| DE OBSEQUIIS PARENTIBUS ET PATRONIS PRAE- | |
| STANDIS | |
| Ulpianus libro primo opinionum. Etiam militibus pietatis ratio in parentes | 37.15.1.pr.1 |
| constare debet: quare si filius miles in patrem aliqua commisit, pro modo delicti puniendus | |
| est. Et inter collibertos matrem et filium pietatis ratio secundum naturam salua esse debet. | 1.1 |
| Si filius matrem aut patrem, quos uenerari oportet, contumeliis adficit uel impias manus | 2.1 |
| eis infert, praefectus urbis delictum ad publicam pietatem pertinens pro modo eius uin- | |
| dicat. Indignus militia iudicandus est, qui patrem et matrem, a quibus se educatum dixerit, | 3.1 |
| maleficos appellauerit. | |
| Iulianus libro quarto decimo digestorum. Honori parentium ac patronorum | 2.pr.1 |
| tribuendum est, ut, quamuis per procuratorem iudicium accipiant, nec actio de dolo aut | |
| iniuriarum in eos detur: licet enim uerbis edicti non habeantur infames ita condemnati, re | |
| tamen ipsa et opinione hominum non effugiunt infamiae notam. Interdictum quoque unde | 1.1 |
| ui non est aduersus eos reddendum. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Titius puerum emit, quem post | 3.pr.1 |
| multos annos uenire iussit: postea exoratus accepto ab eo pretio eum manumisit: quaero, | |
| an eum filius et heres manumissoris ut ingratum accusare possit. respondit posse, si nihil | |
| aliud esset impedimento: nam plurimum interesse, a suo seruo quis uel etiam ab amico | |
| eius acceptis nummis dederit libertatem, an ab eo seruo, qui cum esset alienus in fidem | 5 |
| eius deuenit. etenim ille etiamsi non gratuitum, beneficium tamen praestitit, iste nihil am- | |
| plius quam operam suam accommodare uideri potest. | |
| Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum. Per procuratorem ingratum | 4.pr.1 |
| libertum posse argui diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Parens, patronus patrona, liberiue aut | 5.pr.1 |
| parentes patroni patronaeue, neque si ob negotium faciendum uel non faciendum pecuniam | |
| accepisse dicerentur, in factum actione tenentur. Sed nec famosae actiones aduersus eos | 1.1 |
| dantur, nec hae quidem, quae doli uel fraudis habent mentionem, | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. nec serui corrupti agetur, | 6.pr.1 |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. licet famosae non sint. Et in quan- | 7.1.1 |
| tum facere possunt, damnantur. Nec exceptiones doli patiuntur uel uis metusue causa, uel | 2.1 |
| interdictum unde ui uel quod ui patiuntur. Nec deferentes iusiurandum de calumnia iurant. | 3.1 |
| Nec non et si uentris nomine in possessionem calumniae causa missa dicatur patrona, | 4.1 |
| libertus hoc dicens non audietur, quia de calumnia patroni quaeri non debet. his enim | |
| personis etiam in ceteris partibus edicti honor habebitur. Honor autem his personis habe- | 5.1 |
| bitur ipsis, non etiam interuentoribus eorum: et si forte ipsi pro aliis interueniant, honor | |
| habebitur. | |
| Paulus libro decimo ad edictum. Heres liberti omnia iura integra extranei | 8.pr.1 |
| hominis aduersus patronum defuncti habet. | |
| Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum. Liberto et filio semper ho- | 9.pr.1 |
| nesta et sancta persona patris ac patroni uideri debet. | |
| Tryphoninus libro septimo decimo disputationum. Nullum ius liber- | 10.pr.1 |
| tatis causa impositorum habet in mancipato filio, quia nihil imponi liberis solet. nec | |
| quisquam dixit iureiurando obligari filium patri manumissori ut libertum patrono: nam | |
| pietatem liberi parentibus, non operas debent. | |
| Papinianus libro tertio decimo responsorum. Liberta ingrata non est, quod | 11.pr.1 |
| arte sua contra patronae uoluntatem utitur. |