| UNDE COGNATI | |
| Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum. Haec bonorum possessio | 38.8.1.pr.1 |
| nudam habet praetoris indulgentiam neque ex iure ciuili originem habet: nam eos inuitat | |
| ad bonorum possessionem, qui iure ciuili ad successionem admitti non possunt, id est | |
| cognatos. Cognati autem appellati sunt quasi ex uno nati, aut, ut Labeo ait, quasi com- | 1.1 |
| mune nascendi initium habuerint. Pertinet autem haec lex ad cognationes non seruiles: | 2.1 |
| nec enim facile ulla seruilis uidetur esse cognatio. Haec autem bonorum possessio, quae | 3.1 |
| ex hac parte edicti datur, cognatorum gradus sex complectitur et ex septimo duas per- | |
| sonas sobrino et sobrina natum et natam. Cognationem facit etiam adoptio: etenim quibus | 4.1 |
| fiet adgnatus hic qui adoptatus est, isdem etiam cognatus fiet: nam ubicumque de cognatis | |
| agitur, ibi sic accipiemus, ut etiam adoptione cognati facti contineantur. euenit igitur, ut | |
| is qui in adoptionem datus est tam in familia naturalis patris iura cognationis retineat | |
| quam in familia adoptiua nanciscatur: sed eorum tantum cognationem in adoptiua familia | 5 |
| nanciscetur, quibus fit adgnatus, in naturali autem omnium retinebit. Proximus autem | 5.1 |
| accipietur etiam is qui solus est, quamuis proprie proximus ex pluribus dicitur. Proximum | 6.1 |
| accipere nos oportet eo tempore, quo bonorum possessio defertur. Si quis igitur proximus | 7.1 |
| cognatus, dum heredes scripti deliberant, diem suum obierit, sequens quasi proximus ad- | |
| mittetur, hoc est quicumque fuerit tum deprehensus proximum locum optinen<s>. Si quis | 8.1 |
| proximior cognatus nasci speretur, in ea condicione est, ut dici debeat obstare eum se- | |
| quentibus: sed ubi natus non est, admittemus eum, qui post uentrem proximus uidebatur. | |
| sed hoc ita demum erit accipiendum, si hic qui in utero esse dicitur uiuo eo de cuius | |
| bonorum possessione agitur fuit conceptus, nam si post mortem, neque obstabit alii neque | 5 |
| ipse admittetur, quia non fuit proximus cognatus ei, quo uiuo nondum animax fuerit. | |
| Si qua praegnas decesserit et utero exsecto partus sit editus, in ea condicione est partus | 9.1 |
| iste, ut matris suae accipere bonorum possessionem possit 'unde proximi cognati'. sed | |
| post senatus consultum Orphitianum et 'unde legitimi' petere poterit, quia mortis tempore | |
| in utero fuit. Gradatim autem admittuntur cognati ad bonorum possessionem: ut qui sunt | 10.1 |
| primo gradu, omnes simul admittuntur. Si quis apud hostes fuerit mortis tempore eius, | 11.1 |
| de cuius bonorum possessione quaeritur, dicendum est bonorum possessionem peti ab | |
| eo posse. | |
| Gaius libro sexto decimo ad edictum prouinciale. Hac parte proconsul na- | 2.pr.1 |
| turali aequitate motus omnibus cognatis promittit bonorum possessionem, quos sanguinis | |
| ratio uocat ad hereditatem, licet iure ciuili deficiant. itaque etiam uulgo quaesiti liberi | |
| matris et mater talium liberorum, item ipsi fratres inter se ex hac parte bonorum posses- | |
| sionem petere possunt, quia sunt inuicem sibi cognati, usque adeo, ut praegnas quoque | 5 |
| manumissa si pepererit, et is qui natus est matri et mater ipsi et inter se quoque qui | |
| nascuntur cognati s<i>nt. | |
| Iulianus libro uicensimo septimo digestorum. Capitis deminu- | 3.pr.1 |
| tione peremuntur cognationes, quae per adoptionem adquisitae sunt. igitur si post mortem | |
| uerbi gratia fratris adoptiui intra centensimum diem adoptiuus frater capite deminutus | |
| fuerit, bonorum possessionem accipere non poterit, quae proximitatis nomine fratris de- | |
| fertur: praetorem enim non solum mortis tempus, sed etiam id, quo bonorum possessio | 5 |
| petitur, intueri palam est. | |
| Ulpianus libro sexto regularum. Si spurius intestato decesserit, iure con- | 4.pr.1 |
| sanguinitatis aut adgnationis hereditas eius ad nullum pertinet, quia consanguinitatis, item- | |
| que adgnationis iura a patre oriuntur: proximitatis autem nomine mater eius aut frater | |
| eadem matre natus bonorum possessionem eius ex edicto petere potest. | |
| Pomponius libro quarto ad Sabinum. Legitimis capite deminutis non datur | 5.pr.1 |
| bonorum possessio iure heredis legitimi, quia non eadem causa eorum est, quae liberorum: | |
| sed gradu cognatorum rursus uocantur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum. Cognatis accusatio nihil | 6.pr.1 |
| obest ad successionem, si accusauerint cognatos suos. | |
| Modestinus libro sexto regularum. Is, qui aliqua ratione seruus factus est, | 7.pr.1 |
| manumissione nulla ratione recipit cognationem. | |
| Idem libro quarto decimo responsorum. Modestinus respondit non ideo | 8.pr.1 |
| minus ad auiae maternae bona ab intestato nepotes admitti, quod uulgo quaesiti propo- | |
| nuntur. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Octaui gradus adgnato iure legitimi | 9.pr.1 |
| heredis, etsi non extiterit heres, possessio defertur: ut proximo autem cognato, quamuis | |
| extiterit heres, non defertur. Frat<r>is filius pro parte heres institutus, cum patruum sur- | 1.1 |
| dum esse contenderet atque ideo testamentum facere non potuisse, possessionem ut proxi- | |
| mus cognatus accep<i>t. ex die mortis temporis haberi rationem placuit, quia ueri- | |
| simile non uidebatur tam coniunctum sanguin<e> defuncti ualetudinem ignorasse. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Intestata reliquit sororem Septiciam diuerso | 10.pr.1 |
| patre natam et praegnatem matrem ex alio marito: quaero, si mater hereditatem repudia- | |
| uerit, dum adhuc praegnas est, posteaque enixa fuerit Semproniam, an etiam Sempronia | |
| bonorum Titiae possessionem accipere possit. respondit, si mater hereditate exclusa est, | |
| eam quae, ut proponeretur, postea nata est, accipere posse. | 5 |