| DE SUCCESSORIO EDICTO | |
| Ulpianus libro quadragensimo nono ad edictum. Successorium edictum | 38.9.1.pr.1 |
| idcirco propositum est, ne bona hereditaria uacua sine domino diutius iacerent et credi- | |
| toribus longior mora fie<re>t. e re igitur praetor putauit praestituere tempus his, quibus | |
| bonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint credi- | |
| tores scire, utrum habeant, cum quo congrediantur, an uero bona uacantia fisco sint de- | 5 |
| lata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto. | |
| Unus enim quisque suam bonorum possessionem repudiare potest, alienam non potest. | 1.1 |
| Proinde procurator meus sine mea uoluntate meam bonorum possessionem repudiare non | 2.1 |
| potest. | |
| Per seruum delatam bonorum possessionem dominus repudiare potest. | 3.1 |
| Tutor im- | 4.1 |
| puberis an repudiare possit bonorum possessionem, uideamus. et magis est, ne possit: | |
| sed ille ex auctoritate tutoris repudiare potest. Furiosi curator nequaquam poterit repu- | 5.1 |
| diare, quia necdum delata est. Qui semel noluit bonorum possessionem petere, perdidit | 6.1 |
| ius eius, etsi tempora largiantur: ubi enim noluit, iam coepit ad alios pertinere bonorum | |
| possessio aut fiscum inuitare. Decretalis bonorum possessio an repudiari possit, uideamus. | 7.1 |
| et quidem diebus finiri potest: sed repudiari eam non posse uerius est, quia nondum de- | |
| lata est, nisi cum fuerit decreta: rursum posteaquam decreta est, sera repudiatio est, | |
| quia quod adquisitum est repudiari non potest. Si intra centensimum diem mortuus sit | 8.1 |
| prior, statim sequens admitti potest. Quod dicimus 'intra dies centum bonorum posses- | 9.1 |
| sionem peti posse', ita intellegendum est, ut et ipso die centensimo bonorum possessio | |
| peti possit, quemadmodum intra kalendas etiam ipsae kalendae s<u>nt. idem est et si | |
| 'in diebus centum' dicatur. Quibus ex edicto bonorum possessio dari potest, si quis eorum | 10.1 |
| aut dari sibi noluerit aut in diebus statutis non admiserit, tunc ceteris bonorum possessio | |
| perinde competit, ac si prior ex eo numero non fuerit. Sed uidendum est, an <in>ter ce- | 11.1 |
| teros ipse quoque qui exclusus est admittatur. ut puta filius est in potestate: delata est | |
| ei bonorum possessio ex prima parte, unde liberis defertur: exclusus est tempore aut re- | |
| pudiatione: ceteris defertur: sed ipse sibi succedat ex hac successoria parte? et magis | |
| est, ut succedat, ut unde legitimi possit petere et post hos suo ordine ex illa parte, unde | 5 |
| proximi cognati uocantur. et hoc iure utimur, ut admittatur: poterit igitur ex sequenti | |
| parte succedere ipse sibi. item hoc dici poterit et in secundum tabulas bonorum posses- | |
| sione, ut, si secundum tabulas non petierit bonorum possessionem is qui potuit et ab in- | |
| testato succedere, ipse sibi succedat. Largius tempus parentibus liberisque | 12.1 |
| petendae bonorum possessionis tribuitur, in honorem sanguinis uidelicet, quia artandi non- | |
| erant, qui paene ad propria bona ueniunt. ideoque placuit eis praestitui annum, scilicet | |
| ita moderate, ut neque ipsi urguerentur ad bonorum possessionis petitionem neque bona | |
| diu iacerent. sane nonnumquam urguentibus creditoribus interrogandi sunt in iure, an | 5 |
| sibi bonorum possessionem admittant, ut, si repudiare se dicant, sciant creditores, quid | |
| sibi agendum esset: si deliberare se adhuc dicant, praecipitandi non sunt. Si | 13.1 |
| quis autem a patre suo impuberi filio sit substitutus, non intra annum, sed intra diem | |
| centensimum bonorum possessionem petere poterit. Non solum autem cum suo | 14.1 |
| nomine ueniunt liberi parentesque, hoc eis tribuitur, uerum etiam si seruus eius, qui ex | |
| liberis parentibusque est, heres institutus est, intra annum competit bonorum possessio: | |
| persona enim ea est, quae meruit hoc beneficium, quae petat. Sed et si pater | 15.1 |
| emancipati filii bonorum possessionem contra tabulas accipere uelit, anni tempus ei com- | |
| petere constat. Et generaliter ait Iulianus ex omnibus causis liberis parentibusque intra | 16.1 |
| annum bonorum possessionem competere. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Inferioris gradus cognatus beneficium | 2.pr.1 |
| edicti successorii non habuit, cum prior ex propria parte possessionem accepisset: nec ad | |
| rem pertinuit, quod abstinendi facultatem ob auxilium aetatis prior cognatus acc<e>perat. | |
| igitur fisco uacantia bona recte deferr<i> placuit. |