, cum alteri argentum potorium, alteri escarium lega- | |
| tum esset, escario cedere. | |
| Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum. Uestimentum id est quod | 22.pr.1 |
| detextum est, etsi desectum non sit, id est si sit consummatum. quod in tela est nondum | |
| pertextum uel detextum, contextum appellatur. quisquis igitur uestem legauerit, neque | |
| stamen neque subtemen legato continebitur. | |
| Idem libro quadragesimo quarto ad Sabinum. Uestis an uestimenta legentur, | 23.pr.1 |
| nihil refert. Uestimentorum sunt omnia lanea lineaque uel serica uel bombycina, quae in- | 1.1 |
| duendi praecingendi amiciendi insternendi iniciendi inc<u>bandiue causa parata sunt et quae | |
| his accessionis uice cedunt, quae sunt insitae picturae clauique qui uestibus insuuntur. | |
| Uestimenta omnia aut uirilia sunt aut puerilia aut muliebria aut communia aut familiarica. | 2.1 |
| uirilia sunt, quae ipsius patris familiae causa parata sunt, ueluti togae tunicae palliola | |
| uestimenta stragula amfitapa et saga reliquaque similia. puerilia sunt, quae ad nullum | |
| alium usum pertinent nisi puerilem, ueluti togae praetextae aliculae chlamydes pallia quae | |
| filiis nostris comparamus. muliebria sunt, quae matris familiae causa sunt comparata, qui- | 5 |
| bus uir non facile uti potest sine uituperatione, ueluti stolae pallia tunicae capitia zonae | |
| mitrae, quae magis capitis tegendi quam ornandi causa sunt comparata, plagulae penulae. | |
| communia sunt, quibus promiscue utitur mulier cum uiro, ueluti si eiusmodi penula pal- | |
| liumue est et reliqua huiusmodi, quibus sine reprehensione uel uir uel uxor utatur. fami- | |
| liarica sunt, quae ad familiam uestiendam parata sunt, sicuti saga tunicae penulae lintea | 10 |
| uestimenta stragula et consimilia. Uestis etiam ex pellibus constabit, | 3.1 |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. cum et tunicas et stragula pellicia nonnulli habeant. | 24.pr.1 |
| Ulpianus libro quadragesimo quarto ad Sabinum. Argumento sunt etiam | 25.1.1 |
| nationes quaedam, ueluti Sarmatarum, quae pellibus teguntur. Aristo etiam coactilia uesti | |
| cedere ait et tegimenta supselliorum huic legato cedere. Uittae margaritarum, item fibulae | 2.1 |
| ornamentorum magis quam uestis sunt. Tapeta uesti cedunt, quae aut sterni aut inici | 3.1 |
| solent: sed stragulas et babylonica, quae equis insterni solent, non puto uestis esse. Fasciae | 4.1 |
| crurales pedulesque et inpilia uestis loco sunt, quia partem corporis uestiunt. alia causa | |
| est <u>donum, quia usum calciamentorum praestant. Ceruicalia quoque uestis nomine con- | 5.1 |
| tinentur. Si quis addiderit 'uestem suam', apparet de ea eum sensisse, quam ipse in usus | 6.1 |
| suos habuit. | |
| Culcitae etiam uestis erunt. | 7.1 |
| Item pelles caprinae et agninae uestis erunt. | 8.1 |
| Muliebri ueste legata et infantilem contineri et puellarum et uirginum Pomponius libro | 9.1 |
| uicesimo secundo ad Sabinum recte scribit: mulieres enim omnes dici, quaecumque sexus | |
| feminini sunt. Ornamenta muliebria sunt, quibus mulier ornatur, ueluti inaures armillae | 10.1 |
| uiriolae anuli praeter signatorios et omnia, quae ad aliam rem nullam parantur, nisi cor- | |
| poris ornandi causa: quo ex numero etiam haec sunt: aurum gemmae lapilli, quia aliam | |
| nullam in se utilitatem habent. mundus mulieris est, quo mulier mundior fit: continentur | |
| eo specula matulae unguenta uasa unguentaria et si qua similia dici possunt, ueluti lauatio | 5 |
| riscus. ornamentorum haec: uittae mitrae semimitrae calautica acus cum margarita, quam | |
| mulieres habere solent, reticula crocyfantia. sicut et mulier potest esse munda, non tamen | |
| ornata, ut solet contingere in his, quae se emundauerint lotae in balneo neque se orna- | |
| uerint: et contra est aliqua ex somno statim ornata, non tamen conmundata. Margarita | 11.1 |
| si non soluta sunt uel qui alii lapides (si quidem exemptiles sint), dicendum est ornamen- | |
| torum loco haberi: sed et si in hoc sint resoluti ut componantur, ornamentorum loco sunt. | |
| quod si adhuc sint rudes lapilli uel margaritae uel gemmae, ornamentorum loco non erunt, | |
| nisi alia mens fuit testantis, qui haec quoque, quae ad ornamenta parauerat, ornamentorum | 5 |
| loco et appellatione comprehendi uoluit. Unguenta, quibus ualetudinis causa unguimur, | 12.1 |
| mundo non continentur. | |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. Quamuis quaedam ex ueste magis | 26.pr.1 |
| ornatus gratia, quam quo corpus tegant, comparentur, tamen quod eo nomine sint reperta, | |
| potius habenda esse uestis numero quam ornamentorum. similiter ornamentorum esse con- | |
| stat, quibus uti mulieres uenustatis et ornatus causa coeperunt, neque referre, si quae- | |
| dam eorum alium quoque usum praebeant, sicuti mitrae et anademata: quamuis enim cor- | 5 |
| pus tegant, tamen ornamentorum, non uestis esse. | |
| Ulpianus libro quadragesimo quarto ad Sabinum. Quintus Mucius libro | 27.pr.1 |
| secundo iuris ciuilis ita definit argentum factum uas argenteum uideri esse. An cui ar- | 1.1 |
| gentum omne legatum est, ei nummi quoque legati esse uideantur, quaeritur. et ego puto | |
| non contineri: non facile enim quisquam argenti numero nummos computat. item argento | |
| facto legato puto, nisi euidenter contra sensisse testatorem appareat, nummos non contineri. | |
| Argento omni legato, quod suum esset, sine dubio non debetur id, quod in credito esset: | 2.1 |
| hoc ideo, quia non uidetur suum esse, quod uindicari non possit. Cui aurum uel argentum | 3.1 |
| factum legatum est, si fractum aut collisum sit, non continetur: Seruius enim existimat | |
| aurum uel argentum factum id uideri, quo commode uti possumus, argentum autem fractum | |
| et collisum non incidere in eam definitionem, sed infecto contineri. Cui legatum est | 4.1 |
| aurum omne, quod suum esse<t> cum moreretur, <eius omne aurum fiet, quod tunc pater fami- | |
| lias, cum moreretur>, uindicare potuit suum esse. sed si qua distributio eius rei facta est, | |
| tunc interest, quomodo sit legatum. si factum aurum legatum est, omne ad eum pertinet | |
| cui legatum est ex quo auro aliquid est effectum, siue id suae siue alterius usionis causa | 5 |
| paratum esset, ueluti uasa aurea emblemata signa aurum muliebre et cetera, quae his rebus | |
| sunt similia. sed si infectum legatum est, quod eius ita factum est, ut eo, quod ad rem | |
| comparatum est, non possis uti sine refectione, quodque ab eo patre familias infecti nu- | |
| mero fuerat, id uidetur legatum esse. si autem aurum uel argentum signatum legatum | |
| est, id pater familias uidetur testamento legasse, quod eius aliqua forma est expressum, | 10 |
| ueluti quae filippi sunt itemque nomismata et similia. Argento legato non puto uentris | 5.1 |
| causa habita scafia contineri, quia argenti numero non habentur. Argentum | 6.1 |
| factum recte quis ita definierit quod neque in massa neque in lamna neque in signato ne- | |
| que in supellectili neque in mundo neque in ornamentis insit. | |
| Alfenus Uarus libro septimo digestorum. Cum in testamento alicui ar- | 28.pr.1 |
| gentum, quod usus sui causa paratum esset, legaretur, itemque uestis aut supellex, quae- | |
| situm est, quid cuiusque usus causa uideretur paratum esse, utrumne id argentum, quod | |
| uictus sui causa paratum pater familias ad cotidianum usum parasset an et si eas mensas | |
| argenteas et eius generis argentum haberet, quo ipse non temere uteretur, sed commodare | 5 |
| ad ludos et ad ceteras apparationes soleret. et magis placet, quod uictus sui causa para- | |
| tum est, tantum contineri. | |
| Florentinus libro undecimo institutionum. Si quando alterius generis materia auro | 29.pr.1 |
| argentoue iniecta sit, si factum aurum uel argentum legetur, et id quod iniectum est | |
| debetur. Utra autem utrius materiae sit accessio, uisu atque usu rei, consuetu- | 1.1 |
| dinis patris familias aestimandum est. | |
| Paulus libro singulari de adsignatione libertorum. Si quis ita legauerit: | 30.pr.1 |
| 'uxori meae mundum ornamenta seu quae eius causa paraui, do lego', placet omnia deberi, | |
| sicuti cum ita legatur: 'Titio uina, quae in urbe habeo seu in portu, do lego', omnia de- | |
| beri: hoc enim uerbum 'seu' ampliandi legati gratia positum est. | |
| Labeo libro secundo posteriorum <a> Iauoleno epitomatorum. Qui lancem | 31.pr.1 |
| maximam minorem minimam relinquebat, ita legauerat: 'lancem minorem illi lego'. mediae | |
| magnitudinis uideri legatam lancem responsum est, si non appareret, quam lancem ex his | |
| pater familias demonstrare uoluisset. | |
| Paulus libro secundo ad Uitellium. Pediculis argenteis adiuncta sigilla | 32.pr.1 |
| aenea ceteraque omnia, quae ad eandem similitudinem redigi possunt, argento facto cedunt. | |
| Auro facto adnumerantur gemmae anulis inclusae, quippe anulorum sunt, cymbia argentea | 1.1 |
| crustis aureis illigata. margaritae, quae ita ornamentis muliebribus contextae sunt, ut in | |
| his aspectus auri potentior sit, auro facto adnumerantur. aurea emblemata, quae in lapi- | |
| dibus apsidibus argenteis essent et replumbari possent, deberi Gallus ait: sed Labeo im- | |
| probat. Tubero autem, quod testator auri numero habuisset, legatum deberi ait: alioquin | 5 |
| aurata et inclusa uasa alterius materiae auri numero non habenda. Argento potorio uel | 2.1 |
| escario legato in his, quae dubium est cuius generis sint, consuetudinem patris familias | |
| spectandam, non etiam in his, quae certum est eius generis non esse. Quidam primipilaris | 3.1 |
| uxori suae argentum escarium legauerat: quaesitum est, cum pater familias in argento suo | |
| uasa habuerat, quibus et potabat et edebat, an legato haec quoque uasa continerentur. | |
| Scaeuola respondit contineri. Idem, cum quaereretur de tali legato: 'hoc amplius filia mea | 4.1 |
| dulcissima e medio sumito tibique habeto ornamentum omne meum muliebre cum auro | |
| et si qua alia muliebria apparueri<n>t', cum testatrix negotiatrix fuerit, an non solum ar- | |
| gentum, quod in domo uel intra horreum usibus eius fuit, legato cedit, sed etiam quod in | |
| basilica fuit muliebre: respondit, si testatrix habuit proprium argentum ad usum suum | 5 |
| paratum, non uideri id legatum, quod negotiandi causa uenale proponi soleret, nisi de eo | |
| quoque sensisse is qui petat probet. Neratius Proculum refert ita respondisse uasis electrinis | 5.1 |
| legatis nihil interesse, quantum ea uasa, de quibus quaeritur, argenti aut electri habebant, | |
| sed utrum argentum electro an electrum argento cedat? id ex aspectu uasorum facilius | |
| intellegi posse: quod si in obscuro sit, inspiciendum est, in utro numero ea uasa is, qui | |
| testamentum fecit, habuerit. Labeo testamento suo Neratiae uxori suae nominatim legauit | 6.1 |
| 'uestem mundum muliebrem omnem ornamentaque muliebria omnia lanam linum purpuram | |
| uersicoloria facta infectaque omnia' et cetera. sed non mutat substantiam rerum non ne- | |
| cessaria uerborum multiplicatio, quia Labeo testamento lanam ac deinde uersicoloria scripsit, | |
| quasi desit lana tincta lana esse, detractoque uerbo 'uersicolorio' nihilo minus etiam uer- | 5 |
| sicoloria debebuntur, si non appareat aliam defuncti uoluntatem fuisse. Titia mundum | 7.1 |
| muliebrem Septiciae legauit: ea putabat sibi legata et ornamenta et monilia, in quibus | |
| gemmae et margaritae insunt, et anulos et uestem tam coloriam: quaesitum est, an haec | |
| omnia mundo continentur. Scaeuola respondit ex his quae proponerentur dumtaxat argen- | |
| tum balneare mundo muliebri contineri. Item cum inaures, in quibus duae margaritae | 8.1 |
| elenchi et smaragdi duo, legasset et postea elenchos eisdem detraxisset et quareretur, an | |
| nihilo minus detractis elenchis inaures deberentur: respondit deberi, si maneant inaures, | |
| quamuis margarita eis detracta sint. De alio idem respondit, cum quaedam ornamentum | 9.1 |
| mamillatum ex cylindris triginta quattuor et tympanis margaritis triginta quattuor legasset | |
| et postea quattuor ex cylindris, etiam sex de margaritis detraxisset. | |
| Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium. Inter uestem uirilem et uesti- | 33.pr.1 |
| menta uirilia nihil interest: sed difficultatem facit mens legantis, si et ipse solitus fuerit | |
| uti quadam ueste, quae etiam mulieribus conueniens est. itaque ante omnia dicendum | |
| est eam legatam esse, de qua senserit testator, non quae re uera aut muliebris aut uirilis | |
| sit. nam et Quintus Titius ait scire se quendam senatorem muliebribus cenatoriis uti | 5 |
| solitum, qui si legaret muliebrem uestem, non uideretur de ea sensisse, qua ipse quasi uirili | |
| utebatur. | |
| Idem libro nono ad Quintum Mucium. Scribit Quintus Mucius: si aurum | 34.pr.1 |
| suum omne pater familias uxori suae legasset, id aurum, quod aurifici faciundum dedisset | |
| aut quod ei deberetur, si ab aurifice ei repensum non esset, mulieri non debetur. Pom- | |
| ponius. hoc ex parte uerum est, ex parte falsum. nam de eo, quod debetur, sine dubio: | |
| ut puta si auri libras stipulatus fuerit, hoc aurum quod ei deberetur ex stipulatu, non per- | 5 |
| tinet ad uxorem, cum illius factum adhuc non sit: id enim, quod suum esset, non quod | |
| in actione haberet, legauit. in aurifice falsum est, si aurum dederit ita, ut ex eo auro ali- | |
| quid sibi faceret: nam tunc, licet apud aurificem sit aurum, dominium tamen non mutauit | |
| manet tamen eius qui dedit et tantum uidetur mercedem praestaturus pro opera aurifici: | |
| per quod eo perducimur, ut nihilo minus uxori debeatur. quod si aurum dedit aurifici, ut | 10 |
| non tamen ex eo auro fieret sibi aliquod corpusculum, sed ex alio, tunc, quatenus do- | |
| minium transit eius auri ad aurificem (quippe quasi permutationem fecisse uideatur), et | |
| hoc aurum non transibit ad uxorem. Item scribit Quintus Mucius, si maritus uxori, cum | 1.1 |
| haberet quinque pondo auri, legasset ita: 'aurum quodcumque uxoris causa paratum esset, | |
| uti heres uxori daret', etiamsi libra auri inde uenisset et mortis tempore amplius quam | |
| quattuor librae non deprehendentur, in totis quinque libris heredem esse obligatum, quoniam | |
| articulus est praesentis temporis demonstrationem in se continens. quod ipsum quantum | 5 |
| ad ipsam iuris obligationem pertineat, recte dicetur, id est ut ipso iure heres sit obligatus. | |
| uerum sciendum, si in hoc alienauerit testator inde libram, quod deminuere uellet ex legato | |
| uxoris suae, tunc mutata uoluntas defuncti locum faciet doli mali exceptioni, ut, si per- | |
| seuerauerit mulier in petendis quinque libris, exceptione doli mali submoueatur. sed si ex | |
| necessitate aliqua compulsus testator, non quod uellet deminuere ex legato, tunc mulieri | 10 |
| ipso iure quinque librae auri debebuntur nec doli mali exceptio nocebit aduersus petentem. | |
| Quod si ita legasset uxori 'aurum quod eius causa paratum erit', tunc rectissime scribit | 2.1 |
| Quintus Mucius, ut haec scriptura habeat in se et demonstrationem legati et argumen- | |
| tum: ideoque ipso iure alienata libra auri amplius quattuor pondo non remanebunt in | |
| obligatione, nec erit utendum distinction<e>, qua ex causa alienauerit testator. | |
| Paulus libro quarto decimo responsorum. 'Titiae amicae meae, cum qua | 35.pr.1 |
| sine mendacio uixi, auri pondo quinque dari uolo': quaero, an heredes ad praestationem | |
| integrae materiae auri an ad pretium et quantum praestandum compellendi sint. Paulus | |
| respondit aut aurum ei, de qua quaeritur, praestari oportere, aut pretium auri, quanti com- | |
| parari potest. Item quaero, si lite contestata praetor ita pronuntiauit, ut materia prae- | 1.1 |
| stetur, an tutores audiendi sint ab hac sententia pupillum, aduersus quem pronuntiatum | |
| est, apud successorem eius in integrum restituere uolentes. Paulus respondit praetorem, | |
| qui auro legato certi ponderis materiam praestari iussit, recte pronuntiasse uideri. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. 'Seiae dulcissimae poculum aureum | 36.pr.1 |
| quod elegerit fidei heredum committo ut darent.' quaero, cum in hereditate non sint nisi | |
| truellae scyphi modioli phialae, an Seia de his speciebus eligere possit. respondit, cum | |
| omnia potui parata pocula dicuntur, posse eam ex his eligere. | |
| Paulus libro uicesimo primo responsorum. Ornamentorum appellatione | 37.pr.1 |
| uestem muliebrem non contineri nec errorem heredis ius mutasse respondi. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Titia testamento, item codicillis multas | 38.pr.1 |
| species tam argenti quam uestis specialiter per fideicommissum reliquit: quaero an non | |
| aliae species legato cedant, quam quae in hereditate inuentae essent. respondit eas cedere, | |
| quae inuentae essent: de ceteris cauendum, ut, si inuenta<e> essent, praestentur. 'Semproniae | 1.1 |
| Piae hoc amplius co<o>pertoria Tauiana et tunicas tres cum palliolis quae elegerit dari uolo': | |
| quaero an ex uniuersa ueste, id est an ex synthesi tunicas singulas et palliola Sempronia | |
| eligere possit. respondit, si essent tunicae singulares cum palliolis relictae, ex his dumtaxat | |
| eligi posse: quod si non est, heredem uel tunicas et palliola set ex synthesi praestaturum | 5 |
| uel ueram aestimationem earum. Seia testamento ita cauit: 'si mihi per condicionem hu- | 2.1 |
| manam contigerit, ipsa faciam: sin autem, ab heredibus meis fieri uolo: iubeoque signum | |
| dei ex libris centum in illa sacra aede et in patria statui subscriptione nominis mei'. quae- | |
| situm est: cum in eo templo non nisi aut aerea aut argentea tantum sint dona, heredes | |
| Seiae utrum ex argento an ex auro signum ponere compellendi sunt an aereum? respondit | 5 |
| secundum ea quae proponerentur argenteum ponendum. | |
| Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Si uxori mundus mu- | 39.pr.1 |
| liebris legatus esset, ea tantummodo deberi Ofilius Labeo responderunt, quae ex his tradita | |
| utendi causa uxori uiro fuissent: aliter enim interpretantibus summam fore captionem, si | |
| uascularius aut faber argentarius uxori ita legasset. Cum ita legatum esset: 'argentum, | 1.1 |
| quod domo me<a> erit cum moriar', Ofilius nec quod depositum a se nec quod commodatum | |
| reliquisset argentum legatum uideri respondit. idem Cascellius de commodato. Labeo, quod | |
| depositum esset, ita deberi, si praesentis custodiae causa, non perpetuae ueluti thensauro | |
| depositum esset, quia illa uerba 'quod domo me<a> erit' sic accipi debere 'esse solebat': et | 5 |
| hoc probo. Ateius Seruium respondisse scribit, cui argentum, quod in Tusculano fundo | 2.1 |
| cum moreretur habuisset, legatum esset, et quod antequam moreretur ex urbe in Tuscu- | |
| lanum iussu testatoris translatum esset, deberi: contra fore, si iniussu translatum esset. | |
| Scaeuola libro septimo decimo digestorum. Medico suo contubernali et | 40.pr.1 |
| communium expeditionum comiti inter cetera ita legauerat: 'argentum uiatorium meum | |
| dari uolo'. quaesitum est, cum pater familias in diuersis temporibus rei publicae causa | |
| afuerat, quod uiatorium argentum hoc legato comprehensum esse uidetur. respondit, quod | |
| habuisset argentum uiatorium eo tempore cum testamentum faciebat, deberi. Uxori suae | 1.1 |
| testamento ita legatum est: 'Semproniae dominae meae hoc amplius argentum balneare': | |
| quaesitum est, an etiam id argentum, qu<o> diebus festis in balineo uti consueuit, legato | |
| cedat. respondit omne legatum uideri. Mulier decedens ornamenta legauerat ita: 'Seiae | 2.1 |
| amicae meae ornamenta uniuersa dari uolo'. eodem testamento ita scripserat: 'funerari | |
| me arbitrio uiri mei uolo et inferri mihi quaecumque sepulturae meae causa feram ex | |
| ornamentis lineas duas ex margaritis et uiriolas ex smaragdis': sed neque heredes neque | |
| maritus, cum humi corpus daret, ea ornamenta, quae corpori iussus erat adici, dederunt: | 5 |
| quaesitum est, utrum ad eam, cui ornamenta uniuersa reliquerat, pertineant an ad heredes. | |
| respondit non ad heredes, sed ad legatariam pertinere. |