| DE LIBERATIONE LEGATA | |
| Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum. Omnibus debitoribus ea quae | 34.3.1.pr.1 |
| debent recte legantur, licet domini eorum sint. Iulianus scripsit, si res pignori data legetur | 1.1 |
| debitori a creditore, ualere legatum habereque eum actionem, ut pignus recipiat, priusquam | |
| pecuniam soluat. sic autem loquitur Iulianus, quasi debitum non debeat lucrari: sed si alia | |
| testantis uoluntas fuit, et ad hoc peruenietur exemplo luitionis. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Heredem, damnatum a fideiussore non | 2.pr.1 |
| petere, a reo petere posse, sed a reo petere uetitum, si a fideiussore petat, reo ex testa- | |
| mento teneri Celsus putat. Idem Celsus ait nullam dubitationem habere, quin herede pe- | 1.1 |
| tere a debitore uetito nec heres heredis petere possit. | |
| Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum. Liberationem debitori posse legari | 3.pr.1 |
| iam certum est. Sed et si chirographum quis decedens debitori suo dederit, exceptionem ei | 1.1 |
| competere puto, quasi pro fideicommisso huiusmodi datione ualitura. Iu- | 2.1 |
| lianus etiam libro quadragesimo digestorum scripsit: si quis decedens chirographum Seii | |
| Titio dederit, ut post mortem suam Seio de aut, si conualuisset, sibi redderet, deinde | |
| Titius defuncto donatore Seio dederit et heres eius petat debitum, Seius doli exceptionem | |
| habet. Nunc de effectu legati uideamus. et si quidem mihi liberatio sit relicta, cum solus | 3.1 |
| sim debitor, siue a me petatur, exceptione uti possum, siue non petatur, poss<u>m agere, ut | |
| liberer per acceptilationem. sed et si cum alio sim debitor, puta duo rei fuimus promit- | |
| tendi, et mihi soli testator consultum uoluit, agendo consequar, non ut accepto liberer, ne | |
| etiam conreus meus liberetur contra testatoris uoluntatem, sed pacto liberabor. sed quid | 5 |
| si socii fuimus? uideamus, ne per acceptilationem debeam liberari: alioquin, dum a conreo | |
| meo petitur, ego inquietor. et ita Iulianus libro trigesimo secundo digestorum scripsit, si | |
| quidem socii non simus, pacto me debere liberari, si socii, per acceptilationem. Conse- | 4.1 |
| quenter quaeritur, an et ille socius pro legatario habeatur, cuius nomen in testamento | |
| scriptum non est, licet commodum ex testamento ad utrumque pertineat, si socii sunt. et | |
| est uerum non solum eum, cuius nomen in testamento scriptum est, legatarium habendum, | |
| uerum eum quoque, qui non est scriptus, si et eius contemplatione liberatio relicta esset. | 5 |
| Utrique autem legatarii habentur et in hoc casu. nam et si quod ego debeo Titio sit ei | 5.1 |
| legatum mei gratia, ut ego liberer, nemo me negabit legatarium, ut et Iulianus eodem | |
| libro scribit. et Marcellus notat utriusque legatum esse tam meum quam creditoris mei, | |
| etsi soluendo fuero: interesse enim creditoris duos reos habere. | |
| Pomponius libro septimo ex Plautio. Quid ergo est, cum agere poterit cre- | 4.pr.1 |
| ditor ex testamento? non aliter heres condemnari debebit, quam si caueatur ei aduersus | |
| debitorem defensu iri. item agente debitore nihil amplius heres praestare debet, quam ut | |
| eum aduersus creditorem defendat. | |
| Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si quis reum habeat et fideius- | 5.pr.1 |
| sorem et reo liberationem leget, Iulianus ibidem scripsit reum per acceptilationem liberan- | |
| dum: alioquin si fideiussorem coeperit conuenire, alia ratione reus conuenitur. quid tamen, | |
| si donationis causa fideiussor interuenit nec habet aduersus reum regressum? uel quid si | |
| ad fideiussorem pecunia peruenerit et ipse reum dederit uice sua ipseque fideiusserit? | 5 |
| pacto est reus liberandus. atquin solemus dicere pacti exceptionem fideiussori | |
| dandam, quae reo competit: sed cum alia sit mens legantis, alia paciscentis, nequa- | |
| quam hoc dicimus. Quod si fideiussori sit liberatio legata, sine dubio, ut et Iulianus scripsit, | 1.1 |
| pacto erit fideiussor liberandus. sed et hic puto interdum acceptilatione liberandum, si uel | |
| reus ipse uere fuit aut in eam rem socius reus. Idem Iulianus eodem libro scripsit, si filius | 2.1 |
| familias debitor fuerit et patri eius fuerit liberatio relicta, patrem pacto liberandum esse, | |
| ne etiam filius liberetur. et parui, inquit, refert, si sit aliquid in peculio die legati cedente | |
| necne: securitatem enim pater per hoc legatum consequitur: maxime, inquit, cum rei | |
| iudicandae tempus circa peculium spectetur. huic patri similem facit Iulianus maritum, cui | 5 |
| uxor post diuortium liberationem dotis legauit: nam et hunc, licet die legati cedente sol- | |
| uendo non sit, legatarium esse: et utrumque ait solutum repetere non posse. sed est uerius | |
| quod Marcellus notat patrem petere posse (nondum enim erat debitor, cum solueret), ma- | |
| ritum non posse, quod debitum soluit. patrem enim etsi quis debitorem existimauerit, at- | |
| tamen loco esse condicionalis debitoris, quem solutum repetere posse non ambigitur. Sed | 3.1 |
| si damnatus sit heres filium liberare, non adicit Iulianus, utrum acceptilatione filius an | |
| pacto sit liberandus: sed uidetur hoc sentire, quasi acceptilatione debeat liberari, quae res | |
| patri quoque proderit. quod optinendum est, nisi euidenter approbetur contrarium sensisse | |
| testatorem, id est ne filius inquietetur, non ne pater: tunc enim acceptilatione eum non | 5 |
| liberandum, sed pacto. Idem Iulianus scripsit, si pro filio pater fideiusserit eique liberatio | 4.1 |
| sit legata, eum pacto liberandum quasi fideiussorem, non quasi patrem, et ideo de peculio | |
| posse conueniri. hoc ita demum putat, si dumtaxat quasi fideiussorem eum uoluit testator | |
| liberari: ceterum si et quasi patrem, et de peculio erit liberandus. | |
| Iauolenus libro sexto epistularum. Post emancipationem uero filii eatenus | 6.pr.1 |
| pater actionem habebit, quatenus aliquid ex peculio aut in rem uerso praestaturus est: id | |
| enim legatorum nomine ad patrem pertinebit, quod eius intererit. Illud quaeri potest, an | 1.1 |
| eo quoque nomine pater ex testamento agere possit, ut etiam filius actione liberetur. qui- | |
| busdam eo usque extendi actionem placebat, quia patris interesse uideatur, si peculium | |
| filio post emancipationem concessisset, integrum ius eius permanere. ego contra sentio: | |
| nihil quicquam amplius patri praestandum ex eiusmodi scriptura testamenti puto, quam | 5 |
| ut nihil ex eo, quod praestaturus heredi fuerit, praestet. | |
| Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum. Non solum autem quod debetur | 7.pr.1 |
| remitti potest, uerum etiam pars eius uel pars obligationis, ut est apud Iulianum tractatum | |
| libro trigesimo tertio digestorum. Si is qui stipulatus Stichum aut decem damnauerit he- | 1.1 |
| redem Stichum non petere, legatum ualere constat: sed quid contineat, uideamus. et Iu- | |
| lianus scribit actionem ex testamento in hoc esse uideri, ut debitor accepto liberetur: quae | |
| res utique debitorem et in decem liberabit, quia acceptilatio solutioni comparatur, et quem- | |
| admodum, si Stichum soluisset, debitor liberaretur, ita et acceptilatione Stichi liberari. Sed | 2.1 |
| si debitorem decem damnatus sit heres uiginti liberare, idem Iulianus scripsit libro trige- | |
| simo tertio nihilo minus esse liberandum decem: nam et si ei uiginti accepto ferantur, in | |
| decem liberabitur. Sed si duobus heredibus institutis alterum ex his damnauerit creditori | 3.1 |
| soluere, ualet legatum propter coheredem eumque ex testamento acturum, ut creditori sol- | |
| uatur. Liberatio autem debitori legata ita demum effectum habet, si non fuerit exactum | 4.1 |
| id a debitore, dum uiuat testator: ceterum si exactum est, euanescit legatum. Unde quaerit | 5.1 |
| Iulianus, si ab impuberis substituto sit liberatio relicta, deinde impubes exegerit quod de- | |
| betur, an euanescat legatum. et cum constet pupillum in his, quae a substituto relinquuntur, | |
| personam sustinere eius a quo sub condicione legatur, consequens est substitutum actione | |
| ex testamento teneri, si pupillus a debitore exegerit. Idemque est et si pupillus non exe- | 6.1 |
| gerit, sed solummodo litem sit contestatus, teneri eum, ut remittat actionem. Nam et si | 7.1 |
| debitori liberatio sub condicione legata fuisset et uel lis fuisset contestata uel etiam ex- | |
| actum pendente condicione, ex testamento actio maneret liberatione relicta. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Non solum nostrum debitorem, sed et | 8.pr.1 |
| heredis et cuiuslibet alterius ut liberetur, legare possumus. Potest heres damnari, ut ad | 1.1 |
| certum tempus non petat a debitore: sed sine dubio nec liberare eum intra id tempus | |
| debebit, et, si debitor decesserit, ab herede eius intra id tempus peti non poterit. Illud | 2.1 |
| uidendum est, an eius temporis, intra quod petere heres uetitus sit, uel usuras uel poenas | |
| petere possit. et Priscus Neratius existimabat committere eum aduersus testamentum, si | |
| petisset: quod uerum est. Tale legatum: 'heres meus a solo Lucio Titio ne petito' ad | 3.1 |
| heredem Lucii Titii non transit, si nihil uiuo Lucio Titio aduersus testamentum ab herede, | |
| eo quod ab eo exigere debitum temptauit, sit commissum: quotiens enim cohaeret per- | |
| sonae id quod legatur, ueluti personalis seruitus, ad heredem eius non transit, si non co- | |
| haeret, transit. Si uerba liberationis in rem sint collata, pro eo est, quasi heres ab eo | 4.1 |
| debitore heredeque eius petere uetitus sit, ut adiectio heredis perinde nihil ualeat, atque | |
| non esset ualitura ipsius debitoris persona non comprehensa. Is, qui reddere rationes | 5.1 |
| iussus sit, non uidetur satisfacere, si reliquum reddat non editis rationibus. Si heres ue- | 6.1 |
| titus sit agere cum eo, qui negotia defuncti gesserit, non uidetur obligatio ei praelegata, | |
| quae dolo uel ex fraude eius qui negotia gesserit commissa sit, et testator id uidetur sen- | |
| sisse. ideo si heres negotiorum gestorum egisset, agens procurator ex testamento incerti | |
| doli mali exceptione excludi potest. Et ei liberatio recte legatur, apud quem deposuero | 7.1 |
| uel cui commodauero pignoriue dedero uel ei quem ex furtiua causa mihi dare oportet. | |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si quis rationes exigere ue- | 9.pr.1 |
| tetur, ut est saepissime rescriptum, non impeditur reliquas exigere, quas quis se reliquauit, | |
| et si quid dolo fecit qui rationes gessit. quod si quis et haec uelit remittere, ita debet | |
| legare: 'damnas esto heres meus, quidquid ab eo exegerit illa uel illa actione, id ei resti- | |
| tuere' uel 'actionem ei remittere'. | 5 |
| Iulianus libro trigesimo tertio digestorum. Si damnatus heres fuerit a | 10.pr.1 |
| fideiussore quidem non petere, quod autem reus debet, Titio dare, pacisci debet, ne a | |
| fideiussore petat, et aduersus reum actiones suas praestare legatario: quemadmodum damna- | |
| tus heres, ne a reo petat, et damnatus dare quod fideiussor debet, et reo acceptum facere | |
| et legatario litis aestimationem sufferre cogatur. | 5 |
| Idem libro trigesimo sexto digestorum. Si debitor fideiussorem suum ab | 11.pr.1 |
| herede suo liberari iusserit, an fideiussor liberari debeat? respondit debere. item quaesi- | |
| tum est, an, quia mandati actione heredes tenerentur, inutile legatum <esset, quemadmodum | |
| inutile legatum> est quod debitor creditori suo legat. respondit, quotiens debitor creditori | |
| suo legaret, ita inutile esse legatum, si nihil interesset creditoris ex testamento potius agere | 5 |
| quam ex pristina obligatione. nam et si Titius mandauerit Maeuio, ut pecuniam promit- | |
| teret, deinde liberari eum iusserit a stipulatore, manifestum est, quantum intersit promis- | |
| soris liberari potius quam praestare ex stipulatu, deinde mandati agere. | |
| Idem libro trigesimo nono digestorum. Lucius Titius cum Erotem actorem | 12.pr.1 |
| haberet, codicillis ita cauit: 'Erotem liberum esse uolo: quem rationes reddere uolo eius | |
| temporis, quod erit post nouissimam meam subscriptionem'. postea uiuus Erotem manu- | |
| misit in eodem actu habuit rationesque subscripsit usque in eum diem, qui fuit ante pau- | |
| cissimos dies quam moreretur. heredes Lucii Titii dicunt quasdam summas et seruum adhuc | 5 |
| Erotem et postea liberum accepisse neque in eas rationes, quae a Lucio Titio subscriptae | |
| sunt, int<u>lisse: quaero, an heredes ab Erote nihil exigere debent eius temporis, quo Lucius | |
| Titius subscripsit. respondi Erotem ex ea causa quae proponeretur liberationem petere non | |
| posse, nisi et hoc specialiter ei remissum est. | |
| Idem libro octagesimo primo digestorum. Si creditor debitori, qui se ex- | 13.pr.1 |
| ceptione perpetua tueri poterat, legauerit quod sibi deberet, nullius momenti legatum erit. | |
| at si idem debitor creditori legauerit, intellegendum erit exceptionem eum remitti credi- | |
| tori uoluisse. | |
| Ulpianus libro primo fideicommissorum. Idem est et si in diem debitor | 14.pr.1 |
| fuit uel sub condicione. | |
| Idem libro sexagesimo quarto ad edictum. Si quis in testamento damnatus | 15.pr.1 |
| est, ne a Titio debitore exigat, neque ipsum neque heredem eius potest conuenire: nam | |
| neque heredis heres agere neque ab heredis herede potest peti. heredis autem heres potest | |
| damnari, ne exigat debitorem. | |
| Paulus libro nono ad Plautium. Ei cui fundum in quinquennium locaueram | 16.pr.1 |
| legaui quidquid eum mihi dare facere oportet oportebitue ut sineret heres sibi habere. | |
| Nerua Atilicinus, si heres prohiberet eum frui, ex conducto, si iure locationis quid retineret, | |
| ex testamento fore obligatum aiunt, quia nihil interesset, peteretur an retineret: totam | |
| enim locationem legatam uideri, | 5 |
| Iauolenus libro secundo Labeonis posteriorum. reliqua quoque: in iudicio | 17.pr.1 |
| locationis uenire. | |
| Paulus libro nono ad Plautium. Cassius. Etiam si habitatio eo modo legata | 18.pr.1 |
| esset, gratuitam habitationem heres praestare deberet. et praeterea placuit agere posse co- | |
| lonum cum herede ex testamento, ut liberetur conductione: quod rectissime dicitur. | |
| Modestinus libro nono regularum. Cum ita testemur: 'heres meus damnas | 19.pr.1 |
| esto liberare illum, quod is negotia mea gessit, et si quid eum mihi dare facere oportet, | |
| ab eo non exigere', damnatur heres nec creditas ab eo quoque pecunias exiget. in simili | |
| autem legato uix est, ut de eo quoque legando pater familias senserit, quod seruis eius | |
| peculii nomine debetur. | 5 |
| Idem libro decimo responsorum. 'Aurelio Sempronio fratri meo. Neminem | 20.pr.1 |
| molestari uolo nomine debiti neque exigere aliquid ab eo, quamdiu uiueret, neque de | |
| sorte aut usurae nomine debiti: et absoluo ei et libero ex pignoribus eius domum et pos- | |
| sessionem Caperlatam.' Modestinus respondit ipsum debitorem, si conueniatur, exceptione | |
| tutum esse: diuersum in persona heredis eius. Gaius Seius cum adoleuisset, accepit cura- | 1.1 |
| tores Publium Maeuium et Lucium Sempronium. sed enim idem Gaius Seius intra legi- | |
| timam aetatem constitutus cum in fatum concederet, testamento suo de curatoribus suis | |
| ita cauit: 'quaestionem curatoribus meis nemo faciat: rem enim ipse tractaui'. quaero, an | |
| rationem curae heredes adulti a curatoribus petere possint, cum defunctus, ut ex uerbis | 5 |
| testamenti apparet, confesssus sit se omnem rem suam administrasse. Modestinus respondit, | |
| si quid dolo curatores fecerunt aut si quae res testatoris penes eos sunt, eo nomine con- | |
| ueniri eos posse. | |
| Terentius Clemens libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Si id | 21.pr.1 |
| quod mihi <deberes, uel tibi uel alii legauero idque mihi> solueris uel qualibet alia ratione libe- | |
| ratus a me fueris, exstinguitur legatum. Unde Iuliano placuit et si debitori heres exstiterit | 1.1 |
| creditor posteaque ipse creditor decesserit, legatum extingui: et hoc uerum est, quia con- | |
| fusione perinde exstinguitur obligatio ac solutione. Sed si sub condicione dato legato heres | 2.1 |
| praeoccupauerit et exegerit debitum, aliud dici oportet, quia in arbitrio heredis esse non | |
| debet, ut quandoque condicione existente neque ipsi legatario debeatur legatum, si tum | |
| uiuat et capere possit, neque ei, ad quem hoc commodum peruenit, si legatarius capere | |
| non possit. | 5 |
| Papinianus libro nono decimo quaestionum. 'Quod mihi Sempronius debet, peti nolo': | 22.pr.1 |
| non tantum exceptionem habere debitorem, sed et fideicommissum ut liberetur petere posse | |
| responsum est. | |
| Idem libro septimo responsorum. Procurator, a quo rationem heres exigere | 23.pr.1 |
| prohibitus eoque nomine procuratorem liberare damnatus est, pecuniam ab argentario de- | |
| bitam ex contractu, quem ut procurator fecit, iure mandati cogetur restituere uel actiones | |
| praestare. | |
| Idem libro octauo responsorum. Cum heres rogatur debitorem suum libe- | 24.pr.1 |
| rare, de eo tantum cogitatum uidetur, quod in obligatione manserit: itaque si quid ante | |
| tabulas apertas fuerit solutum, ad causam fideicommissi non pertinebit. quod autem post | |
| tabulas apertas ante aditam hereditatem ab eo, qui uoluntatem defuncti non ignorauit, | |
| fuerit exactum, dolo proximum erit ideoque repeti potest. | 5 |
| Paulus libro decimo quaestionum. Legaui Titio quod mihi debetur uel ad- | 25.pr.1 |
| iecta certa quantitate siue specie uel non adiecta, aut ex contrario aeque cum distinctione, | |
| ueluti 'Titio quod ei debeo' uel ita 'Titio centum quae ei debeo': quaero, an per omnia | |
| requirendum putes, an debitum sit. et plenius rogo quae ad haec spectant attingas: cotti- | |
| diana enim sunt. respondi: si is, cui Titius debebat, debitum ei remittere uoluit, nihil | 5 |
| interest, heredem suum iussit ut eum liberaret an prohibeat eum exigere: utroque enim | |
| modo liberandus est debitor et utroque casu competit ultro ad liberandum debitori actio. | |
| quod si etiam centum aureorum uel fundi debiti mentionem fecit, si quidem debitor fuisse | |
| probetur, liberandus est: quod si nihil debeat, poterit dici quasi falsa demonstratione ad- | |
| iecta etiam peti quod comprehensum est posse. sed poterit hoc dici si ita legauit: 'cen- | 10 |
| tum aureos, quos mihi debet' uel 'Stichum, quem debet, heres meus damnas esto non pe- | |
| tere'. quod si sic dixit: 'heres meus centum aureos, quos mihi Titius debet, damnas esto | |
| ei dare', etiam illud temptari poterit, ut petere possit quasi falsa demonstratione adiecta: | |
| quod mihi nequaquam placet, cum dandi uerbum ad debitum referre se testator existima- | |
| uerit. contra autem si debitor creditori leget, nullam utilitatem uideo, si sine quantitate | 15 |
| leget. sed et si id demonstret, quod debere se confitetur, nulla utilitas est nisi in his spe- | |
| ciebus, in quibus emolumentum debiti ampliatur. quod si centum aureos, quos se debere | |
| dixit, legauit, si quidem debet, inutile est legatum, quod si non fuit debitor, placuit utile | |
| esse legatum: certa enim nummorum quantitas similis est Sticho legato cum demonstra- | |
| tione falsa: idque et diuus Pius rescripsit certa pecunia dotis acceptae nomine legata. | 20 |
| Scaeuola libro quarto responsorum. Tutor decedens aliis heredibus scriptis | 26.pr.1 |
| pupillo suo, cuius tutelam gessit, tertiam partem bonorum dari uoluit, si heredibus suis | |
| tutelae causa controuersiam non fecerit, sed eo nomine omnes liberauerit: pupillus legatum | |
| praetulit et postea nihilo minus petit quidquid ex distractione aliaue causa ad tutorem suum | |
| ex tutela peruenerit: quaero, an uerbis testamenti ab his exactionibus excludatur. respondit, | 5 |
| si prius, quam condicioni pareret, fideicommissum percepisset et pergeret petere id, in quo | |
| contra condicionem faceret, doli mali exceptionem obstaturam: nisi paratus esset, quod ex | |
| causa fideicommissi percepisset, reddere: quod ei aetatis beneficio indulgendum est. | |
| Tryphoninus libro octauo disputationum. Uideamus, si ei, cum quo de | 27.pr.1 |
| peculio actio erit, liberatio testamento legata sit, an, si die, quo legata cedere solent, nihil | |
| in peculio sit, legatarii loco habetur? atquin nondum debitor fuit, nec procedit, ut emolu- | |
| mentum aliquid ex legato ad eum perueniat nisi propter spem futuri peculii. numquid | |
| ergo in pendenti sit, an legatarius fuerit, perinde atque si qua alia causa spem legati du- | 5 |
| biam faceret? | |
| Scaeuola libro sexto decimo digestorum. Aurelius Symphorus fideiusserat | 28.pr.1 |
| pro tutore quodam et decedens eisdem pupillis legauit in h<ae>c uerba: 'Arellio Latino et | |
| Arellio Felici singulis quina, cum quis eorum quattuordecim annorum fuerit: ad quod | |
| tempus praestari eis uolo singulis alimentorum nomine menstruos denarios senos et uestia- | |
| rii nomine annuos denarios uiginti quinque. quo legato contenti esse debetis, quando | 5 |
| tutela uestra non minimo damno rationem meam adflixerit. a uobis autem, heredes mei, | |
| peto, ne quid ex ratione tutelae ab his exigere uel ab hoc legato eorum retinere uelitis'. | |
| quaesitum est, si heres eius ex causa fideiussionis aliquid praestiterit, an herede filiorum | |
| eius, pro quo fideiusserat, repetere possit. respondit uerbis quae proponerentur id solum | |
| uideri heredum fidei commissum, ne exigerent, quod ex ratione tutelae, quam ipse Sym- | 10 |
| phorus administrauerat, ab Arelliis sibi deberetur. Testamento facto debitoribus libera- | 1.1 |
| tionem reliquerat, post inciso lino et recognito testamento aliud testamentum fecit, in quo | |
| repetit legatum his uerbis: 'quibusque legata in eo testamento quod incideram dedi, omnia | |
| rata esse et quaequae scripta sunt uolo'. quaesitum est, adita ex sequenti testamento | |
| hereditate an debitores, quibus priori testamento liberatio relicta erat, consequi possint, | 5 |
| ut etiam eius quantitatis nomine, quam post prius testamentum debere coeperant, libera- | |
| rentur, et si ab his heredes petere coeperint, an doli mali exceptione summouerentur. | |
| respondit non liberari. Titius Seio debitori suo ita legauit: 'do lego Seio denarios decem: | 2.1 |
| item dono illi, quidquid sortis et usurarum nomine mihi debebat'. praeterea generaliter | |
| damnauit heredes fideique eorum commisit, uti darent restituerent unicuique, quidquid ei | |
| legasset. postea Seius aliam praeterea pecuniam a Titio mutuatus est. quaero, an haec | |
| quoque pecunia, quae post testamentum factum data esset Seio, legata intellegitur. respon- | 5 |
| dit, cum in praeteritum tempus uerba collata proponerentur, non esse posterius credendum | |
| legatum. Titius testamento facto et filiis heredibus institutis de patre tutore suo quondam | 3.1 |
| facto ita locutus est: 'Seium patrem meum liberatum esse uolo ab actione tutelae'. | |
| quaero, haec uerba quatenus accipi debent, id est an pecunias, quas uel ex uenditionibus | |
| rerum factis aut ex nominibus exactis in suos usus conuertit uel nomine suo faenerauit, | |
| filiis et heredibus testatoris nepotibus suis debeat reddere. respondit eum, cuius notio est, | 5 |
| aestimaturum. praesumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri uideri | |
| concessa, nisi aliud sensisse testatorem ab heredibus eius approbetur. Maeuia testamento | 4.1 |
| suo alterum ex heredibus suis actione tutelae uoluit liberari his | |
| uerbis: 'rationem tutelae, quam egit Iulius Paulus cum Antistio Cicerone, posci ab eo | |
| nolo eoque nomine causa omni liberatum esse uolo': quaero, an, si qua pecunia ex tutela | |
| apud eum remansit, peti ab eo possit. respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae | 5 |
| est et apud tutorem posita maneret, legata uideretur. Testamento ita scripserat: | 5.1 |
| 'Titio adfini meo, quidquid mihi quacumque ex causa debebat, remitti uolo eoque amplius | |
| decem do': codicillis ita scripsit: 'Titio hoc amplius adfini et debitori meo usuram pecu- | |
| niae, quam mihi debet, ab herede meo donec aduiuet: quod si exigere ultra uoluntatem | |
| meam putauerit, eius sortis usuram eidem Titio ab heredibus meis donec uiuit praestari | 5 |
| uolo'. quaesitum est, cum augendi potius quam minuendi testator uoluntatem habuerit, | |
| an heredes ex causa fideicommissi Titio teneantur, ut eum omni debito liberent. respondit | |
| secundum ea quae proponerentur uideri minutum legatum, quod primo dederat. Legatum | 6.1 |
| est testamento hoc modo: 'Seio concedi uolo, quidquid mihi ab | |
| eo debitum est uel fidem meam pro eo obligaui': quaero, utrum id solum, quod testamenti | |
| facti tempore debebatur, legatum sit, an etiam, si quid ex ea summa usurarum nomine | |
| postea accessit, legato cedat. respondit uideri omnem obligationem eius debiti per fidei- | 5 |
| commissum solui uoluisse. Sticho testamento manumisso fundum instructum et | 7.1 |
| alia legauit et haec uerba adiecit: 'quem rationem reddere ueto, quia instrumenta penes | |
| se habet': quaesitum est, an Stichus reliqua, quae ex administratione actus debuerat, red- | |
| dere debuerit. respondi Stichum eo nomine non teneri. Claudius: nemo enim ex serui- | |
| tutis actu post libertatem tenetur et consultatio ad ius debiti relata fuerat: retineri ergo | 5 |
| reliqua possunt cum peculio aut ex eo deduci, si legatum est. 'Centum, quae apud Apro- | 8.1 |
| nianum deposita habeo, apud ipsum esse uolo, donec filius meus ad annos uiginti perue- | |
| nerit, eiusque pecuniae usuram exigi ueto.' quaesitum est, an ex causa fideicommissi | |
| Apronianus consequi possit, ne ante tempus a testatore praescriptum ea summa ab eo | |
| exigatur. respondit secundum ea quae proponerentur consequi posse. Filias heredes | 9.1 |
| scripserat, quarum fidei commisit in haec uerba: 'ne a Gaio Seio rationes actus rei meae, | |
| quae per mensam eius siue extra mensam in diem mortis meae gesta est, exigatis eoque | |
| nomine eum liberetis'. quaesitum est, cum uniuersas rationes in diem mortis iste admi- | |
| nist<r>auerit et per mensam suam et quae extra administrabantur, an ad rationes reddendas | 5 |
| heredibus teneatur. respondit liberationem quidem secundum ea quae proponerentur lega- | |
| tam esse, sed quatenus praestanda sit, ex qualitate disceptationis iudicem aestimaturum. | |
| Eum, qui tutelam ipsius administrauerat, et fratrem suum et alios quosdam scripsit he- | 10.1 |
| redes et tutori legauit, quae impenderat in se et fratrem ipsius, decem: quaesitum est, an | |
| utile esset in persona eius fideicommissum. respondit, si id dederit per fideicommissum | |
| quod debebatur, peti non posse. Idem quaesiit, si in tutoris persona inutile esset, an in | 11.1 |
| persona fratris utile uideretur, quoniam illi proficeret, cuius et ipsius tutelam administrasset. | |
| respondit fratri utiliter esse legatum, cum suo debito liberetur. Idem quaesiit, si tutor | 12.1 |
| amplecteretur fideicommissum ita, ut quibusdam stari uellet uerbis testamenti, in qui<bu>sdam | |
| autem recedat, quod minorem quantitatem sumptuum dicat fideicommisso contineri quam | |
| ipse erogauerat, an audiri deberet. respondit non impediri eum scriptura testamenti, quo | |
| minus omne, quod sibi deberi probasse<t>, petere posset. Quidam | 13.1 |
| ita legauit: 'Semproniae uxori meae reddi iubeo ab heredibus meis quinquaginta ea, | |
| quae mutua acceperam chirographo particulatim in negotia mea': quaesitum est, an, si | |
| uere uxoris debitor fuerit, fideicommissum constiterit. respondit, si debita fuisse<n>t, nullum | |
| esse fideicommissum. Idem quaesiit, an, si hanc pecuniam ut debitam apud iudicem | 14.1 |
| petierit et uicta fuerit, an fideicommissum peti possit. respondit secundum ea quae pro- | |
| ponuntur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa | |
| debitum. | |
| Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si is, qui duos reos pro- | 29.pr.1 |
| mittendi habet, damnauerit heredem, ut utrosque liberet, si alter ex his capere non possit | |
| nec socii sint, delegari debebit is qui nihil capit ei cui hoc commodum lege competit: | |
| cuius petitione utrumque accidit, ut et hoc commodum ad eum perueniat et is qui capit | |
| liberetur. quod si socii sint, propter eum qui capax est et ille capit per consequentias | 5 |
| liberato illo per acceptilationem: id enim eueniret, etiamsi solum capacem liberare | |
| iussus esset. | |
| Idem libro decimo quaestionum. Petitor uel possessor damnauit heredem | 30.pr.1 |
| suum, ne centumuirale iudicium exerceat: de effectu legati quaeritur. et dictum ita de- | |
| mum utile uideri legatum esse, si malam causam aduersarius testatoris habuit, ut litigante | |
| herede uinci debuerit: tunc enim non tantum litis emolumentum, sed etiam sumptus heres | |
| legatario praestare cogitur. nam in bona causa nihil uidetur esse in legato nec propter | 5 |
| sumptus, quod quidam existimauerunt. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Creditor debitori legauit ita: 'Gaio | 31.pr.1 |
| Seio, quidquid mihi sub pignore hortorum suorum debuit, ab heredibus meis dari uolo': | |
| quaero, cum testator uiuus a Seio aliquid recepit, an id ex causa legati peti possit. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur non posse. idem repetiit et ait item testatorem | |
| ante factos codicillos, quibus legauit, paene omnem pecuniam sortis et usurarum recepisse, | 5 |
| ita ut modicum sortis et usurarum debeatur, et quaesiit, an ei repetitio competeret propter | |
| uerba ad praeteritum relata 'quidquid mihi debuit'. respondit: prius quidem secundum ea | |
| quae proponerentur recte responsum est, uerum posterius propter ea, quae in tempore | |
| adderentur, ita ab iudice aestimandum, ut inspiceret, obliuione pecuniae solutae, aut quod | |
| eo inscio numerata esset, id fecisset, an consulto, quod quantitatem quondam debitam, | 10 |
| non ius liberationis dare uoluisset. Inter cetera liberto ita legauit: 'et si quid me uiuo | 1.1 |
| gessit, rationes ab eo exigi ueto'. quaeritur, an chartas, in quibus rationes conscriptae | |
| sunt, item reliquas secundum accepta et expensa heredibus reddere debeat. respondit ea | |
| de quibus quaereretur posse heredem uindicare, id autem, quod conseruis, qui remanent | |
| in hereditate, crediderit et in rem domini uersum esset, desisse in reliquis esse. | 5 |
| Titia, quae duos tutores habuerat, ita cauit: 'rationem tutelae | 2.1 |
| meae, quam egit Publius Maeuius cum Lucio Titio, reposci ab eo nolo': quaeritur, an, si | |
| qua pecunia apud eum ex tutela remansit, peti ab eo possit. respondit nihil proponi, <cur> | |
| pecunia, quae pupillae esset et apud tutorem remaneret, legata uideretur. Item | 3.1 |
| quaeritur, an contutor liberatus uideretur. respondit contutorem non liberari. 'Gaio Seio | 4.1 |
| optime merito hoc amplius lego concedique uolo neque ab | |
| eo peti neque ab heredibus eius, quidquid mihi aut chirographis aut rationibus debitor | |
| est uel quidquid a me mutuum accepit uel fidem meam pro eo obligaui.' quaero, utrum | |
| id solum, quod eo tempore, quo testamentum fiebat, debebatur, legatum sit an et si quid | 5 |
| ex ea summa usurarum nomine postea accessit legato cedat. respondit secundum ea quae | |
| proponerentur uideri omnem obligationem Seio eius debiti per fideicommissum solui uo- | |
| luisse. Item quaeritur, si postea nouatione facta et ampliata summa coeperit de- | 5.1 |
| bere, an id, quod ex uetere contractu debebatur, nihilo minus in causa legati duret et an | |
| uero nouatione facta quasi nouus debitor ampliatae summae possit conueniri. respondit id | |
| dumtaxat legatum uideri quod tunc debuisset, si tamen mansit in ea uoluntate testator, | |
| quae tunc fuisset. | 5 |