| SI TABULAE TESTAMENTI NULLAE EXTABUNT, UNDE | |
| LIBERI | |
| Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum. Posteaquam praetor lo- | 38.6.1.pr.1 |
| cutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum | |
| ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante | |
| de iudiciis testa<n>tium, dein sic de successione ab intestato loqui. Sed successionem ab | 1.1 |
| intestato in plures partes diuisit: fecit enim gradus uarios, primum liberorum, secundum | |
| legitimorum, tertium cognatorum, deinde uiri et uxoris. Ita autem ab intestato potest | 2.1 |
| competere bonorum possessio, si neque secundum tabulas neque contra tabulas bonorum | |
| possessio agnita sit. Plane si tempora quidem petendae bonorum possessionis ex testa- | 3.1 |
| mento largiebantur, uerumtamen repudiata est bonorum possessio, dicendum erit ab in- | |
| testato bonorum possessionem iam incipere: cum enim is qui repudiauit petere bonorum | |
| possessionem non potest post repudiationem, consequens erit, ut ab intestato posse peti | |
| incipiat. Sed et si ex Carboniano edicto bonorum possessio data sit, magis est, ut dicere | 4.1 |
| debeamus ab intest<at>o nihilo minus posse peti: ut enim suo loco ostendimus, non impedit | |
| bonorum possessionem edictalem Carboniana bonorum possessio. Recte autem praetor a | 5.1 |
| liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et | |
| ab intestato ipsos uocet. Liberos autem accipere debemus quos ad contra tabulas bono- | 6.1 |
| rum possessionem admittendos diximus, tam naturales quam adoptiuos. sed adoptiuos | |
| hactenus admittimus, si fuerint in potestate: ceterum si sui iuris fuerint, ad bonorum pos- | |
| sessionem non inuitantur, quia adoptionis iura dissoluta sunt emancipatione. Si quis | 7.1 |
| filium suum emancipatum in locum nepotis adoptauit et emancipauit, cum haberet et | |
| nepotem ex eo, quaesitum est apud Marcellum, an adoptio rescissa impediat nepotem. | |
| sed cum soleat emancipato patri iungi nepos, quis non dicat, etsi adoptatus sit et quasi | |
| filius, nihilo minus filio suo eum non obstare, quia quasi filius adoptiuus est in potestate, | 5 |
| non quasi naturalis? Si heres institutus non habeat uoluntatem, uel quia in- | 8.1 |
| cisae sunt tabulae uel quia cancellatae uel quia alia ratione uoluntatem testator mutauit | |
| uoluitque intestato decedere, dicendum est ab intestato rem habituros eos, qui bonorum | |
| possessionem acceperunt. Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate | 9.1 |
| fuerat praeteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi | |
| tueri debet praetor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater re- | |
| liquisset. | |
| Iulianus libro uicensimo septimo digestorum. Emancipatus praeteritus si | 2.pr.1 |
| contra tabulas bonorum possessionem non acceperit et scripti heredes adierint hereditatem, | |
| sua culpa amittit paternam hereditatem: nam quamuis secundum tabulas bonorum possessio | |
| petita non fuerit, non tamen eum praetor tuetur, ut bonorum possessionem accipiat unde | |
| liberi. nam et patronum praeteritum, si non petat contra tabulas bonorum possessionem, | 5 |
| ex illa parte edicti, unde legitimi uocantur, non solet tueri praetor aduersus scriptos | |
| heredes. | |
| Ulpianus libro octauo ad Sabinum. Bonorum possessio potest peti ab inte- | 3.pr.1 |
| stato, si certum sit tabulas non extare septem testium signis signatas. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Liberi et capite minuti per edictum prae- | 4.pr.1 |
| toris ad bonorum possessionem uocantur parentium, nisi si adoptiui fuerint: hi enim et | |
| liberorum nomen amittunt post emancipationem. sed si naturales emancipati et adoptati | |
| iterum emancipati sint, habent ius naturale liberorum. | |
| Pomponius libro quarto ad Sabinum. Si quis ex his, quibus bo- | 5.pr.1 |
| norum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, de cuius bonis agitur, cum | |
| is moritur, non fuerit, ei liberisque, quos in eiusdem familia habebit, si ad eos hereditas | |
| suo nomine pertinebit neque nominatim exheredes scripti erunt, bonorum possessio eius | |
| partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita, ut ex ea parte | 5 |
| <di>midiam habeat, reliquum liberi eius, hisque dumtaxat bona sua conferat. Sed et | 1.1 |
| si filium et nepotem ex eo pater emancipauerit, filius solus ueniet ad bonorum possessio- | |
| nem, quamuis capitis deminutio per edictum nulli obstet. quin etiam hi quoque, qui in | |
| potestate numquam fuerunt nec sui heredis locum optinuerunt, uocantur ad bonorum pos- | |
| sessionem parentium. nam si filius emancipatus reliquerit in potestate aui nepotem, da- | 5 |
| bitur ei, qui in potestate relictus sit, patris emancipati bonorum possessio: et si post | |
| emancipationem procreauerit, ita nato dabitur aui bonorum possessio, scilicet non ob- | |
| stante ei patre suo. Si filius emancipatus non petierit bonorum possessionem, ita integra | 2.1 |
| sunt omnia nepotibus, atque si filius non fuisset, ut quod filius habiturus esset petita bo- | |
| norum possessione, hoc nepotibus ex eo solis, non etiam reliquis adcrescat. | |
| Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum. Si pater filium emancipauerit, | 6.pr.1 |
| nepotem retinuerit, deinde filius decesserit: et rei aequitas et causa edicti, quo de bono- | |
| rum possessione liberis danda cauetur, efficit, ut eius ratio habeatur et bonorum possessio | |
| intestato patris detur, ut tamen bona sorori, quae necessaria heres patri extitit, conferre | |
| cog<a>tur auus, qui per eum bonorum possessionis emolumentum adquisiturus est: nisi forte | 5 |
| auus iste nullum ex his fructum adquirere uult paratusque est de potestate | |
| nepotem demittere, ut ad emancipatum emolumentum omne bonorum possessionis perue- | |
| niat. nec idcirco soror, quae patri heres extitit, iuste queri poterit, quod eo facto a col- | |
| lationis commodo excluditur, cum auo quandoque intestato defuncto ad bona eius simul | |
| cum fratre possit uenire. | 10 |
| Papinianus libro uicensimo nono quaestionum. Scripto herede deliberante | 7.pr.1 |
| filius exheredatus mortem obit atque ita scriptus heres omis<i>t hereditatem nepos ex illo | |
| filio susceptus auo suus heres erit neque pater uidebitur obstitisse, cuius post mortem le- | |
| gitima defertur hereditas. nec dici potest heredem, sed non suum nepotem fore, quod | |
| proximum gradum numquam tenuerit, cum et ipse fuerit in potestate neque pater eum in | 5 |
| hac successione praeuenerit. et alioquin si non suus heres est, quo iure heres erit, qui | |
| sine dubio non est adgnatus? ceterum et si non sit exheredatus nepos, adiri poterit ex | |
| testamento hereditas a scripto herede filio mortuo: quare qui non obstat iure intestati, | |
| iure testati uidebitur obstitisse. Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentium debetur | 1.1 |
| hereditas: parentes ad bona liberorum ratio miserationis admittit, liberos naturae, simul | |
| et parentium commune uotum. | |
| Idem libro sexto responsorum. Filius familias ut proximus cognatus patre | 8.pr.1 |
| consentiente possessionem adgnouit: quamuis per condicionem testamento datam, quod in | |
| patris potestate manserit, ab hereditate sit exclusus, tamen utiliter possessionem adgno- | |
| uisse uidebitur nec in edicti sententiam incidet, quoniam possessionem secundum tabulas | |
| non adgnouit, cum inde rem habere non poterit nec in filii potestate condicio fuerit nec | 5 |
| facile pater emancipare filium cogi poterit. | |
| Paulus libro undecimo responsorum. Si postea, quam filius emancipatus | 9.pr.1 |
| bonorum possessionem patris petit, statum suum mutauit, nihil obesse ei, quo minus id | |
| quod adquisiit retineat: quod si prius condicionem suam mutauit, bonorum possessionem | |
| eum petere non posse. |