| SI QUID IN FRAUDEM PATRONI FACTUM SIT | |
| Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Si quid dolo malo | 38.5.1.pr.1 |
| liberti factum esse dicetur, siue testamento facto siue intestato libertus decesserit, quo | |
| minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perueniat, qui contra tabulas bonorum | |
| possessionem accipere possunt: cognoscit praetor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit. | |
| Si alienatio dolo malo facta sit, non quaerimus, utrum mortis causa facta sit an non sit: | 1.1 |
| omni enim modo reuocatur. si uero non sit dolo malo facta, sed alias, tunc actori pro- | |
| bandum erit mortis causa factam alienationem. si enim proponas mortis causa factam | |
| alienationem, non requirimus, utrum dolo malo facta sit an non sit: sufficit enim docere | |
| mortis causa factam, nec immerito: mortis causa enim donationes comparantur legatis et | 5 |
| sicut in legatis non quaerimus, dolo malo factum sit an non sit, ita nec in mortis causa | |
| donationibus. Quod autem mortis causa filio donatum est, non reuocatur: nam cui liberum | 2.1 |
| fuit legare filio quantumquantum uellet, is donando non uidetur fraudasse patronum. Omne | 3.1 |
| autem, quodcumque in fraudem patroni gestum est, reuocatur. Dolum accipere nos oportet | 4.1 |
| eius qui alienauit, non eius cui alienatum est: et ita euenit, ut qui fraudis uel doli con- | |
| scius non fuit, carere debeat re in fraudem patroni alienata, etsi putauit ingenuum nec | |
| credidit libertinum. Aduersus conpatronum, qui contra tabulas bonorum possessionem | 5.1 |
| omisit, Fauiana non competit, si non plus sit in eo quod donatum est quam pars debita | |
| patrono. quare si mortis causa ei donatum sit, partem faciet conpatrono, quemadmodum | |
| legatarius patronus facit. Utrum autem ad ea sola reuocanda Fauiana pertinet, quae quis | 6.1 |
| libertus de bonis deminuit, an etiam ad ea, quae non adquisiit, uidendum est. et ait Iu- | |
| lianus libro uicensimo sexto digestorum, si hereditatem libertus non adierit fraudandi pa- | |
| troni causa uel legatum reppulerit, Fauianam cessare: quod mihi uidetur uerum. quamuis | |
| enim legatum retro nostrum sit, nisi repudietur, attamen cum repudiatur, retro nostrum | 5 |
| non fuisse palam est. in ceteris quoque liberalitatibus, quas non admisit is libertus cui | |
| quis donatum uoluit, idem erit probandum Fabianam cessare: sufficit enim patrono, si | |
| nihil de suo in necem eius libertus alienauit, non si non adquisiit: proinde et si, cum sub | |
| condicione ei legatum esset, id egit, ne condicio existeret, uel, si sub condicione stipulatus | |
| fuerit, maluit deficere condicionem, dicendum est Fauianam cessare. Quid si in lite uinci | 7.1 |
| uoluit? si quidem condemnatus est data opera uel in iure confessus, dicendum erit Fa- | |
| uianam locum habere: quod si noluit optinere, cum peteret, hic uidendum. et puto hunc | |
| deminuisse de patrimonio: actionem enim de bonis deminuit, quemadmodum si passus esset | |
| actionis diem abire. Sed si puta querellam inofficiosi, quam potuit, uel quam aliam, forte | 8.1 |
| iniuriarum uel similem instituere noluit, non potest patronus ob eam rem Fauiana expe- | |
| riri. | |
| At si transegit in fraudem patroni, poterit patronus Fauiana uti. | 9.1 |
| Sed si libertus | 10.1 |
| filiam dotauit, hoc ipso, quod dotauit, non uidetur fraudare patronum, quia pietas patris | |
| non est reprehendenda. Si pluribus in fraudem libertus donauerit uel pluribus mortis causa, | 11.1 |
| aequaliter patronus aduersus omnes in partem sibi debitam siue Fauiana siue Caluisiana | |
| experietur. Si quis in fraudem patronorum rem uendiderit uel locauerit uel permutauerit, | 12.1 |
| quale sit arbitrium iudicis, uideamus. et in re quidem distracta deferri condicio debet | |
| emptori, utrum malit rem emptam habere iusto pretio an uero a re discedere pretio re- | |
| cepto: neque omnimodo rescindere debemus uenditionem, quasi libertus ius uendendi non | |
| habuerit, nec fraudemus pretio emptorem, maxime cum de dolo eius non disputetur, sed de | 5 |
| dolo liberti. Sed si emerit in fraudem patroni libertus, aeque dicendum, si magno emit, | 13.1 |
| in pretio releuandum patronum, condicione non ipsi delata, an uelit ab emptione discedere, | |
| sed uenditori, utrum malit de pretio remittere an potius rem quam uendidit recipere per- | |
| soluto pretio. et in permutatione et in locatione et conductione similiter idem obseruabi- | |
| mus. Sed si rem quidem bona fide uendiderit et sine ulla gratia libertus, pretium autem | 14.1 |
| acceptum alii donauit, uidendum erit, quis Fauiana inquietetur, utrum qui rem emit an | |
| uero is qui pretium dono accepit? et Pomponius libro octagensimo tertio recte scripsit | |
| emptorem non esse inquietandum: fraus enim patrono in pretio facta est: eum igitur qui | |
| pretium dono accepit Fauiana conueniendum. Et alias uideamus, si dicat patronus rem | 15.1 |
| quidem iusto pretio uenisse, uerumtamen hoc interesse sua non esse uenumdatam inque | |
| hoc esse fraudem, quod uenierit possessio, in quam habet patronus affectionem uel oppor- | |
| tunitatis uel uicinitatis uel caeli uel quod illic educatus sit uel parentes sepulti, an debeat | |
| audiri uolens reuocare. sed nullo pacto erit audiendus: fraus enim in damno accipitur | 5 |
| pecuniario. Sed si forte et res uilius distracta sit et pretium alii donatum, uterque Fauiano | 16.1 |
| iudicio conuenietur et qui uili emit et qui pecuniam accepit muneri. is tamen qui emit si | |
| malit rem restituere, non alias restituet, quam si pretium quod numerauit recipiat. quid | |
| ergo, si delegatus emptor soluit ei cui donabat libertus, an nihilo minus reciperaret? et | |
| magis est, ut reciperare debeat, licet pretium ad alium peruenit, qui soluendo non est: | 5 |
| nam et si acceptum pretium libertus prodegisset, diceremus nihilo minus eum qui dedit | |
| recipere debere, si uelit ab emptione discedere. Si mutuam pecuniam libertus in fraudem | 17.1 |
| patroni acceperit, an Fauiana locum habeat, uideamus. et quod remedium in hoc est? ac- | |
| cepit mutuam: si quod accepit donauit, conuenit eum patronus cui donauit libertus: sed | |
| accepit et prodegit: non debet perdere qui mutuum dedit, nec ei imputari, cur dedit. Plane | 18.1 |
| si non accepit et spopondit stipulanti, erit Fauianae locus. Si fideiussit apud me libertus | 19.1 |
| uel rem suam pro alio pignori dedit in necem patroni, an Fauiana locum habeat, uideamus | |
| et numquid cum damno meo non debeat patrono subueniri: neque enim donauit aliquid | |
| mihi, si pro aliquo interuenit, qui non fuit soluendo: eoque iure utimur. igitur creditor | |
| non poterit Fauiana conueniri: debitor poterit quidem, sed potest et mandati: plane si de- | 5 |
| ficiat mandati actio, quia donationis causa interuenit, erit Fauianae locus. Sed et si man- | 20.1 |
| dator extitit pro aliquo libertus, idem erit probandum. Quamuis autem in partem Fauiana | 21.1 |
| competat, attamen in his quae diuidi non possunt in solidum competit, ut puta in serui- | |
| tute. Si seruo meo uel filio familias libertus in fraudem patroni quid dederit, an aduersus | 22.1 |
| me iudicium Fauianum competat, uideamus. et mihi uidetur sufficere aduersus me pa- | |
| tremque arbitrioque iudicis contineri tam id, quod in rem uersum est, condemnandi, | |
| quam id quod in peculio. Sed si iussu patris contractum cum filio est, pater utique tene- | 23.1 |
| bitur. Si cum seruo in fraudem patroni libertus contraxerit isque fuerit manumissus, an | 24.1 |
| Fauiana teneatur, quaeritur. et cum dixerimus dolum tantum liberti spectandum, non etiam | |
| eius cum quo contraxit, potest manumissus iste Fabiana non teneri. Item | 25.1 |
| quaeri potest, manumisso uel mortuo uel alienato seruo an intra annum agendum sit. et | |
| ait Pomponius agendum. Haec actio in personam est, non in rem, et in heredem competit | 26.1 |
| et in ceteros successores, et heredi et ceteris successoribus patroni, et non est hereditaria, | |
| id est ex bonis liberti, sed propria patroni. Si libertus in fraudem patroni aliquid dederit, | 27.1 |
| deinde, defuncto patrono uiuo liberto, filius patroni acceperit bonorum possessionem contra | |
| tabulas liberti, an Fabiana uti possit ad reuocanda ea quae sunt alienata? et est uerum, | |
| quod et Pomponius probat libro octagensimo tertio, item Papinianus libro quarto decimo | |
| quaestionum, competere ei Fauianam: sufficere enim, quod in fraudem patronatus factum | 5 |
| sit: magis enim fraudem rei, non personae accipimus. In hanc actionem etiam | 28.1 |
| fructus ueniunt, qui sunt post litem contestatam percepti. | |
| Marcianus libro tertio regularum. In Fauiana et Caluisiana actione recte | 2.pr.1 |
| dicetur etiam praeteritos fructus uenire, quatenus praetor omnem fraudem libertorum uult | |
| rescindere. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Si patronus heres insti- | 3.pr.1 |
| tutus ex debita parte adierit hereditatem, dum ignorat aliqua libertum in fraudem suam | |
| alienasse, uideamus, an succurri ignorantiae eius debeat, ne decipiatur liberti fraudibus. | |
| et Papinianus libro quarto decimo quaestionum respondit in eadem causa manere ea, quae | |
| alienata sunt, idcircoque patronum sibi imputare debere, qui, cum posset bonorum posses- | 5 |
| sionem accipere contra tabulas propter ea quae alienata uel mortis causa donata sunt, non | |
| fecit. | |
| Haec actio in perpetuum datur, quia habet rei persecutionem. | 1.1 |
| Patro- | 2.1 |
| num ex asse heredem institutum uolentem Fauiana actione uti praetor admittit, | |
| quia erat iniquum excludi eum a Fauiana, qu<i> non sponte adiit hereditatem, sed quia bo- | |
| norum possessionem contra tabulas petere non potuit. Si intestatus libertus decesserit, | 3.1 |
| patronus adeundo hereditatem eius reuocat per Caluisianam actionem ea, quae alienata | |
| sunt dolo malo, quo minus pars ex testamento debita bonorum liberti ad patronum libe- | |
| rosue eius perueniret: idque est, siue petita sit a patrono ab intestato bonorum possessio | |
| siue non sit. Si plures sint patronae et patroni, singuli uirilem tantum reuocabunt uel | 4.1 |
| Caluisian<a>. Si libertus intestatus decesserit relicta patrono debita portione aut aliquo am- | 5.1 |
| plius, aliquid etiam alienauerit, Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit nihil | |
| esse reuocandum: nam qui potuit alicui relinquere quid testamento, si debitam portionem | |
| patrono relinquat praeterea, donando nihil uidetur in fraudem facere. | |
| Idem libro quadragensimo tertio ad edictum. Quodcumque dolo malo liberti | 4.pr.1 |
| alienatum est, Fauiana actione reuocatur. Etsi plures patroni sint, omnes unam partem | 1.1 |
| habebunt: sed si uiriles non petent, portio ceteris adcrescet. quod in patronis dixi, et in | |
| liberis patro<norum> est: sed non simul uenient, sed patronis deficientibus. | |
| Paulus libro quadragensimo secundo ad edictum. Tenetur Fabiana actione | 5.pr.1 |
| tam is qui accepit ipse, quam qui iussit alii dari id quod ipsi donabatur. In | 1.1 |
| actione Fauiana si res non restituatur, tanti damnabitur reus, quanti actor in litem | |
| iurauerit. | |
| Iulianus libro uicensimo sexto digestorum. Si libertus, cum fraudare patro- | 6.pr.1 |
| num uellet, filio familias contra senatus consultum pecuniam crediderit, non erit inhibenda | |
| actio Fauiana, quia libertus donasse magis in hunc casum intellegendus est in fraudem | |
| patroni quam contra senatus consultum credidisse. | |
| Scaeuola libro quinto quaestionum. Ergo si senatus consultum locum non | 7.pr.1 |
| habet, cessat Fauiana, cum exigi possit. | |
| Iulianus libro uicensimo sexto digestorum. Sed si minori quam uiginti | 8.pr.1 |
| quinque annis natu filio familias crediderit, causa cognita ei succurri debet. | |
| Idem libro sexagensimo quarto digestorum. Uiuus libertus donare bene me- | 9.pr.1 |
| rentibus amicis potest: legare uero nec bene merentibus amicis potest, quo patroni partem | |
| minuat. | |
| Africanus libro primo quaestionum. Si id, quod a liberto in fraudem alie- | 10.pr.1 |
| natum est, non extet, actio patroni cessat, quemadmodum si pecuniam in fraudem abie- | |
| cisset aut etiam si is, qui mortis causa a liberto accepisset, eam rem uendidisset et | |
| bonae fidei emptor eam usu cepisset. | |
| Paulus libro tertio ad legem Aeliam Sentiam. Non uidetur patronus frau- | 11.pr.1 |
| dari eo quod consentit: sic et quod uolente patrono libertus donauerit, non poterit Fauian<a> | |
| reuocari. | |
| Iauolenus libro tertio epistularum. Libertus cum fraudandi patroni causa | 12.pr.1 |
| fundum Seio tradere uellet, Seius Titio mandauit, ut eum accipiat, ita ut inter Seium et | |
| Titium mandatum contrahatur. quaero, post mortem liberti patronus utrum cum Seio | |
| dumtaxat qui mandauit actionem habet, an cum Titio qui fundum retinet, an cum quo | |
| uelit agere possit? respondit: in eum, cui donatio quaesita est, ita tamen si ad illum res | 5 |
| peruenerit, actio datur, cum omne negotium, quod eius uoluntate gestum sit, in condemna- | |
| tionem eius conferatur. nec potest uideri id praestaturus quod alius possidet, cum actione | |
| mandati consequi rem possit, ita ut aut ipse patrono restituat aut eum cum quo man- | |
| datum contraxit restituere cogat. quid enim dicemus, <si> is, qui in re interpositus est, nihil | |
| dolo fecit? non dubitabimus, quin omnimodo cum eo agi non possit. quid enim non potest | 10 |
| uideri dolo fecisse, qui fidem suam amico commodauit quam alii quam sibi ex liberti | |
| fraude adquisiit. | |
| Paulus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Constitutione diui Pii | 13.pr.1 |
| cauetur de impubere adoptando, ut ex bonis, quae mortis tempore illius qui adoptauit | |
| fuerunt, pars quarta ad eum pertineat qui adoptatus est: sed et bona ei, quae adquisiit | |
| patri, restitui iussit: si causa cognita emancipatus fuerit, quartam perdit. si quid itaque | |
| in fraudem eius alienatum fuerit, quasi per Caluisianam uel Fauianam actionem reuocan- | 5 |
| dum est. |