| DE BONIS LIBERTORUM | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad edictum. Hoc edictum a praetore propositum | 38.2.1.pr.1 |
| est honoris, quem liberti patronis habere debent, moderandi gratia. namque ut Seruius | |
| scribit, antea soliti fuerunt a libertis durissimas res exigere, scilicet ad remunerandum tam | |
| grande beneficium, quod in libertos confertur, cum ex seruitute ad ciuitatem Romanam | |
| perducuntur. Et quidem primus praetor Rutilius edixit se amplius non daturum patrono | 1.1 |
| quam operarum et societatis actionem, uidelicet si hoc pepigisset, ut, nisi ei obsequium | |
| praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus. Posteriores praetores | 2.1 |
| certae partis bonorum possessionem pollicebantur: uidelicet enim imago societatis induxit | |
| eiusdem partis praestationem, ut, quod uiuus solebat societatis nomine praestare, id post | |
| mortem praestaret. | |
| Pomponius libro quarto ad Sabinum. Si patronus a liberto praeteritus bo- | 2.pr.1 |
| norum possessionem petere potuerit contra tabulas et antequam peteret decesserit uel dies | |
| ei bonorum possessionis agnoscendae praeterierit, liberi eius uel alterius patroni petere | |
| poterunt ex illa parte edicti, qua, primis non petentibus aut etiam nolentibus ad se per- | |
| tinere, sequentibus datur, atque si priores ex eo numero non essent. Sed si patronus heres | 1.1 |
| institutus uiuo liberto decessisset superstitibus liberis, quaesitum est, an illi contra tabulas | |
| testamenti bonorum possessionem petere possint: et eo decursum est, ut mortis tempus, | |
| quo defertur bonorum possessio, spectari debeat, an patronus non sit, ut, si sit, ex prima | |
| parte edicti liberi eius bonorum possessionem petere non possint. Si filius emancipatus | 2.1 |
| nepotem in potestate aui reliquisset, bonorum possessionem partis dimidiae dandam ei filio | |
| intestati liberti, quamuis iure ipso legitima hereditas ad nepotem pertineat, quia et contra | |
| tabulas eius liberti filio potius bonorum possessio partis debitae daretur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Etiamsi ius anulorum consecutus sit | 3.pr.1 |
| libertus a principe, aduersus huius tabulas uenit patronus, ut multis rescriptis continetur: | |
| hic enim uiuit quasi ingenuus, moritur quasi libertus. Plane si natalibus redditus sit, ces- | 1.1 |
| sat contra tabulas bonorum possessio: Idem et si a principe liberam testamenti | 2.1 |
| factionem impetrauit. Sed si hac lege emit quis, ut manumittat, ad hanc partem edicti | 3.1 |
| pertinebit. Si quis nummos accepit, ut manumitteret, non habet contra tabulas bonorum | 4.1 |
| possessionem. Ut patronus contra tabulas bonorum possessionem accipere possit, oportet | 5.1 |
| hereditatem aditam esse aut bonorum possessionem petitam: sufficit autem uel unum ex | |
| heredibus adisse hereditatem bonorumue possessionem petisse. Patronus contra ea bona | 6.1 |
| liberti omnino non admittitur, quae in castris sunt quaesita. Si deportatus patronus resti- | 7.1 |
| tutus sit, liberti contra tabulas bonorum possessionem accipere potest. idemque et in liberto | |
| deportato et restituto dicendum est. Si quis filius familias seruum de castrensi peculio | 8.1 |
| manumiserit, ex constitutione diui Hadriani patronus est admittique poterit ad contra ta- | |
| bulas bonorum possessionem ut patronus. Si capitis libertum accusauerit is, cui adsignatus | 9.1 |
| est, non potest is petere contra tabulas bonorum possessionem fratribusque suis non ob- | |
| stabit: sed hi contra tabulas bonorum possessionem petent, quemadmodum peterent, si ex | |
| altero filio nepotes essent: libertus enim, qui alteri ex filiis adsignatur, non desinit alterius | |
| filii libertus esse. amplius dicendum est: etiamsi omiserit frater bonorum possessionem, | 5 |
| alter frater, cui adsignatus non <est>, potest succedere et contra tabulas bonorum posses- | |
| sionem petere. Totiens ad bonorum possessionem contra tabulas inuitatur patronus, quo- | 10.1 |
| tiens non est heres ex debita portione institutus. Si patronus sub condicione sit institutus | 11.1 |
| eaque condicio uiuo testatore extitit, contra tabulas bonorum possessionem accipere non | |
| potest. Quid ergo, si mortis tempore pependit, extitit tamen, antequam patrono deferatur | 12.1 |
| bonorum possessio, hoc est ante aditam hereditatem, an inuitetur ex hac parte edicti? et | |
| magis est, ut aditae hereditatis tempus spectetur: hoc enim iure utimur. Si tamen in | 13.1 |
| praeteritum collata sit condicio uel ad praesens, non uidetur sub condicione institutus: aut | |
| enim impleta est et pure institutus est, aut non est et nec heres institutus est. Si libertus | 14.1 |
| patronum suum ita heredem scripserit: 'si filius meus me uiuo morietur, patronus heres | |
| esto', non male uidetur testatus: nam si decesserit filius, poterit hic existente condicione | |
| accipere bonorum possessionem. Si debita patrono portio legata sit, etsi scriptus heres | 15.1 |
| non fuerit, satis ei factum est. Sed et si institutus sit ex parte minore quam ei debetur, | 16.1 |
| residua uero pars suppleta est ei legatis siue fideicommissis, et ita satisfactum ei uidetur. | |
| Sed et mortis causa donationibus poterit patrono debita portio suppleri: nam mortis causa | 17.1 |
| donationes uice legatorum funguntur. Sed et si non mortis causa donauit libertus patrono, | 18.1 |
| contemplatione tamen debitae portionis donata sunt, idem erit dicendum: tunc enim uel | |
| quasi mortis causa imputabuntur uel quasi adgnita repellent patronum a contra tabulas | |
| bonorum possessione. Si patrono condicionis implendae causa quid datum sit, in portio- | 19.1 |
| nem debitam imputari debet, si tamen de bonis sit liberti profectum. Debitam autem | 20.1 |
| partem eorum, quae cum moritur libertus habuit, patrono damus: mortis enim tempus | |
| spectamus. sed et si dolo malo fecit, quo minus haberet, hoc quoque uoluit praetor pro | |
| eo haberi, atque si in bonis esset. | |
| Paulus libro quadragensimo secundo ad edictum. Si necem domini detexerit | 4.pr.1 |
| seruus, praetor statuere solet, ut liber sit: et constat eum quasi ex senatus consulto liber- | |
| tatem consecutum nullius esse libertum. Si libertus captus ab hostibus ibi decesserit, | 1.1 |
| quamuis liberti appellatio eum non tangat, tamen propter legem Corneliam, quae testa- | |
| mentum sic confirmat atque si in ciuitate decesserit, patrono quoque bonorum possessio | |
| danda erit. Si deportatus patronus sit, filio eius competit bonorum possessio in bonis | 2.1 |
| liberti nec impedimento est ei talis patronus, qui mortui loco habetur. et dissimile est, si | |
| patronus apud hostes sit: nam propter spem postliminii obstat liberis suis. Si extraneus | 3.1 |
| a liberto heres institutus rogatus sit filio hereditatem restituere, cum ex senatus consulto | |
| Trebelliano restituta hereditate heredis loco filius habetur, patronus summouendus est. | |
| Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Libertinus, qui patronum | 5.pr.1 |
| patronique liberos habet, si patronum ex parte debita heredem instituit, liberos eius in | |
| eandem portionem substituere debet, ut, licet patronus uiuo liberto mortuus fuerit, satis- | |
| factum uideatur liberis eius. Si patroni filium emancipatum et nepote<m> ex eo, qui in aui | 1.1 |
| familia remansit, libertus habeat, filio tantum, non etiam nepoti satisfacere debebit libertus: | |
| nec ad rem pertinet, quod ad parentis bona pariter uocantur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad edictum. Etsi ex modica parte insti- | 6.pr.1 |
| tuti sint liberi liberti, bonorum possessionem contra tabulas patronus petere non potest: | |
| nam et Marcellus libro nono digestorum scripsit quantulacumque ex parte heredem insti- | |
| tutum liberti filium patronum expellere. Cum patroni filia heres instituta | 1.1 |
| esset a liberto falsumque testamentum dictum esset, in quo scripta erat, et appellatione | |
| interposita et pendente diem suum obisset: heredibus eius diuus Marcus subuenit, ut id | |
| haberent, quod haberet patroni filia, si uiueret. Si filius liberti heres ab eo in- | 2.1 |
| stitutus abstinuerit, quamuis nomine sit heres, patronus admittitur. Sed et si per in in- | 3.1 |
| tegrum restitutionem is, qui mixtus est paternae hereditati uel qui adit hereditatem, ab- | |
| stinuerit se, poterit quis patronum admittere. Patronus patronique liberi si secundum uo- | 4.1 |
| luntatem mortui liberti hereditatem adierint legatumue aut fideicommissum petere maluerint, | |
| ad contra tabulas bonorum possessionem non admittuntur. | |
| Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Nam absurdum uidetur | 7.pr.1 |
| licere eidem partim comprobare iudicium defuncti, partim euertere. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad edictum. Si uero non habuit effectum | 8.pr.1 |
| petitio eius, dico non impediri, quo minus adiuuetur. quin immo et si sic adit quasi ex | |
| debita portione institutus, mox apparuit eum minorem partem quam sperauit accepisse, | |
| aequissimum est admitti eum ad suum auxilium. sed et si testato conuenisset heredem, | |
| ut sibi legatum solueretur, mox paenituisset, puto eum posse adiuuari. Si patronus lega- | 1.1 |
| tum sibi relictum adgnouerit idque fuerit euictum, competit ei legitimum auxilium, quia | |
| id, quod sperauit se habiturum, non habet. sed et si non totum euictum sit, uerum aliquo | |
| minus habet quam putauit, erit ei subueniendum. Si seruo uel filio suo aliquid relictum | 2.1 |
| patronus adgnouerit, perinde a contra tabulas bonorum possessione repelletur atque si | |
| adgnouisset sibi relictum. Sed et si mortis causa donationem adgnouerit, dicendum est re- | 3.1 |
| pelli eum a contra tabulas bonorum possessione, sic tamen, si post mortem liberti adgnouit. | |
| ceterum si ei uiuus libertus donauit, ille accepit, non idcirco erit repulsus a contra tabulas | |
| bonorum possessione, quia potest dicere sperasse quod in testamento quoque gratus circa | |
| eum fieret, remittique ei debet ab eis decedere uel ea compensare in portionem pro rata. | 5 |
| Quare dicitur et si condicionis implendae causa quid fuerit datum patrono post mortem | 4.1 |
| liberti, repelli eum a contra tabulas bonorum possessione, quasi adgnouerit iudicium. Si | 5.1 |
| patronus minor annis uiginti quinque liberti iudicium adgnouerit, in integrum restitui eum | |
| oportere existimamus, ut possit contra tabulas accipere. | |
| Paulus libro quadragensimo secundo ad edictum. Qui in seruitutem libertum | 9.pr.1 |
| paternum petierit, nec nomine liberorum bonorum possessionem accipere potest. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Si ex patronis alicui satis- | 10.pr.1 |
| factum non erit ita, ut alii amplius sua portione ex bonis liberti relinquatur: ei, cui satis- | |
| factum non erit, ita actio dabitur, ut eius portio suppleatur ex eo, quod extraneo heredi | |
| et quod patrono supra suam portionem relictum est. eadem ratio et in pluribus patronis | |
| seruabitur. Iulianus ait eum, qui ab auo suo exheredatus est, a bonis libertorum, eius | 1.1 |
| summoueri, a patris uero sui libertorum bonis non excludi: quod si a patre sit exhere- | |
| datus, ab auo non sit, non solum a libertorum paternorum bonis, uerum etiam ab aui quo- | |
| que excludi debere, quia per patrem auitos libertos consequitur: quod si pater eius sit ab | |
| auo exheredatus, ipse non sit, posse nepotem auitorum libertorum contra tabulas bonorum | 5 |
| possessionem petere. idem ait, si pater me exheredauit, auus meus patrem meum et prior | |
| auus decesserit, ab utriusque libertis me repelli: sed si ante pater decessisset, postea auus, | |
| dicendum erit nihil mihi nocere patris exheredationem ad auitorum libertorum bona. | |
| Iulianus libro uicensimo sexto digestorum. Quod si pater meus a patre suo | 11.pr.1 |
| sit exheredatus, ego neque a patre meo neque ab auo, mortuo quidem patre et aduersus | |
| auitos et aduersus paternos libertos ius habebo, uiuente patre, quamdiu in potestate eius | |
| ero, non petam contra tabulas auitorum libertorum bonorum possessionem, emancipatus | |
| non summouebor. | 5 |
| Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Si patronus testamento iure mili- | 12.pr.1 |
| tari facto filium silentio exheredauerit, debebit nocere ei exheredatio: uerum est enim hunc | |
| exheredatum esse. Si quis libertum filio suo adsignauerit eumque exheredauerit, | 1.1 |
| admitti potest ad bonorum liberti possessionem. Si quis non mala mente parentis exhere- | 2.1 |
| datus sit, sed alia ex causa, exheredatio ipsi non nocet: ut puta pone furoris causa ex- | |
| heredatum eum uel ideo, quia impubes erat, heredemque institutum rogatum ei restituere | |
| hereditatem. Si quis, cum esset exheredatus, pronuntiatus uel perperam sit exheredatus | 3.1 |
| non esse, non repellitur: rebus enim iudicatis standum est. Si filius patroni exheredatus | 4.1 |
| in partem optinuerit de inofficioso, in partem uictus sit, uideamus, an noceat ei exhere- | |
| datio. et nocere arbitror, quia testamentum ualet, a quo exheredatus est. Ex testamento | 5.1 |
| autem, ex quo neque adita hereditas est neque petita bonorum possessio, liberis exhere- | |
| datio non nocet: absurdum est enim in hoc tantum ualere testamentum, ut exheredatio | |
| uigeat, cum alias non ualeat. Si patroni filius priore gradu sit heres scriptus, secundo | 6.1 |
| exheredatus, huic non nocet exheredatio, cum uoluntate patris uel extiterit heres uel | |
| existere potuerit: neque enim debet uideri pater indignum existimasse filium bonis liber- | |
| torum, quem ad hereditatem suam primum uocauerit. ac ne eum quidem existimandum | |
| est summoueri a bonis liberti, qui a primo gradu exheredatus et idem substitutus est. | 5 |
| ergo is, qui institutus sit heres uel primo gradu uel sequenti uel alio quo gradu, licet | |
| exheres sit eodem testamento, non est summouendus a liberti bonis. Si patroni filius | 7.1 |
| emancipatus noluerit adire hereditatem uel qui in potestate est retinere, nihilo minus liberti | |
| bonorum possessionem habebit. | |
| Iulianus libro uicensimo sexto digestorum. Filius patroni exheredatus, | 13.pr.1 |
| quamuis nepos ex eo heres scriptus fuerit, bonorum possessionem contra tabulas pater- | |
| norum libertorum accipere non potest: licet enim necessarius existat patri suo, non per | |
| semetipsum, sed per alium ad hereditatem admittitur. et certe constat: si emancipatus | |
| filius exheredatus fuerit et seruus eius heres scriptus, etsi iusserit seruo hereditatem adire | 5 |
| et ita patri suo heres extiterit, non habebit contra tabulas paternorum libertorum bonorum | |
| possessionem. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum. Qui, cum maior natu | 14.pr.1 |
| esset quam uiginti quinque annis, libertum capitis accusauerit aut in seruitutem petierit, | |
| remouetur a contra tabulas bonorum possessione. Si uero accusauerit minor, dicendum | 1.1 |
| est hunc non excludi, siue ipse siue tutor eius uel curator accusauerit. Sed si minor | 2.1 |
| quidem instituerit accusationem, maior autem factus sententiam acceperit, benigne erit | |
| dicendum ignosci ei debere, quia minor coepit neque enim imputare ei possumus, cur | |
| non deseruit accusationem uel cur abolitionem non petierit, cum, alterum si fecisset, in | |
| Turpillianum incideret, alterum non facile impetretur. certe si abolitione publice data re- | 5 |
| petit iamiam maior, dicendum est hunc esse remouendum: maior enim factus potuit sine | |
| timore deserere abolitam accusationem. Is demum uidetur capitis accusasse, qui tali iu- | 3.1 |
| dicio appetit, cuius poena aut supplicium habuit aut exilium, quod sit uice deportationis, | |
| ubi ciuitas amittitur. Si tamen quis libertum eo crimine accusauerit, cuius poena non est | 4.1 |
| capitis, uerumtamen iudicanti placuit augere poenam, non obest hoc patroni filio: neque | |
| enim imperitia aut seueritas iudicantis obesse debet patroni filio, qui crimen leuius inpor- | |
| tauit. Sed si non accusauerit, sed testimonium in caput liberti dixit aut subiecit accusa- | 5.1 |
| torem, puto eum a contra tabulas remoueri. Si libertus maiestatis patroni filium accusauit | 6.1 |
| et patroni filius calumniae eum capitis puniri desiderauit, non debet repelli hoc edicto. | |
| idem puto et si ab eo petitus retorsit in eum crimina: ignoscendum enim est ei, si uoluit | |
| se ulcisci prouocatus. Si patris mortem defendere necesse habuerit, an dicendu<m> sit hic | 7.1 |
| quoque ei succurrendum, si libertum paternum propter hoc accusauit, medicum forte patris | |
| aut cubicularium aut quem alium, qui circa patrem fuerat? et puto succurrendum, si | |
| affectione et periculo paternae substantiae ducente necesse habuit accusationem uel ca- | |
| lumniosam instituere. Accusasse autem eum dicimus, qui crimina obiecit et causam | 8.1 |
| perorari usque ad sententiam effecit: ceterum si ante quieuit, non accusauit: et hoc iure | |
| utimur. sed si appellatione interposita desiit, benigne dicetur non pertulisse accusationem. | |
| si igitur pendente appellatione decessit libertus, patroni filius admittetur ad bonorum pos- | |
| sessionem, quia sententia<e> libertus morte subtractus est. Si patroni filius aduocationem | 9.1 |
| accusatori liberti praestitit, non est repellendus: neque enim aduocatus accusat. Si pater | 10.1 |
| testamento cauerit, ut accusaretur libertus, quasi uenenum sibi parasset aut quid aliud in | |
| se admisisset: magis est, ut ignosci liberis deberet, qui non sponte accusauerunt. Sed | 11.1 |
| et si accusauerit libertum et probauerit crimen patroni filius posteaque hic | |
| libertus sit restitutus, non erit repellendus: crimen enim quod intendit etiam perfecit. | |
| Tryphoninus libro septimo decimo disputationum. Idem est et si crimen | 15.pr.1 |
| quidem, quod in liberto probatum est, meruerat capitis poenam, benignius autem punitus | |
| est libertus, ueluti tantum relegatus: de calumniatore enim sensit praetor. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum. In seruitutem petisse | 16.pr.1 |
| non is uidetur, qui ei, qui in possessione erat seruitutis, petenti se in libertatem contra- | |
| dixit, uerum is, qui ex libertate petit in seruitutem. Sed et si quis non totum suum, sed | 1.1 |
| pro parte uel usum fructum in eo suum dicat uel quid aliud, quod habere non potest in | |
| eo, nisi seruus sit, an repellatur quasi in seruitutem petierit? quod est uerius. Si petierit | 2.1 |
| in seruitutem et optinuerit, mox cognita ueritate passus sit in libertate morari, non debet | |
| ei obesse, maxime si habuit iustam causam errandi. Petisse in seruitutem non uidetur, | 3.1 |
| qui ante litem contestatam destitit: sed et si post litem contestatam, dicendum est nec | |
| id nocere debere, quia non usque ad sententiam durauit. Si patroni filius sit uel exhere- | 4.1 |
| datus uel si in seruitutem libertum paternum petiit uel capitis accusauerit libertum, non | |
| nocet hoc liberis eius, qui in potestate non sunt: et hoc diui fratres Quintilliis rescripse- | |
| runt. Si quis bonorum possessionem contra tabulas liberti acceperit, ab omni liberti iu- | 5.1 |
| dicio repellitur, nec tantum si ipsi liberto heres fuerit scriptus, uerum etiam si inpuberi | |
| filio substitutus. nam et Iulianus scripsit, si post petitam bonorum possessionem adierit | |
| impuberis filii liberti hereditatem patronus, denegari ei deber<e> actiones. Sed et si quid | 6.1 |
| codicillis fuerit patrono relictum uel mortis causa donatum, simili modo horum quoque | |
| persecutio denegabitur. Nonnumquam plane post petitam bonorum possessionem dabitur | 7.1 |
| patron<o> legati persecutio, si nihil ad emolumentum eius peruenturum sit, quia forte ro- | |
| gatus est alii restituere. Praeterea non tantum quod ipsis nominatim datum est, id se | 8.1 |
| praetor denegaturum ait, uerum etiam si quid proponas ad ipsos per alios peruenturum, | |
| ut puta per subiectas personas, quod quidem sunt habituri, non restituturi. Dabimus | 9.1 |
| legati petitionem patrono, si seruo patroni dederit libertatem pretio eius patrono praele- | |
| gato. Ei, qui substitutus erit patrono, qui contra tabulas possessionem petierit, actio eius | 10.1 |
| partis, cuius patrono possessio data erit, non datur. Si patronus sit substitutus et pa- | 11.1 |
| tronus uiuo testatore decesserit, filium patroni petentem contra tabulas bonorum posses- | |
| sionem non solius substituti partem occupare, uerum omnibus heredibus pro parte aliquid | |
| auferre constat. | |
| Idem libro quadragensimo septimo ad edictum. Liberto sine liberis mortuo | 17.pr.1 |
| in primis patronus et patrona bonorum possessionem accipere possunt et quidem simul. | |
| sed et si patrono et patronae proximi sunt aliqui, simul admittentur. | |
| Paulus libro quadragensimo tertio ad edictum. Patronae quidem liberi etiam | 18.pr.1 |
| uolgo quaesiti accipient materni liberti bonorum possessionem, patroni autem non nisi iure | |
| quaesiti. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Si patronus ex minore parte quam | 19.pr.1 |
| legitima heres institutus falsum testamentum dixisset nec optinuisset, non est ambiguum | |
| contra tabulas ei non deferri bonorum possessionem, eo quod facto suo perdidit heredi- | |
| tatem, cum temere falsum dixit. Quod si ex debita parte fuerit institutus, siue adiit siue | 1.1 |
| non, a contra tabulas bonorum possessione repellitur, quasi debitam sibi portionem ac- | |
| ceperit. nec poterit contra tabulas bonorum possessionem petere. | |
| Iulianus libro uicensimo quinto digestorum. Libertus sub condicione iuris- | 20.pr.1 |
| iurandi, quam praetor remittere solet, patronum instituit heredem: non puto dubitandum, | |
| quin a bonorum possessione submoueatur: uerum est enim eum heredem factum. Si Titio | 1.1 |
| legatum fuisset eiusque fidei commissum, ut patrono restitueret, denegatur legatorum actio | |
| Titio, si patrono pro debita parte a scripto herede fuerit satisfactum. Libertus patronum | 2.1 |
| et extraneum coniunctim ex parte dimidia heredem scripsit: quadrans, ex quo institutus | |
| erat patronus, totus ipsi imputari debebit, residuum ex debita sibi parte omnibus heredibus | |
| pro portione cuiusque aufert. Idem seruari conueniet in legato, quod patrono coniunctim | 3.1 |
| et Titio datum fuerit, ut pars legati in portionem debitam patrono imputetur, ex reliqua | |
| parte tantum Titio detrahatur, quantum ab herede, pro rata portione. Si libertinus filium | 4.1 |
| emancipatum sub condicione heredem instituerit et deficiente condicione substitutus adierit, | |
| quaero, utrum patrono aduersus substitutum in partem debitam praetor an emancipato filio | |
| in totam hereditatem succurrere debeat. respondi, cum pater filium sub condicione primo | |
| gradu heredem instituit, si deficiente condicione, sub qua filius heres institutus est, ad | 5 |
| secundum gradum hereditas pertinet uel adhuc pendente condicione filius decesserit, pa- | |
| trono partis debitae bonorum possessionem aduersus substitutum competere. idemque est | |
| et si filius uel non petierit bonorum possessionem tempore exclusus uel repudiauerit. si | |
| uero deficiente condicione hereditas ad filium pertineat, emancipatum potius tuebitur prae- | |
| tor aduersus substitutum. existimo autem, quotiens sub condicione heres filius scribitur, | 10 |
| alias necessariam esse exheredationem a substitutis, alias superuacuam: nam si id genus | |
| condicionis fuerit, quae in potestate filii esset, ueluti 'cum testamentum | |
| fecerit', puto etiam omissa condicione filium locum substitutis facere: si uero condicio non | |
| fuerit in potestate filii, ueluti 'si Titius consul factus fuerit', tunc substitutus non admit- | |
| titur, nisi filius ab eo nominatim exheredatus fuerit. Si libertus filium emancipatum | 5.1 |
| heredem instituerit eiusque fidei commiserit, ut totam hereditatem Sempronio restitueret, | |
| et filius, cum suspectam sibi hereditatem diceret, iussu praetoris adierit eam et Sempronio | |
| restituerit: non inique patrono bonorum possessio partis debitae dabitur, perinde ac si non | |
| filius, sed is cui hereditas restituta est liberto heres exstitisset. Item cum filius hereditatem | 6.1 |
| liberti patris omiserit et coheres eius totius hereditatis onus susceperit, danda erit patrono | |
| bonorum possessio. utroque enim casu non filio, sed extraneo pars eripitur. | |
| Idem libro uicensimo sexto digestorum. Ex tribus patronis uno cessante | 21.pr.1 |
| bonorum possessionem petere duo aequas partes habebunt. | |
| Marcianus libro primo institutionum. Si filius familias miles manumittat, | 22.pr.1 |
| secundum Iuliani quidem sententiam, quam libro uicensimo septimo digestorum probat, | |
| patris libertum facie<t>: sed quamdiu, inquit, uiuit, praefertur filius in bona eius patri. sed | |
| diuus Hadrianus Flauio Apro rescripsit suum libertum eum facere, non patris. | |
| Iulianus libro uicensimo septimo digestorum. Si libertus praeterito patrono | 23.pr.1 |
| extraneum instituerit heredem et patronus, antequam contra tabulas bonorum possessionem | |
| petierit, in adoptionem se dederit, deinde scriptus omiserit hereditatem: patronus totorum | |
| bonorum liberti possessionem ut legitimus petere potest. Si libertus intestato decesserit | 1.1 |
| relictis patroni filio et ex altero filio duobus nepotibus, nepotes non admittentur, quamdiu | |
| filius esset, quia proximum quemque ad hereditatem liberti uocari manifestum est. Si | 2.1 |
| autem ex duobus patronis alter unum filium, alter duos reliquisset, dixi uiriles inter eos | |
| partes fieri. | |
| Idem libro sexagensimo quinto digestorum. Communi liberto si ex duobus | 24.pr.1 |
| patronis alter iusiurandum exegerit ne uxorem ducat, uel uiuo liberto decesserit: is qui | |
| extra hanc culpam fuerit uel superuixerit partis utrique debitae bonorum possessionem | |
| solus habebit. | |
| Idem libro primo ad Urseium Ferocem. Quamdiu patrono bonorum possessio | 25.pr.1 |
| partis debitae dari potest, exceptio debitoribus datur aduersus heredem petentem: 'si non | |
| in ea causa sit patronus, ut bonorum possessionem pro parte debita contra tabulas pe- | |
| tere possit'. | |
| Africanus libro secundo quaestionum. Liberto octoginta habenti fundus | 26.pr.1 |
| quadraginta legatus est: is die cedente legati decessit extraneo herede instituto. respondit | |
| posse patronum partem debitam uindicare: nam uideri defunctum mortis tempore amplio- | |
| rem habuisse rem centum, cum hereditas eius propter computationem legati pluris uenire | |
| possit. neque referre, heres institutus repudiet legatum liberto relictum nec ne: nam et si | 5 |
| de lege Falcidia quaeratur, tale legatum quamuis repudiatum in quadrantem hereditatis | |
| imputatur legatariis. | |
| Idem libro quarto quaestionum. Uiuo filio si nepos exheredatur, nocebit ei | 27.pr.1 |
| exheredatio ad bona libertorum auitorum. | |
| Florentinus libro decimo institutionum. Si in libertinum animaduersum | 28.pr.1 |
| erit, patronis eius ius, quod in bonis eius habituri essent, si is in quem animaduersum | |
| est sua morte decessisset, eripiendum non est. sed reliquam partem bonorum quae ad | |
| manumissorem iure ciuili non pertineat, fisco esse uindicandam placet. Eadem seruantur | 1.1 |
| in bonis eorum qui metu accusationis mortem sibi consciuerint aut fugerint, quae in dam- | |
| natorum bonis constituta sunt. | |
| Marcianus libro nono institutionum. Qui ex causa fideicommissi manu- | 29.pr.1 |
| mittitur, est quidem libertus manumissoris et tam contra tabulas quam ab intestato ad | |
| bona eius uenire potest quasi patronus: sed operas ei imponere non potest nec impositas | |
| ab eo petere. Sed si defunctus filio suo legauit seruum et rogauit, ut eum manumittat, ea | 1.1 |
| mente, ut plenum ius patroni habeat, defendendum est posse eum operas iure imponere. | |
| Gaius libro secundo ad edictum praetoris urbani titul<o> de liberali causa. Si | 30.pr.1 |
| quis libertum paternum in seruitutem ea uoluntate petierit, ut causam euictionis sibi con- | |
| seruet, non amittit beneficium bonorum possessionis. | |
| Marcellus libro nono digestorum. Patrono libertus fundum, quem ab eo | 31.pr.1 |
| alienum emerat, legauit et constituit patronus ad se pertinere legatum: contra tabulas bo- | |
| norum possessionem accipere non potest, etsi nihil profecit ei legatum, quia alienam rem | |
| legauerit ei libertus, quia patronus ipse eum liberto uendiderat. | |
| Idem libro decimo digestorum. Si libertus meus in seruitutem redactus | 32.pr.1 |
| postea ab alio liberatus est et eius coeperit esse libertus, praefertur mihi in contra tabulas | |
| bonorum possessione qui eum manumisit. | |
| Modestinus libro singulari de manumissionibus. Si patronus non aluerit | 33.pr.1 |
| libertum, lex Aelia Sentia adimit eius libertatis causa imposita tam ei, quam ipsi ad quem | |
| ea res pertinet, item hereditatem ipsi et liberis eius, nisi heres institutus sit, et bonorum | |
| possessionem praeterquam secundum tabulas. | |
| Iauolenus libro tertio ex Cassio. Si libertus, cum duos patronos haberet, | 34.pr.1 |
| alterum praeteriit, alterum ex semisse fecit heredem et alteri extraneo semissem dereliquit, | |
| scriptus quidem patronus debitam sibi partem immunem habet: de cetera autem parte pa- | |
| troni, quae supra debitum ei relicta est, et de semisse extraneo relicto alteri patrono pro | |
| rata portione satisfieri oportet. | 5 |
| Idem libro tertio epistularum. A liberto suo herede Seius usum fructum | 35.pr.1 |
| fundi Maeuio legauit: is libertus Maeuio herede relicto decessit: quaero, cum contra ta- | |
| bulas testamenti petierit filius Seii aduersus Maeuium, utrum deducto usu fructu pars de- | |
| bita ei fundi restituenda sit an solida, quia eorum bonorum acceperit possessionem, quae | |
| liberti cum moreretur fuerunt. respondit: usum fructum in causam pristinam restituendum | 5 |
| puto. optimum itaque erit arbitrum postulare, ut arbitrio eius usus fructus in integrum | |
| restituatur. | |
| Idem libro octauo epistularum. Libertus, qui soluendo non erat, praeterito | 36.pr.1 |
| patrono extrarios relinquit heredes: quaero, an possit patronus petere contra tabulas bo- | |
| norum possessionem. respondit: cum a scriptis heredibus adita est hereditas, patronus | |
| contra tabulas bonorum po<ss>essionem petere potest, quia soluendo hereditas est, quae | |
| inueniat heredem. et sane absurdum est ius patroni in petenda bonorum possessione con- | 5 |
| tra tabulas aliorum computatione, non iudicio ipsius patroni aestimari auferrique patrono, | |
| quod modicum uindicaturus est. multi enim casus interuenire possunt, quibus expediat | |
| patrono petere bonorum possessionem, quamuis aeris alieni magnitudo, quam libertus reli- | |
| querit, facultates patrimonii eius exced<a>t, ueluti si praedia sunt aliqua ex bonis liberti, | |
| in quibus maiorum patroni sepulchra sint et magni aestimat patronus bonorum possessione | 10 |
| iura pro parte ea ad se pertinere, uel aliquid mancipium, quod non pretio, sed affectu | |
| sit aestimandum. non ergo ideo minus habere debet ius petendae bonorum possessionis, | |
| qui animo potius quam aliorum computatione bona liberti aestimat, cum eo ipso sufficere | |
| patrimonium uideri possit, quod et heredem habeat et bonorum possessorem. | |
| Ulpianus libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Iulianus ait, si pa- | 37.pr.1 |
| tronus libertatis causa imposita libertae reuendiderit, filium eius a bonorum possessione | |
| summoueri, scilicet quia nec contra tabulas testamenti liberti bonorum possessionem acci- | |
| piat, quotiens pater eius donum munus operas liberto reuendiderit. plane si patroni | |
| filius libertatis causa imposita reuendiderit, nihilo minus familiam bonorum possessionem | 5 |
| contra tabulas liberti accipere ait, quia filius reuendendo libertatis causa imposita fratrem | |
| suum non summouet. Si libertus heredem scripserit isque prius, quam de familia quae- | 1.1 |
| stionem haberet, adierit hereditatem, patronum ad contra tabulas bonorum possessionem | |
| non admitti Iulianus ait: debuit enim et patronus liberti necem uindicare. quod et in pa- | |
| trona erit dicendum. | |
| Terentius Clemens libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Quaeritur, | 38.pr.1 |
| an filio exheredato etiam nepotes ex eo a bonorum possessione liberti excludantur. quod | |
| utique sic dirimendum est, ut uiuo filio, donec in potestate eius liberi manent, non ad- | |
| mittantur ad bonorum possessionem, ne qui suo nomine a bonorum possessione summo- | |
| ue<n>tur per alios eam consequantur, sin autem emancipati a patre fuerint uel alio modo | 5 |
| sui iuris effecti, sine aliquo impedimento ad bonorum possessionem admittantur. Si filius | 1.1 |
| liberti omiserit patris sui hereditatem, hoc patrono proficiet. | |
| Idem libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Patroni filia si in adoptiua | 39.pr.1 |
| familia sit, ad bona libertorum paternorum admittitur. | |
| Idem libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Si pater exheredato | 40.pr.1 |
| filio ita cauit, ut ius in libertum saluum ei esset, nihil ei ad hanc rem nocet exheredatio. | |
| Papinianus libro duodecimo quaestionum. Si libertus patrono, quod ad de- | 41.pr.1 |
| bitam portionem attinet, satisfaciat, inuito tamen aliquid extorquere conetur, quid statuen- | |
| dum est, quaeritur. quid enim, si ex parte debita instituto decem praeterea legentur et | |
| rogetur seruum proprium, qui sit decem uel minoris pretii, manumittere? iniquum est et | |
| legatum uelle percipere et libertatem seruo non dare: sed parte debita accepta et legato | 5 |
| temperare et libertatem imponere non cogi, ne seruum (forte de se male meritum) cogatur | |
| manumittere. quid ergo si solo eodem herede instituto idem libertus petierit? si substitutum | |
| habebit, aeque decreti remedium poterit procedere, ut accepta debita portione cetera pars | |
| ad substitutum perueniat ita, ut, si forte seruus redimi potuisset, praestaretur libertas: | |
| cessante uero substitutione patronum hereditatem liberti amplectentem praetor, qui de | 10 |
| fideicommisso cognoscit, libertatem seruo eum imponere cogat. | |
| Idem libro tertio decimo quaestionum. Filius, qui patri heres exstitit, fra- | 42.pr.1 |
| trem exheredatum adrogauit atque ita herede eo relicto defunctus est: bonorum posses- | |
| sionem libertum patris naturalis exheredatus non habebit: nam cui non exheredato talis | |
| adoptio noceret, nocere debet exheredato, quoniam poena, quae legibus aut edicto inro- | |
| garetur, adoptionis remedio non obliteraretur. Paulus notat: ei, qui alio iure uenit quam | 5 |
| eo, quod amisit, non nocet id quod perdidit, sed prodest quod habet: sic dictum est pa- | |
| trono eodemque patronae filio non obesse, quod quasi patronus deliquit, si ut patronae | |
| filius uenire possit. Papinianus. Castrensium bonorum Titium libertus fecit heredem, ce- | 1.1 |
| terorum alium: adita est a Titio hereditas: magis nobis placebat nondum patronum pos- | |
| sessionem contra tabulas petere posse. uerum illa quaestio interuenit, an omittente eo qui | |
| reliqua bona accepit perinde Titio adcrescant, ac si partes eiusdem hereditatis accepissent. | |
| uerius mihi uidetur intestati iure deferri bona cetera. Titius igitur heres non poterit inui- | 5 |
| tare manumissorem, cum Titio nihil auferatur, nec bonis ceteris, quae nondum ad causam | |
| testamenti pertinent. Cum filius liberti impubes, qui subiectus dicitur, ex prima parte bo- | 2.1 |
| norum possessionem accipiat, an patronus defuncti possessionem accipere possit, quaesitum | |
| est. et sine dubio qui sequentis gradus sunt, non admittuntur interim: cum enim prae- | |
| cedit alia possessio, qui sequitur accipere non potest. plane si contra eum qui subiectus | |
| dicitur fuerit iudicatum, data non intellegitur. sed et in patrono pendente controuersia | 5 |
| idem erit dicendum. plane quod ad patroni quoque personam pertinet, differri contro- | |
| uersia debebit. Si falsum liberti testamentum ab aliis in prouincia dictum | 3.1 |
| atque ita res per appellationem extracta esset, defuncta medio tempore patroni filia, quam | |
| libertus heredem instituerat, filio mulieris seruauit diuus Marcus eam partem bonorum, | |
| quam filia patroni uel iure intestati, si uixisset, habere potuit. | |
| Idem libro quarto decimo quaestionum. Iulianus putat patronum, qui Titio | 43.pr.1 |
| pro parte dimidia hered<i> instituto substitutus eo deliberante bonorum possessionem contra | |
| tabulas accepit, si postea Titius non adierit hereditatem, nihil ei, qui adit hereditatem, | |
| abstulisse, non magis quam si sub condicione fuisset institutus. igitur Titio deliberante | |
| res in incerto erit, utrumne semis ex substitutione in possessionem conuertatur an Titio | 5 |
| adeunte singulis heredibus partes debitae auferantur. | |
| Paulus libro quinto quaestionum. Si patronum ex debita portione heredem | 44.pr.1 |
| instituas et pure roges fundum dare eique sub condicione tantundem leges, in condicionem | |
| fideicommissum redigitur. erit tamen et hic quod moueat: onerabitur enim patronus satis- | |
| datione fideicommissi. sed dicendum est ab eo fideicommissario cauendum, a quo patrono | |
| legatum est, ut undique patronus suum ius habeat imminutum. Patronus heres institutus | 1.1 |
| legato ei seruo, per quem suppleretur debita ei portio, non petet contra tabulas bonorum | |
| possessionem, quamuis seruus clusis tabulis decessit. Si ex bonis, quae mortis tempore | 2.1 |
| fuerunt, debitam partem dedit libertus in hereditate uel legato, seruus tamen post mortem | |
| liberti reuersus ab hostibus augeat patrimonium: non potest patronus propterea queri, quod | |
| minus habeat in seruo, quam haberet, si ex debita portione esset institutus. idem est et | |
| in alluuione, cum sit satisfactum ex his bonis, quae mortis tempore fuerunt. idem est et | 5 |
| si pars legati liberto relicti ab eo, cui simul datum erat, uel hereditatis nunc illis absti- | |
| nentibus adcrescat. | |
| Idem libro nono quaestionum. Si patronus ex sexta et seruus eius ex reli- | 45.pr.1 |
| qua parte sit heres institutus, nec ex serui portione fideicommissum debetur: at si seruus | |
| dumtaxat heres institutus est, puto nec hic ex debita portione praestandum. | |
| Idem libro tertio responsorum. Paulus respondit: patronus, qui deceptus | 46.pr.1 |
| falsum iudicium testatoris secutus est, bonorum possessionem contra tabulas testamenti | |
| liberti petere non prohibetur. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Paulus respondit exheredationem nepotis, | 47.pr.1 |
| quae non notae gratia, sed alio consilio adiecta est, nocere ei non oportere, quo minus | |
| contra tabulas libertorum aui bonorum possessionem petere possit. Quaero, an, si Titia | 1.1 |
| patroni filia iactat Titium patrem suum, priusquam moreretur, litteras ad se fecisse, quibus | |
| adiceret per libertos suos maleficiis appetitum easque litteras se secutam post mortem | |
| patris libertos accusare, an aliquid ei prodesse possit haec excusatio. Paulus respondit | |
| eam, quae ex uoluntate patris accusauit, non debere repelli a bonorum possessione contra | 5 |
| tabulas, quoniam non suum iudicium, sed alienum exsecuta est. Patroni filius epistulam | 2.1 |
| talem liberto emisit: 'Sempronius Zoilo liberto suo salutem. ob merita tua fidemque tuam, | |
| quam mihi semper exhibuisti, concedo tibi liberam testamenti factionem'. quaero, an pa- | |
| troni filio nihil relinquere debeat. Paulus respondit eum libertum, de quo quaeritur, libe- | |
| ram testamenti factionem consecutum non uideri. Paulus respondit nepotem etiam post | 3.1 |
| mortem aui conceptum superstit<e> liberto bonorum possessionem contra tabulas liberti auiti | |
| petere posse et ad hereditatem legitimam eius admitti: responsum enim Iu- | |
| liani tantum ad hereditatem legitimam, item bonorum possessionem aui petendam perti- | |
| nere. Paulus respondit, quamuis filii a patre milite praeteriti pro exheredatis habeantur, | 4.1 |
| tamen non eo usque silentium patris eis nocere debere, ut et a bonis libertorum auitorum | |
| repelli debeant. idem responsum est etiam de bonis libertorum paternorum. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Quaero de eo, qui libertum ef- | 48.pr.1 |
| f<ra>cturae crimine accusauit. respondit, si eiusmodi effracturae crimine accusatus sit, ex | |
| quo, si probaretur, in metallum datus esset, denegandam bonorum possessionem. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. Liberto per obreptionem adrogato ius | 49.pr.1 |
| suum patronus non amittit. | |
| Tryphoninus libro septimo decimo disputationum. Nihil interest, ipse pa- | 50.pr.1 |
| tronus scriptus heres ex minore parte adierit hereditatem an seruum suum scriptum ius- | |
| serit adire hereditatem, quam retinet: nihilo minus enim repulsus erit a contra tabulas | |
| bonorum possessione. Si tamen antequam iuberet liberti hereditatem adire, seruum uen- | 1.1 |
| diderit aut manumiserit et ita ipse nouus libertus aut emptor heredes extiterint, uerbis | |
| edicti non prohibetur patronus accipere contra tabulas bonorum possessionem. Sed num- | 2.1 |
| quid praetor ei denegare possessorias actiones debeat, si fraudem edicto eius facere uoluit, | |
| ut pretio uberiore percepto uel tacita pactione etiam hereditatis ex institutione delatae | |
| commodum et bonorum possessionis contra tabulas haberet? faciliorque suspicio per filium | |
| scriptum heredem quamuis emancipatum adeuntem liberti hereditatem ipsum patronum | 5 |
| habere, cum omnia, quae nostra sunt, liberis nostris ex uoto paremus. Si tamen clusis | 3.1 |
| adhuc tabulis testamenti liberti, cum ignoraret iudicium eius patronus, eorum quid, quae | |
| supra scripta sunt, circa institutum subiectum iuri suo fecit, amota fraudis suspicione suo | |
| iure in bonorum possessione contra tabulas utetur. Si patronus ex debita portione a liberto | 4.1 |
| scriptus rogatusque hereditatem restituere sus<p>e<c>tam dixit et compulsus adire, cum retinere | |
| posset, restituerit, non poterit accipere contra tabulas bonorum possessionem, et quia ad- | |
| gnouit iudicium liberti et quia spreuit et quasi damnauit eam possessionem. Longe distat | 5.1 |
| ab hoc patroni filius, quem libertus adrogauit et ex minore parte heredem scripsit, cum | |
| nemo ex familia patroni alius esset: quamquam enim hic ipso iure, quippe suus, heres | |
| deprehendatur, si tamen se non immiscuit hereditati ut patris, sed abstinuit, quasi patroni | |
| tamen filius admittendus est ad contra tabulas bonorum possessionem. Si debenti patrono | 6.1 |
| certam pecuniam liberationem libertus reliquisset isque usus est aduersus heredem peten- | |
| tem debitum doli exceptione aut acceptilatione liberatus est debito propter legatum, dicen- | |
| dum est eum non posse accipere contra tabulas bonorum possessionem. | |
| Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomatorum. Si eundem libertum | 51.pr.1 |
| et tu capitis accusasti et pater tuus manumisit, non poterit tibi eius liberti bonorum pos- | |
| sessio ex edicto praetoris dari. Paulus: immo contra accidet, si quem seruum accusa- | |
| ueris, deinde is patris tui fuerit factus et is postea eum manumisit. |