| DE ADSIGNANDIS LIBERTIS | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum. Senatus consulto, quod factum | 38.4.1.pr.1 |
| est Claudianis temporibus Uelleo Rufo et Osterio Scapula consulibus de adsignandis libertis | |
| in haec uerba cauetur: 'si, qui duos pluresue liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate | |
| haberet, de liberto libertaue sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamue | |
| libertam esse uellet, is eaue, quandoque is, qui eum eamue manumisit inter uiuos uel | 5 |
| testamento, in ciuitate esse desisset, solus ei patronus solaue patrona esset, perinde atque | |
| si ab eo eaue libertatem consecutus consecutaue est. utique, si ex liberis quis in <ciui>tate | |
| esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde omnia | |
| iura seruentur, ac si nihil de eo liberto eaue liberta is parens significasset'. Quamuis | 1.1 |
| singulari sermone senatus consultum scriptum est, tamen et pluribus liberis et plures liber- | |
| tos libertasue posse adsignari certum est. Is quoque libertus, qui apud hostes est, ad- | 2.1 |
| signari potest. Adsignare autem quis potest quibuscumque uerbis uel nutu, uel testamento | 3.1 |
| uel codicillis uel uiuus. | |
| Adimere adsignationem etiam nuda uoluntate poterit. | 4.1 |
| Sed et si | 5.1 |
| exheredato filio libertum quis adsignauerit, ualet adsignatio, nec nocet ei nota exhereda- | |
| tionis quantum ad ius patronatus. Sed si post adsignationem fuerit exheredatus, non | 6.1 |
| semper exheredatio adimet adsignationem, nisi hoc animo facta sit. Sed si is cui ad- | 7.1 |
| signatus est repudiauerit, puto uerius, quod et Marcellus scripsit, posse admitti fratres | |
| eius. Si sit ex patrono filius unus, ex altero duo et uni eorum libertus adsignatus est, | 8.1 |
| uidendum, quot partes fiant hereditatis liberti, utrum tres, ut duas habeat is cui adsignatus | |
| est, id est suam et fratris, an uero aequales partes fiant, quoniam per adsignationem alius | |
| excluditur. et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit magis esse, ut bessem hic ha- | |
| beat, qui fratrem excludit: quod uerum est, quamdiu frater eius uiuat uel admitti potuit | 5 |
| ad legitimam hereditatem: ceterum si fuerit capite minutus, aequales partes habebunt. | |
| Pomponius libro quarto senatus consultorum. Sed si is, cui adsignassem, de- | 2.pr.1 |
| cessisset relicto filio et fratre et alterius patroni filio, semissem habiturum eum nepotem, | |
| quem esset filius meus is qui uiuit habiturus, si ego eum libertum non adsignassem. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum. Idem erit dicendum et si is, | 3.pr.1 |
| qui filium et nepotem habebat, nepoti libertum adsignauerit: admittetur nepos ad legitimam | |
| hereditatem, licet sit alterius patroni filius, et hoc contingit patrui uita: ceterum si ille | |
| non esset, nihil ei prodesset adsignatio ad deminuendum ius alterius patroni filii. Posse | 1.1 |
| autem et nepoti adsignari certum est et praeferri filio nepotem adsignatoris constat. Unde | 2.1 |
| quaeri poterit, an, si filium habeat et ex eo nepotem, possit, quasi duos habeat in potestate, | |
| ius senatus consulti inducere. in qua specie cum placeat etiam ei, qui in potestate<m> re- | |
| casurus est, adsignari quare non admittimus, cum utrumque esse in potestate negare non | |
| possumus? An autem ad legitimam hereditatem admitti possit hic qui est in potestate, | 3.1 |
| tractari poterit. et cum multi sint casus, quibus et libertum habere qui in potestate est | |
| possit, cur non hoc quoque admittendum sit, ut per eum pater ad legitimae hereditatis ad- | |
| mitt<a>tur emolumentum? quod et Pomponio recte uidetur. habent autem libertos etiam | |
| filii familias, ut puta si castrensem seruum eorum quis manumiserit. Emancipatos quoque | 4.1 |
| filios eius, cui adsignatus est libertus, habere commodum senatus consulti puto, non ut ad | |
| legitimam hereditatem admittantur, sed ad ea quae possunt. Secundum quod liberto in- | 5.1 |
| testato defuncto, quoniam ad legitimam hereditatem admitti non possunt, uidendum, ne | |
| admittatur filius adsignatoris in familia remanens an non? et putem emancipatos per | |
| praetorem praeferendos. Liberos autem eius, cui adsignatus est, accipere debemus non so- | 6.1 |
| lum filios, uerum etiam nepotes et neptes et deinceps descendentes. Si quis | 7.1 |
| duobus adsignauerit libertum et alter in ciuitate esse sine liberis desierit, alter non, | |
| Pomponius libro quarto senatus consultorum. uel uiuus noluerit ad se here- | 4.pr.1 |
| ditatem liberti pertinere, | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum. utrum portio eius, qui in ciui- | 5.pr.1 |
| tate esse desiit uel repudiauit, in familiam redeat? an uero ei potius adcrescat, in cuius | |
| persona durat adsignatio? et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit adsignationem | |
| in huius solius persona locum habere et solum admittendum, quod est uerum. Quod si | 1.1 |
| non sine liberis decesserit, an cum uiuo admittantur? et putat adhuc solum admittendum, | |
| defuncto autem eo liberos alterius succedere, non in familiam libertum redire. Sed si ex | 2.1 |
| duobus istis alter filios, alter nepotes reliquerit, an simul ad legitimam hereditatem admit- | |
| tantur? et puto ordinem inter eos faciendum. | |
| Marcianus libro septimo institutionum. Si seruus liber esse iussus fuerit et | 6.pr.1 |
| filio legatus, deinde uiuus testator eum manumiserit, ad filium libertus quasi adsignatus | |
| pertinet. hoc ita est, siue expressum est uel certe intellexit non quasi seruum eum legasse, | |
| sed quasi libertum adsignasse. | |
| Scaeuola libro secundo regularum. Adsignare et pure et sub condicione, | 7.pr.1 |
| et per epistulam uel testationem uel chirographum possumus, quia adsignatio liberti neque | |
| quasi legatum neque quasi fideicommissum percipitur: denique nec fideicommisso onerari | |
| potest. | |
| Modestinus libro septimo differentiarum. Liberi patroni quamquam et ipsi | 8.pr.1 |
| in plerisque causis manumissoris iure censentur, tamen paternum libertum liberis suis ad- | |
| signare non potuerunt, etiamsi eis a parente fuerit adsignatus: idque et Iulianus et Mar- | |
| cellus probant. | |
| Idem libro nono pandectarum. Utrum ei tantum qui in potestate sit an etiam | 9.pr.1 |
| emancipato filio adsignare libertum patronus possit, si modo non pauciores quam duos | |
| praeterea in potestate habeat, dubitari solet: et magis est posse. | |
| Terentius Clemens libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Sub con- | 10.pr.1 |
| dicione uel in diem liberto adsignato interim pendente die uel condicione omnia perinde | |
| obseruabuntur, ac si adsignatus non esset: itaque mortuo eo interim ad omnes liberos | |
| hereditas et bonorum possessio pertinebit. Si uni pure, alii sub condicione libertus ad- | 1.1 |
| signatus sit, eum, cui pure adsignatus sit, pendente condicione solum patroni ius habere | |
| dicendum est. | |
| Papinianus libro quarto decimo responsorum. Alimentorum causa libertos | 11.pr.1 |
| filiis adtributos filiis adsignatos non uideri respondi, cum ea ratione libertis consuli patro- | |
| nus uoluerit, quo facilius uoluntatis emolumentum consequantur, saluo iure communi. | |
| Pomponius libro duodecimo epistularum. Si ex duobus patronis alter eorum | 12.pr.1 |
| filio suo libertum adsignauerit, non obstat, quo minus alter patron<u>s ius solidum suum | |
| haberet. | |
| Idem libro quarto senatus consultorum. Testamento potest quis et seruum | 13.pr.1 |
| manumittere et eundem ut libertum adsignare. De liberis, qui sunt in potestate, senatus | 1.1 |
| locutus est: ergo de postumis nihil hoc senatus consulto prouisum est: magis tamen puto | |
| etiam postumos contineri. Quod inquit senatus 'si ex liberis quis in ciuitate esse desisset', | 2.1 |
| eum significat, qui in perpetuum in ciuitate esse desierit, non etiam si quis ab hostibus | |
| captus reuerti possit. Ex die quoque certa adsignari potest, sed usque in diem certum | 3.1 |
| uix potest: nam ipse senatus huic negotio finem praeposuit. |