| UNDE LEGITIMI | |
| Iulianus libro uicensimo septimo digestorum. Haec uerba edicti 'tum quem ei here- | 38.7.1.pr.1 |
| dem esse oporteret, si intestatus mortuus esset' παρατατικῶϲ et cum quodam temporis | |
| spatio accipiuntur: non ad mortis testatoris tempus referuntur, sed ad id, quo bonorum | |
| possessio peteretur. et ideo legitimum heredem, si capite deminutus esset, ab hac bonorum | |
| possessione summoueri palam est. | 5 |
| Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum. Si repudiauerint sui ab | 2.pr.1 |
| intestato bonorum possessionem, adhuc dicemus obstare eos legitimis, hoc est his, quibus | |
| legitima potuit deferri hereditas, idcirco, quia repudiando quasi liberi bonorum possessio- | |
| nem hanc incipiunt habere quasi legitimi. Haec autem bonorum possessio non tantum | 1.1 |
| masculorum defertur, uerum etiam feminarum, nec tantum ingenuorum, uerum etiam | |
| libertinorum. communis est igitur pluribus. nam et feminae possunt uel consanguineos | |
| uel adgnatos habere, item libertini possunt patronos patronasque habere. Nec tantum | 2.1 |
| masculi hanc bonorum possessionem accipere possunt, uerum etiam feminae. Si quis de- | 3.1 |
| cesserit, de quo incertum est, utrum pater familias an filius familias sit, quia pater eius | |
| ab hostibus captus adhuc uiuat uel quod alia causa suspendebat eius statum, magis est, | |
| ne possit peti bonorum eius possessio, quia nondum intestatum eum esse apparet, cum | |
| incertum sit, an testari possit. cum igitur coeperit certi status esse, tunc demum petenda | 5 |
| est bonorum possessio: non cum certum esse coeperit intestatum esse, sed cum certum | |
| esse coeperit patrem familias esse. Haec autem bonorum possessio omnem uocat, qui ab | 4.1 |
| intestato potuit esse heres, siue lex duodecim tabularum eum legitimum heredem faciat | |
| siue alia lex senatusue consultum. denique mater, quae ex senatus consulto uenit Ter- | |
| tulliano, item qui ex Orphitiano ad legitimam hereditatem admittuntur, hanc bonorum pos- | |
| sessionem petere possunt. | 5 |
| Paulus libro quadragensimo tertio ad edictum. Generaliter igitur sciendum | 3.pr.1 |
| est, quotienscumque uel lex uel senatus defert hereditatem, non etiam bonorum posses- | |
| sionem, ex hac parte eam peti oportere: cum uero etiam bonorum possessionem dari iubet, | |
| tum ex illa parte, qua ex legibus, peti debere: sed et ex hac parte poterit. | |
| Iulianus libro uicensimo septimo digestorum. Si ex duobus fratribus alter | 4.pr.1 |
| decesserit testamento iure facto, dein deliberante herede alter quoque intestato decesserit | |
| et scriptus heres omiserit hereditatem, patruus legitimam hereditatem habebit: nam 'haec | |
| bonorum possessio tum quem heredem esse oportet' ad id tempus refertur, quo primum | |
| ab intestato bonorum possessio peti potuisset. | 5 |
| Modestinus libro tertio pandectarum. Inter adgnatos et cognatos hoc interest, quod | 5.pr.1 |
| in adgnatis et cognati continentur, in cognatis non utique et adgnati, uerbi gratia patris | |
| frater, id est patruus, et adgnatus est et cognatus, matris autem frater, id est auunculus, | |
| cognatus est, adgnatus non est. Quamdiu spes est suum heredem aliquem de- | 1.1 |
| functo existere, tamdiu consanguineis locus non est: puta si defuncti uxor praegnas sit | |
| aut defuncti filius apud hostes sit. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Nati post mortem patris uel | 6.pr.1 |
| post captiuitatem siue deportationem, sed et hi, qui tempore, quo capiebatur uel deporta- | |
| batur pater, in potestate fuerunt, ius inter se consanguinitatis habent, etsi heredes patri | |
| non extiterint, sicuti exheredati. |