| DE ADIMENDIS UEL TRANSFERENDIS LEGATIS UEL | |
| FIDEICOMMISSIS | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Qui actu legato iter adimat, nihil adimit, | 34.4.1.pr.1 |
| quia numquam actus sine itinere esse potest. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Fundo legato adimi ita potest: | 2.pr.1 |
| 'fundum illi praeter usum fructum neque do neque lego', ut usus fructus in legato relin- | |
| quatur. | |
| Sed et fructus adimi potest, ut proprietas relinquatur. | 1.1 |
| Item pars fundi legati | 2.1 |
| adimi potest. | |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si quis ita legauerit: 'Titio | 3.pr.1 |
| fundum do lego: si Titius decesserit, Seio heres meus dare damnas esto', recte translatum | |
| legatum uidetur. sed et si iam mortuo eo, cui legatum erat, easdem res transtulerit, Sem- | |
| pronio debetur. Si quis Titio legauerit sic: 'Titio dato aut, si Titius ante decesserit quam | 1.1 |
| accipiat, Sempronio dato', secundum meram suptilitatem utrique obligatum uideri here- | |
| dem, id est et Sempronio et heredi Titii. sed si quidem mora Titio ab herede facta est, | |
| ad heredes eius legati exactio transmittitur Sempronio repellendo: sin autem nulla mora | |
| intercesserit, tunc Sempronius legatum accipit, et non Titii heredes. sed si ante diem legati | 5 |
| cedentem decesserit Titius, soli Sempronio debetur legatum. Idem dicendum est et fidei- | 2.1 |
| commissa hereditate puero data aut, si ante restitutam decessisset, matri eius relicta: ut, | |
| si puer ante diem legati cedentem decessisset, matri debeatur, si postea, ad pupilli heredes | |
| fideicommissum transmittatur utpote re ipsa mora subsecuta. Sed et cum quis ita legasset: | 3.1 |
| 'heres meus Titio dato: si non dederit, Sempronio dato', ita demum Sempronio debetur, si | |
| dies eius in persona Titii non cessisset. Si quis ita legauerit: 'heres meus Titio fundum | 4.1 |
| dato et si Titius eum fundum alienauerit, heres meus eundem fundum Seio dato', oneratus | |
| est heres: non enim a Titio fideicommissum relictum est, si alienasset fundum, sed ab | |
| herede ei legatum est. heres igitur debebit doli exceptione posita prospicere sibi cautione | |
| a Titio de fundo non alienando. Si quis plus quam dedit ademerit, ademptio ualet, ueluti | 5.1 |
| si quis uiginti legauerit et quadraginta ademerit. Si loci usum fructum leget testator et | 6.1 |
| iter adimat, non ualet ademptio ne<c> uitiatur legatum: sicuti qui proprietatem fundi legat, | |
| iter adimendo legatum non minuit. Si duobus Titiis separatim legauerit et uni ademerit | 7.1 |
| nec appareat, cui ademptum sit, utrique legatum debetur, quemadmodum et in dando, si | |
| non appareat cui datum sit, dicemus neutri legatum. Si Titio fundus pure eidemque sub | 8.1 |
| condicione legatus sit, deinde postea ademptum sit sic: 'Titio fundum, quem sub condi- | |
| cione legaui, heres meus ne dato', ex nulla datione debetur, nisi specialiter dixerit pure | |
| eum legatum uelle accipere. Condicio legati an adimi possit uel hereditatis uel statuliberi, | 9.1 |
| uidendum. et Iulianus scribit in statulibero detractam condicionem non repraesentare liber- | |
| tatem. Papinianus quoque libro septimo decimo quaestionum scribit generaliter condicionem | |
| adimi non posse: nec enim datur, inquit, condicio, sed adscribitur: quod autem adscribitur, | |
| non potest adimi, sed quod datur. sed melius est sensum magis quam uerba amplecti et | 5 |
| condiciones sicut adscribi, ita et adimi posse. Cum Titio centum testamento legasset et | 10.1 |
| eidem codicillis ita legasset: 'Titio quinquaginta dumtaxat nec amplius heres meus dato', | |
| non amplius quinquaginta legatarium petiturum. Non solum autem legata, sed et fideicom- | 11.1 |
| missa adimi possunt et quidem nuda uoluntate. unde quaeritur, an etiam inimicitiis inter- | |
| positis fideicommissum non debeatur: et si quidem capitales uel grauissimae inimicitiae | |
| intercesserint, ademptum uideri quod relictum est: sin autem leuis offensa, manet fidei- | |
| commissum. secundum haec et in legato tractamus doli exceptione opposita. | 5 |
| Idem libro trigesimo tertio ad Sabinum. Quod si iterum in amicitiam redie- | 4.pr.1 |
| runt et paenituit testatorem prioris offensae, legatum uel fideicommissum relictum redinte- | |
| gratur: ambulatoria enim est uoluntas defuncti usque ad uitae supremum exitum. | |
| Gaius libro secundo ad edictum urbicum. Sicut adimi legatum potest, ita | 5.pr.1 |
| et ad alium transferri, ueluti hoc modo: 'quod Titio legaui, id Seio do lego': quae res in | |
| personam Titii tacitam ademptionem continet. | |
| Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Translatio legati fit quat- | 6.pr.1 |
| tuor modis: aut enim a persona in personam transfertur: aut ab eo qui dare iussus est | |
| transfertur, ut alius det: aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei: aut quod | |
| pure datum est, transfertur sub condicione. Sed si id, quod a Titio dedi, a Maeuio dem, | 1.1 |
| quamuis soleant esse duo eiusdem rei debitores, tamen uerius est hoc casu ademptum esse | |
| legatum: nam cum dico: 'quod Titium dare damnaui, Seius damnas esto dare', uideor di- | |
| cere, ne Titius det. Item si pro fundo decem legentur, quidam putant non esse ademptum | 2.1 |
| prius legatum: sed uerius est ademptum esse: nouissima enim uoluntas seruatur. | |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum. Quod si alii legetur sub con- | 7.pr.1 |
| dicione, quod alii pure datum est, non plene recessum uidetur a primo, sed ita demum, si | |
| condicio sequentis exstiterit: ceterum si hoc animo fuerit testator, ut omnimodo recessum | |
| a primo putauerit, dicendum erit a primo ademptum legatum. | |
| Iulianus libro trigesimo secundo digestorum. Et ideo si uiuo testatore mortuus fuerit | 8.pr.1 |
| is, in quem translatum legatum fuerit, nihilo magis ad eum, a quo translatum fuerit, per- | |
| tinebit. | |
| Ulpianus libro quinto disputationum. Cum centum, quae quis pure reliquit, | 9.pr.1 |
| condicione adiecta iterum eidem legauit, si quidem quasi aliam hanc summam esse uoluit, | |
| et quod pure relictum est statim debebitur et quod sub condicione adscriptum est, si con- | |
| dicio exstiterit. quod si eandem summam mutata uoluntate sub condicione reliquit, pura | |
| datio condicionalis effecta uidebitur. quare si in eodem testamento, in quo centum ad- | 5 |
| scripser<a>t, postea quinquaginta reliquerit, si quidem alia uoluit esse haec quinquaginta, | |
| centum quinquaginta debebuntur, sin uero quinquaginta tantum deberi uoluit, quinquaginta | |
| tantum debebuntur. idem est et si in codicillis id fuerit factum. | |
| Iulianus libro trigesimo septimo digestorum. Si legatum pure datum Titio | 10.pr.1 |
| adimatur sub condicione et pendente condicione Titius decesserit, quamuis condicio de- | |
| fecerit, ad heredem Titii legatum non pertinebit: nam legatum cum sub condicione adi- | |
| mitur, perinde est, ac si sub contraria condicione datum fuisset. Quod ita legatum est: | 1.1 |
| 'Titio decem heres meus dato: si Titio non dederit, eadem decem Sempronio dato', si mo- | |
| riatur Titius ante diem legati, Sempronius legatum utiliter petet: translatum enim legatum | |
| intellegi debebit. | |
| Idem libro quinquagesimo quarto digestorum. Qui hominem legat et Stichum | 11.pr.1 |
| adimit, non peremit legatum, sed extenuat, | |
| Ulpianus libro quinquagesimo ad Sabinum. ut Stichum legatarius eligere | 12.pr.1 |
| non possit. | |
| Marcianus libro sexto institutionum. Diui Seuerus et Antoninus rescripse- | 13.pr.1 |
| runt, cum testator postrema scriptura quaqua ratione motus pessimum libertum esse adie- | |
| cisset, ea quae priore scriptura ei relicta fuerant adempta uideri. | |
| Florentinus libro primo institutionum. Legata inutiliter data ademptione | 14.pr.1 |
| non confirmantur, ueluti si domino herede instituto, seruo pure legatum sub condicione | |
| adimatur: nam pure legatum si sub condicione adimatur, sub contraria condicione datum | |
| intellegitur et ideo confirmatur. ademptio autem, quo minus, non quo magis legatum de- | |
| beatur, interuenit. Quibus ex causis datio legati inutilis est, ex isdem causis etiam ademptio | 1.1 |
| inefficax habetur, ueluti si uiam pro parte adimas aut pro parte liberum esse uetes. | |
| Paulus libro singulari de adsignatione libertorum. Cum seruus legatus a | 15.pr.1 |
| testatore et alienatus rursus redemptus sit a testatore, non debetur legatario opposita ex- | |
| ceptione doli mali. sane si probet legatarius nouam uoluntatem testatoris, non submouebitur. | |
| Idem ex libro singulari de iure codicillorum. Nihil interest, inducatur | 16.pr.1 |
| quod scriptum est an adimatur. | |
| Celsus libro uicesimo secundo digestorum. Nihil prohibet priorem scriptu- | 17.pr.1 |
| ram posteriore corrigere commutare rescindere. | |
| Modestinus libro octauo differentiarum. Rem legatam si testator uiuus | 18.pr.1 |
| alii donauerit, omnimodo exstinguitur legatum. nec distinguimus, utrum propter necessi- | |
| tatem rei familiaris an mera uoluntate donauerit, ut, si necessitate donauerit, legatum de- | |
| beatur, si nuda uoluntate, non debeatur: haec enim distinctio in donantis munificentia<m> | |
| non cadit, cum nemo in necessitatibus liberalis exsistat. | 5 |
| Idem libro undecimo responsorum. Modestinus respondit, si adimendo lega- | 19.pr.1 |
| tum, quod Maeuio relictum sit, fideicommissum ab eo datum defunctus reuocare noluit, | |
| heredes ex causa fideicommissi conueniri posse recte probari. | |
| Pomponius libro primo ad Quintum Mucium. Licet transferam legatum in | 20.pr.1 |
| eum, cum quo nobis testamenti factio non est, siue in seruum proprium, cui sine libertate | |
| legauero, licet eis non debeatur, nec illi tamen debebitur, cui fuerit ademptum. | |
| Licinnius Rufinus libro quarto regularum. Legatum nulli alii adimi potest | 21.pr.1 |
| quam cui datum est: quapropter si filio aut seruo alieno legatum fuerit, domino aut patri | |
| legatum adimi non potest. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Ex parte heres institutus etiam lega- | 22.pr.1 |
| tum acceperat: eum testator inimicitiis grauissimis persecutus, cum testamentum aliud fa- | |
| cere instituisset neque perficere potuisset, praeteriit. hereditariae quidem actiones ei non | |
| denegabuntur, sed legatum si petat, exceptione doli mali submouebitur. | |
| Idem libro septimo responsorum. Pater inter filios facultatibus diuisis filiam | 23.pr.1 |
| ex ratione primipili commodorum trecentos aureos accipere uoluit ac postea de pecunia | |
| commodorum possessionem parauit. nihilo minus fratres et coheredes sorori fideicommis- | |
| sum praestabunt: non enim absumptum uidetur, quod in corpus patrimonii uersum est. | |
| cum autem inter filios diuiso patrimonio res indiuisas ad omnes coheredes pertinere uo- | 5 |
| luisset, ita possessionem ex commodis comparatam diuidi placuit, ut in eam superflui pretii | |
| filia portionem hereditariam accipi<a>t: hoc enim eueniret in bonis pecunia relicta. | |
| Idem libro octauo responsorum. Legatum sub condicione datum cum trans- | 24.pr.1 |
| fertur, sub eadem condicione transferri uidetur, si non condicio priori personae cohaereat: | |
| nam si quis uxori sublatis liberis legauerit, repetita condicio non uidebitur, quae fuit in | |
| persona mulieris necessaria. Pater hortos instructos filiae legauit: postea quaedam ex man- | 1.1 |
| cipiis hortorum uxori donauit. siue donationes confirmauit siue non confirmauit, posterior | |
| uoluntas filiae legato potior erit: sed etsi non ualeat donatio, tamen minuisse filiae legatum | |
| pater intellegitur. | |
| Idem libro nono responsorum. Alteri ex heredibus praeceptionem praedii | 25.pr.1 |
| dedit: mox alteri praestari aduersus debitorem actiones ad eum finem mandauit, quo | |
| praedium fuerat comparatum. cum postea praedio distracto citra ullam offensam eius, qui | |
| praeceptionem acceperat, pretium in corpus patrimonii redisset, non esse praestandas ac- | |
| tiones coheredi respondi. | 5 |
| Paulus libro nono quaestionum. Si, seruo cum libertate dato legato, et | 26.pr.1 |
| alienato adimatur libertas, quamuis alieno inutiliter adimatur, tamen legatum ad emptorem | |
| non peruenturum: et merito: constitit enim ademptio, quia possit redimi, sicut datio, cum | |
| in eum confertur, qui testamenti faciendi tempore fuit testatoris, deinde alienato codicillis | |
| libertas datur. Quid ergo, si eum, quem liberum esse quis iusserat, manumiserat uiuus, | 1.1 |
| deinde codicillis libertatem ei ademerit? uideamus, an perdiderit legatum uana ademptio | |
| libertatis. quod quidam putant: sed superuacua scriptura non nocet legato. | |
| Idem libro uicesimo primo quaestionum. Seruus legatus est et ei aliquid. | 27.pr.1 |
| si alienato eo adimatur quod ei legatum est, ualet ademptio, quia et legatum potest | |
| procedere, si redimatur. Seruo legato et inter uiuos manumisso si legatum adimatur, | 1.1 |
| nullius momenti ademptio est: igitur legatum, quod ipsi datum est capiet. nam etsi | |
| rursus in seruitutem ceciderit, non tamen legatum eius resuscitabitur: nouus enim uidetur | |
| homo esse. | |
| Ualens libro quinto fideicommissorum. Si tibi certam rem legauero et ro- | 28.pr.1 |
| gauero te, ut eam Titio restitueres, deinde eandem rem tibi fideicommisero nec rogauero | |
| te, ut alii eam praestares, quaeritur, an in tua potestate sit ex causa fideicommissi eli- | |
| gere, ut fideicommissum non praeste<s>. et magis posteriorem scripturam testamenti placuit | |
| spectari. | 5 |
| Paulus libro tertio sententiarum. Libertus, qui in priore parte testamenti | 29.pr.1 |
| legatum acceperat et ingratus postea eadem scriptura a testatore appellatus est, commu- | |
| tata uoluntate actionem ex testamento habere non potest. | |
| Scaeuola libro uicesimo digestorum. Alumnae suae plura legauerat: quae- | 30.pr.1 |
| dam ex his abstulit, quaedam ut praestarentur, ab herede suo petit, in quibus et uiginti | |
| dari uoluit his uerbis: 'hoc amplius do lego darique uolo uiginti auri libras' et adiecit: | |
| 'fideique tuae, Atti, committo, ut in primis Semproniam sororem tuam pro tua pietate et | |
| regere et tueri uelis, et, si putaueris eam ad bonam uitae consuetudinem reuersam, ita | 5 |
| uiginti auri libras ei reddere, cum morieris. interim tamen reditus eius, id est usuras se- | |
| misses ei praestes'. postea codicillis ad Maeuium legatarium easdem uiginti libras auri | |
| transtulit et fidei eius commisit in haec uerba: 'uiginti libras auri, quas testamento Sem- | |
| proniae alumnae meae reliqui, eas dari uolo Maeuio cautionibus interpositis, ut ex ea summa | |
| eidem Semproniae, quamdiu aduixerit, praestet menstruos denarios quinque et uestiarii | 10 |
| nomine denarios centenos uicenos quinos, idque fidei uestrae committo: certa sum autem | |
| te, Maeui, pro tua pietate petiturum ab herede tuo, ut uoluntas mea in persona alumnae | |
| meae duret'. quaesitum est, an Maeuius legatarius cogendus sit post mortem suam uiginti | |
| libras auri Semproniae restituere, sicut rogatus fuerat Attius heres. respondit secundum ea | |
| quae proponerentur uiginti quidem auri libras non cogendum praestare, sed alia, quae ab | 15 |
| eo alumnae relicta sunt, deberi et a Maeuio et ab herede eius, donec uiuit alumna. Titia | 1.1 |
| testamento Seiam libertam eandemque collactaneam ex parte duodecima heredem instituerat, | |
| Pamphilo liberto suo praedia per fideicommissum dedit, in quibus et ϲύγκτηϲιν praediorum | |
| quae appellabatur circa Colone<n>: eidem liberto postea per epistulam alias etiam res do- | |
| nauit, in quibus de Seia et Pamphilo ita est locuta: 'Τιτία τοῖϲ κληρονόμοιϲ μου χαίρειν. | 5 |
| βούλομαι βέβαια εἶναι τὰ ὑποτεταγμένα, ὅϲα ἔφθαϲα εἰϲ τὸ ὄνομα τὸ Παμφίλου πεποιηκέναι. ἐάν | |
| Ϲεΐα ἡ ϲύντροφόϲ μου κληρονόμοϲ μὴ γένηται, ἐξ οὗ γέγραφα αὐτὴν μέρουϲ, βούλομαι αὐτῇ δο- | |
| θῆναι τὴν ϲύγκτηϲιν τὴν περὶ Κολώνην'. quaesitum est, cum Seia liberta omissa parte here- | |
| ditatis ei testamento adscripta ex codicillis fideicommissum, id est ϲύγκτηϲιν circa Colonen, | |
| eligat, an, si Pamphilus ex causa fideicommissi eadem praedia uindicet, doli mali exceptione | 10 |
| summoueri debeat. respondit translatum uideri fideicommissum praediorum, id est ϲύγκτηϲιν | |
| quae est circa Colonen, in Seiam libertam. Ab heredibus petierat, ut, si in prouincia de- | 2.1 |
| cessisset, sexaginta Lucio Titi<o> darentur, ut is corpus eius curaret in patriam reportari, | |
| et adiecerat haec uerba: 'cui concedi uolo, si quid ex ea pecunia supererit'. eadem die | |
| codicillos ad heredes suos ita scripserat: 'peto a uobis, ut, siue in prouincia siue in uia | |
| aliquid mihi humanitus acciderit, corpus meum curetis et in Campania et in monumen- | 5 |
| tum filiorum meorum reportare'. quaesitum est, an id, quod superfuerit ex sexaginta, a | |
| Lucio Titio tacite ademerit. respondit ademptum uideri. Qui filias ex disparibus portio- | 3.1 |
| nibus testamento here<de>s instituerat, paene omnium bonorum suorum eodem testamento | |
| diuisionem fecit, deinde haec uerba adiecit: 'τὰ δὲ λοιπὰ πάντα τῶν ὑπαρχόντων μου, ὁμοίωϲ | |
| καὶ τὰ τῆϲ κληρονομίαϲ βάρη ἔϲται μόνων τῶν δύο μου θυγατέρων Πρίμηϲ καὶ Ϲεκούνδηϲ ἢ | |
| τῆϲ ἐξ αὐτῶν περιούϲηϲ'. postea codicillis longe aliam diuisionem fecit bonorum inter eas- | 5 |
| dem, inter quas et testamento diuiserat, quaedam tamen nulli nominatim dedit. quaesitum | |
| est, an Prima et Secunda filia<e> ex uerbis testamenti consequi possint, ut solae habeant ea, | |
| quae nominatim nulli relicta sunt in diuisione, quae nouissima a patre facta est. respondit | |
| non a tota uoluntate recessisse uideri, sed his tantum rebus quas reformasset. Cum post | 4.1 |
| apertas tabulas testamenti Priscillianus uixerit, de cuius legato portioneque hereditatis mater | |
| epistula ita cauerat: 'quoniam cognoui Priscillianum filium meum in extremis esse, iustis- | |
| simum et piissimum duxi portionem eius hereditatis, quam ei testamento dederam, legare | |
| Mariano fratri meo et Ianuario marito meo aequis portionibus: et si quid ei amplius lega- | 5 |
| ueram, ut si quid ei humanitus contigerit, do lego darique eis uolo': postea ex eadem | |
| infirmitate Priscillianus decessit. quaesitum est, an legatum quoque eius ad Ianuarium et | |
| Marianum ex causa fideicommissi pertineat. respondit posse uideri, si decessisset ex ea in- | |
| firmitate, omnimodo et legatum ad eos de quibus quaereretur transtulisse. | |
| Scaeuola libro quarto decimo digestorum. Filio ex parte heredi instituto | 31.pr.1 |
| duos fundos cum mancipiis et instrumento omni legauit: idem uxori plura legata et seruos | |
| Stichum et Damam legauit: sed cum in altero ex fundis filio praelegatis cognouisset uili- | |
| cum non esse, Stichum misit et tam rei rusticae quam rationibus fundi praefecit: quaesitum | |
| est, Stichus utrum ad uxorem an ad filium pertineret. respondit, cum memor erat eorum, | 5 |
| quae testamento cauisset, Stichum his praediis, in quae translatus est, actorem cedere nec | |
| uxorem posse Stichum ex fideicommissi causa petere. Matri suae heredi ex parte institutae | 1.1 |
| quattuor praedia legauit et fidei eius commisit, ut ex his duo socero restitueret: deinde | |
| codicillis socero ademit fideicommissum: quaesitum est, an nihilo minus ex praelegatione | |
| ad matrem pertineret. respondi nihil proponi, cur ad matrem pertinerent. Seia testamento | 2.1 |
| suo legauit auri pondo quinque: Titius accusauit eam, quod patrem suum mandasset inter- | |
| ficiendum: Seia post institutam accusationem codicillos confecit nec ademit Titio priuigno | |
| legatum et ante finem accusationis decessit: acta causa pronuntiatum est patrem Titii sce- | |
| lere Seiae non interceptum. quaero, cum codicillis legatum, quod testamento Titio dederat, | 5 |
| non ademerit, an ab heredibus Seiae Titio debeatur. respondit secundum ea quae propone- | |
| rentur non deberi. Filiae, quam in potestate habebat, inter cetera legauit peculium: idem | 3.1 |
| post factum testamentum pecuniam a debitore filiae exegit et in suam rationem conuertit: | |
| quaero, an filia eo nomine cum heredibus patris agere possit. respondit, si probare<t> non | |
| adimendi animo factum, agere posse. | |
| Uenuleius libro decimo actionum. Detrahere legatis uel adicere, si nihil | 32.pr.1 |
| pr<ae>ter pecuniam numeratam legatum sit, promptum est: cum uero res corporales inter- | |
| uenient, et scriptura difficilior fit et obscura portio. Cum libertas adimitur, legata seruis | 1.1 |
| relicta nihil attinet adimi. |