| DE LIBERTIS UNIUERSITATIUM | |
| Ulpianus libro quadragensimo nono ad edictum. Municipibus plenum ius | 38.3.1.pr.1 |
| in bonis libertorum libertarum defertur, hoc est id ius quod etiam patrono. Sed an omnino | 1.1 |
| petere bonorum possessionem possint, dubitatur: mouet enim, quod consentire non possunt, | |
| sed per alium possunt petita bonorum possessione ipsi adquirere. sed qua ratione senatus | |
| censuit, ut restitui eis ex Trebelliano hereditas possit: qua ratione alio senatus consulto | |
| heredibus eis institutis a liberto adquirere hereditatem permissum est: ita bonorum quoque | 5 |
| possessionem petere dicendum est. Temporaque bonorum possessionis petendae cedere mu- | 2.1 |
| nicipibus exinde, ex quo decernere de petenda potuerunt. quod et Papinianus respondit. |