| LIBER TRIGESIMUS OCTAUUS | |
| DE OPERIS LIBERTORUM | |
| Paulus libro singulari de uariis lectionibus. Operae sunt diurnum officium. | 38.1.1.pr.1 |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Hoc edictum praetor proponit coar- | 2.1.1 |
| tandae persecutionis libertatis causa impositorum: animaduertit enim rem istam libertatis | |
| causa impositorum praestationem ultra excreuisse, ut premeret atque oneraret libertinas | |
| personas. Initio igitur praetor pollicetur se iudicium operarum daturum in liber- | 1 |
| tos et libertas. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Operas stipulatus ante peractum diem | 3.pr.1 |
| operam eius diei petere non potest. Nec pars operae per horas solui potest, quia id est | 1.1 |
| officii diurni. itaque nec ei liberto, qui sex horis dumtaxat antemeridianis praesto fuisset, | |
| liberatio eius diei contingit. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. A duobus manumissus utrique operas pro- | 4.pr.1 |
| miserat: altero ex his mortuo nihil est, quare non filio eius, quamuis superstite altero, | |
| operarum detur petitio. nec hoc quicquam commune habet cum hereditate aut bonorum | |
| possessione: perinde enim operae a libertis ac pecunia credita petitur. haec ita Aristo | |
| scripsit, cuius sententiam puto ueram: nam etiam praeteritarum operarum actionem dari | 5 |
| heredi extraneo sine metu exceptionis placet. dabitur igitur et uiuo altero patrono. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Si quis operas sit stipulatus sibi | 5.pr.1 |
| liberisque suis, etiam ad postumos peruenit stipulatio. | |
| Idem libro uicensimo sexto ad Sabinum. Fabriles operae ceteraeque, quae | 6.pr.1 |
| quasi in pecuniae, praestatione consistunt, ad heredem transeunt, officiales uero non | |
| transeunt. | |
| Idem libro uicensimo octauo ad Sabinum. Ut iurisiurandi obligatio contra- | 7.pr.1 |
| hatur, libertum esse oportet qui iuret et libertatis causa iurare. Plane quaeritur, si quis | 1.1 |
| liberto suo legauerit, si filio suo iurauerit se decem operarum nomine praestaturum, an | |
| obligetur iurando. et Celsus Iuuentius obligari eum ait paruique referre, quam ob cau- | |
| sam de operis libertus iurauerit: et ego Celso adquiesco. Iurare autem debet post manu- | 2.1 |
| missionem, ut obligetur: et siue statim siue post tempus iurauerit, obligatur. Iurare autem | 3.1 |
| debet operas donum munus se praestaturum, operas qualescumque, quae modo probe iure | |
| licito inponuntur. Rescriptum est a diuo Hadriano et deinceps cessare operarum persecu- | 4.1 |
| tionem aduersus eum, qui ex causa fideicommissi ad libertatem perductus est. Da- | 5.1 |
| bitur et in impuberem, cum adoleuerit, operarum actio: sed interdum et quamdiu | |
| impubes est: nam huius quoque est ministerium, si forte uel librarius uel nomenculator | |
| uel calculator sit uel histrio uel alterius uoluptatis artifex. Si liberi patroni ex inaequa- | 6.1 |
| libus partibus essent instituti, utrum pro parte dimidia an pro hereditariis habeant ope- | |
| rarum actionem? et puto uerius liberos pro aequalibus habituros actionem. Parui autem | 7.1 |
| refert, in potestate fuerint liberi an uero emancipati. Sed si in adoptionem datum heredem | 8.1 |
| scripserit patronus, magis est, ut operae ei debeantur. Nec patronae liberi summouentur | 9.1 |
| ab operarum petitione. | |
| Pomponius libro octauo ad Sabinum. Si quando duobus patronis iurauerit | 8.pr.1 |
| libertus operas se daturum, Labeoni placet et deberi et peti posse partem operae, cum | |
| semper praeterita opera, quae iam dari non possit, petatur. quod contingit, si uel ipsis | |
| patronis iuretur uel promittatur uel communi eorum seruo uel complures heredes uni pa- | |
| trono existant. Pro liberto iurante fideiubere quemuis posse placet. | 1.1 |
| Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum. Operae in rerum natura non | 9.pr.1 |
| sunt. Sed officiales quidem futurae nec cuiquam alii deberi possunt quam patrono, cum | 1.1 |
| proprietas e<a>rum et in edentis persona et in eius cui eduntur constitit: fabriles autem | |
| aliaeue eius generis sunt, ut a quocumque cuicumque solui possint. sane enim, si in arti- | |
| ficio sint, iubente patrono et alii edi possunt. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Seruus patroni a liberto male | 10.pr.1 |
| ita stipulatur: 'operas mihi dare spondes?' itaque patrono dari stipulandum est. Libertus | 1.1 |
| operarum nomine ita iurando 'patrono aut Lucio Titio' soluere Lucio Titio non potest, ut | |
| a patrono liberetur | |
| Iulianus libro uicensimo secundo digestorum. (nihil autem interest, extra- | 11.pr.1 |
| neus sit Lucius Titius an filius), | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. quia aliae operae erunt, | 12.pr.1 |
| quae Lucio Titio dantur. sed si libertatis causa pecuniam promittat libertus egenti patrono | |
| aut Titio, omnimodo adiectio Titii ualet. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Si quis hac lege emptus | 13.pr.1 |
| sit, ut manumittatur, et ex constitutione diui Marci peruenerit ad libertatem, operae ei | |
| impositae nullum effectum habebunt. Sed nec cui bona addi<c>ta sunt ex constitutione diui | 1.1 |
| Marci libertatium conseruandarum causa, poterit operas petere neque ab his, qui directas, | |
| neque ab his, qui fideicommissarias acceperunt, quamuis fideicommissarias libertates qui | |
| acceperunt, ipsius liberti efficiantur: non enim sic fiunt liberti, ut sunt proprii, quos nulla | |
| necessitate cogente manumisimus. Iudicium de operis tunc locum habet, cum operae | 2.1 |
| praeterierint. praeterire autem non possunt, antequam incipiant cedere, et incipiunt, postea- | |
| quam fuerint indictae. Etiam si uxorem habeat libertus, non prohibetur patronus operas | 3.1 |
| exigere. Si impubes sit patronus, uoluntate eius non uidetur liberta nupta, nisi tutoris | 4.1 |
| auctoritas uoluntati accesserit. Rati quoque habitio patrono obest in nuptiis libertae. | 5.1 |
| Terentius Clemens libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Plane cum | 14.pr.1 |
| desierit nupta esse, operas peti posse omnes fere consentiunt. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Libertus, qui post indictio- | 15.pr.1 |
| nem operarum ualetudine impeditur, quo minus praestet operas, non tenetur: nec enim | |
| potest uideri per eum stare, quo minus operas praestet. Neque promitti neque solui nec | 1.1 |
| deberi nec peti pro parte poterit opera. ideo Papinianus subicit: si non una, sed plures | |
| operae sint et plures heredes existant patrono qui operas stipulatus est, uerum est obli- | |
| gationem operarum numero diuidi. denique Celsus libro duodecimo scribit, si communis | |
| libertus patronis duobus operas mille daturum se iurauerit aut communi eorum seruo pro- | 5 |
| miserit, quingenas potius deberi, quam singularum operarum dimidias. | |
| Paulus libro quadragensimo ad edictum. Eius artificii, quod post manu- | 16.pr.1 |
| missionem didicerit libertus, operas debebit praestare, si haec sint, quae quandoque ho- | |
| neste et sine periculo uitae praestantur, nec semper hae, quae manumissionis tempore | |
| praestari debuerunt. sed si turpes operas postea exercere coeperit, praestare debebit eas, | |
| quas manumissionis tempore praestabat. Tales patrono operae dantur, quales ex aetate | 1.1 |
| dignitate ualetudine necessitate proposito ceterisque eius generis in utraque persona aesti- | |
| mari debent: | |
| Idem libro singulari de iure patronatus. nec audiendus est patronus, si | 17.pr.1 |
| poscit operas, quas uel aetas recusat uel infirmitas corporis non patiatur uel quibus insti- | |
| tutum uel propositum uitae minuitur. | |
| Idem libro quadragensimo ad edictum. Suo uictu uestituque operas prae- | 18.pr.1 |
| stare debere libertum Sabinus ad edictum praetoris urbani libro quinto scribit: quod si | |
| alere se non possit, praestanda ei a patrono alimenta: | |
| Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale. aut certe ita exigendae | 19.pr.1 |
| sunt ab eo operae, ut his quoque diebus, quibus operas edat, satis tempus ad quaestum | |
| faciendum, unde ali possit, habeat: | |
| Paulus libro quadragensimo ad edictum. quod nisi fiat, praetorem ipsam | 20.pr.1 |
| patrono denegaturum operarum praestationem: idque est uerum, quia unusquisque, quod | |
| spopondit, suo impendio dare debet, quamdiu id quod debet in rerum natura est. Ex | 1.1 |
| prouincia libertum Romam uenire debere ad reddendas operas Proculus ait: sed qui dies | |
| interea cesserint, dum Romam uenit, patrono perire, dummodo patronus tamquam uir | |
| bonus et diligens pater familias Romae moraretur uel in prouinciam proficiscatur: ceterum | |
| si uagari per orbem terrarum uelit, non esse iniungendam necessitatem liberto ubique | 5 |
| eum sequi. | |
| Iauolenus libro sexto ex Cassio. Operae enim loco edi debent ubi patro- | 21.pr.1 |
| nus moratur, sumptu scilicet et uectura patroni. | |
| Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Cum patronus operas | 22.pr.1 |
| stipulatus sit, tunc scilicet committitur stipulatio, cum poposcerit nec libertus praestiterit. | |
| nec interest, adiecta sint haec uerba 'cum poposcero' an non sint adiecta: aliud enim est | |
| de operis, aliud de ceteris rebus. cum enim operarum editio nihil aliud sit quam officii | |
| praestatio, absurdum est credere alio die deberi officium, quam quo is uellet, cui prae- | 5 |
| standum est. Cum libertus promiserit patrono operas se daturum neque adiecerit 'liberisque | 1.1 |
| eius', constat liberis eius ita demum deberi, si patri heredes extiterint. heredes tamen ex- | |
| titisse liberos parenti ita demum prodesse ad operarum petitionem Iuliano placet, si non | |
| per alium heredes extiterunt. itaque si quis exheredato emancipato filio seruum eius here- | |
| dem instituerit et per eum seruum heres extiterit filius, repelli eum ab operarum petitione | 5 |
| debere, perinde ac repelleretur patronus, qui operas non imposuisset uel quas imposuit | |
| reuendidisset. In omnibus operis praecipue obseruandum est, ut temporis spatia, | 2.1 |
| quae ad curam corporis necessaria sunt, liberto relinquantur. | |
| Iulianus libro uicensimo secundo digestorum. Hae operae, quas libertus | 23.pr.1 |
| promittit, multum distant a fabrilibus uel pictoriis operis. denique si libertus faber aut | |
| pictor fuerit, quamdiu id artificium exercebit, has operas patrono praestare cogitur. quare | |
| sicut fabriles operas quis potest sibi aut Titio stipulari, ita patronus a liberto operas sibi | |
| aut Sempronio recte stipulatur: et libertus obligatione soluetur, si tales operas extraneo | 5 |
| dederit, quales patrono praestando liberaretur. Si patroni plures consulto in diuersas re- | 1.1 |
| giones discesserint et liberto simul operas indixerint, potest dici diem operarum cedere, | |
| sed libertum non obligari, quia non per eum, sed per patronos staret, quo minus operae | |
| dentur, sicut accidit, cum aegrotanti liberto operae indicuntur. quod si diuersarum ciuita- | |
| tium patroni sint et in sua quisque moretur, consentire debent in operis ab eo accipien- | 5 |
| dis: durum alioquin est eum, qui se liberare potest decem diebus operando, simul operis | |
| indictis, si in accipiendis non consentiant, compelli ad praestandam alteri quinque opera- | |
| rum aestimationem. | |
| Idem libro quinquagensimo secundo digestorum. Quotiens certa species ope- | 24.pr.1 |
| rarum in stipulationem deducitur, ueluti pictoriae fabriles, peti quidem non possunt nisi | |
| praeteritae, quia etsi non uerbis, at re ipsa inest obligationi tractus temporis, sicuti cum | |
| Ephesi dari stipulemur, dies continetur. et ideo inutilis est haec stipulatio: 'operas tuas | |
| pictorias centum hodie dare spondes?' cedunt tamen operae ex die interpositae stipula- | 5 |
| tionis. sed operae, quas patronus a liberto postulat, confestim non cedunt, quia id agi | |
| inter eos uidetur, ne ante cederent quam indictae fuissent, scilicet quia ex commodo pa- | |
| troni libertus operas edere debet: quod in fabro uel pictore dici non conuenit. | |
| Idem libro sexagensimo quinto digestorum. Patronus, qui operas liberti sui | 25.pr.1 |
| locat, non statim intellegendus est mercedem ab eo capere: sed hoc ex genere operarum, | |
| ex persona patroni atque liberti colligi debet. Nam si quis pantomimum uel archimimum | 1.1 |
| libertum habeat et eius mediocris patrimonii sit, ut non aliter operis eius uti possit quam | |
| locauerit eas, exigere magis operas quam mercedem capere existimandus est. Item ple- | 2.1 |
| rumque medici seruos eiusdem artis libertos perducunt, quorum operis perpetuo uti non | |
| aliter possunt, quam ut eas locent. ea et in ceteris artificibus dici possunt. Sed qui operis | 3.1 |
| liberti sui uti potest et locando pretium earum consequi mallet, is existimandus est mer- | |
| cedem ex operis liberti sui capere. Nonnunquam autem ipsis libertis postulantibus patroni | 4.1 |
| operas locant: quo facto pretium magis operarum quam mercedem capere existimandi sunt. | |
| Alfenus Uarus libro septimo digestorum. Medicus libertus, quod putaret, | 26.pr.1 |
| si liberti sui medicinam non facerent, multo plures imperantes sibi habiturum, postulabat, | |
| ut sequerentur se neque opus facerent: id ius est nec ne? respondit ius esse, dummodo | |
| liberas operas ab eis exigeret, hoc est ut adquiescere eos meridiano tempore et ualetu- | |
| dinis et honestatis suae rationem habere sineret. Item rogaui, si has operas liber<t>i dare | 1.1 |
| nollent, quanti oporteret aestimari. respondit, quantum ex illorum operis fructus, non | |
| quantum ex incommodo dando illis, si prohiberet eos medicinam facere, commodi patronus | |
| consecuturus esset. | |
| Iulianus libro primo ex Minicio. Si libertus artem pantomimi exerceat, | 27.pr.1 |
| uerum est debere eum non solum ipsi patrono, sed etiam amicorum ludis gratuitam ope- | |
| ram praebere: sicut eum quoque libertum, qui medicinam exercet, uerum est uoluntate | |
| patroni curaturum gratis amicos eius. neque enim oportet patronum, ut operis liberti sui | |
| utatur, aut ludos semper facere aut aegrotare. | 5 |
| Paulus libro singulari de iure patronatus. Si duorum pluriumue communis | 28.pr.1 |
| liberta unius patroni uoluntate nupserit, alteri patrono ius operarum manet. | |
| Ulpianus libro sexagensimo quarto ad edictum. Si operarum iudicio actum | 29.pr.1 |
| fuerit cum liberto et patronus decesserit, conuenit translationem heredi extraneo non esse | |
| dandam: filio autem et si heres non extat et si lis contesta<ta> non fuerat, tamen omni- | |
| modo competit, nisi exheredatus sit. | |
| Celsus libro duodecimo digestorum. Si libertus ita iurauerit dare se, quot | 30.pr.1 |
| operas patronus arbitratus sit, non aliter ratum fore arbitrium patroni, quam si aequum | |
| arbitratus sit. et fere ea mens est personam arbitrio substituentium, ut, quia sperent eum | |
| recte arbitraturum, id faciant, non quia uel immodice obligari uelint. In libertam, quae | 1.1 |
| uoluntate patroni nupsit, praeteritarum ante nuptias operarum actio datur. | |
| Modestinus libro primo regularum. Operis non impositis manumissus, | 31.pr.1 |
| etiamsi ex sua uoluntate aliquo tempore praestiterit, compelli ad praestandas, quas non | |
| promisit, non potest. | |
| Idem libro sexto pandectarum. Is qui onerandae libertatis causa pecuniam | 32.pr.1 |
| patrono repromiserit, non tenetur: uel patronus, si pecuniam exegerit, bonorum possessio- | |
| nem contra tabulas eius non potest petere. | |
| Iauolenus libro sexto ex Cassio. Imponi operae ita, ut ipse libertus se | 33.pr.1 |
| alat, non possunt. | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Quintum Mucium. Interdum et de- | 34.pr.1 |
| minutionem et augmentum et mutationem recipere obligationes operarum sciendum est. | |
| nam dum languet libertus, patrono operae, quae iam cedere coeperunt, pereunt. sed si | |
| liberta, quae operas promisit, ad eam dignitatem perueniat, ut inconueniens sit praestare | |
| patrono operas, ipso iure hae intercident. | 5 |
| Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Liberta maior | 35.pr.1 |
| quinquaginta annis operas praestare patrono non cogitur. | |
| Ulpianus libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Labeo ait libertatis | 36.pr.1 |
| causa societatem inter libertum et patronum factam ipso iure nihil ualere palam esse. | |
| Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. 'Qui libertinus duos | 37.pr.1 |
| pluresue a se genitos natasue in sua potestate habebit praeter eum, qui artem ludicram | |
| fecerit quiue operas suas ut cum bestiis pugnaret locauerit: ne quis eorum operas doni | |
| muneris aliudue quicquam libertatis causa patrono patronae liberisue eorum, de quibus | |
| iurauerit uel promiserit obligatusue erit, dare facere praestare debeto'. Et si non eodem | 1.1 |
| tempore duo in potestate habuerit uel unum quinquennem, liberabitur operarum obligatione. | |
| Amissi antea liberi ad eas operas, quae postea imponuntur, prosunt, ut Iulianus ait. | 1a.1 |
| Sed | 2.1 |
| et si uno amisso obliget se, deinde alter nascatur, multo magis Pomponius ait amissum | |
| huic iungi, uti liberetur. Nihil autem interest, utrum ipsi promittat patrono an eis qui in | 3.1 |
| potestate eius sint. Sed si creditori suo libertum patronus delegauerit, non potest idem | 4.1 |
| dici: solutionis enim uicem continet haec delegatio. potest tamen dici, si in id, quod pa- | |
| trono promisit, alii postea delegatus sit, posse eum liberari ex hac lege: nam uerum est | |
| patrono eum expromisisse, quamuis patrono nunc non debeat: quod si ab initio delegante | |
| patrono libertus promiserit, non liberari eum. Non solum futurarum, sed etiam praeteri- | 5.1 |
| tarum operarum liberatio fit. Iulianus etiam si iam petitae sunt operae, liberis sublatis | 6.1 |
| absolutionem faciendam. sed si iam operarum nomine condemnatus est, non potest liberari, | |
| quoniam iam pecuniam debere coepit. Postumus liberti heredes patris sui non liberat, quod | 7.1 |
| proficisci liberatio a liberto debet nec quisquam post mortem liberari intellegi potest. ex | |
| lege autem nati liberi prosunt. Etiamsi in persona<m> liberti collata liberatio est, fideius- | 8.1 |
| sores quoque liberabuntur ex sententia legis: quod si libertus expromissorem dederit, nihil | |
| hoc caput ei proderit. | |
| Callistratus libro tertio edicti monitorii. Hae demum impositae operae | 38.pr.1 |
| intelleguntur, quae sine turpitudine praestari possunt et sine periculo uitae. nec enim si | |
| meretrix manumissa fuerit, easdem operas patrono praestare debet, quamuis adhuc corpore | |
| quaestum faciat: nec harenarius manumissus tales operas, quia istae sine periculo uitae | |
| praestari non possunt. Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono | 1.1 |
| praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit. quod si artificium exercere de- | |
| sierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, ueluti ut cum | |
| patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat. | |
| Paulus libro septimo ad Plautium. Si ita stipulatio a patrono facta sit: 'si | 39.pr.1 |
| decem dierum operas non dederis, uiginti nummos dare spondes?' uidendum est, an nec | |
| uiginti actio danda sit, quasi onerandae libertatis gratia promissi sint, nec operarum, quae | |
| promissae non sint? an uero operae dumtaxat promissae fingi debeant, ne patronus omni- | |
| modo excludatur? et hoc praetor quoque sentit operas dumtaxat promissas. Sequens illa | 1.1 |
| quaestio est, an libertus impetrare debeat, ne maioris summae quam uiginti condemnetur, | |
| quia uidetur quodammodo patronus tanti operas aestimasse ideoque non deberet egredi | |
| taxationem uiginti. sed iniquum est nec oportet liberto hoc indulgere, quia non debet ex | |
| parte obligationem comprobare, ex parte tamquam de iniqua queri. | 5 |
| Papinianus libro uicensimo quaestionum. Si bona patroni uenierint, opera- | 40.pr.1 |
| rum, quae post uenditionem praeterierint, actio patrono dabitur, etsi alere se possit: ante | |
| uenditionem praeteritarum non dabitur, quoniam ex ante gesto agit. | |
| Idem libro quinto responsorum. Libertus, qui operarum obligatione dimissus | 41.pr.1 |
| est atque ita liberam testamenti factionem adsecutus est, nihilo minus obsequi uerecundiae | |
| tenetur. alimentorum diuersa causa est, cum inopia patroni per inuidiam libertum conuenit. | |
| Idem libro non responsorum. 'Cerdonem seruum meum manumitti uolo ita, | 42.pr.1 |
| ut operas heredi promittat.' non cogitur manumissus promittere: sed etsi promiserit, in | |
| eum actio non dabitur: nam iuri publico derogare non potuit, qui fideicommissariam liber- | |
| tatem dedit. | |
| Idem libro nono decimo responsorum. Operis obligatus militiae nomen non | 43.pr.1 |
| sine iniuria patroni dabit. | |
| Scaeuola libro quarto quaestionum. Si libertus moram in operis fecerit, | 44.pr.1 |
| fideiussor tenetur: mora fideiussoris nulla est. at in homine debito fideiussor etiam ex sua | |
| mora in obligatione retinetur. | |
| Idem libro secundo responsorum. Libertus negotiatoris uestiarii an eandem | 45.pr.1 |
| negotiationem in eadem ciuitate et eodem loco inuito patrono exercere possit? respondit | |
| nihil proponi, cur non possit, si nullam laesionem ex hoc sentiet patronus. | |
| Ualens libro quinto fideicommissorum. Liberta si in concubinatu patroni | 46.pr.1 |
| esset, perinde ac si nupta eidem esset, operarum petitionem in eam dari non oportere | |
| constat. | |
| Idem libro sexto fideicommissorum. Campanus scribit non debere praeto- | 47.pr.1 |
| rem pati donum munus operas imponi ei, qui ex fideicommissi causa manumittatur. sed | |
| si, cum sciret posse se id recusare, obligari se passus sit, non inhibendam operarum peti- | |
| tionem, quia donasse uidetur. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Sicut patronus, ita etiam | 48.pr.1 |
| patroni filius et nepos et pronepos, qui libertae nuptiis consensit, operarum exactionem | |
| amittit: nam haec, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet. Si autem nuptiae, | 1.1 |
| quibus patronus consensit, nullas habeant uires, operas exigere patronus non prohibetur. | |
| Patronae, item filiae et nepti et pronepti patroni, quae libertae nuptiis consensit, operarum | 2.1 |
| exactio non denegatur, quia his nec ab ea quae nupta est indecore praestantur. | |
| Gaius libro singulari de casibus. Duorum libertus potest aliquo casu sin- | 49.pr.1 |
| gulis diuersas operas uno tempore in solidum edere, ueluti si librarius sit et alii patrono | |
| librorum scribendorum operas edat, alter uero peregre cum suis proficiscens operas custo- | |
| diae domus ei indixerit: nihil enim uetat, dum custodit domum, libros scribere. hoc ita | |
| Neratius libris membranarum scripsit. | 5 |
| Neratius libro primo responsorum. Operarum editionem pendere <ex> existima- | 50.pr.1 |
| tione edentis: nam dignitati facultatibus consuetudini artificio eius conuenientes edendas. | |
| Non solum autem libertum, sed etiam alium quemlibet operas edentem alendum aut satis | 1.1 |
| temporis ad quaestum alimentorum relinquendum et in omnibus tempora ad curam cor- | |
| poris necessariam relinquenda. | |
| Paulus libro secundo manualium. Interdum operarum manet petitio, etiamsi | 51.pr.1 |
| ius patroni non sit: ut euenit in fratribus eius, cui adsignatus est libertus, aut nepote alte- | |
| rius patroni extante alterius patroni filio. |